Remigius_Antissiodorensis_cps2, Commentarius in Genesim, p2, 40 
Remigius Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, CAPUT XXXIX. <<<     >>> CAPUT XLI.hide dictionary links

TEXTUS BRESITH.


(PL 131 0117D) CAPUT XL.

Vers. 1. Pincerna. (0118A) Minister vini, qui calicem regi porrigebat vel propinabat. Hoc ministerium non vile fuisse apud antiquos ostendunt fabulae poetarum, in quibus refertur quod Iupiter amasium suum Ganymedem pincernam deorum constituerit.

Vers. 17. Et in uno canistro, quod erat excelsius, portare me omnes cibos, qui fiunt arte pistoria. In Graeco habetur, portare me chondriton , id est panem cibarium. Sed hoc non convenit Pharaoni, ut cibario pane vesceretur. Potuit tamen fieri, ut beatus Augustinus dicit, ut canistra videretur habere deorsum panes cibarios, supra quos erant omnia, quae fiunt arte pistoria. (0118B) Mystice hi duo viri duo sunt populi, qui ambo graviter peccaverunt, ut Apostolus dicit: Non est distinctio Iudaei et Graeci, Omnes peccaverunt et egent gloria Dei (Rom. X, 12) . Sed apparente vero Ioseph, alter, id est Iudaicus, non credendo in ligno crucis damnatus est, in ligno praevaricationis.

Vers. 20. Tertia autem dies, qua vel ille restitutus vel ille suspensus est, Dominicam significat resurrectionem, quae tertia die facta est.


156w 2.4052820205688 s