Remigius_Antissiodorensis_cps2, Commentarius in Genesim, p2, 14 
Remigius Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, CAPUT XIII. <<<     >>> CAPUT XV.hide dictionary links

TEXTUS BRESITH.


(PL 131 0084A) CAPUT XIV.

Vers. 1. Factum est autem in illo tempore ut Amraphel Sennaar, etc. Quatuor reges inierunt bellum contra quinque. Hi quatuor reges mystice significant adversarias potestates quae per carnem quae quatuor humoribus constat, in quinque sensus corporis dominari quaerunt. Amraphel interpretatur: dixit ut caderet, et est rex Sennaar qui, ut superius diximus, interpretatur excussio vel fetor dentium. (0084B) Significat haereticos qui ex proposito peccant et cadunt contra Deum, perversa loquentes et obsceni dogmatis fetorem emittentes. Arioch ebrius vel ebrietas interpretatur. Significat gentiles qui poculo erroris ebriati creaturam pro Creatore colunt. Cohdorlachamor interpretatur decorus vel manipulus. Ponitur in significatione hypocritarum qui, cum sint pleni malitia, vulgo decori putantur virtutibus. Est rex Elamitarum, id est saeculi vel orbis. Thadal interpretatur sciens iugum. Praesignat avaritiam cuius iugum sciunt avari libenter ferre. Est gentium rex, quia avaritia maxime gentibus dominatur.

Vers. 2. Inirent bellum contra Bara. Bara malitia vel creatura interpretatur. Est rex Sodomorum, id est pecudis silentis. (0084C) Bersa interpretatur in angustia, est rex Gomorrhae quae interpretatur populus timens. Sennaar [Vulg., Sennaab] interpretatur excussio vel fetor dentium, et est proprium nomen hominis. Est rex Adamae, quae interpretatur terrena. Semeber ibi perditio interpretatur. Est rex Sebon quae interpretatur vinculum moeroris. Bale civitatula interpretatur vorago vel praecipitatio. Vocatur etiam vitula consternans. Ferunt enim Hebraei hanc tertio terrae motu corruisse. Ipsa est Senor id est parvula.

Vers. 3. Vallem. Sylvestrem Sodomam dicit quae nunc est mare salis, lacus videlicet, quae post combustionem ignis coelestis in lacum versa est, in quem lacum cadit Iordanis, et ibi perdit laudabiles aquas suas. (0084D)

Vers. 5. Percusserunt Raphaim. Id est gigantes, qui Raphaim gigantes interpretatur. Carnaim et Guttim [Vulg., Zuzim] nomina locorum sunt et gentium. Seir per prolepsin dicitur, necdum enim locus ille sic vocabatur. Seir ipse est Edom, qui et Esau interpretatur hispidus, setosus, qui in modum pellis natus est, a quo regio quam possedit Seir vocata es

Vers. 7. Ad fontem Misphat, ipsa est Cades. Cades iudicium interpretatur. Ibi enim iudicatus est murmurans populus. Interpretatur etiam sancta cata antiphrasin, id est per contrarium. Fontem petram dicit de qua Moyses aquam produxit. Percusserunt Amorrhaeum qui habitabat in Asasonthamar. Asasonthamar urbs palmarum interpretatur. (0085A)

Vers. 13. In convalle Mambre, fratris Aner et Escol. Mambre proprium nomen est. Hi tres foedus inierant cum Abraham.

Vers. 14. Numeravit expeditos vernaculos. Expeditos, id est sine uxoribus. Persecutus est eos usque Dan. Dan fons est ex quo Iordanis efficitur. Nam duo fontes sunt ad radices montis Libani, Ior et Dan, qui iuncti Iordanem efficiunt. Dan autem iudicium, Ior rivus interpretatur. Usque ad Phoenicem. Phoenicem Syriam dicit. Allegorice hoc bellum Abrahae contra quatuor reges bellum significat virtutum et vitiorum. Pater ergo fidei et prima via credendi Abraham pro fratre suo Lot contra quatuor reges dimicavit et vicit non in multitudine exercitus, sed in trecentis decem et octo vernaculis expeditis. (0085B) Sic unusquisque nostrum pro anima sua tanquam pro fratre suo Lot contra quatuor reges, id est, contra spiritales nequitias spiritale bellum gerat cum trecentis decem et octo vernaculis, id est cum auxilio sanctae crucis. Hic numerus in Tau littera, quae figuram Christi habet exprimitur.

Vers. 18. Melchisedech proferens panem et vinum. Hunc Melchisedech tradunt esse Sem filium Noe, et computantes annos dicunt eum vixisse usque ad tempus Isaac. Salem vero civitas ipsa est Hierusalem, trionyma, Salem, Iebus, Hierusalem. Hanc enim tenuerunt Iebusaei, et vocaverunt eam Iebus: sic coniunctis nominibus dicta Hierusalem. Erat sacerdos Dei altissimi. (0085C) Omnes enim primogeniti a Noe sacerdotes fuerunt usque ad Aaron qui primus legalis sacerdos fuit. Mystice Melchisedech, qui interpretatur rex iustitiae vel pacis, Christum significat per quem conciliati sumus, et qui in fine saeculi iuste orbem iudicaturus est. Huius mysterium Apostolus commemorat dicens: Sine patre et sine matre, sine genealogia (Hebr. VI, 3) . Melchisedech quidem patrem et matrem habuit, sed Christus quem significat sine patre fuit per humanitatem, sine matre per divinitatem. Natus est enim de patre sine matre, de matre sine patre. Protulit panem et vinum. Hinc iam praesignabatur mutatio legalis sacerdotii. In novo enim Testamento sacrificium victimarum translatum est in sacramentum corporis et sanguinis Christi. Ergo hoc verum Christi sacerdotium antiquius est sacerdotio legali. (0085D) Melchisedech enim qui, ut Abraham, gentilis erat, Levi vero princeps legalis sacerdotii adhuc erat in lumbis Abrahae, et qui postea accepit decimas a populo ipse in Abraham decimatus est, quique postea benedicebant in Abraham a Melchisedech benedicti sunt. Semper autem minor a maiore benedicitur.

Vers. 22. Da mihi animas. Id est: captivos redde mihi. Caetera. Id est, spolia tolle tibi.

Vers. 23. A filio subtegminis. Stamen fila dicimus stantia in tela, subtegmen tramam, quae per telam currit, quae et pannicula vocatur.


742w 7.3171660900116 s