Remigius_Antissiodorensis_cps2, Commentarius in Genesim, p2, 41 
Remigius Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, CAPUT XL. <<<     >>> CAPUT XLIVhide dictionary links

TEXTUS BRESITH.


(PL 131 0118B) CAPUT XLI.

Vers. 1. Post duos annos Pharao vidit somnium, etc. Septem anni ubertatis, quae per septem boves pingues, et per totidem spicas plenas atque formosas designantur, mystice significant plenitudinem septiformis gratiae Spiritus sancti, quae primis temporibus in apostolis et caeteris credentibus manifestabantur. (0118C) Sterilitas autem septem annorum sequentium, quae per septem boves macilentos et per totidem spicas tenues et uredine percussas ostensa est, tempus illud significat, quo in fine saeculi refrigescente charitate et abundante iniquitate erit fames verbi Dei, quam Dominus per prophetam praedixit: Mittam, inquiens, famem in terram, non famem panis, neque sitim aquae, sed audiendi verbi Dei (Amos VIII, 11) .

Vers. 14. Protinus eductum de carcere totonderunt. Eductio Ioseph de carcere resurrectio est Christi, per quam omnem mortalitatem et infirmitatem quasi capillorum excrementa proiecit, et vestem immortalitatis ac iucunditatis accepit.

Vers. 42. Tulit annulum de manu sua. (0118D) Annulus in manu Ioseph pontificatum fidei designat, qui in manu, hoc est in potestate Christi constitutus est. Factus est enim sacerdos secundum ordinem Melchisedech. Stola byssina significat sanctam carnem eius, quae de terra virgineae carnis exorta est, et sicut byssus diversis passionibus macerata pervenit ad candorem immortalitatis et gloriae sempiternae. Et torquem auream collo circumposuit. Torques aurea, qua collum Ioseph ornabatur, sapientiam designat coelestem, quae sicut circulus nec initium habet nec finem. Potest etiam per torquem auream bona voluntas et bonorum simplicitas accipi. (0119A)

Vers. 43. Fecitque ascendere currum. Ioseph currum ascendit: quia Christus divinis muneribus decoratus ad coelos rediit. Clamante praecone. Praeco, qui gloriam eius annuntiabat, est Ioannes Baptista, qui primum eius adventum nuntiavit, sive tuba angelica, quae eum ad iudicium venientem praeveniet.

Vers. 45. Vocavit eum salvatorem mundi lingua Aegyptiaca. Id est Phontophones. Alia editio dicit, vocavit eum patrem tenerum: patrem, propter sapientiam; tenerum, propterea quia adolescens erat.

Vers. 46. Triginta autem annorum. Haec aetas perfecta est in homine, in qua et David rex constitutus est, et Ezechiel exorsus est prophetare. Ipse quoque Dominus omnium in hac aetate baptizatus coepit praedicare. Stetit ante Pharaonem. (0119B) Quia mundo se praesentavit praedicando et miracula faciendo.

Vers. 51, 52. Manasses interpretatur oblivio: Ephraim crescens vel frugifer.

Vers. 56. Aperuit Ioseph horrea et vendebat Aegyptiis frumenta. Et Christus in toto orbe horrea divini verbi aperuit, eisque vendidit frumenta divinorum eloquiorum, accipiens inde salutis illorum pretium.


360w 11.69523191452 s