Remigius_Antissiodorensis_cps2, Commentarius in Genesim, p2, 37 
Remigius Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, CAPUT XXXVI. <<<     >>> CAPUT XXXVIII.hide dictionary links

TEXTUS BRESITH.


(PL 131 0113D) CAPUT XXXVII.

Vers. 2. Accusavit fratres suos apud patrem crimine pessimo. Putant quidam quod accusaverit eos quia cum pecoribus commiscebantur. Sic Alwinus in Quaestionibus suis. Alii dicunt quod Ruben pro concubina patris solum accusaverit. Quod si ita est, per synecdochen, id est a toto partem debemus accipere. (0114A) Non enim omnes fratres accusavit, sed unum solum.

Vers. 3. Tunicam polymitam. Id est glutinatam, vel orbiculatam, pulchra varietate distinctam. Alia translatio habet, fecit tunicam talarem, quae Graece poderis dicitur. Symmachus vero tunicatam, id est manibus artificis miro decore variatam vel manicatam, id est manicas habentem. Illo enim tempore maxime colobiis utebantur, id est vestibus sine manicis. Historia Ioseph ad litteram patet, nunc mysterium investigemus. Ioseph allegorice Christum significat iuxta humanitatem. Iacob diligebat Ioseph plus caeteris fratribus: et Deus Pater singulariter amabat Christum filium suum prae omnibus Iudaeis, qui erant fratres eius secundum carnis susceptionem. (0114B) Fecit ei tunicam polymitam, id est multitudine credentium ex omnibus circumdedit illum, dicens per prophetam: His omnibus velut ornamento vestieris (Isa. XLIX, 18) . - Oderant enim eum fratres sui. Et Iudaei videntes Christum per signa et miracula Dei Filium declarari, invidebant ei, et saepe in dolo et per insidias cum eo loquebantur. Quod vero dicit per somnium manipulum suum stare, et fratrum manipulos suum manipulum adorare, significat quia post resurrectionem ab omnibus credentibus cum fructu bonorum operum adorandus erat. Ipse est enim granum frumenti, quod per mortem seminatum germinavit per resurrectionem, et sic manipulos fidei et bonorum operum protulit per universum mundum. (0114C) Quod vero aliud narrans somnium dixit se sole et luna et stellis undecim adoratum, quaeri potest ad litteram ubi vel quando adoratus inveniatur a patre, qui per solem, et a matre, quae per lunam designabatur. Neque enim Iacob, quando in Aegyptum descendit, eum legitur adorasse. Mater vero eius in Bethlehem defuncta fuerat. Ergo quia hoc ad litteram stare non potest, recurramus ad allegoriam. Haec enim visio manifeste prophetica fuit de Christo, quem sol, luna, stellae et omnis adorat creatura. Mystice etiam sol, id est excellentia et claritas sanctorum, illum adorat; luna, id est Ecclesia; stellae, id est singuli quique fidelium, illum venerantur sicut Deum.

Vers. 13 et seqq. Missus est Ioseph a patre suo, ut quid agerent fratres vel greges eorum agnosceret. (0114D) Missus est et Dei Filius a Deo Patre in mundum, ut homines quos sibi destinaverat, quasi oves ad fidem colligeret, et ad aeterna pascua dirigeret.

Vers. 19. Invenit eos in Dothaim. Dothaim defectio interpretatur. Et revera in magna defectione erant qui de fratricidio cogitabant.

Vers. 24. Ioseph a fratribus in cisternam missus est talari tunica spoliatus. Et Christus carnis tunica per mortem deposita descendit ad infernum. Tunica autem talaris moraliter significat opus bonum cum consummatione. (0115A) Nam et in sacrificio Dei cauda hostiae iubebatur offerri (Levit. VII, 3) . In cauda est finis corporis. Et caudae hostia offertur, quando virtus inchoata ad perfectionem deducitur.

Vers. 25. Portantes stacten in Aegyptum. Stacte gutta myrrhae arboris, quamvis et ipsa myrrha vocetur. Extractio Ioseph de cisterna resurrectionem significat Christi.

Vers. 27. Venditus est Ioseph Ismaelis negotiatoribus consilio Iudae patriarchae. Venditus est Christus consilio Iudae Scarioth, et post a gentibus pretio fidei. In LXX habetur, aureis. Sed melius in Hebraica veritate habetur XX argenteis. Neque enim servus pretiosioris metalli pretio vendi debuit quo Dominus. Sed hoc iuxta litteram. Quaerendum est quid sit quod superius dicit: Viderunt viatores Ismaelitas venire; et hic dicit, vendiderunt eum Madianitis. (0115B) Ismael fuit de Agar, Madian de Cetura. Ergo vera est opinio Hebraeorum, qui dicunt Agar et Ceturam unam fuisse feminam. Potest et hoc dici, quia superius legimus quod Abraham filiis concubinarum dederit munera, et separaverit eos a filio Isaac ad orientem: tunc hi duo, Ismael videlicet et Madian, simul habitare coeperunt et unam gentem fecerunt.

Vers. 31. Tulerunt tunicam eius. Tunica Ioseph caro est Christi, quam de Virgine sumpsit et variis virtutum figuris decoravit. Hanc in sanguine haedi tinxerunt, quando invidiam peccati ei facere voluerunt, accusantes eum apud praesidem quasi seditiosum et commoventem populum. (0115C)

Vers 32, 33. Hanc invenimus, usque, fera pessima devoravit eum. Planctus iste Iacob propheticus plus dolet de Iudaeorum perditione quam de filii sui Ioseph, ut putabat, morte. Fera autem pessima populus erat Iudaeorum, de quibus olim Psalmista: Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae (Psal. LVI, 5) .

Vers. 35. Lugens in infernum. Hinc beatus Augustinus quaerit utrum soli mali ad infernum descendant, an mali simul et boni. Aut forte perturbati animi verba sunt. Sed credibile est fuisse apud infernum quaedam loca secretiora et minus poenalia ante passionem Domini, ad quae etiam sancti descendebant, quia nullus paradisum ingredi poterat, nullus portam regni coelestis intrare, donec Christus rhomphaeam igneam amoveret.

Vers. 36. Putiphari eunucho. (0115D) Hunc alia translatio non magistrum militiae, sed archimagirum. id est principem coquorum appellat, qui etiam sacerdos Heliopolis fuisse dicitur. Ubi quaeri potest quomodo uxorem habens sacerdos esse potuerit. Nam gerophantae Aegyptiorum non nisi casti et ab uxoribus alieni esse poterant. Tradunt Iudaei Ioseph pulcherrimum fuisse, et ob hoc ad turpe ministerium emptum, sed Deus eius virilia arefecit, ne castum puerum corrumpere posset. Tunc factus est sacerdos Heliopolis, qui antea laicalis erat.


Remigius Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, CAPUT XXXVI. <<<     >>> CAPUT XXXVIII.
816w 6.4457950592041 s