Remigius_Antissiodorensis_cps2, Commentarius in Genesim, p2, 46 
Remigius Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, CAPUT XLV. <<<     >>> CAPUT XLVII.hide dictionary links

TEXTUS BRESITH.


(PL 131 0121C) CAPUT XLVI.

Vers. 7. Filiae et cuncta simul progenies. Quod dicit plurali numero, filiae, a toto partem debemus accipere. Unam tantum filiam Dinam habuerat.

Vers. 26. Omnes animae quae ingressae sunt in Aegyptum fuerunt septuaginta. Haec est Hebraica veritas. Nam quod in LXX legitur: Omnes animae fuerunt septuaginta quinque, supputatis Iacob filiis aperte ostenditur non convenire. (0121D) Illi enim qui cum Iacob Aegyptum intraverunt, sexaginta sex fuerunt, quibus si addam ipsum Ioseph et filios eius, quos in Aegypto genuerat, fuerunt sexaginta novem. His etiam adde ipsum Iacob, patrem omnium, fiunt septuaginta. Quod in Actibus apostolorum Lucas dicit: Descendit Iacob in Aegyptum in animabus septuaginta quinque (Act. VII, 14) , similis error est. Sed quia tunc LXX maioris auctoritatis erant quam Hebraica veritas, et ab omnibus Ecclesiis legebantur, ideo sanctus Lucas septuaginta quinque posuit. Omnes animae quae egressae sunt de femore Iacob. (0122A) Hoc quidam haeretici ad suum errorem traxerunt dicentes animas sicut et corpora ex patris seminario nasci. Sed aliter veritas se habet. Deus enim de nihilo creat animas, non de corporibus, neque de aliis animabus, easque quando et quomodo vult, corporibus tribuit. Ergo quod dicit: Animae quae egressae sunt de femore Iacob, per animas totum hominem debemus accipere, a maiore videlicet parte, sicut et aliquando ab inferiori parte totus homo accipitur, iuxta quod Ioannes dicit: Verbum caro factum est (Ioan. I, 15) , per carnem totum hominem designans.

Vers. 28. Misit Iudam ante se ad Ioseph. Praemittitur Iudas, qui confessio interpretatur, ad Ioseph, id est ad Christum, quia confessio praecedit gratiam fidei. Post confessionem ipse Ioseph occurrit, quia Christi misericordia subsequitur. (0122B)

Vers. 34. Viri pastores sumus, et patres nostri. Haec est iusta servitus, ut homines pecoribus dominentur, et pecora hominibus serviant. Nam humanam servitutem aut iniquitas aut adversitas facit. Iniquitas quidem, sicut Noe maledicens filio suo dixit: Maledictus filius meus Chanaan, servus erit fratribus suis. Adversitas, sicut Ioseph, qui venditus factus est servus. Detestantur Aegyptii omnes pastores ovium. Iure Aegyptus mundum istum significat, in quo abundavit iniquitas. Abominantur Aegyptii pastores ovium, quia omnis iniquus odio habet iustum. In terra Gessen. Gessen dicit esse Thebaidem regionem, quae a LXX Gosen vocatur.


341w 11.461112976074 s