Remigius_Antissiodorensis_cps2, Commentarius in Genesim, p2, 16 
Remigius Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, CAPUT XV. <<<     >>> CAPUT XVII.hide dictionary links

TEXTUS BRESITH.


(PL 131 0087B) CAPUT XVI.

Vers. 1. Igitur Sara uxor Abraham non genuerat liberos. Quomodo potest Abraham excusari ab adulterio, qui vivente uxore sua ancillae iunctus est? Sed necdum promulgata erat lex Evangelii unius uxoris. Simul etiam audierat multiplicandum esse genus suum sicut stellas coeli, sed nesciebat per quam mulierem, quia Saram sterilem noverat. Non ergo fuit in concumbendo libidinosa voluptas, sed pia propagandae prolis charitas. (0087C) Simul etiam dicendum quia hoc voluntate nimiae cogentiae uxoris fecit quae, quia ipsa filios habere non poterat, ex alia eos suscipere cupiebat.

Vers. 2. Sed forte ex illa suscipiam filios. Ut illa pariente filium susciperet et in locum proprii adoptaret.

Vers. 9. Vocabis nomen eius Ismael. Qui auditio interpretatur. Quia enim angelus dixit: Eo quod audierat Dominus vocem tuam, hinc sumpta etymologia vocatus est Ismael, id est auditio.

Vers. 12. Hic ferus homo erit. Id est agrestis et rusticus. Pro quo LXX dicunt: Hic erit Phara. (0087D) Phara interpretatur onager, significans autem Sarracenos, qui de Ismael ducunt originem, qui per latam solitudinem incertis sedibus vagantes impugnant omnes eremi vicinos et ab omnibus impugnantur. Allegorice hae duae mulieres, exponente Apostolo (Galat. IV, 22 et seq.) , Synagogam et Ecclesiam significant. Agar quidem Synagogam quae in servitutem generat populum Iudaeorum qui feri sunt et agrestes, iugum Domini leve et fidem eius nolentes recipere, ideoque dispersi, et vagabundi sunt per totum orbem et omnibus maxime Christianis contrarii. Sara vero Ecclesiam quae primum sterilis et infecunda fuit, postea vero in libertatem fidei et gratiae plebem catholicam generavit.

Vers. 13. Tu Deus, qui vidisti me. (0088A) Hoc est, qui misertus es mihi. Videre enim Dei misereri est. Quod autem hic dicit: vidi posteriora videntis me concordat cum eo loco ubi Dominus ad Moysen dixit: Non enim videbit me homo et vivet. Ac deinde: Est locus apud me: stabis supra petram. Cum pertransiero, auferam manum meam, et videbis posteriora mea (Exod. XXXIII, 20 et seq.) . Illam enim sapientiam, quae est Deus, invisibilem omni creaturae profecto nullus videre potest. Posteriora autem Dei mysterium est incarnationis Christi per quam videri ab hominibus potuit. Unde et bene dixit: Cum pertransiero. Nam transire hominis est.


338w 5.2166900634766 s