Remigius_Antissiodorensis_cps2, Commentarius in Genesim, p2, 23 
Remigius Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, CAPUT XXII. <<<     >>> CAPUT XXIV.show dictionary links

TEXTUS BRESITH.


(PL 131 0096D) CAPUT XXIII.

Vers. 3. Heth a quo Hethaei dicuntur.

Vers. 7. Surrexit et adoravit. Cum Dominus dicat in lege: Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies, quid est quod Abraham homines legatur adorasse? (0097A) Sed aliud est, Deum adorare eo modo, quo solus colendus et adorandus est; aliud, quo se sancti homines invicem venerantur atque suscipiunt, quamvis non dixerit: Dominum Deum tuum solum adorabis, sicut dixit: Illi soli servies. Est enim servitus quae soli Deo debetur, quae Graece latria dicitur. Unde et idololatrae dicuntur qui relicto creatore creaturae serviunt. Nam quod Apostolus dicit: Per charitatem servite invicem (Gal. V, 13) , de illa servitute dictum est qua sancti homines se praeveniunt sibique obsequuntur, quae Graece dulia dicitur. Unde et servos dulos vocamus. Quod vero in Apocalypsi angelus volentem se Ioannem adorare prohibuit, dicens: vide, ne feceris, fortassis aliquod divinum in angelo suspicatus fuerat Ioannes et ideo sicut Deum voluerat adorare, idcirco prohibitus est. (0097B)

Vers. 17. Confirmatusque ager est quondam Ephronis. Primum dictum est Ephron, id est confirmatus et perfectus, sed postquam pretium ex sepultura accepit, licet cogente Abraham, immutatum est nomen eius et dictum est Ephran, id est infirmus vel imperfectus. Audiant hoc qui sepulturas mortuorum vendunt. Si enim ille qui licet invitus tamen quomodo adduci potuit ut pretium de sepultura acciperet nominis immutatione damnatus est, multo magis isti, qui non coguntur, sed ipsi quid exigunt, damnabuntur et inter perfectos non computabuntur. In quo erat spelunca duplex. Mystice spelunca duplex operationem rectam et contemplationem significat, activam videlicet et contemplativam. (0097C) Sara ergo in duplici spelunca sepelitur, cum anima fidelis cupiditatibus et desideriis saeculi mortua sub boni operis et contemplationis tegmine celatur. Unde et apostolus Paulus dicit: Mortui estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo.


281w 11.091073036194 s