Resch_Ioseph_cps15, Praemia Aureliani, p2 
Resch Ioseph, Praemia Aureliani, Personae <<<     >>> Episodiumshow dictionary links

Praemia Aureliani


Prologus musicus

Soccus et Cothurnus.


Chorus musicus praecinente Cothurno.
COTH. Memento mori,
frater Gregori!
Es pulvis et cinis,
aeternus est ignis.
Tuba mirum sparget sonum,
quae te coget ante thronum.
Memento aeternitatis,
vitae huius brevitatis,
quam taeter infernus,
quam ignis aeternus!
Frater Gregori,
memento mori!


Alius chorus musicus praecinente Socco.
SOCC. Quis melancholica
haec mihi somnia?
Procul haec omina,
laeta sint omnia!
Sileat tibia,
resonet cithara!
Abscedant tristia
haec exercitia!
I tu ad Tartara
cum tua musica!
Facessat naenia!
Haec nihil cogita!


Recitativo
COTH. Ego sum Cothurnus sceptrifer,
qui nequicquam possum iure carpier.
Princeps poetarum tragicorum Sophocles,
mihi manus victas porriges!
(ariose) Grande sonant tragici,
tragicos decet ira cothurnos.
Ego Scyllas cecini,
Aeneades et Turnos,
tu Melissos rusticos.
Nugarum sal est tua dos.
SOCC. Quam taetra metamorphosi,
frater Ambrosi!
Vultum tu meum fascinas
per has tristitiae nebulas!
(ariose) Iam sat tristes naenias
per coactas lacrimas
 decantasti,
 ululasti.
COTH. Parce verbo, Socce rustice!
Sint procul hae facetiae!


Aria in basso
Nugae facessant, apage!
Facessant et facetiae,
 facessat sonus suavis,
 evadat tonus gravis!
Consideremus seria!
Humana debet anima,
 ut capax rationis,
 aeternis capi bonis.
Virtus tam pulchram faciem
ostentat et amabilem,
ut si posset spectari,
 non posset non amari.


Recitativo
SOCC. Surdo cecinisti.
Iam satis flevisti,
sat spectris indulsisti,
sat mortem denigrasti
et Maurum dealbasti.
Venite, homines capaces rationis!
Dum sunt, fruamur bonis!
Rosis nos coronemus
et optimis
quibusque illecebris
nos recreemus!


Aria in basso
Est tempus ridendi,
est tempus plangendi,
est tempus saltandi,
tempus lacrimandi,
est tempus iocorum,
est tempus maerorum.
Sat datum lacrimis,
queis instar fluminis
crebris maeroribus
iam sat spectavimus
spectra Tartarea
cum larva ossea –
mortem fictitiam
clademque scaenicam
per exercitia
non theatralia,
sed mercenaria,
tanti venalia.


279w 1.1174199581146 s