Remigius_Antissiodorensis_cps2, Commentarius in Genesim, p2, 15 
Remigius Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, CAPUT XIV. <<<     >>> CAPUT XVI.hide dictionary links

TEXTUS BRESITH.


(PL 131 0085D) CAPUT XV.

Vers. 2. Filius procuratoris domus. (0086A) Id est villici vel dispensatoris. Eliezer interpretatur Deus meus adiutor. Ab hoc dicunt aedificatam civitatem Damascum.

Vers. 3. Vernaculus diminutivum a verna, id est servus vel domigena.

Vers. 5. Numera stellas. Sic erit semen tuum. Gemina species ostenditur seminis Abrahae. Nam superius dixit: Erit semen tuum sicut arena maris. Hic vero dicit: Sic erit semen tuum sicut stellae coeli, quia in illa plebe quidam futuri erant carnales et terreni, qui arenae comparantur, aridi, infecundi a bonis operibus, alii vero spiritales et coelestes, virtutum splendore fulgentes, quos stellis coeli comparat.

Vers. 8. Unde scire possum quod possessurus sim eam? (0086B) Quaerit signum non quasi dubitans de promissione Dei, sed modum interrogat quo hoc fieri posset. Hinc mos inolevit Iudaeis ut semper signa petant, sicut Apostolus dicit: Iudaei signa petunt (I Cor. I, 22) .

Vers. 9. Sume vaccam triennem, capram trimam, et arietem trium annorum. Haec iuxta litteram manifesta sunt. Mystice per haec animalia plebs Iudaica designatur quae ab Abraham ducit originem. Per vaccam quidem, quia iugum legis traxit: per capram olidam et fetosam, quia peccatrix futura erat: per arietem vero qui est dux gregis significatur quia alio tempore regni imperium potentissime tenuit. (0086C) Quod vero dicit vel capram, vel vaccam, vel arietem trium annorum esse debere, ostendit hanc plebem trium temporum articulis ad regni dignitatem profecisse sub David. Prima aetas fuit sub Adam usque ad Noe, secunda a Noe usque ad Abraham, tertia ad Abraham usque ad David. Quod vero animalia divisa sunt, aves vero non sunt divisae, significat quia carnales quique subiacent divisioni. Dividuntur enim per sectarum scandala. Spiritales vero qui significantur per aves indivisibiles permanent, quia nullam fidei patiuntur corruptionem.

Vers. 11. Volucres quae descendebant super cadavera, daemones significant qui ex divisione carnalium quemdam sibi pastum requirunt. Quod vero Abraham manu eas abigebat significat quia sancti Patres plebem illam, manu sanctae operationis, protegebant ab incursu spiritalium vel corporalium hostium.

Vers. 12. Cumque sol occumberet. (0086D) Solis occubitus finem saeculi significat, quando per Antichristum tenebrosus horror, id est persecutio vel perturbatio futura est.

Vers. 13. Affligent eos quadringentis annis. Afflicti sunt ab Aegyptiis, sed ultima parte tantum istius temporis.

Vers. 16. Generatione quarta revertentur huc. Moyses dicit: quinta generatione egressi sunt filii Israel de Aegypto. Hic vero dicit: generatione quarta. Sed utrumque verum est. Nam si per Levi computes, quartam inventes generationem ita: Levi, Caaz, Caaz genuit Amram, Amram genuit Aaron, Aaron genuit Eleazar, Eleazar genuit Phinees. (0087A) Caaz ingressus est Aegyptum cum patre suo Levi: Phinees vero filius Eleazari ingressus est terram repromissionis. Si vero et quomodo quinta generatione hoc factum sit velis scire, per Iudam computare debebis. Iudas genuit Phares, Phares genuit Esrom, Esrom genuit Aminadab, Aminadab genuit Naason, Naason genuit Salmon. Iudas ingressus est cum filio suo Phares in Aegyptum. Naason vero princeps fuit tribus Iudae in deserto, cuius filius intravit in terram promissionis.

Vers. 17. Cum occubuisset sol. Occubitus solis finem saeculi significat, caligo tenebrosa tribulationem et angustiam quae futura erat. (0087B) Clibanus vel lampas ignis transiens per divisiones significat iudicium quod per ignem exercendum est, quo separandi sunt electi a reprobis.

Vers. 18. A flumine Aegypti. Fluvium Aegypti non Nilum debemus accipere, sed Rinocoluram fluviolum qui dividit Palaestinam et Aegyptum.


515w 9.5689399242401 s