Remigius_Antissiodorensis_cps2, Commentarius in Genesim, p2, 25 
Remigius Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, CAPUT XXIV. <<<     >>> CAPUT XXVI.hide dictionary links

TEXTUS BRESITH.


(PL 131 0100A) CAPUT XXV.

(0100B)

Vers. 1. Abraham vero duxit aliam uxorem Ceturam. Quae interpretatur copulata vel coniuncta. Unde tradunt Hebraei hanc esse Agar matrem Ismaelis quae prius concubina fuerat, sed post mortem Sarae Abrahae legitime copulabatur: quod ideo fingunt, ut excusent Abraham ne iam senex et depositus novis nuptiis videatur lascivisse.

Vers. 2. Quae peperit. Hi qui de Cetura nati sunt occupaverunt terram Trogoditen et Arabiam, quae Eudemon dicitur, usque ad mare Rubrum. (0100C)

Allegorice sicut per Agar et Ismaelem designantur Iudaei in servitutem generati, ita per Ceturam et eius filios designantur haeretici qui in Novo Testamento sub praetextu nominis Christi male de eius veritate fidei senserunt. Unde bene postea Abraham filiis concubinarum munera largitus fuisse dicitur, haereditatem vero solus Isaac consecutus est, quia haereticis Christus in praesenti beneficia scientiae et intelligentiae tribuit, sola autem Ecclesia catholica ad regnum perducitur.

Vers. 3. Assurim in negotiatores transfertur. Latusim, aes vel metalla cudentes. Lomim, phylarchos, id est princeps tribuum.

Vers. 8. Deficiens mortuus est. Beatus Hieronymus dicit hoc male additum scriptorum vitio. (0100D) Neque enim defectus vel imminutio iusto viro convenit, cum potius augeri et multiplicari debeat Psalmista dicente: Iustus ut cedrus Libani multiplicabitur (Psal. XCI, 13) . Plenus dierum. Plenitudo in ortu, actu et obitu sanctorum solet inveniri. Et ideo recte Abraham plenus dierum mortuus fuisse legitur, consummatus et perfectus erat omnibus virtutibus. Econtra in reprobis omnia quadam imperfectione notantur. Unde et psalmus: Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos (Psal. LIV, 24) . - Congregatus est ad populum suum, id est ad multitudinem praecedentium patrum.

Vers. 13. Primogenitum Ismaelis Nabaoth. A quo omnis regio a mari Rubro usque ad Euphratem Nabathaea dicitur.

Vers. 18. Ab Hevila. Id est ab India. Coram cunctis fratribus obiit. (0101A) Id est in manibus fratrum suorum, omnibus videlicet adhuc superstitibus, et nullo ante eum morte praerepto. Fratres autem pro filiis posuit, sicut et eo loco ubi in sequentibus Iacob dixit ad Laban: Quid peccavi tibi, ut insequereris post me? Pone coram fratribus meis et fratribus tuis. Neque enim Iacob ibi alios fratres habebat quam suos liberos.

Vers. 20. De Mesopotamia. Mesopotamia regio fertilissima est quae sic vocatur Graeco nomine etiam ideo quod media sit inter duo flumina, Tigrin videlicet et Euphratem. Nam mesos medius, potamos fluvius dicitur. Hinc hippopotamos, equus fluvialis.

Vers. 21. Deprecatus est pro sua uxore. Dominus promiserat Abrahae quod multiplicaret semen eius sicut stellas coeli et sicut arenam maris. (0101B) Quae multiplicatio per Isaac futura erat, iuxta quod Abrahae dictum est: In Isaac vocabitur tibi semen. Quid ergo est quod Isaac sterilem uxorem sortitus est, si per eum semen Abrahae multiplicandum erat? Sed sciendum quia sancti ea quae orando obtinent sic praedestinata sunt ut precibus impetrent. Hinc est quod per Isaac multiplicandum erat semen Abrahae: sed hoc ipsum orando obtinuit. Nam et omnibus iustis praeparatum est ante saecula regnum Dei, sed ita ut orando et laborando ad illud suo tempore perveniant.

Vers. 22. Collidebantur. Septuaginta dicunt: Ludebant et calcitrabant. - Perrexitque ut consuleret Dominum. Quaeritur quo perrexerit consulere Dominum. Necdum enim tabernaculum, necdum templum Dei aedificatum erat. (0101C) An forte perrexit illuc ubi Abraham altare Domino aedificaverat, aut, ut quidam putant, adhuc Melchisedech sacerdos Dei vivebat, quamvis possit credi fuisse tunc temporis aliquem sanctum virum ad quem consulendum soliti erant pergere? Potest et illud dici, quod mente et cogitatione ad Deum perrexerit, et allegatis petitionibus in loco dormierit, ibique per visionem responsum divinum acceperit.

Vers. 23. Duae gentes in utero tuo sunt. Iuxta litteram duas gentes Idumaeorum et Iudaeorum dicit. Quod vero in sequentibus dicit: Maior serviet minori, illud tempus, quando Esau maior Idumaeorum servivit Iacob, id est Iudaeis. (0101D) David enim eos tributarios fecit, et sic servierunt sub tributo usquequo rebellaverunt, iuxta quod in libro Regum legitur: Recessit Edom, ne esset sub Iuda (IV Reg. VIII, 20) . Mystice hi duo gemini duos significant populos, Esau maior natu Iudaeos, Iacob vero minor gentilem populum. Maior ergo servit minori, quia Iudaicus populus dispersus per totum orbem servit gentibus, non solum corporali servitute, verum etiam quia legem et prophetas ad gentium utilitates servat. In nobis etiam ipsis haec rixa duorum populorum agitur, cum lex carnis repugnat legi mentis, cum vitia virtutibus contraveniunt. Nam per maiorem vitia designantur, quia plura sunt virtutibus, et semper numero plures vel priores sunt mali quam boni. (0102A) Sed per Dei auxilium mali superantur a bonis et vitia cedunt virtutibus.

Vers. 25. Qui prior egressus fuerat, vocatus est Edom vel Rufus. Edom enim interpretatur rufus vel rubeus, a quo Idumaei vocantur. Hispidus, id est setosus, quod Hebraice dicitur Seir a quo mons Seir vocatus est. Ergo novimus eum trinomium fuisse, quia vocatus est Esau, Edom, Seir. Iacob interpretatur supplantator. Mystice Iacob gentilem populum videlicet Iudaicum supplantavit, id est sub planta misit, quia quasi super eum ascendit, quando eius dignitatem accepit.

Vers. 27. Factus est Esau vir gnarus venandi. Per Esau venatorem hoc loco designantur homines terrena quaerentes, et lucris saeculi quasi venationi insistentes. (0102B) Qui bene etiam agricola fuisse dicitur, quia homines saeculi quanto plus intima sua negligunt, tanto magis in cultura et studio rerum praesentium occupantur. Iacob vero simplex habitabat in tabernaculis. Quia unusquisque sanctus et minus in terrenis occupatus intra domum sanctae conscientiae habitat, nec per exteriora spargitur. Iuxta litteram pro simplici alia translatio habet sine dolo, quod Graece aplastes, id est non fictus dicitur. Sed quomodo sine dolo erat qui fratrem suum dolo decepit? Sed hoc ad mysterium, non ad malitiam eius referendum est, quia omnia in figura contingebant (I Cor. X, 11) .

Vers. 31. Vende mihi primogenita. Primogenita dicuntur omnia quae vulvam matris aperiunt, quae specialiter primogenitis filiis debebantur. (0102C) Nonnulli dicunt primogenita vocari vestem qua induebantur primogeniti et sacerdotes fiebant. Hanc igitur dignitatem quam Esau primogenitus accipere debuit cupiditate gulae superatus minori fratri suo vendidit. Quibus modis vitio gulae tentamur? Sciendum autem quinque modis nos vitio gulae tentari: primo, cum quis ante horam dispositam vel ante necessitatem vult comedere. Secundo, cum lautiores cibos requirit. Tertio, cum accuratius communes cibos vult praeparari. Quarto, cum comedendo modum excedit. Quinto, cum despicabile est quod sumitur. Sed quia cum magno desiderio id quod vile est percipit, in ipso aestu desiderii magis ostendit. Hac specie victus Esau displicuit et reprobatus est. (0102D) Hinc beatus Augustinus dicit: « Non ergo immunditiam obsonii, sed immunditiam timeo cupiditatis. » Mystice Iudaei, qui per Esau significantur, carnis suae voluptatibus dediti et terrenis operibus occupati non solum dignitatem quam id praesenti habebant dimiserunt, verum etiam illam beatitudinem quae eis repromissa erat, et omnis eorum dignitas ad gentilem populum translata est.


Remigius Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, CAPUT XXIV. <<<     >>> CAPUT XXVI.
1043w 16.314581871033 s