Remigius_Antissiodorensis_cps2, Commentarius in Genesim, p2, 45 
Remigius Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, CAPUT XLIV <<<     >>> CAPUT XLVI.show dictionary links

TEXTUS BRESITH.


(PL 131 0120D) CAPUT XLV.

(0121A)

Vers. 17. Onerantes iumenta, etc. Hoc loco Pharao typum tenet populi gentilis, qui gavisurus est de conversione Iudaeorum in fine saeculi, eisque promittet copias divinarum Scripturarum, et medullam terrae, hoc est suavitatem spiritalis intelligentiae.

Vers. 21. Feceruntque filii Israel ut eis fuerat imperatum. Fratres Ioseph apostoli sunt, fratres Christi, Petrus et Paulus et caeteri.

Vers. 22. Beniamin dedit trecentos argenteos. Hoc est, fidem sanctae Trinitatis et crucis Christi praedicanda mysteria. Nam tau littera, quae figuram crucis habet, CCC designat numeros. (0121B) Et Paulus apostolus se dicit: Nihil me iudicavi scire inter vos nisi Christum Iesum et hunc crucifixum (I Cor. II, 2) . Dilecto quoque discipulo mandat: Noli erubescere crucem Christi neque me vinctum eius (II Tim. II, 8) . Accepit et quinque stolas optimas, hoc est sapientiam et moderationem quinque sensuum, quae omnia ampliora in Paulo quam in caeteris fuere. Caeteri fratres binas stolas acceperunt, ut videlicet Christum Deum et hominem praedicarent, Deique et proximi dilectionem tenendam praedicarent.

Vers. 23. Asini, qui panem et triticum in itinere portabant, gentiles ad Christum conversos designant, qui prius stulti et ignobiles fuerunt, sed ad Christum conversi pabulum verbi Dei portabant.

Vers. 27. Revixit spiritus eius. (0121C) Hoc loco Iacob typum tenet Israeliticae plebis, quae per infidelitatem quodam senio tabescebat, et iam quasi mortua erat, sed audita apostolorum praedicatione, quos designant filii eiusdem Iacob, visis etiam miraculis et charismatibus divinae [potentiae], quae Christus, eiusdem plebis filius secundum carnem, fecerat, revixit, eique se occurrendum praeparavit.


232w 5.0848889350891 s