Remigius_Antissiodorensis_cps2, Commentarius in Genesim, p2, 19 
Remigius Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, CAPUT XVIII. <<<     >>> CAPUT XX.hide dictionary links

TEXTUS BRESITH.


(PL 131 0091A) CAPUT XIX.

Vers. 1. Occurrit obviam eis. (0091B) Ex hoc et ex multis aliis Scripturarum locis virtus hospitalitatis commendatur de qua et beatus apostolus Petrus [Paulus] dicit: Hospitalitatem nolite oblivisci. Per hanc enim placuerunt quidam angelis hospitio receptis (Hebr. XIII, 2) .

Vers. 8. Habeo duas filias. Quaeri solet utrum haec compensatio fieri debeat, ut videlicet minus peccatum fieri permittamus ut gravius delictum vitetur. Ecce enim Lot filias suas incestui tradere voluit, ne maius peccatum contra naturam in viros committeretur. Sed hoc perturbato animo dare debemus. Nesciens ergo quid ageret, vel quo hospites, quo homines putaret, hoc egisse credendum est.

Vers. 11. Percusserunt caecitate. (0091C) Quoddam genus caecitatis est quod Graece aorasia dicitur, id est, avidentia, qua quaedam videntur, quaedam non videntur. Sodomitae ergo alia videbant, sed ostium Lot videre non poterant. Moraliter Lot iustos significat, Sodomitae invidos et detractores designant, qui quodammodo ostium quaerunt per quod ad Lot irrumpant, quando homines bona facta reprehendere volunt, sed non possunt invenire aditum reprehendendi, quia illo virtutis claustro munito corruptores mentium nihil habent quod reprehendant.

Vers. 14. Locutus est ad generos suos. Quidam putant Lot habuisse filias quae viros haberent quos appellavit generos, et illas cum maritis in Sodomis remansisse, duabus aliis quae sine maritis erant cum patre egressis. Sed alia translatio dicit aperte: Locutus est ad sponsos qui accepturi erant filias. (0091D) Ergo nondum erant generi, sed esse volebant.

Vers. 17. Salva animam tuam. Allegorice Lot fuga de Sodoma, quae iuxta aliam significationem caecitas interpretatur, significat abrenuntiationem cupiditatum et illecebrarum saeculi. (0092A) Praecipitur ergo Lot ut fugiat incendium Sodomae et ne retro aspiciat: quia omnis post perceptam gratiam vias vitae ingressus non debet ad ea quae dereliquit iterum redire, iuxta quod Dominus dicit in Evangelio praecipiens: In illa die, qui fuerit in tecto vel in agro non redeat retro (Luc. XVII, 31) . Exemplum quoque commemorans uxoris Lot quae, cum retro respiceret, in statuam salis versa remansit, significans eos qui post professam servitutis Dei relabuntur ad concupiscentias saeculi. Unde et merito in statuam salis versa fuisse dicitur, quia suo exemplo, veluti salis condimento, mentes legentium vel audientium ne talia patiantur edocet.

Vers. 20. Est civitas parva. Id est, Segor quae antea Bale dicebatur, secundum quod dixit: Est civitas parva, quae vocata est Segor, id est parvula. Mystice mons celsitudinem virtutum significat ad quem nos angelus cohortatur, dicens: In monte salvum te fac, sicut verbi gratia est contemptus omnium facultatum. (0092B) Ad quam perfectionem Dominus invitat dicens: Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni, sequere me, et habebis thesaurum in coelo (Matth. XIX, 21) . Qui vero se viderit ad hunc montem non posse conscendere, melius est ut in Segor, hoc est, in parvula remaneat, contentus laicali vita et communi conversatione, quam post arreptum virtutis montem ad humilia, id est ad saecularia redeat. Virginitas quoque celsissimus mons est ad quem doctor gentium hortatur, dicens: Bonum est homini, si sic permanserit sicut et ego (I Cor. VII, 8) . Hortatur ergo angelus Lot ut ad hunc montem conscendat, fugiens incendia libidinum. Sed qui se viderit hoc non posse servare descendat ad Segor, hoc est, utatur legitimo coniugio, quia melius mediocri bono uti quam per abrupta libidinum praecipitari. (0092C) Unde et Dominus apostolis dicentibus: Si sic est causa uxoris, non expedit nubere, respondit: Non omnes capiunt verbum hoc, sed quibus datum est: qui potest capere, capiat (Matth. XIX, 10 et seq.) . Et Apostolus: Propter fornicationem, inquit, unusquisque suam uxorem habeat (I Cor. VII, 2) .

Vers. 24. Pluit Dominus ignem et sulphur de coelo. Ignis ardorem habet, sulphur fetorem. Quia ergo isti flamma libidinis arserant et in fetore carnis versabantur, iuste simul igne et sulphure perierunt. Considerandum hoc loco quod primos peccatores aqua diluvii exterminavit, quia et ipsi similiter carnis concupiscentia Deum offenderant. Sodomitae vero graviori supplicio, id est: ignis et sulphuris diluvio perierunt, quia illi, licet mensuram excederent, naturaliter tamen peccabant cum feminis, isti vero, irrationabiliter et contra naturam, ideo gravissimo supplicii exemplo damnati sunt. (0092D)

Vers. 29. Recordatus est Abraham. His verbis ostenditur meritis Abrahae Lot fuisse liberatum, licet Scriptura eum appellet esse iustum. Sed sciendum quia non perfecte iustus erat, sed iuxta quemdam modum. Sive iustus fuisse dicitur ad comparationem Sodomitarum inter quos vivebat, qui omni immunditia et iniquitate repleti erant.

Vers. 30. Ascenditque Lot de Segor. Quaerendum est quare, cum ipse petierit ut Segor habitaret, hortante angelo ut in monte salvaretur, iterum relicta Segor montem conscenderit. Sed ex hoc vera videtur Hebraeorum opinio qui dicunt hanc civitatem tertio terrae motu corruisse. (0093A) Hoc sciens Lot timuit ibi esse, reputans apud se quia si aliis stantibus haec ceciderat multo facilius nunc aliis pereuntibus ipsa quoque posset perire. Et propter hoc peccatum infidelitatis, quia angelo non credidit, dicunt contigisse ei scelus incesti.

Vers. 31. Pater noster senex est. Putabant filiae Lot omne genus hominum ubique defecisse, nullumque virorum remansisse nisi patrem suum. Ideo hoc cogitaverunt ut ex patre semen servarent. Quarum adulterium Origenes multipliciter excusat, quia hoc non libidinoso animo sed studio reparandae prolis egerunt. Lot vero inexcusabilis est primo, quod angelo non credidit, deinde, quod vino inebriatus est; sicque minus peccatum fuit ei causa maioris criminis.

Vers. (0093B) 35. Ac ille non sensit, nec quando illa accubuit, nec quando surrexit. Hoc Iudaei in tantum non recipiunt, ut quoties hunc locum legunt compungantur. Dicunt enim non posse fieri ut homo non sentiens concumbat.

Vers. 37. Peperitque maior filium, et vocavit eum Moab. Moab ex patre interpretatur.

Vers. 38. Minor quoque peperit filium, et vocavit nomen eius Amon. Amon filius populi mei, vel filius generis mei interpretatur. Isti fructus sunt ebrietatis, Moabitae et Amonitae, id est, qui ex patre sunt diabolo, iuxta quod Dominus talibus dicit: Vos ex patre diabolo estis (Ioan. VIII, 44) . Et sunt filii populi invidentis et persequentis sanctos.


Remigius Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, CAPUT XVIII. <<<     >>> CAPUT XX.
923w 13.072631120682 s