Remigius_Antissiodorensis_cps2, Commentarius in Genesim, p2, 26 
Remigius Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, CAPUT XXV. <<<     >>> CAPUT XXVII.hide dictionary links

TEXTUS BRESITH.


(PL 131 0102D) CAPUT XXVI.

Vers. 10. Quare imposuisti? Id est, quare decepisti? Hinc impostores dicuntur

Vers. 18. Rursum fodit alios puteos quos foderant servi patris sui. (0103A) Allegorice Isaac Christum significat qui, cum venisset per Incarnationis mysterium ad torrentem nostrae mortalitatis, fodit puteos, id est, aperuit scientiam Scripturarum, quos fodiebant servi patris eius Abraham, scilicet Moyses, David, Salomon et magni voce prophetae. Hi enim servi Abraham, id est, omnipotentis Dei cuius figuram Abraham gestabat. Sed hos puteos Palaestini invidentes terra repleverunt. Palaestini Iudaeos designant alienos a Deo qui Scripturas perruperant terreno intellectu. Nam Palaestini alieni interpretantur.

Vers. 19. Foderunt in torrente et reperere aquam vivam. Servi Isaac in torrente aquam vivam repererunt. (0103B) Qui sunt servi Isaac, nisi Matthaeus, Marcus, Lucas, et Ioannes caeterique apostoli qui aquam, id est, evangelicam doctrinam repererunt et credentibus tradiderunt? Sed rursum Palaestini iurgati sunt: quia Iudaei evangelicae doctrinae restiterunt, nec nova condi permittentes, nec vetera purgari volentes.

Vers. 22. Foderunt alium puteum pro quo non contenderunt. Pro tertio puteo iam victi non contenderunt, quia, postquam fides Trinitatis sanctae per mundum praedicari coepit, patientia sanctorum victi adversarii cessaverunt Unde bene puteo nomen impositum est ei, latitudo. (0103C) Dilatatus est enim verus Isaac, id est Christus fide omnium credentium, et notus quidem antea tantum in Iudaea Deus modo vero dicitur: In omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5) .

Moraliter puteos fodimus, quando divinae scientiae alta sapimus vel penetramus. Quos tamen puteos allophyli terra repleverunt: quia nobis profunda Scripturarum investigantibus saepe daemones terrenas cogitationes aggerunt, ut a nobis aquam divinae scientiae tollant.

Vers. 26. Abimelech et Ochoza. Hic Ochoza pronubus erat Abimelech. Septuaginta pro Ochoza collegium ponunt, ut non sit nomen hominis, sed multitudinem amicorum designet, e quibus unus erat Phicol, dux militum.

Vers. 33. Bersabee. Non sicut superius, puteus septimus, vel puteus iuramenti, sed puteus sanctitatis. Nam sin littera in samech versa est.


303w 1.7633900642395 s