Remigius_Antissiodorensis_cps2, Commentarius in Genesim, p2, 32 
Remigius Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, CAPUT XXXI. <<<     >>> CAPUT XXXIII.show dictionary links

TEXTUS BRESITH.


(PL 131 0109D) CAPUT XXXII.

Vers. 2. Castra Dei sunt haec. Id est angelica agmina. Et bene pergenti Iacob ad fratrem obvii fuerunt angeli Dei, ut videlicet per hoc confortaretur et non metueret fratrem securus de angelico auxilio.

Vers. 7. Divisit in duas turmas. Non, ut quidam putant, in tres, sed in duas turmas populum. (0110A) Prima turma duarum ancillarum Zelphae et Balae cum filiis suis. Secunda turma fuit Liae et Rachelis et eorum qui cum eis erant. Sed quaeri potest hoc loco, cum Deus promisisset Iacob auxilium suum dicens: Noli timere, ego tecum sum, et multiplicabo, cur timuerit et providerit saluti suae, et non potius se Deo commiserit custodiendum? Sed hoc monemur exemplo ne Deum tentemus, dum habemus quod pro salute nostra faciamus. Denique et Iacob, quamvis pro se sibi providerit, audiamus tamen quid orans dixerit.

Vers. 9, 11. Deus patris mei Abraham, erue me de manu fratris mei. Dum ergo et sibi providet, et Deum orat, dat nobis exemplum ut vitae nostrae provideamus, et tamen divinum auxilium nobis adesse rogemus.

Vers. 24. Et ecce vir luctabatur cum eo. Vir iste, qui cum Iacob luctabatur, angelus erat. Luctatus autem non complexione brachiorum, sed obnixa prece, qua obsecrabatur ut se benediceret. Et hoc enim Osee propheta ostendit dicens: Invaluit ad angelum, et confortatus est. Flevit, et rogavit eum (Ose. XII, 4) . Mystice Iacob claudus et fortis duas partes Iudaici populi significat, fideles videlicet et infideles. Claudus enim erat Iacob in infidelibus, sanus et fortis in fidelibus. Quod vero nervum femoris eius angelus tetigit, et emarcuit, moraliter significat quia quaecunque Deus sua benedictione dignatur, in eo omnem carnis voluptatem facit emarcescere.

Vers. 28. - Sed Israel erit nomen tuum. Mutatio nominis benedictio fuit. (0110C) Israel autem, quamvis bene ab omnibus vir videns Deum interpretari dicatur, melius princeps cum Deo dicitur. Et est sensus: Nequaquam ultra vocaberis Iacob, sed Israel erit nomen tuum, id est, sicut ego princeps sum, sic et tu, qui mecum luctari potuisti.

Vers. 30. PHANUEL facies Dei interpretatur. Quia enim ille dixit: Vidi Deum facie ad faciem, ideo locum illum Phanuel appellavit.


330w 6.0260128974915 s