Remigius_Antissiodorensis_cps2, Commentarius in Genesim, p2, 33 
Remigius Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, CAPUT XXXII. <<<     >>> CAPUT XXXIV.hide dictionary links

TEXTUS BRESITH.


(PL 131 0110C) CAPUT XXXIII.

Vers. 10. Sic vide faciem tuam, quasi vultum Dei. Hoc ad adulationem dixit, vel magis perturbato animo ob timorem fratris. Quamvis etiam posset dici quia Deum pro aliquo magno viro posuit. (0110D) Solent enim sancti viri dii appellari, sicut Moysi dictum est: constitui te deum Pharaonis (Exod. VII, 1) . Nam et in Graeco non habetur tu Theu cum articulo, quo divina substantia intelligitur, sed absolute Theu, in quo homo significatur.

Vers 28. Transiit in Salem, urbem Sichimorum. Salem pro Sichem beatus Hieronymus corrupte positum dicit. Potest etiam intelligi duas esse civitates unius nominis: Salem urbs Iebusaeorum, in qua regnavit Melchisedech; et alia Sale urbs Sichimorum: sed diversis litteris scribuntur apud Hebraeos, et diversam habent interpretationem. Illa enim Salem pacis civitas dicitur, haec vero Sale consummata interpretatur.


124w 3.8012518882751 s