Remigius_Antissiodorensis_cps2, Commentarius in Genesim, p2, 22 
Remigius Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, CAPUT XXI. <<<     >>> CAPUT XXIII.hide dictionary links

TEXTUS BRESITH.


(PL 131 0095B) CAPUT XXII.

Vers. 1. Tentavit Deus Abraham. Est tentatio quae probat, non ea quae damnat. Tentavit ergo eum non quod ipse aliquid disceret cui omnia nuda sunt et aperta, sed ut ipsum Abraham sibi ostenderet ut cognosceret quantae fidei in Deum esset. (0095C)

Vers. 2. Super unum montium. Hebraei tradunt vel autumant hunc montem esse Moria, in quo postea templum Dei et Dabir, id est oraculum est aedificatum. Unde et mons Moria lumen vel illuminatus interpretatur.

Vers. 12. Cognovi. Id est cognosci feci.

Vers. 13. Haerentem cornibus inter vepres. Alia translatio ipsum verbum ponit Hebraicum, dicens: Haerentem in virgulto Sabee. Sabee condensum vel spissum interpretatur, per quod significat densitatem virgultorum et veprium in quibus cornibus haerebat aries. (0095D) Iuxta litteram magnum nobis exemplum datur magnae obedientiae sancti Abraham, qui cum unicum filium haberet audissetque a Domino: In Isaac vocabitur tibi semen, tamen non dubitavit eum offerre Deo, credens, quod et Apostolus dicit: Quod a mortuis eum posset resuscitare (Hebr. XI, 19) . Allegorice Abraham Dei Patris hoc loco gerit personam, Isaac Domini Iesu Christi. Immolatio Isaac passionem Christi designat. Bene autem dicitur: Ipse portabat ligna holocausti: quia Christus crucem suam baiulavit, iuxta quod in eius passione dicitur: Et baiulans sibi crucem exiit in locum qui vocatur Golgotha (Ioan. XIX, 17) . Duo viri qui comitabantur cum Abraham, populus Iudaeorum. (0096A) Duo autem ideo, quia ille populus post mortem Salomonis divisus est in duo regna, in decem videlicet tribus quibus Ieroboam imperavit, quae vocantur Israel, et in duas alias tribus, Iuda videlicet et Beniamin, super quas regnavit Roboam filius Salomonis, quae dicuntur Iuda, cum quibus erat et tribus sacerdotalis, id est Levi. Asinus quem secum ducebant stultitiam Iudaeorum designat. Asinus enim quod portabat nesciebat: et Iudaei in libris propheticis Christum legebant, sed venientem non intelligebant. Unde et bene eis dicitur: Exspectate hic cum asino. Usque hodie enim et usque ad finem saeculi quasi exspectant Christum cum stultitia sua ut Apostolus dicit: Caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium introeat, et sic omnis Israel salvus fiat (Rom. XI, 25) . Quod dicit: Postquam adoraverimus, revertemur ad vos, significat quod impleta passione in ultima saeculi aetate revertatur Deus, et reconcilietur Iudaeis credentibus. (0096B) Quod autem tertio die elevatis oculis, tres dies tria significant saeculi tempora ante legem, sub lege et sub gratia. Nam et Dei Filius die tertio ad nuptias dicitur venisse et aquam in vinum convertisse, quia tertio saeculi tempore venit ad coniungendam sibi Ecclesiam et legis litteram in spiritalem intellectum convertendam. Aries qui apparuit Abrahae humanitatem Christi designat de quo bene dicitur quod haereat cornibus inter vepres, quia Christus cruci affixus est, manus eius in cornibus, id est, in brachiis crucis haerebant. Sive haerebat inter vepres, quia spinis coronatus est. Quod autem aries immolatus est, Isaac autem evasit, significat quia per humanitatem pati potuit, per divinitatem vero impassibilis mansit. Nam duae sunt in Christo substantiae vel naturae. (0096C) Iuxta litteram quia aries cornibus haerebat inter vepres, inde Iudaei in solemnitatibus tubis corneis solent canere, ut per hoc memor sit Deus eorum et repropitietur illis propter magnam Abrahae obedientiam.

Vers. 14. In monte Dominus videbit. Hoc quasi proverbium obtinuit apud Iudaeos ut quoties aliqua necessitate vel angustia tenentur, dicant: In monte Dominus videbit, vel ut in Hebraeo habetur: In monte Dominus videbitur, hoc est miserebitur et liberabit nos.

Vers. 16. Per memetipsum iuravi, dicit Dominus. (0096D) Omnis homo per maiorem se iurat, ut Apostolus dicit, Deus autem, quia neminem se habet maiorem, per semetipsum dicitur iurare (Hebr. VI, 13 et seq) .

Vers. 20. Melcha soror Sarae. Abraham Saram duxit uxorem, Melcham vero Nachor.

Vers. 21. Hus, ex quo terra Hus dicitur in Iob: Buz vero, de quo Buzites, vocatus est Elia quem etiam autumant Hebraei esse Balaam. Gamuel patrem Syrorum. Quod dicit patrem Syrorum non est referendum eis qui hoc nuntiabant, sed potius ei qui longo post tempore scripsit.


618w 20.530070781708 s