Remigius_Antissiodorensis_cps2, Commentarius in Genesim, p2, 24 
Remigius Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, CAPUT XXIII. <<<     >>> CAPUT XXV.hide dictionary links

TEXTUS BRESITH.


(PL 131 0097C) CAPUT XXIV.

Vers. 2. Pone manum tuam sub femore meo. Iudaei dicunt, in sanctificatione Abraham, id est, in circumcisione iurasse. Sed melius est ut hoc ad incarnationem Christi referamus. Praevidens autem sanctus patriarcha Christum, qui perfectus esset homo et perfectus Deus, de sua progenie nasciturum, sub femore suo praecepit ut manum mitteret et iuraret. Quia enim hominem et de sua carne nasciturum praevidit ideo dixit: Pone manum tuam sub femore meo. (0097D) Quia vero Deum agnovit, ideo subiunxit: Iura mihi per Deum coeli, id est, per divinitatem eius qui de mea carne nasciturus est.

Vers. 13. Igitur ego sto prope fontem aquae. Beatus Augustinus quaerit hoc loco ad litteram utrum hoc agere debeamus ut signum a Deo petamus. Pene enim nihil videtur differre ab augurio. Sed aliud est signo aliquo in quo miraculum sit voluntatem Dei quaerere, aliud, in vocibus avium vel mutuorum animalium divinationem captare, quamvis nec illud nisi in summa necessitate praesumendum sit. Allegorice servus Abraham chorum significat sanctorum doctorum. (0098A) Hic est ille servus qui in Evangelio a Domino suo missus est ut invitatos ad paratam coenam venire faceret. Misit servus manum sub femore domini sui Abraham, quia doctores summa veneratione incarnationem Christi suscipiunt. Et non super femur, sub femore manum ponit, quia carnem Christi a carne caeterorum hominum longe distare intelligunt. Christi enim caro de Virgine sine labe peccati nata est. Rebecca quae patientia interpretatur, Ecclesia est ex gentibus quae per patientiam virtutes suas custodit. Fons ad quem servus stetit significat fluenta doctrinae evangelicae, vel etiam sacramentum baptismatis ad quod festinabat iam Rebecca, id est, Ecclesia; cum hydria, id est cum Verbi mensura. Bene autem hydriam de scapula super ulnas deposuisse dicitur. (0098B) Per scapulas enim intelligitur voluntas bona in qua primum fidem suscepit. Per ulnam vero operatio, quae fidem subsequitur. Ornamenta quibus servus Rebeccam decoravit virtutes et praecepta doctorum sunt. Inauris enim humilitatem boni auditoris significat qua in dilectione Dei et proximi proficit. Unde et duos siclos inaures habuisse dicuntur. Armillae vero obedientiam boni auditoris, vel bonam operationem significat. Quae appendebat decem siclos, quia omnis nostra operatio in decem legis praeceptis consistit.

Vers. 22. Postquam biberunt cameli. Quod Rebecca non solum viro dedit potum, verum etiam camelos adaquavit, significat quia Ecclesia nulli debet subtrahere verbum praedicationis, sed sapientibus et stultis in commune annuntiare. (0098C) Hinc Paulus dicit: Graecis et barbaris, sapientibus et insipientibus debitor sum (Rom. L, 14) . Vel aliter. Per camelos carnem nostram debemus accipere. Cameli ergo adaquantur, quando cura corporis agitur, non tamen in desideriis, sed in necessitate, ut Rebecca sive anima gestare possit.

Vers. 25. Locus spatiosus ad manendum. Locus spatiosus ad manendum quem Rebecca apud se esse dicit lex est naturalis quam sancta Ecclesia, antequam ad Christum veniret, habebat, qua dicitur: Quaecunque vultis ut faciant vobis homines, eadem et vos facite illis (Matth. VII 12) . Ergo per hanc legem naturae praeparabatur ingressus legi evangelicae.

Vers. 29. Habebat Rebecca fratrem nomine Laban. (0098D) Laban figuram tenet carnalium hominum. Hic ergo virum vocat dominum et benedictum Domini appellat, quia carnales quique sanctorum doctorum virtutes admirantur eosque honorant, nequaquam tamen ad illorum perfectionem imitandam assurgunt.

Vers. 50. A Domino egressus est sermo. Quia sciebant Abraham prophetam esse, idcirco quod Abraham a Domino egressum esse dicunt, sive etiam quia servus Abraham signum a Domino quaesierat eique mox signum datum fuerat, idcirco Deum locutum esse dixerunt. (0099A)

Vers. 61. Igitur Rebecca et puellae eius. Puellae quae Rebeccam ad Isaac prosecutae sunt significant fideles animas quae in Ecclesia simpliciter conversantur, non tamen ad thalamum contemplationis perveniunt.

Vers. 62. Habitabat in terra australi. Id est in Gerara. Mystice puteus videntis et viventis (Ierem. XXII, 24) sancta Scriptura est per quam Dei cognitionem accipimus. Ipse vivens et videns qui per prophetam loquitur: Vivo ego, dicit Dominus. Omnia nuda et aperta sunt oculis eius (Hebr. IV, 13) . Via quae ducit ad puteum viventis et videntis passio Christi quae nos ad intellectum Scripturarum perducit. (0099B) Neque enim aliter ea quae in Veteri Testamento scripta erant intelligere possemus, nisi in passione impleta claruissent. Et notandum quod dicit: deambulabat per viam non dicit: ambulabat, sed deambulabat. Deambulare namque est eundo et redeundo iter frequentare. Sic et passio Christi diverso modo et tempore frequentata est. Nunc enim a Iudaeis blasphemiis et contumeliis insectabatur, nunc colaphizabatur, modo conspuebatur: sic et tali modo per viam suae passionis deambulabat. Quod Rebecca Isaac in terra Australi reperit significat quia sancta Ecclesia, relicto frigore infidelitatis, et calore fidei succensa ad Christum venit.

Vers. 63. Egressus fuerat ad meditandum in agro. Quidam codices habent: ad exercitandum in agro. Alia quoque translatio dicit: ut loqueretur in agro. Inclinata iam die. (0099C) Quia vir sanctus iam post nonam horam diei ad vesperam inclinatam egressus fuerat solus ut Deo spiritales victimas immolaret, hoc est, ut orationes et hymnos persolveret. Allegorice ager mundus est, sic Domino parabolam suam exponente: Qui seminat est Filius hominis: ager autem est mundus (Matth. XIII, 38) . Isaac ergo inclinata iam die ad meditandum in agro egressus est: quia Dei Filius novissima saeculi aetate venit in mundum, iuxta quod per prophetam dictum fuerat: Egressus es in salutem populi tui cum Christo tuo (Habac. III, 13) . Ut exerceretur, hoc est, passionis suae certamen impleret. Cumque levasset oculos vidit camelos venientes procul. (0099D) Per camelum, tortuosum animal et sua struma ponderatum significatur gentilitas, pravis moribus tortuosa et idololatria praegravata, quae quia ex ipsa reperit quos coleret, quasi strumosum animal gibbum in dorso portabat. In camelo enim sedens Rebecca ad Isaac venit, quia sancta Ecclesia adhuc gentilitatis errore confisa et quasi sustentata ad Christi gratiam vocata est.

Vers. 64. Rebecca conspecto Isaac de camelo descendit. Quia Ecclesia cognito Christo se pro suis erroribus confusa humiliavit. Unde et bene se pallio operuisse dicitur, quia confusione et erroris sui rubore se operuit. Unde et Paulus quibusdam loquitur: Quem fructum habuistis tunc in his, in quibus nunc erubescitis? (0100A) (Rom. VI, 21.) Nam et Psalmista dicit: Operuit confusio faciem meam (Psal. LXVIII, 8) .

Vers. 67. Introduxit eam in tabernaculum Sarae matris suae. Quia Christus Ecclesiam in locum Synagogae constituit de qua carnem assumpserat. Accepit eam uxorem. Quia gratiam quam illa quondam habebat novae sponsae attribuit, despondens eam sibi non habentem maculam, neque rugam. Ut dolorem qui ex morte matris acciderat temperaret. Mors matris est infidelitas Synagogae pro qua Christus multum doluit. Unde et in passione dicebat: Tristis est anima usque ad mortem (Matth. XXVI, 38) . Non enim pro passione tristabatur, sed pro Iudaeorum perditione. Hunc ergo dolorem temperavit amore Rebeccae, quia damnum et expeditione unius plebis recompensavit fide et salute omnium gentium.


Remigius Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, CAPUT XXIII. <<<     >>> CAPUT XXV.
1046w 7.998321056366 s