Remigius_Antissiodorensis_cps2, Commentarius in Genesim, p2, 21 
Remigius Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, CAPUT XX. <<<     >>> CAPUT XXII.hide dictionary links

TEXTUS BRESITH.


(PL 131 0093D) CAPUT XXI.

Vers. 4. Circumcidit octava die. (0094A) Circumcisio, cum ob multas figuras praecepta sit, specialiter figuram Christi praetendit qui nos et in praesenti per baptismum vetere homine exuit, et in futuro per resurrectionem circumcidit in nobis omnem mortalitatem et corruptionem. Nam et quod in octava die circumcisus est Isaac designabatur octava saeculi aetas, quando generaliter resurrectio mortuorum celebrabitur.

Vers. 8. Fecit grande convivium. Iuxta litteram convenientius fuit ut in die nativitatis vel circumcisionis eius Abraham epulum faceret. Sed vir prophetico plenus spiritu hoc in die ablactationis facere maluit. Significabatur enim per hoc, qua tunc Deo et angelis festivitatem quodammodo facimus quando lacte infantiae dimisso in virum perfectum evadimus et solido iam cibo utimur.

Vers. 9. Ludentem. (0094B) Tradunt Hebraei quod idola fecerit quasi ludens quibus infantiam Isaac deciperet. Beatus quoque Hieronymus dicit quod quasi maior per ludum primogenita sibi praesumpserit. Absolute autem possumus dicere quod eum lubricum et lascivum facere volebat, sicut ipse erat. Unde et Apostolus hunc ludum persecutionem appellat dicens: Sed, tunc sicut is qui secundum carnem natus est persequebatur eum qui secundum spiritum, ita et nunc (Gal. IV, 29).

Vers. 11. Dure accepit hoc Abraham. Licet enim in mysterio ista fieri cognosceret, tamen paterno affectu erga filium movebatur.

Vers. 14. Bersabee interpretatur puteus septimus vel puteus iuramenti. Sed locus ille necdum hoc nomen habebat. (0094C) Unde et per praeoccupationem accipiendus est.

Vers. 13. Abiecit Agar puerum. Non quo eum in scapula portaret qui, quando circumcisus est, tredecim annorum: sed abiecit eum ab animo et cura sua eum repulit. Sic enim usualiter loqui solemus: abieci ex animo.

Vers. 17. Exaudivit Dominus vocem pueri. Matre flente pueri vocem dicitur exaudisse, quia pro illo et non pro se flebat, sicque vox matris quodammodo vox pueri erat. Typice Agar Synagogam designat, Ismael plebem Iudaicam. Portatur Ismael ab Agar: et peccator populus Iudaeorum gravi maledictionis pondere cervices matris suae Synagogae premit. (0094D) Panis quem portabat significat panes propositionis, qui in mensa sanctificati erant. Aqua quae eis defecit significat legalem purificationem, sive etiam carnalem Scribarum et Pharisaeorum doctrinam quae in pelle mortua, hoc est, in carnali observatione continebatur et observatores suos iuxta litteram occidebat non habens spiritum vivificantem. Quod Agar puerum sub arbore proiecit eos significat qui in Christum ex illo populo credentes umbra passionis et crucis protegebantur.

Vers. 18. Surge, et tolle puerum, et tene manum eius. Hoc est iunge te illi, et ambula cum illo. Sic faciunt ambulantes simul. Iuxta litteram intelligimus matrem se abscondisse, quando dixit: Non videbo morientem puerum. (0095A) Monet ergo eam angelus ut revertatur ad puerum, et tollat eum, non de terra erigendo vel portando, sed in sua cura et providentia suscipiendo.

Vers. 23. Terra in qua versatus es advena. Id est in Palaestina, Abraham enim in Geraris habitabat peregrinus. Gerara vero est quae nunc Palaestina Salutaris dicitur ubi natus est Isaac, licet quidam asserant eum ad ilicem Mambre natum.

Vers. 31. Vocatus est locus Bersabee. Puteus Septimus, propter sex agnas quae ibi immolatae sunt. Vel puteus Iuramenti, quia uterque ibi iuraverat. Sabee utrumque sonat, et septem et iuramentum. Hoc loco quaerendum quid sit quod superius legitur Agar stetisse ad puteum iuramenti quod postea longo tempore factum est. Necdum enim ita vocabatur. (0095B) Ergo per prolepsin, id est per praeoccupationem accipiendum est: qui modus locutionis usitatissimus est in divinis Scripturis, quamvis potuerit esse illo tempore iam puteus. Quod si ita est, tunc per recapitulationem locus iste accipiendus est.

Vers. 33. Plantavit nemus in Bersabee. Supra dicitur quod non dederit ei Deus haereditatem nec passum pedis (Act. VII, 5) , ut Paulus apostolus dicit. Sed intelligimus circa puteum fuisse aliquod spatium terrae quod simul cum puteo in dominium cessit.


582w 9.4203569889069 s