Remigius_Antissiodorensis_cps2, Commentarius in Genesim, p2, 47 
Remigius Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, CAPUT XLVI. <<<     >>> CAPUT XLVIII.hide dictionary links

TEXTUS BRESITH.


(PL 131 0122B) CAPUT XLVII.

Vers. 9. Dies peregrinationis meae. (0122C) Nota quod sancti viri advenas et peregrinos se confitentur, quia non habent hic manentem civitatem, sed futuram inquirunt. Ramesses pars est Thebaidis, pagus scilicet, qui nunc Arsenoginite vocatur.

Vers. 12. Et alebat eos, etc. Solent quaerere hoc loco unde iumenta et pecora viverent, fame per septem annos omnem terram premente, maxime quia filii Iacob dixerunt superius non esse sibi pabula in terra Chanaan, eo quod nullae ibi essent pluviae. Sed sciendum Nilum in Aegypto maximas facere paludes, in quibus abundans herba nascitur iumentis et pabula pecoribus tanto fertiliora quanto siccior fuerit Nilus. In his ergo locis alebantur iumenta et caetera animalia, quae plurima erant in Aegypto. (0122D)

Vers. 19. Eme nos in servitutem regiam. Allegorice omnis Aegyptus servus est, et eo amplius, quo se sponte tradit. Nam filii Israel et ipsi servi fuerant in Aegypto, sed non sponte. Aegyptii vero spontaneam subierunt servitutem, eos utique designantes qui Deum a sua mente excludentes, tradunt se servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem.

Vers. 22. Praeter terram sacerdotum, quae a rege tradita fuerat eis. Terra sacerdotum sancta est Ecclesia, in qua sunt veri sacerdotes, qui veram habent libertatem, et nullam spiritalis famis patiuntur penuriam, quia a rege Christo pabulo divini verbi aluntur.

Vers. 23. Accipite semina et serite agros. (0123A) Et Ioseph noster, id est Christus, hortatur fideles ut semina evangelicae praedicationis accipiant et serant agros, id est corda auditorum, ut inde fructus bonorum operum recipere possint.

Vers. 24. Quintam regi dabitis. Quinta pars, quae regibus persolvebatur, quinque sensuum custodiam designat, quae Christo consecranda est. Nam et in lege praecipitur omne primogenitum masculini sexus quinque siclis argenti debere redimi. (Exod. XIII, 15.) Quod vero quatuor partes permittebantur habere, hoc designat quod unusquisque in laicali conversatione, hoc est actuali, secundum suum propositum vel facultatem permittitur vivere.

Vers. (0123B) 29. Pone manum tuam sub femore meo, et iura mihi per Deum coeli, ut non accipias uxorem de filiabus Chanaan. Ostendit se Iacob filium sancti Abrahae non carne tantum, sed moribus. Ille enim adiuravit servum suum dicens: Pone manum tuam sub femore meo, iura mihi per Deum coeli, ut non accipias uxorem de filiabus Chanaan. Hic similiter adiurat filium Ioseph, ut non sepeliat eum in Aegypto. Uterque enim incarnationem Christi et praevidebat et fideliter credebat venturam. Quaeri autem potest cur sancti patriarchae tantum curam habuerint sepeliendorum corporum, cum scirent cadavera et in sarcophagis sepulta et sub nudo coelo aequaliter posse putrescere. Nam et poeta dicit:
Coelo tegitur, qui non habet urnam. (0123C)
Sed hoc faciebant, non quo curam habebant ipsorum cadaverum, quae quoquomodo in terram reditura erant, sed ut memoriam sui aliis relinquerent, sicque eos ad se imitandum provocarent. Nam et Dominus ad Iob loquitur: Restituetur sicut lutum signaculum, et stabit sicut vestimentum plicatum (Iob XXXVIII, 14) . Signaculum, id est homo ad imaginem Dei factus, ut lutum per mortem restituitur, non tamen temere aut negligenter proiicitur, sed sicut vestimentum plicatum tuto loco reponitur, ut rursum per resurrectionem reinduatur.

Vers. 31. Adoravit Israel Deum, conversus ad lectuli caput. (0123D) Augustinus: Quod habent quidam Latini codices: Et adoravit super caput virgae eius, vel in capite, fallit eos Graecum verbum, quod eisdem litteris scriptum est, sive suae, sive eius, sed accentu dispares sunt, et ab eis qui ista noverunt, in codicibus non contemnuntur: valent enim ad magnam discretionem. Ac per hoc quaeritur quid sit quod dictum est. Nam facile intelligeretur senem adorare fastigium virgae suae, quam sic ferebat, ut super eam caput inclinando adoraret Deum. Sed quod dicit eius, aliter sese refert; quia post iuramentum filii sui, ipsi filio virga sumpta iterum innisus eidem adoravit cacumen eius vel illius. Sanctus vir et Deo deditus senectute gravatus ita lectum in quo iacebat compositum habebat, ut capite ad orientem verso mox si vellet, absque difficultate ad orandum se vertere posset.


611w 3.8611860275269 s