Remigius_Antissiodorensis_cps2, Commentarius in Genesim, p2, 48 
Remigius Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, CAPUT XLVII. <<<     >>> CAPUT XLIX.show dictionary links

TEXTUS BRESITH.


(PL 131 0123D) CAPUT XLVIII.

(0124A)

Vers. 5. Sicut Ruben et Simeon reputabantur mihi. Id est, suas per se tribus facient, ut iam non dicatur tribus Ioseph, sed tribus Ephraim et Manasse. Sicut Simeon et Ruben suas tribus singulas facient, sic Ephraim et Manasse duae tribus erunt, et sic tredecim tribus perficientur, Ioseph tribu in duas partes divisa.

Vers. 14. Commutans manus Ioseph duos filios patri adduxit. Ut eis benediceret. Primogenitum suum Manassen posuit ad dextram patris; iuniorem vero, id est Ephraim, ad sinistram. (0124B) Ille afflatus spiritu prophetico, praevidens quae ventura erant, posuit dexteram manum super caput iunioris Ephraim, sinistram vero super caput Manasse, qui maior natu erat, manibus in modum crucis in transversum commutatis: quia illum videbat multiplicandum, et Ieroboam regem ex tribu Ephraim futurum. Mystice per hos duos filios Ioseph duo populi signantur. Per Manassen, qui oblivio interpretatur, accipitur Iudaicus populus, qui oblitus est Domini creatoris sui. Per Ephraim, qui frugifer vel fecunditas interpretatur, gentilis populus figuratur, qui credendo in Christum fidei et bonorum operum fructum Domino obtulit, et spirituali fecunditate multiplicatus est. Hic licet posterior Dei cognitionem perceperit, constitutus est tamen ante Manassen: quia quam gratiam habuerunt Iudaei et sacramenta Scripturarum atque omnem dignitatem divinae legis, Iudaeis reprobatis, accepit. (0124C)

Vers. 21. Reducetque vos ad terram patrum vestrorum. Magno desiderio patriarcha Iacob tenebatur, cupiens in ea terra sepeliri, ubi passurum Christum noverat et redimendum genus humanum. Denique, ut ferunt periti sanctorum locorum, ab eo loco qui Abramium dicitur, ubi Abraham et Isaac sepulti sunt, usque ad locum Dominicae passionis, triginta fere millia passuum habentur, ut ipso quoque numero qui in T littera continetur, mysterium Dominicae passionis ostendatur.

Vers. 22. Extra fratres tuos. Id est, extra sortem quam cum caeteris fratribus in divisionibus possessionum accepturus est. (0124D) Quod autem dicit, quam tuli de manu Amorrhaei in gladio et arcu meo, gladium et arcum appellat iustitiam suam, per quam, peracta caede Sichimitarum, a gentibus circumpositis Deo se protegente eripi potuit. Alia translatio dicit, quam tuli in fortitudine mea. Fortitudinem appellat pecuniam vel divitias quas possidebat, quas suo sudore vel labore acquisierat.


332w 0.70199108123779 s