Remigius_Antissiodorensis_cps2, Commentarius in Genesim, p2, 18 
Remigius Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, CAPUT XVII. <<<     >>> CAPUT XIX.hide dictionary links

TEXTUS BRESITH.


(PL 131 0089C) CAPUT XVIII.

Vers. 1. Apparuit ei Dominus in convalle Mambre. Quaeri potest iuxta litteram, si Abraham angelos intelligebat esse qui in figura hominum apparebant, cur eis ea quae mortalibus conveniunt obsequia praeparavit? Fortassis quia primo homines esse credebat, postea vero ex his quae ab illis dicta sunt vel facta angelos intellexit. Intelligebat eos esse angelos, cum eos ad coelum redire videbat, sicut in libro Iudicum de Manue legimus, qui primo videns angelum hominem esse putavit, dicens: Tu es ille vir qui locutus es mulieri (Iudic. XIII, 11) ? Cumque ei humanitatis causa haedum fecisse voluisset, dicit ei angelus: Si cogis me, non comedam. (0089D) Sin autem: offer illud Domino. Cumque hoc fecisset, et flamma sacrificii ascenderet, angelus in flamma pariter ascendit. Caeterum de Sara nulli dubium quod homines esse putabat. Nam et negare ausa est quod angelus dixit ad Abraham: Cur risit Sara uxor tua? Negavit enim, et dixit: Non risi.

Mystice Abraham triplicem gessit figuram, Dei videlicet Patris in eo quod Isaac obtulit. Gestat et figuram Filii in eo quod de domo sua et cognatione exivit. Hic vero unamquamque sanctam significat animam quae Deum in hospitio suae mentis cum gaudio suscipit. Tres viros qui ei apparuerunt, quidam interpretantur Christum, et ipsum Moysen et Eliam qui etiam cum eo in monte transfigurati apparuerunt. (0090A) Tunc ergo Dominus venit quando mysterium incarnationis Abrahae ostendit, quia lex quae per Moysen data est, et prophetia quae per Eliam designatur, semper eius praedixerunt adventum.

Vers. 6. Accelera, tria sata similae. Satum genus est mensurae. Tria sata tres significant filios Noe, a quibus disseminatum omne genus humanum post diluvium. Per tria sata significabatur Ecclesia et doctrina evangelica per tres mundi partes disseminanda. Hinc et in Evangelio mulier, id est, Ecclesia dicitur accepisse fermentum evangelicae doctrinae et abscondisse illud in tribus farinae satis (Luc. XIII, 21) , id est, in tribus mundi partibus, Asiae videlicet, Africae, Europae, donec fermentaretur totum, id est, donec omnis mundus crederet. (0090B) Panis significat unitatem credentium, quia panis ex multis granis conficitur. Azymi vero fuerunt, quia unitas sanctae Ecclesiae incorrupta est. Subcinericei vero, quia sancti per potentiam igne Spiritus decocti sacrificium vel escam delectabilem se ipsos Deo faciunt. Vitulus de armento Christus est secundum humanitatem ex patribus, de quo per Psalmistam dicitur: Placebit Deo super vitulum novellum (Psal. LXVIII, 32) .

Vers. 8. Tulitque butyrum et lac. Lac cibus infantiae est, ideoque designat veterem legem. Butyrum vero pingue et coagulatum doctrina est evangelica solido cibo sanctos reficiens. Vitulus coctus Christum passum significat. Stabat sub arbore. (0090C) Arbor crucem significabat, sub qua Abraham stabat, quia mysterium passionis Christi inspirante Deo iam contemplabatur

Vers. 9. Ecce in tabernaculo est. Abraham foris cum angelis erat; Sara in tabernaculis latebat: quia sapientium et doctorum est aperte praedicare, exemplis alios instituere. Infirmi vero quinque et minus docti se apud se continere debent et doctoribus subdi.

Vers. 11. Desierant. Id est, cessaverant. Sarae fieri muliebria. Id est menstrua, quod cum contingit mulieri, inhabilis iam est ad procreandos filios.

Vers. 20. Clamor Sodomorum et Gomorrhaeorum multiplicatus est. Ut beatus Gregorius dicit, peccatum cum voce est peccatum in actione: peccatum autem cum clamore est peccatum cum libertate. (0090D) Quia ergo Sodomitae libere et inverecunde omnem impudicitiam exercebant, imo in pessimis sceleribus laetabantur et exsultabant, ideo clamor eorum dicitur pervenisse ad Deum.

Vers. 21. Descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere compleverint. Clamor quidem ad Deum pervenerat, sed non statim puniuntur, nisi Angelus descendisset et vidisset utrum hoc perpetrassent. Mox autem, ut inventum est, absque dilatione misso coelitus igne consumpti sunt. Ubi docemur non facile auditis quorumdam criminibus credere: statim vero, ut res probata fuerit, continuo ultio subsequitur. Quod autem dicitur: descendam et videbo, more nostro Deus loquitur tanquam dubitans et ignorans, cum tamen ipse sanctam et ratam habeat scientiam. (0091A)

Vers. 26. Non delebo propter quinquaginta. Quinquagenarius numerus dicatus est poenitentiae. Unde et quinquagesimus psalmus in poenitentia cantatus est. Quod ergo dicit: Non delebo propter quinquaginta, ostendit potuisse eos ab imminenti interitu liberari, si ad poenitentiam confugere voluissent. Quod autem paulatim descendendo ad decem pervenit, ostendit neminem posse salvari, nisi eum qui crucem Christi ferre eumque sequi studuerit, et decem legis praecepta impleverit. Denarius enim crucem Christi designat, quia decima littera qua denarius numerus exprimitur figuram habet crucis.


682w 10.174411058426 s