Remigius_Antissiodorensis_cps2, Commentarius in Genesim, p2, 36 
Remigius Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, CAPUT XXXV. <<<     >>> CAPUT XXXVII.hide dictionary links

TEXTUS BRESITH.


(PL 131 0113A) CAPUT XXXVI.

Vers. 6. Abiit in alteram regionem. Hic quaeri potest cur Esau post mortem patris dicatur abiisse in Seir, et recessisse a fratre suo, cum iam, quando venit Iacob, in Seir dicatur habitasse? Sed fieri potuit ut, Iacob fugiente in Mesopotamiam, dolore et ira praereptae sibi benedictionis recesserit a parentibus, et habitaverit in Seir per viginti annos, quibus Iacob absens fuit. Postquam vero reversus est Iacob, et fratri suo reconciliatur, rursus de Seir cum fratre suo, donec pater vixit, nabitavit cum eo. (0113B) Isaac mortuo, sicut hic dicitur, tulit substantiam domus suae et recessit a fratre suo. Divites enim erant valde, et simul habitare non poterant.

Vers. 10. Eliphaz. Iste qui in libro Iob legitur Eliphaz Themanites.

Vers. 20. Filii Seir Horraei liberi interpretantur. Hi, sicut in Paralipomenon libro legitur, primo habitaverunt in monte Seir, quos expulerunt Idumaei, et pro illis habitaverunt.

Vers. 24. Iste est Ana, qui invenit aquas calidas. Hic locus varie ab Hebraeis exponitur. Dicunt enim quidam quod lacum in deserto repererit, quoniam facile in illis locis invenitur. Unde et alia translatio dicit: Invenit iamim in solitudine. Iamim Hebraice maria dicuntur, id est aquarum collectio. (0113C) Alii dicunt quod onagros, id est agrestes asinos, ad asinas admitti fecerit, ut inde asini velocissimi nascerentur. Nonnulli dicunt, quod ad gregem equarum asinos ascendere fecerit, ut ex huiuscemodi concubitu muli nascerentur. Quidam simpliciter aquas calidas dicunt eum in deserto reperisse, quas thermas vocamus.

Vers. 31. Reges qui regnaverunt in terra Edom. Sciendum quia non omnes reges commemorat qui fuerunt antequam haberent regem filii Israel, quorum primus fuit Saul, sed hos tantum qui regnaverunt dum ipse Esau viveret.

Vers. 32. Balaach filius Beor. Non est hic Balaach qui in libro Numerorum legitur mercede conduxisse Balaam ariolum. (0113D) Ille enim rex fuit Edom, iste vero rex fuit in Seir, et ille filius fuit Sephor, iste filius Beor.

Vers. 33. Iobab. Hunc quidam putant esse Iob, sed melius de eius stirpe fuisse creditur, sicut supra dictum est.


315w 2.9337677955627 s