Remigius_Antissiodorensis_cps2, Commentarius in Genesim, p2, 39 
Remigius Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, CAPUT XXXVIII. <<<     >>> CAPUT XL.hide dictionary links

TEXTUS BRESITH.


(PL 131 0117B) CAPUT XXXIX.

Vers. 6. Erat autem Ioseph pulchra facie. Ioseph diximus Christum significare, cuius pulchritudo omnem superexcellit formositatem, de qua Psalmista: Speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3) . Et Apostolus: In quem de iderant angeli prospicere (I Petr. I, 12) . Ipse revera prospere in omnibus agit, et omnia in manu illius diriguntur.

Vers. 7-20. Post multos itaque dies iniecit domina oculos suos in Ioseph. (0117C) Mulier haec typum tenet Synagogae, quae habebat virum, legem videlicet ipsam, qua regebatur et docebatur. Haec Christum in homine apparentem voluit lenocinando decipere: quia Synagoga volebat eius legem carnaliter observare, Sabbatum et omnia quae illi in figura data fuerant, iuxta litteram implere. Cui cum Christus nollet obtemperare, pallium ei reiecit, quia tegmen litterae legalis illi dimisit. Unde, sicut Apostolus dicit, usque hodie, dum legitur Moyses, velamen positum est super cor eius (II Cor. III, 15) . Sicque illam plebem dimisit Dominus dicens: Relinquetur vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII, 38) , et ad gentes transiit cum spiritali Scripturarum intellectu. (0117D) Accusavit eum mulier, in argumentum marito pallium ostendens, quia Synagoga Christum accusabat legis destructorem, et quia se Deum dicebat, aequalem se faciens Deo. Mittitur Ioseph in carcerem: Christus descendit ad infernum. Educitur Ioseph de carcere: Christus surgit a morte. Sed qui solus missus fuerat in carcerem, non solus eductus est. Nam principem, qui calicem porrigebat, eduxit et in pristinum gradum restituit. Sic et Christus resurgens suos de inferni carcere liberavit.


226w 1.5616247653961 s