Remigius_Antissiodorensis_cps2, Commentarius in Genesim, p2, 28 
Remigius Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, CAPUT XXVII. <<<     >>> CAPUT XXIX.hide dictionary links

TEXTUS BRESITH.


(PL 131 0105B) CAPUT XXVIII.

(0105C)

Vers. 2. Vade et proficiscere. Alia translatio habet fuge. Ex quo intelligimus ipsum quoque per spiritum minas fratris cognovisse.

Vers. 10. Igitur egressus Iacob de Bersabee. Iacob, ut diximus, Christum significat, qui, relictis parentibus, id est Iudaeis, de quibus carnem assumpserat, relicta etiam domo, id est Hierusalem, patria quoque, id est Iudaea, relicta, perrexit ad gentes, ubi Ecclesiam sponsam acciperet.

Vers. 11. Tulit de lapidibus. Dormitio Iacob in itinere mortem vel passionem Christi significat in cruce. Lapis quem capiti suo supposuit, Christus est secundum humanitatem. Quem Iacob unxit, ut per hoc aperte Christus demonstraretur. Christus enim Graece Latine unctus dicitur. (0105D) Apostolus autem dicit: Caput Christi Deus (I Cor. XI, 3) . Lapis ergo capiti Iacob suppositus humanitatem significat assumenti Deo coniunctam. Scala quam in somnis vidit, quae via erat ad coelum, hoc est a carne usque ad animam vel spiritum, Christus est, qui quibusdam provectibus electos suos sublevando ex carnalibus facit spirituales. (0106A) Angeli quos vidit ascendentes et descendentes, sancti sunt evangelistae vel caeteri praedicatores, qui quodammodo per scalam ascendunt quando divinitatem Christi annuntiant dicentes: In principio erat Verbum (Ioan. I, 1) . Descendunt vero, quando humilia incarnationis eius describunt dicentes: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Ibid., 14) . Paulus summus angelus erat, qui ascendebat cum diceret: Nos praedicamus Christum Dei virtutem et Dei sapientiam (I Cor. I, 24) . Descendebat, cum diceret: Nihil scire me iudicavi nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum (I Cor. II, 2) . Moraliter, in itinere dormire est in via huius saeculi ab impedimento saecularium rerum vel actionum quiescere. Iacob vero dormiens angelos vidit: quia illi divina conspiciunt, qui ab appetitu rerum temporalium oculos claudunt. Hos oculos bene clausos diabolus aperuit cum dixit: In quacunque die comederitis, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii (Gen. III, 5) .

Vers. 14. Dilataberis ad orientem et occidentem. Quod Iacob terra promittitur, significat possessionem Ecclesiae Christo promissam. (0106B) Per occidentem interfectio iustorum, per orientem exordium bonae conversationis; per septentrionem destructio et mortificatio peccatorum; per austrum vero fervor divinae charitatis ostenditur. In his ergo Christus regnat, et hanc gaudet habere haereditatem.

Vers. 17. Non est hic aliud nisi domus Dei. Domum Dei appellat, quia per spiritum prophetiae ibi tabernaculum Dei praevidebat futurum: Portas autem coeli aditum divinae exauditionis. Vel mystice portam coeli dicit egressum per incarnationem et regressum. Notandum autem iuxta litteram quia non fuit hoc idololatria, nec ipsum lapidem Deum appellavit, aut ullo sacrificio coluit, sed signo tantum et memoria, quod sibi Deus apparuisset, et quod ibi tabernaculum Dei futurum erat. (0106C)

Vers. 18. Erexitque in titulum. Erectio lapidis resurrectionem significat Christi.


408w 5.4966189861298 s