Remigius_Antissiodorensis_cps2, Commentarius in Genesim, p2, 34 
Remigius Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, CAPUT XXXIII. <<<     >>> CAPUT XXXV.hide dictionary links

TEXTUS BRESITH.


(PL 131 0110D) CAPUT XXXIV.

Vers. 1. Egressa est Dina. (0111A) Allegorice Dina significat animam sua studia negligentem, et aliorum facta studiosius inquirentem. Quasi enim egreditur ad videndas mulieres, cum sua intima proiicit et in exterioribus occupatur. Mox ergo ut ita egreditur a Sichem, id est a diabolo, opprimitur et incestatur. Unde bene Dina iudicium istud interpretatur. Istud enim est iudicium, ut, quia sponte se negligens evagatur, mox a diabolo corrumpatur.

Vers. 3. Quod vero dicit, conglutinata est anima eius cum ea, significat animam consuetudine mala quasi uniri cum diabolo, ut non solum peccet, verum etiam peccandi effectu et delectatione teneatur. (0111B) Sed et si aliquando resipiscens contristatur per poenitentiam, diabolus proponit spes vanas ut utilem tristitiam ab ea auferat modo dicens misericordem esse Deum, modo aliorum facta graviora commemorans, nunc dicens quasi nihil esse quod fecit, nunc prolixae vitae tempora ad agendam poenitentiam repromittit. Hoc est, quod dicit, tristem blanditiis delinivit. Sed pastores Ecclesiae quasi filii Iacob debent carnis vel animae peccatum ulcisci, et gladio spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI, 17) , punire, parati semper, secundum Apostolum, ulcisci omnem inobedientiam (II Cor. X, 6) . Quaeri potest secundum litteram quomodo filii rem tam magnam facere potuerint, quos superius ipse Iacob parvulos appellavit dicens ad Esau: Nosti quod parvulos habeam mecum? Sed sciendum non parvo tempore ibi moratum Iacob. (0111C) Nam et tabernaculum ibi fixit, et altare construxit, et partem magni agri emit centum agnis. Per hoc ergo ostenditur diu ibi habitasse Iacob, quo tempore et filii eius creverunt, et Dina nobilis facta est. Quod Simeon et Levi tantum commemorantur in facinore, sciendum plures eos habuisse socios, sed isti auctores caedis fuerunt, quorum soror uterina erat Dina.


267w 1.7005569934845 s