Remigius_Antissiodorensis_cps2, Commentarius in Genesim, p2, 29 
Remigius Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, CAPUT XXVIII. <<<     >>> CAPUT XXX.hide dictionary links

TEXTUS BRESITH.


(PL 131 0106C) CAPUT XXIX.

Vers. 2. Vidit puteum in agro. Puteus iste scientiam Scripturarum figurat. Tres greges accubantes circa puteum significant simplices et mites, qui Scripturae sacrae mysteriis satiari desiderant. Lapis superpositus puteo tegmen litterae designat, quo spiritalis aqua tegebatur. Sed Iacob noster, id est: Christus lapidem amovit, quia superficiem litterae discussit, et spiritalem intellectum in Scripturis aperuit. Possumus etiam per puteum fontem baptismatis non inconvenienter intelligere. Tres greges accubantes designant eos qui per humilitatem et sanctae Trinitatis fidem aqua baptismatis purgari quaerunt. (0106D)

Vers. 10. Quam cum vidisset Iacob, et sciret consobrinam suam. Quaeri potest unde nosset eam consobrinam suam esse, quam nunquam ante viderat? Sed scire possumus hoc eum a pastoribus didicisse, cum quibus antea locutus fuerat. Ideoque mox ut eam vidit, cum fiducia in eius osculum irruit.

Vers. 20. Videbantur pauci dies. Quare dicit: Videbantur pauci dies, cum amatori etiam breve tempus longe videatur? Sed hoc dicit propter servitutem, quae licet dura esset, facilis ei videbatur propter amoris magnitudinem.

Vers. 27. Imple hebdomadam huius copulae. Hebdomadam hic septem annos dicit. (0107A) Hebdomada dicitur septem dierum, et septem annorum, et septies septem annorum. Allegorice hae duae mulieres duas significant vitas, activam et contemplativam. Lia laboriosa interpretatur: significat activam vitam. Quae bene lippis oculis, sed fecunda fuisse dicitur, quia activa vita minus videt per contemplationem, sed spiritales Deo parit filios per praedicationem et bonorum operum exempla. (0107B) Rachel vero, quae ovis vel visus principium interpretatur, contemplativam designat vitam simplicem et quiete gaudentem, quae illud cernit principium, quod loquitur in Evangelio: Ego principium, qui et loquor (Ioan. VIII, 25) . Est pulchra, sed infecunda, quia contemplativa vita decora et Deo amabilis, nullo pulvere terreni contagii foedata, sed soli Deo vacans, eique tantum placere quaerens, nequaquam spiritales filios per praedicationem generat. Amat Iacob Rachel, sed Liam in nocte accipit: quia unusquisque sanctus desiderat frui quiete contemplativae vitae, sed prius necesse est ut nocte huius saeculi exerceatur labore activae vitae.

Vers. 28. Hebdomada transacta. Non est putandum quod post septem annos servitutis Rachel duxerit uxorem, sed impletis septem diebus post nuptias Liae, quibus impletis servivit septem annis.

Vers. 29. Cui pater Balam servam tradiderat. Liae data fuerat ancilla superius nomine Zelpha, Racheli vero data Bala nomine. Zelpha interpretatur os loquens; Bala, inveterata. (0107C) Significant hae duae ancillae eos qui vel in activa vita vel in contemplativa non recta intentione bona operantur, nec recto studio praedicant, id est non pro Deo, sed pro favore aut commodis saeculi; de qualibus Apostolus dicit: Sunt, qui praedicant Christum non sincere (Philip. I, 1) . Et post pauca: Utrum ex occasione, an pro veritate Christus annuntietur, in hoc gaudeo, sed et gaudebo (Ibid., 18) . Unde recte Zelpha os loquens interpretatur, quia tales in ore habent praedicationes, non in corde, de quibus dicitur: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Matth. XV, 8) . Bala autem inveterata dicitur, quia tales, licet bonorum operum fructus quasi bonos filios afferant, tamen quia non recto studio hoc agunt, adhuc in veteris erroris conversatione perdurant.

Vers. 32. Vocavit nomen eius Ruben. Ruben interpretatur visio filii vel videns filium. Simeon, exauditio. (0107D)

Vers. 34. Copulabitur mihi maritus meus. Alia translatio dicit, persequetur me vir meus. Et est sensus: Quia tres ei filios genui, amabit me ardentissime, et copulabitur mihi, ut nunquam me deserat. Inde nomen Levi, id est assumptus.

Vers. 35. Confitebor, id est laudabo Dominum. Iuda, id est confessio.


539w 4.4369440078735 s