Remigius_Antissiodorensis_cps2, Commentarius in Genesim, p2, 27 
Remigius Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, CAPUT XXVI. <<<     >>> CAPUT XXVIII.hide dictionary links

TEXTUS BRESITH.


(PL 131 0103C) CAPUT XXVII.

(0103D)

Vers. 1. Cumque senuisset Isaac, et caligaverunt oculi eius, etc. Diximus superius Isaac typum tenere Dei omnipotentis Patris, Esau vero primogenitum figuram habere Iudaici populi, de quo ipse ad Pharaonem: filius primogenitus meus Israel (Exod. IV, 22) . Desiderat Isaac cibis filii sui vesci, et Deus Pater desiderabat bonis operibus illius populi pasci. Sed, illo negligente, et in exterioribus quasi in venatione occupato, Rebecca, id est mater gratia, minorem filium, id est gentilem populum, supposuit, et prioris locum ac dignitatem praeripuit. (0104A) Quod autem Isaac caligans oculis Iacob filio futura praedixit, sed cum non vidit, significat quia Deus Pater vocationem gentium per prophetas multipliciter praedixit, sed eas quodammodo non vidit; hoc est, non misertus earum, permisitque ingredi vias suas, et errare per quinque saeculi aetates. (0104B) Quod vero Iacob non de venatione, sed de domesticis animalibus, id est haedis, cibos patri paravit, designat quia populus gentium non in exterioribus nec in littera legis Deo placere studuit, sed in se ipso acceptabile holocaustum per fidem et dilectionem obtulit, dicens cum Psalmista: In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam laudationes tibi (Psal. LV, 12) . - Vestes Esau quibus Rebecca minorem filium vestivit, ornamenta sunt divinorum praeceptorum, quibus ille prior populus quondam decorabatur; sed illo per infidelitatem reprobato, gentes in Christum credentes vestiuntur, Domino dicente: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus eius (Matth. XXI, 43) . Quod vero pellibus haedorum manus et colli nuda protexit, designat quia gentes ad fidem venientes peccata operum confiteri non erubescunt. Haedus enim peccatorem designat, Domino dicente: Statuet oves a dextris, haedos autem a sinistris (Matth. XXV, 33) . Quod dicit: Voluntas Dei fuit ut cito mihi occurreret, quod volebam, citam mundi conversionem designat. Pene enim modo incredibili intra brevissimum temporis spatium fides Christi per universum mundum nuntiata est.

Vers. 27. Accessit, et osculatus est eum. (0104C) Osculum patris, quo Iacob osculatus est, reconciliationem significat mundi, quam desiderabat Ecclesia loquens in Canticis canticorum, dicens: Osculetur me osculi oris tui (Cant. I, 1) . - Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni. Odor vestimentorum est fragrantia virtutum. Bene autem agro pleno odor ille comparatur, quia sanctorum virtutibus mundus repletus est. Unde et Paulus dicebat: Christi bonus odor sumus Deo in omni loco (II Cor. II, 15) . Ager enim plenus est mundus sanctorum bonis operibus refertus. Ibi redolent rosae martyrum, fragrant lilia virtutum, respirant violae continentium, ubi etiam florentes vineae apostolorum longe lateque suum odorem propinant.

Vers. 28. Det tibi Deus de rore coeli. (0104D) Ros leniter cadit et prope sine sensu, ideoque subtilem designat contemplationem. Pinguedo vero terrae bona significat opera. Benedicitur ergo Iacob, hoc est gentilis populus, ut coelesti contemplatione et bonis operibus possit abundare. Abundantiam frumenti, vini et olei. In frumento et vino charitas et fervor novae conversationis; in oleo vero misericordiae opera designantur. Possunt etiam in frumento et vino mysteria corporis et sanguinis Christi accipi; in oleo misericordia Dei, qua genus humanum salvatum est iuxta quod per prophetam dictum est: Computrescet iugum a facie olei (Isa. X, 27) , id est, iugum peccati ex praesentia misericordiae Dei. (0105A)

Vers. 29. Esto dominus fratrum tuorum. Fratres vel filios matris haereticos dicit, vel Iudaeos, qui fratres sunt per invocationem nominis Christi, et per eadem, quae nobiscum habent, sacramenta. De his in Canticis canticorum loquitur Ecclesia: Filii matris meae pugnaverunt contra me (Cant. I.)

Vers. 30. Egresso Iacob venit Esau. Quod vero Esau ad patrem revertitur, populi prioris in fine saeculi conversionem designat, de qua Psalmista dixerat: Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes (Psal. LVIII, 15) . Et propheta: Aperuerunt ora sua, sicut pauper comedens in abscondito.

Vers. 39. In pinguedine terrae et in rore coeli. Licet omnis benedictio ad Iacob venerit, non tamen vacuus dimittitur Esau. (0105B) Benedicitur enim in pinguedine terrae, hoc est in rerum omnium copia; et in rore coeli desuper, hoc est in scientia Scripturarum, quia hoc adhuc ille populus, licet sine causa, compluitur.

Vers. 40. Vives in gladio. Per hoc enim significat Iudaeos crudeliter Christum persecuturos et omnes prophetas et apostolos. Fratri servies. Quia Idumaei tributarii fuerunt Israel, qui Iacob vocabatur. Tempusque veniet. Tempus illud significat quo rebellaverunt Iudaei ne essent sub Iuda.

Vers. 42. Nuntiata sunt haec Rebeccae. Quis nuntiavit, cum ille in corde suo dixit? Utique per spiritum prophetiae hoc cognovit, per quem etiam illum maiori fratri praeponendum didicerat.

Vers. 43. Haran. Hebraice, Syria.


691w 1.7144048213959 s