Remigius_Antissiodorensis_cps2, Commentarius in Genesim, p2, 17 
Remigius Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, CAPUT XVI. <<<     >>> CAPUT XVIII.hide dictionary links

TEXTUS BRESITH.


(PL 131 0088A) CAPUT XVII.

Vers. 5. Non vocaberis Abram, sed Abraham. Abram interpretatur pater excelsus. (0088B) Abraham vero pater multarum gentium. Tradunt Hebraei quod de nomine Dei quod quatuor litteris scribitur, unde et tetragrammaton vocatur et ineffabile dicitur, he litteram scripserit Deus et addiderit nomini Abraham. Similiter de nomine Sarai iot litteram tulerit et eamdem he addiderit. Nec mirum, si nos pro he a habemus, quia Hebraei pro he scribunt, sed per a pronuntiant. Vocatur autem Abraham pater multarum, subauditur, gentium: quia omnes gentes in eius semine, id est, in Christo crediturae erant. Sarai vero interpretatur princeps mea. Sara absolute princeps, ut subaudias omnium animarum in Christum credentium.

Vers. 7. Foedere sempiterno. (0088C) Quaerunt multi quomodo dictum sit sempiternum foedus, cum nequaquam in aeternum duraverit. Sed hic sempiternum pro saeculari ponitur quod Graece eonion dicitur. Eon enim Graece tam sempiternum quam saeculare vel temporale potest accipi. Vel magis propter spiritalem significationem dicitur foedus sempiternum, quia foedus Christi et in aevum fidelium credentium qui sunt spiritales filii Abraham nullo fine terminabitur.

Vers. 10. Circumcidetur omne masculinum in vobis. Iure Abraham lex ista constituta est ut, quia primus homo per praevaricationem mandatorum Dei displicuerat, Abraham signum foederis esset inter Deum et hominem. Secundo, ut per hanc a caeteris nationibus discernerentur in corporibus. (0088D) Tertio, ut hanc eo membro suscipientes in quo dominari libido solet discerent castitatem sibi servandam et omnem impudicitiam recidendam.

Vers. 12. Tam vernaculus, quam emptitius. Sive servi qui dominati sunt, sive qui exemptione venerunt. Et quia Dominus omnium est creator nullum excipit a salute, nec cuiusquam accipit personam, sed omnium miseretur.

Vers. 14. De populo suo. Id est de coetu sanctorum. Unde et legimus: Tu autem ibis ad populum tuum, quia pactum meum irritum fecit. (0089A) Pactum scilicet illud quod Adae in paradiso datum est, in quo omnes peccaverunt (Rom. III, 12) . Omnes enim causaliter in Adam fuimus, et ideo originalis peccati rei sumus. Haec autem circumcisio quae in uno membro fiebat significat circumcisionem spiritalem quae in corde et in omnibus membris exhibenda est. Circumcidendum est cor a noxiis cogitationibus, circumcidendi sunt oculi ne videant vanitatem, circumcidendae sunt aures, id est, obturandae ne audiant sanguinem, et sic in omnibus sensibus celebranda est circumcisio.

Vers. 17. Risit. Non dubitatione, sed gaudio credens promissioni Dei. Unde et filius eius Isaac, id est risus vocatus est. Sara vero postea incredulitate risit, unde et increpari meruit.

Vers. 20. Super Ismael quoque exaudivi te. (0089B) Diximus superius Ismaele Iudaeos significari qui aucti sunt carnali generatione in immensam multitudinem. Unde per prophetam dicitur: Gloria eius ab utero, et vulva et a conceptu (Ose. IX, 11) . - Duodecim duces generabit. Id est duodecim apostolos, maximos duces Ecclesiae, qui ex illo populo nati sunt. Vel duodecim duces dicit duodecim ipsius populi tribus.

Vers. 21. Pactum meum statuam cum Isaac. Quia misericordia et gratia eius in populo est Christiano.

Vers 23. Circumcidit Ismaelem et cunctos mares. Quaeri potest, si mares circumcisione salvabantur, feminae quomodo salvabantur, quae non circumcidebantur? (0089C) Utique fide et hostiarum oblatione, quomodo et per ante dictum praeceptum circumcisionis sancti homines mundabantur, iuxta quod Paulus dicit: fide purificans corda (Act. X, 9) .


495w 29.632097005844 s