Resch_Ioseph_cps15, Praemia Aureliani, 1a 
Resch Ioseph, Praemia Aureliani, 1, Scaena V <<<     >>> Scaena Ihide dictionary links

Praemia Aureliani


Chorus I


(De variis affectibus hominum circa beatitudinem naturalem.)
Caeca mens terras hominum colentum!
Quam gravi erroris vitio laboras
nesciens discernere vera nostrae
 praemia vitae!


Hic petit Bacchi sitiens liquores
seque felicem satis auguratur,
aridum si dulcissimo Falerno
 guttur inundet.


Ille si gemmas, pretiosa Gangis
dona, saphyros, onychas, smaragdos
congerat, se credit utraque palma
 tangere caelum.


Iste se censet fieri beatum,
si bene absconsa locuples in arca
aureos possit cumulare montes,
 munera Ditis.


Ille Plutonem venerans adorat,
instar ut Midae queat omne, quidquid
tangeretur, prodigiosa dextra
 vertere in aurum.


Nullus attingit meliora dona,
quae Ceres nobis dedit alma mater.
Ista narratas superare debent
 munera praedas.


Quippe quid gemma est, nisi gutta ponti
vitrei adstricta a nivium rigore?
Aut quid est aurum, nisi fulvus atrae
 pulvis arenae?


Sunt opes multorum alimenta multae
criminum. Quid turpius est avaro?
Quid, quod ad tristes ferat atra manes
 divitis umbra?


Est opum sedes propior Gehennae
sive terrestri tenebrosa centro.
Sola fulvum parturiunt metallum
 viscera terrae.


Ite, Plutonis maledicta diri
munera! Est longe melior ceralis
diva, quae nostris alimenta terris
 mitia praebet.


Nos sumus certe: Cereris feracis
(prima mittendi dedit illa leges
seminis, fruges dedit illa prima)
 omnia munus.


Hanc deam pulchris Cererem capillis
auspicor digno coluisse cantu.
Omnium mater celebris deorum
 omnia nutris.


Salve spicarum benedicta nutrix,
omnium datrix veneranda rerum!
Aurea gaudes sacrosancta pace
 pacis amatrix.


Tu creas semen refricandum aratro,
tu creas spicam omnipotente dextra
tuque aristam multiplicas metisque
 fenore multo.


Areis praees speciosa falce
nutriens mitis pueros edaces,
fructibus dives viridis per aevum
 fructibus adsis.


Subiugas freno geminos dracones
et cito curru per inane caeli
atque veloci veheris volatu
 mitis ubique.


Turba secretam Cererem frequentet,
exciti tectis properent relictis
Attici noctem celebrare mystae,
 altaria fument!


283w 0.81266593933105 s