Remigius_Antissiodorensis_cps2, Commentarius in Genesim, p2, 38 
Remigius Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, CAPUT XXXVII. <<<     >>> CAPUT XXXIX.hide dictionary links

TEXTUS BRESITH.


(PL 131 0115D) CAPUT XXXVIII.

Vers. 3-10. Vocavit nomen eius Her. (0116A) Rursus concepto fetu appellavit nomen eius Onan. et caetera usque, occidit eum Dominus, quia rem detestabilem faceret. Iudas hoc loco typus est regiae stirpis, quae de Iuda descendit. Duo filii Iudae duo genera significant malorum hominum, nocentium videlicet, qui significantur per Her, de quo dicitur: Fuit Her nequam coram Domino, et ab eo occisus est. Unde et Her pellis vel pelliceus interpretatur. Pellis enim peccata significat: et primi parentes nostri post peccatum tunicas pelliceas leguntur habuisse. Aliud genus est malorum hominum praestare nolentium, id est benefacere, quos significat Onan. (0116B) Interpretatur enim moeror eorum, subauditur, quibus beneficium praestare non vult; de quo dicitur, quia semen fundebat in terram nolens nasci filios fratri suo mortuo. Et hos ergo qui male faciunt, et illos qui praestare nolunt, ultio divina condemnat.

Tertium quoque peperit. Tertius, qui sine uxore erat, et Sela vocatur, illud significat tempus, quando Iudaei sine rege, sine sacerdote, sine sacrificio erant. Unde et Sela divisio eius interpretatur.

Vers. 14. Theristrum genus est vestimenti, quo Palaestini et maxime Arabicae mulieres utuntur. Dicitur autem theristrum, eo quod in theri, id est in aestate, illo velamine utuntur. Discimus autem ex hoc loco illo etiam tempore alia fuisse vestimenta viduarum, et alia meretricum.

Vers. 23. Habeat sibi, certe mendacii nos arguere non potuit. In facto Iudae non iustitia, sed fides apparet. (0116C) Si enim iustus fuisset, castitatem servasset. Fides autem in hoc fuit, quia haedum, quem promiserat, remisit. Mystice Iudas hoc loco personam gerit Christi. Thamar, quae amaritudo vel commutata interpretatur, typus est Ecclesiae, quae in amaritudine idololatriae versabatur. Sed venit ad eam Iudas, requisivit cum pastore suo Odollamita, qui Hiras vocabatur. Hiras autem interpretatur fratris mei visio, Ioannem Baptistam designans, quem Christus ante se praeconem praemisit. Erat Odollamita, qui interpretatur testimonium, quia Domino testimonium in aqua Iordanis perhibuit. Venit Iudas ad tondendas oves. Venit Christus ad homines, ut eos velleribus et sordibus peccatorum exoneraret. (0116D) Tunc Thamar vidit, id est misertus est Ecclesiae, et mutato nomine et habitu fecit eam de Synagoga Ecclesiam, de meretrice sponsam. Quod autem non cognovit eam, hoc est quod ipse per Psalmistam dicit: Populus quem non cognovi, servivit mihi (Psal. XVII, 44) . Dedit ei pro arrhabone annulum, baculum, armillam, pignus videlicet vocationis, iustificationis et glorificationis, sicut Apostolus dicit: Quos vocavit, hos iustificavit; et quos iustificavit, illos et glorificavit (Rom. VIII, 30) .

Vers. 26. Iustior me est. Quia non tradidi eam Sela filio meo. Alia translatio dicit, Iustificata est ex me, id est mei comparatione. (0117A) Non enim fecit hoc desiderio vagae libidinis, sed amore generandae prolis.

Vers. 29. Quare divisa est propter te maceria? Maceriam vocat membranulam secundarum. Phares autem interpretatur divisio, a quo Pharisaei.

Vers. 30. Zara interpretatur Oriens, vel quia prior egredi debuit, vel quia ex illius familia multi iusti et sapientes exorti sunt. Allegorice per hos duos filios Iudae duo populi figurantur; per Zaram, qui primus manum eduxit, Iudaicus populus designatur, qui quasi manum praebuit, quando se praeparatum ad Dei mandata implenda ostendit. Cui obstetrix coccinum ligare voluit, id est fide Dominicae passionis et crucis illum insignire. Coccinum vero, quod sanguinis habet colorem, Christi indicat passionem. (0117B) Sed ille manum cruentatam sanguine prophetarum et ipsius Domini retraxit, quia fidem passionis eius recipere noluit. Illo tardante, iunior egressus est frater, hoc est, populus gentilis credendo in Christum ad obediendum praeceptis eius se praeparavit.


542w 4.3773958683014 s