Remigius_Antissiodorensis_cps2, Commentarius in Genesim, p2, 50 
Remigius Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, CAPUT XLIX. <<<    show dictionary links

TEXTUS BRESITH.


(PL 131 0132D) CAPUT L.

Vers. 3. Transierunt quadraginta dies. Hic numerus poenitentiae et humilitati convenit. Unde et in Lege et in Evangelio et ab ipso Domino observatus est. (0133A) Septuaginta diebus. Ethnici, id est gentiles, novem diebus flebant mortuos suos. Unde et novendialis vocabatur nona dies, quando sepeliebatur. Nostri vero, id est Dei cultores, septem diebus exsequias mortuorum celebrant. Unde scriptum est: Luctus mortui septem dies; luctus autem fatui omne tempus vitae eius (Eccli. XXII, 13) . Septenarius requiem significat: unde et septima dies Sabbatum, id est requies, appellatur. Celebrant ergo septimam diem mortuorum optantes illos requiescere cum Domino a laboribus praesentis saeculi. Hic ergo dicit: Flevit eum Aegyptus septuaginta diebus, qui est decuplatus septenarius. Nam septies deni septuaginta sunt. (0133B) Potest et hoc dici, quia sicut tertia dies mortui agitur a fidelibus, ut anima, quae triplicis naturae est, requiescat; ita septima dies celebratur, ut anima corpori reconcilietur, quae carne illiciente peccavit. In septem enim tria sunt et quatuor. Et ternarius, ut dictum est, pertinet ad animam, quae est irascibilis, concupiscibilis, rationalis; quaternarius ad corpus, quod quatuor constat elementis.

Vers. 10. Veneruntque ad aream, quae sita est trans Iordanem. Septuaginta dicunt, ad aream Adad, qui locus trans Iordanem est, et multis passuum millibus distat ab Abramio, id est a loco ubi Abraham sepultus est. Ergo praetergressi sunt locum ubi sepeliri debebat Iacob, et postea remenso Iordane redierunt ad locum duplicis speluncae. Unde quaeri potest quare hoc fecerint. (0133C) Sed forte dicet aliquis quod timerent ne bella contra se surgerent, sicut et filii Israel circumducti sunt quadraginta annis per desertum, donec quadragesimo anno transmisso Iordane venirent in terram promissionis. (0134A) Sed causa maioris significantiae hoc factum esse sciamus. In hoc enim loco qui area Adad dicitur, postea multitudo filiorum Israel murmurans contra Dominum igne divino consumpta est. Hoc ergo praesignabat luctus ille vehemens, quo non tantum mors Iacob, quantum ruina illius populi quae ibi futura erat, deflebatur.

Vers. 21. Locutus est fratribus: Post mortem meam visitabit vos Dominus, et reliqua. Ioseph igitur, qui sicut pater eius Iacob terram repromissionis tota mente desiderabat, incolatumque Aegypti detestabatur, moraliter nos instruit ut quandiu sumus in hoc mundo, semper desideremus ingredi terram repromissionis, id est terram viventium, ibique requiescere optemus. Quod tunc digne fit si numerum annorum aetatis ipsius moribus imitemur. (0134B)

Vers. 25. Centum ergo et decem vitae suae a nis expletis mortuus est. Et nos studeamus, quod per Decalogi numerum vel observantiam ad aeternam beatitudinem, quam centenarius numerus designat, perveniamus. Conditus est quoque aromatibus ipse Ioseph, et repositus est in loculo in Aegypto. Loculus est vas repositorium, ubi aliquod asservandum commendatur. O felix anima, quae, aromatibus virtutum condita, in hoc corpusculo degens quotidie proficiendo perenni vitae reservatur! (0134C) Sine dubio si tali condimento condita in fide, spe et charitate custodita fuerit, per gratiam Christi ad divinae contemplationis speciem pervenire merebitur, cuius adeptio perfecta est laetitia; quam Psalmista oculis aspiciens ait: Adimplebis me laetitia cum vultu tuo, Domine: delectationes in dextera tua usque in finem (Psal. XV, 11) . Amen.

Explicit Commentum Bresith .


483w 8.5592210292816 s