Remigius_Antissiodorensis_cps2, Commentarius in Genesim, p2, 31 
Remigius Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, CAPUT XXX. <<<     >>> CAPUT XXXII.hide dictionary links

TEXTUS BRESITH.


(PL 131 0108D) CAPUT XXXI.

Vers. 7. Decem vicibus mutavit mercedem. Subauditur, meam. Cum enim videret Laban varios fetus augeri, mutata conditione dicebat: Volo ut varii fetus meae partis sint, pecus vero unius coloris tuae sit partis. Rursus cum videret et nigra multiplicari, mutata rursus conditione haec sibi assumebat. (0109A) Tali modo decem vicibus dicit eum Iacob suam mutasse mercedem. Typice Laban, qui interpretatur dealbatio, diabolum significat, qui licet sit suo merito tenebrosus, tamen transfigurat se in angelum lucis.

Vers. 11, 12. Dixitque angelus Dei: Iacob! vidi omnia quae fecit tibi Laban. Ex hoc loco discimus quod ea quae Iacob fecit, non dolo nec fraude egit, sed divina dispositione, vel etiam quia haec in figura gerebantur, unde et angelica visione confortari meruit.

Vers. 31. Contra montem Galaad. Galaad interpretatur acervus testimonii. Sed necdum locus ille ita vocabatur; postea enim ita vocatus est, cum sibi mutuo iurassent Iacob et Laban, et acervum lapidum in testimonium congregassent. Ergo per prolepsin, id est per praeoccupationem locus iste accipiendus est.

Vers. 35. Quod coram te assurgere nequeo. Natura docet ut filii parentibus assurgant et eos honorent. Cum ergo Rachel sederet, et patri non assurgeret, excusans se dicit: Ne irascatur dominus meus. Causas etiam quare assurgere nequiret, composite significat dicens menstrua sibi provenisse. Hoc est enim quod dicit: Iuxta consuetudinem feminarum accidit mihi. Allegorice Laban diabolum vel mundum significat, qui dealbatus et pulcher est suis amatoribus. Idola Laban significant avaritiam. (0109C) Dicit enim Apostolus: et avaritia, quae est idolorum servitus (Ephes. V, 5) . Haec requisivit Laban ab Iacob, quando diabolus regna mundi et gloriam et honorem eorum Christo ostendit (quem Iacob significat), putans in eo aliquod avaritiae vestigium posse reperire. Sed Iacob ignorabat idola, quia Christus nullam habuit mundi cupiditatem. Rachel furata est idola, eaque subter stramenta abscondens desuper sedit, quia Ecclesia veniens ad Christum, cupiditates saeculi, quibus antea servierat, quam essent despiciendae cognovit, easque per poenitentiam sedendo, id est se humiliando, abscondit. Sessio namque humilitatem significat. Unde Psalmista: Surgite postquam sederitis (Psal. XXVI, 2).

Vers. 37. Pone hic coram fratribus meis. Fratres more Scripturae filios appellat.

Vers. 40. Aestu urebar et gelu. Uno verbo, quod est urebar, ad duo contraria respondit, ad aestum et ad gelu, quia unus effectus est caloris et frigoris. (0109D)

Vers. 42. Timor Isaac. Qui ab omni creatura est timendus.

Vers. 50. Nullus sermonis nostri testis est absque Deo. Nullus est videlicet extraneorum. Vel nullus absque Deo, quia nullus eius testimonio comparari potest.


386w 4.2252581119537 s