Remigius_Antissiodorensis_cps2, Commentarius in Genesim, p2, 20 
Remigius Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, CAPUT XIX. <<<     >>> CAPUT XXI.hide dictionary links

TEXTUS BRESITH.


(PL 131 0093B) CAPUT XX.

Vers. 1. Peregrinatus est in Geraris. (0093C) Geraris terra est Palaestinorum.

Vers. 2. Misit Abimelech, et tulit eam. Quaeri potest in illa iam aetate quomodo amari poterat Sara, cum esset anus decrepita? Sed hoc mirandum potius, quam quaerendum, quod tantus decor formae in ea fuerit ut nec senectus eiusdem pulchritudinem potuerit derogare.

Vers. 6. Custodivi te, ne peccares in me. Cum dixit Dominus: Custodivi te, ne peccares in me, ostendit quia qui talia agunt in Deum peccant, licet peccamen adulterii apud saeculi homines aut leve aut nullum putetur.

Vers. 12. Filia patris mei, et non filia matris meae. Alia translatio apertius dicit: A patre, et non a matre. (0093D) Fuerat enim filia Aran fratris Abraham, soror Lot.

Vers. 16. Hoc erit velamen oculorum. Id est: in funeris praeparatione: Mementoque te deprehensam. Hoc quasi iocando dicit monens eam amabiliter ne hoc auderet facere, ne similiter deprehensa videretur. Mystice loco hoc Abraham Christum significat, Sara vero Ecclesiam. Abraham honorabatur propter Sarae pulchritudinem et Christus laudatur in mundo et honoratur per Ecclesiam; quia sicut Psalmista dicit: Mirabilis Deus in sanctis suis (Ps. XVII, 36) . Habebat Sara virum, sed latebat, et Ecclesia habet Christum, sed videtur in praesenti receptus secretis coelestibus.


191w 1.5755958557129 s