Resch_Ioseph_cps15, Praemia Aureliani, 2a 
Resch Ioseph, Praemia Aureliani, Chorus I <<<    hide dictionary links

Praemia Aureliani


Chorus II


(De triumpho Aureliani caesaris, de virtute praemiorum et stimulo gloriae.)
Qualis thyrsigera Bacchus ab India
intonsa iuvenis perpetuus coma
tigres pampinea cuspide territans
victores referens in patriam pedes
lauro continuit cornigerum caput;
qualis perdomito claviger Hercules
Eoi rediit margine litoris,
quem sensit validum fulmineus leo,
sensit terribilem perniciosa agri
clades Arcadii cervaque Parrhasis,
quem per Strymonii gramina fluminis
Diomedes timuit, quem canis horruit
nodoso domitus stipite Cerberus;
talis perdomita victor ab India
hac luce Aurelian huc rediturus est
applaudente sibi sospite patria,
ut reddat meritis pollicitas vices,
forti distribuet praemia militi.
Pisaea veluti victor ab area
dum collegit ovans pulverem Olympicum,
gaudet praeteriti vulneris immemor,
sic gaudet iuvenum quisque scholarium
non illegitimo pulvere sordidus,
quamvis assiduo verbere saucius
tanquam incude tenax assidua chalybs.
Accepti tamen est verberis immemor,
coram distribui praemia dum videt.
Et quae tristitiae nubila frontibus
coeperunt Borea surgere turbido,
disparent nitidi lumine muneris.
Tam forti stimulo gloria suscitat
socordes animos. Pectora crescere
fecunda assiduus laudis amor facit.
Ex plausu populorum ingenium calet.
Virtus altisonis laudibus excita
incrementa capit. Publicus est honor,
vires ingenii qui magis excitat.
Quid? Pavo, volucris sceptriferae deae,
Argi in cauda oculos centoculi gerens,
quem si tergeminis laudibus efferas,
distinctum variis sideribus voces
et monstres digitis astra nitentia,
laudando elicitas monstrat ovans opes
stellarumque choros. Si tamen invidus
formae conticeas, cauda reconditur
et turpi remanet squalidior situ.
Quid? Si certantes Martis in area
insudent rapidis curriculis equi
aut si carceribus vix retinendi sunt
et cursu aerio vix domiti ruunt,
depexaeque iubae plausaque colla dant
maiores stimulos, ut sine taedio
palmae propositae fortius inhient.
Sic sudor iuvenum vivere publicis
plaudentis populi gaudet honoribus,
et clamor populi plausibilis iuvat
pulsataeque manus publicus et favor.
Ergo adsis hodie, Romule sanctior,
auguste et custos et patriae pater,
sancto pollicitus concilio patrum
maturum reditum, candidior redi!
Lucem redde tuae, dux bone, patriae!
Instar veris enim vultus ubi tuus
affulsit populo, gratior it dies
et soli radius splendidior micat.
Ut mater puerum, quem Notus invido
flatu Carpathii trans maris aequora
cunctantem spatio longius annuo
a carae patriae detinuit lare,
votis ominibusque et precibus vocat,
curvo nec faciem litore dimovet;
sic desideriis icta fidelibus
exspectat revocans patria principem.


359w 0.96975302696228 s