Remigius_Antissiodorensis_cps2, Commentarius in Genesim, p2, 35 
Remigius Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, CAPUT XXXIV. <<<     >>> CAPUT XXXVI.hide dictionary links

TEXTUS BRESITH.


(PL 131 0111C) CAPUT XXXV.

Vers. 4. Et inaures, quae erant in auribus earum. Inaures ad ornamentum pertinent magis quam ad idololatriam. Nam et superius servus Abraham inaures imposuisse dicitur ad ornandam faciem Rebeccae. Ergo sciamus vocari phylacteria, quae idolis imponebantur.

Vers. 5. Terror Dei invasit omnes per circuitum nationes. (0111D) Ut promissionem suam Deus impleret, quam ad Iacob habuerat, ideo divino terrore habitatores terrae illius perculit. Neque aliter per medium illarum nationum Iacob illaesus transire potuisset.

Vers. 10. Non vocaberis ultra Iacob. Ipsa pene verba quae angelus dixerat, dixit et Dominus; non tamen tunc vocatus est Israel, sed praedictum est ei quod ita vocandus esset. Quod ergo ibi praedictum est, hic est impletum.

Vers. 11. Cresce et multiplicare. Hoc melius ad spiritalem Israel refertur, qui crescit et multiplicatur in virtutibus. Omnis enim quicunque supplantator est vitiorum, et mente Deum contemplatur, recte Iacob vel Israel appellatur. (0112A) Quod ergo dicit: Ultra non vocaberis Iacob, non ad illum hominem, sed ad spiritale semen Iacob pertinet. Ille enim postea Iacob vocatus est. Sancti vero omnes, id est verus Israel, postquam omnem corruptionem et vetustatem deposuerit, non dicetur Iacob, id est supplantator (non enim erunt vitia quae supplantet), sed potius Israel vocabitur, quoniam Deum sicut est videbit, et summa beatitudo erit ei visio creatoris. Reges de lumbis tuis. Id est qui vere reges sunt, semetipsos secundum voluntatem Dei bene regentes, qui filii sunt Israel per imitationem.

Vers. 14. Erexit titulum lapideum. Observa quod non dicit, libans ei, sed, super eum. Non enim lapidi sacrificavit, quod idololatrae faciunt, sed Deo super lapidem sacrificavit.

Vers. 16. Ephrata. (0112B) Ipsa est Bethlehem, et interpretatur frugis terra; Bethlehem autem domus panis interpretatur.

Vers. 18. Pater appellavit eum Beniamin. Mater, quae pro illo moriebatur, doloris filium appellavit. Erat enim prophetia Pauli apostoli, qui de illa tribu fuit, qui matrem, id est Ecclesiam, persequendo magno dolore affecit. Pater vero, praevidens illum spiritu prophetico convertendum, vocavit illum filium dextrae, quia de sinistra infidelitatis transferendus erat ad dexteram fidei et praedicationis. Allegorice Beniamin in hoc loco civitatem Ierusalem significavit, cuius maior pars in tribu Beniamin sita erat. (0112C) Quae matrem suam, id est Synagogam, dolore usque ad mortem affecit, quando mundi Redemptorem ad necem poposcit clamans: Crucifige, crucifige eum (Ioan. XIX) .

Vers. 21. Trans turrim gregis. Gregis turrim dicit, id est gregis. Tradunt Iudaei hic postea templum Dei factum, unde turris gregis, id est multitudinis, congregationis, vel coetus appellatur. Beatus Hieronymus turrim gregis dicit turrim pastorum, quae est ultra Bethlehem, ubi pastores sancti angelico affatu natum Dominum cognoverunt, ubi etiam ipsorum trium pastorum corpora requiescunt. De hac turri per prophetam praedictum fuerat: Et tu turris gregis nebulosa, ad te veniet potestas prima filiae Sion (Mich. IV, 8) .

Vers. 22. Abiit, et dormivit cum concubina patris sui. Iuxta litteram facinus Ruben describitur. Allegorice vero Ruben primogenitus Iudaeos designat, quibus primo cognitio Dei facta est, et de quibus dictum est: Filius primogenitus meus Israel. (0112D) Bala concubina legem designat. Quod enim lex per concubinam designetur, apostolus Paulus ostendit, qui per Agar concubinam Abrahae dicit designari legem, quae in monte Sina data est (Gal. IV, 24) . Ruben vero cum concubina patris concubuit, quia Iudaicus populus legem sanctam et iustam corrupit falsis traditionibus, atque dignitatem primogeniti amisit.

Vers 26. Hi filii Iacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia. Quaeri potest quare omnes in Mesopotamia hos natos dicit, cum Beniamin non sit natus in Mesopotamia? Potest facilis esse responsio, ut dicamus per synecdochen esse dictum, id est a toto partem. (0113A) Vel etiam ideo omnes dicuntur in Mesopotamia nati, quia Beniamin, licet ibi natus non sit, causas tamen nascendi inde habuit. Ibi enim conceptus est, sed intra Chanaan natus.

Vers. 27. Mambre, Arbe et Hebron. Una est civitas.


590w 4.7263388633728 s