Sigebertus_Gemblacensis_cps2, Vita Deoderici, p5 
hide dictionary links

(PL 160 0694C) VITA DOMNI DEODERICI EPISCOPI MAIORIS

(0693)

CAPITULUM 1. De nobilitate generis ipsius. (0694D) Igitur virum vitae memorabilis et memoriae venerabilis Deodericum, ex pago Saxoniae Hamalant oriundum, comite Everardo patre et Amalrada matre accepimus progenitum, orbis ad ornatum quem vere credimus ortum. (0695A) Alius fretus ingenio ab ipsis ordiretur cunabulis narrationis telam; laudaret docitem puericiam, magnificaret mactae indolis adolescentiam; ubi ventum esset ad Pytagoricae litterae bivium, mundum cum blandiciis suis abigeret sinistrorsum; animum vero iusti, tendentem ad propositum immortalitatis bravium, ageret angusto calle dextrorsum. Quid plura? per singulos gradus aetatum disponeret in corde ipsius ascensiones virtutum. Nos, quoniam viribus diffidimus, quoniam ad propria dicenda vix sufficimus, communia praetermittimus, et quoniam brevitati studemus, solam morum honestatem et natalium nobilitatem in eo praedicare contenti sumus. (0695B) Et illam quidem nobilem morositatem multiplicabat in dies divinae cooperationis praesentia; religiosam vero generositatem attollebat cognatorum et affinium eius, primatum scilicet Galliae et Germaniae, eminentia, et insuper imperialis consanguinitatis cumulabat magnificentia. Matrem nempe eius scimus Mathildis reginae fuisse sororem, quae ex Heinrico rege genuit Ottonem maiorem et Heinricum ducem, eorumque fratrem multa laude dignum Brunonem, qui ita inter omnes temporis illius emicabat mortales, velud inter ignes luna minores (HORAT. Od. I, 12) . Hae vero erant filiae Thiadrici ducis, quarum fratres erant Windukin, Immed et Reinbern. (0695C) Reinbern autem ipse erat, qui pugnavit contra Danos, multo tempore Saxoniam vastantes, vicitque eos liberans patriam ab illorum incursionibus; et hi erant stirpis magni ducis Windukindi, qui bellum potens gessit contra magnum Karolum triginta ferme annos. Porro Brunonem, quem supra nominavimus, tanta meritorum praerogativa divinitatis commendabat pietas, ut, quem Coloniensis archiepiscopatus illustrabat dignitas, etiam dominatus tocius Lotharingiae insigniret sublimitas.

2. Qualiter sub disciplina domni Brunonis profecerit. Huius ergo consobrinus, cui hoc opus cuditur, Deodericus in sanctae Halberstedensis ecclesiae gremio a primis annis maternae pietatis ubere ablactatus, et sublimiter ut competebat educatus, naturae et morum dulces et uberes repromittebat fructus. Verum ubi gemma episcoporum Bruno pontificale ascendit solium ( an. 953), hic assumpta forma discipuli se eius individuum agebat socium. (0695D) Et quia erat quondam in castris coelestis militiae civiliter militaturus, sub eo in sanctae Coloniensis ecclesiae gimnasio per diutina diludia liberali tyrocinio est exercitatus, et per diuturna proludia laudabiliter probatus. Discebat ibi humiliter subesse, qui debebat multis aliquando utiliter praeesse, et subiectis humili et discreta praelatione utillime prodesse. (0696A) Erat in utroque, quod uterque in alterutro amplecteretur; et sicut ferrum ferro acuitur, sic alter alterius bona aemulatione aedificabatur. Primo quidem inter eos propinquitatis naturalis necessitudo pepererat amicitiam; deinde familiaritatis consuetudo aluerat benivolentiam; quae etsi ex propinquitate tolli potest, ex amicitia tamen non potest, quia propinquitas sine benivolentia inane nomen retinet, amicitia benivolentiae indiscissa cohaeret. Sic in consobrinis istis propinquitati respondebat amicitia; amicitiam mutua solidabat benivolentia. (0696B) Nec in vanum cedere poterat, quod vir, qui in Christo et in aecclesia talis tantusque futurus erat, quem mater aecclesia ad ornamentum et firmamentum sui nutrierat, quem natura, immo ipsius auctor naturae, nativo ingenii bono ditabat, talis tantique magistri studio et doctrina institui et expoliri meruerat. Ut enim ait quidem (HORAT. Od. IV, 4).
Doctrina vim promovet insitam,
Rectique cultus pectora roborant
  Utcumque defecere mores,
Dedecorant bene nata culpae

3. De promotione eius ad episcopatum. (0696C) Ne ergo viro ad utilitatem multorum nato deesset materia virtutum, ne deesset tali opifici officina exercendorum operum bonorum, providit etiam super hoc superna dispensatio non solum ei, set et profectui plurimorum, ut cultor iusticiae plantatus in domo Domini, in atriis Dei nostri ut palma altitudine meritorum floreret, ut cedrus Lybani multiplicatus incorruptibili exemplorum odore redoleret, sicut oliva pinguedinem laeticiae et benedictionis fructificaret. Anno siquidem nongentesimo sexagesimo secundo a dominici hominis incarnatione, viam universae carnis ingresso reparatore sanctae religionis primo Adelberone, vacabat cathedra sanctae Mettensis aecclesiae proprio viduatae pastore. Non defuit sibi sacrarium Spiritus sancti Bruno; non defuit, inquam, sibi vel tocius regni commodo; set, sicut in caeteris facere consueverat, sic et in hac re non quae sua erant, set quae Iesu Christi, quaerebat. (0696D) Nam caeteris quibus pollebat artibus etiam hoc addiderat, quod principibus cuiusque ordinis, in quibus columbae innocentiam, serpentis astuciam, et praecipuae tutae fidei simplicitatem vigere videbat, his adprime amicitiam suam accommodabat, his gratiam regis cumulatius conciliabat. Si quos talium privata adhuc vita oscurabat, hos oportune in loco defunctorum illustrium virorum sua opera suffectos, ad bene agendum accendebat. Omnia quippe omnibus factus erat, quia omnes lucrifacere volebat. (0697A) Is denique videns oportunum locum et tempus occurrisse sibi, ut ad firmamentum spiritualis fabricae columnam solidam et sua manu politam stabiliret in aecclesia Dei, utile duxit, consobrinum suum Deodericum, spectabilem genere et religione, illic incardinari. Aequa namque trutina consilii, locum, tempus, personam moderabatur, dignum scilicet iudicans eum, qui urbi nobilissimae principaretur, nec indignum fore urbi tantae potentiae, quod viro tantae nobilitatis ancillaretur, praesertim cum tempus illud egeret, ut prudentis fortisque rectoris auxilio defensaretur. (0697B) Nimis enim superioribus annis in eam incubuerant rei publicae incommoda, cum ab incentore omnium malorum Conone invasa ( an. 954), pene direpta est et exterminata. Concordante itaque cleri tociusque plebis unanimi consensu, annitente etiam cuncto palatinorum senatu, intronizari eum fecit in augusta Mettensium sede, laeto omnium concentu, non sine magno coelestium virtutum applausu. Pontificali itaque petalo decoratus, et officiante magni meriti Heinrico Trevirorum metropolita, benedictionis oleo 3 Nonas Martii consecratus ( an. 965), satagebat nomen suscepti officii bonis implere operibus; malens scilicet haberi quam videri episcopus. Et primo a praedecessoris sui vestigiis non exorbitabat, set quem sibi nobilitatis excellentia aequiperabat, etiam morum probitate et religionis fervore imitari in voto habebat. (0697C) Accendebatur enim ad bonum bono animi sui proposito, informabatur, ut diximus, praedecessoris sui recenti exemplo, nec exciderat animo sana boni institutoris eruditio, et quod omni praeminet magisterio, coelesti insuper animatus est oraculo.

4. De primis litteris nominum per angelum datis. Dicamus ergo rem relatu et scripto maiorum compertam, pro sui novitate merito in thesauro memoriae recondendam. Sanctus Clemens, principis apostolorum Petri auditor, Mediomatricorum autem primus apostolus et praedicator, inter caetera quae ei ad roboranda nascentis aecclesiae rudimenta contulit pius salutis nostrae amator, hoc speciale coelitus emeruit donum, ut nomina futurorum in aecclesia Mettensi pontificum acciperet, missa sibi per angelum, annotatis tantum primis litteris nominis. (0697D) Adeptus vir beatus de quo agimus aecclesiae suggestum, cum quadam die delectaretur iocunda et seria affabilitate familiarium ac sapientium - nam etiam in hoc fideli suo Dei consuluerat dispositio, ut ei sapientium et bonorum consiliariorum non deesset collatio, - illa angelicae scripturae monimenta iussit deferri in conspectu suo. (0698A) Quas cum diligenter inspexisset, et alias quidem aurei, alias argentei, alias alius cuiuslibet coloris varietate formatas stuperet, et altiori intellectu per colorum varietatem variam meritorum cuiusque qualitatem signari perpenderet: inter alias sui nominis litteram argenteo colore albentem videt. Qui conversus ad semetipsum, et hinc profundum et immutabile divinae praescientiae demirans consilium, inde bonae voluntatis suae considerans propositum: Si, inquit, cooperator omnium bonorum Deus bono affectui meo optatum ministraverit effectum, tanta bona in episcopatu me confido facturum, ut argentea ista littera quandoque transformetur in aurum. Haec quidem vir bonus de bono thesauro proferens, bonum ex habundantia cordis locutus est, nec segnior fuit in exequendis bonis operibus quam pollicitus est. (0698B) Quae licet nobis ex parte inviderit maiorum nostrorum incuria, et somno socordiae suae consopiti eum secum putaverint consepeliendum, adhuc tamen eius multa et mirifica opera extant, quae eum quodammodo nobis viventem repraesentant; ut liquido testificari possimus, quod in evangelio dicit Dominus: Si hi tacuerint, lapides clamabunt (Luc. XIX, 40) . Quis enim nesciat, vivacitate ingenii eius et sagacitate consilii vel prudentiae singularitate, qua apud regni primores magni pendebatur, melioratum rei publicae statum, et in melius augmentatum sanctae Mettensis aecclesiae, cui auctore Deo praesidebat, pontificatum?

5. De veteris aecclesiae deiectione et novae aedificatione. Ut interim de monasterio gloriosi martyris Christi Vincentii sileamus, in quo construendo totos animi sui expendit affectus, primo ex subcisivis eius operibus industriam eius comprobemus. (0698C) In primis maior aecclesia pretiosi prothomartyris Stephani magnificentiae eius testis occurrit, quam vetustate sui ruinam periculosam minitantem decenter a fundamento reparavit. Stabat illo adhuc tempore illud antiquae reverentiae oratorium, servans thesaurum quod gemmas vincit et aurum, scilicet sanguinis prothomartyris pignus pretiosum. Quia non omnia nota sunt omnibus, de hoc oratorio paucis docebimus. (0698D) Olim clamore Galliarum ante Deum multiplicato, et peccato malitiae earum nimis aggravato, purpuratae meretricis civitatibus propinavit calicem irae et indignationis iusti iudicis commotio, ad ultimum earum exterminium Hunis laxatis, velut rabidis canibus ad devorationem ferarum et bestiarum agri instigatis. Pastores quique pro ereptione ovium suarum iusta sollicitudine omnimodis ambiebant; set adeo peccata populi invalescebant, ut quamvis sacerdotes digni auribus Domini iudicarentur, illi tamen, pro quibus orabant, indigni essent, ut exaudirentur. (0699A) De hoc porro oratorio aliquibus insinuatum est ex divina revelatione, et maxime sancto Servatio Tungrensi episcopo, Auctoris tunc temporis Mettensium praesulis familiarissimo, promissum est ex apostolica consolatione, hoc solum oratorium in Gallia Belgica interventu prothomartyris immune futurum a barbarica depopulatione. Iam urbem populosam et opulentam in favillas redactam doleres, cum tamen undique lambentibus flammis ab oratorio faces longius removeri gauderes, et barbaros percussos ea coecitate, quae graece dicitur aorasia, ab aditu aditi arceri stuperes, ut patesceret, quid posset fructuosa martyris fides. Stabat adhuc, ut dixi, quamvis longaeva vetustate convulsum, simile iam cadenti, immo pene iam lapsurum. Set quamvis ruina videbatur intentare periculum, tamen praesentia sui antiquum credebatur repraesentare praesidium. (0699B) Caeterum praesul, qui ad restaurationem templi et ad omnia quae usus vel decus aecclesiae exigebat induxerat animum, credens quod non solum in manufactis habitaculis constet divinae venerationis cultus, quodque locus nullum commendat, set magis nos illum commendamus, bene vivere si satagamus, non timuit illud evertere funditus, quamvis animos et oculos offenderit plurium, quasi qui tulisset de medio evidens divinae propitiationis inditium, et praesens meritorum prothomartyris testimonium. (0699C) Exaedificatam igitur aecclesiam liberaliter aecclesiasticis ornamentis honoravit, donariis insuper pretiosis locupletavit, partim a se ipso collatis, partim sui amoris gratia ab optimatibus regni aecclesiae Dei oblatis, et praecipue a munificentia gloriosi caesaris Ottonis eiusque coniugis Adheleidis, cuius vita nichil aliud fuit nisi exemplar pietatis et castitatis. Set et gloria posteritatis eorum, Otto iunior, in hac largitate non fuit inferior. Quia enim fidelis paterfamilias thesaurizabat non sibi, set dominicae familiae commodo, ut daret illis tritici mensuram in tempore oportuno, collaborabat bonae eius intentioni multa fidelium Christi devotio.

6. De constructione Waltiodorensis coenobii . Ut de multis unum inseramus, fuit ea tempestate comes quidam nobilitatis gloria clarissimus, sanctitatis reverentia nominatissimus, eidem patri nostro genere propinquus; nomen erat ei Elbertus. Is, tactus instinctu coelestis desiderii, posthabere coepit omnia quae ei habundanter arridebant pellacis gaudia mundi, indignum ducens, pro eius lucro animae suae detrimentum pati. (0699D) Qui legationem salutis suae mittens ad regem cum duplo exercitu contra simplum nostrum venientem, idoneam inter se et Deum elegit mediatricem piissimam videlicet Mariam, eius virginem genitricem; et cupiens non tantum sua set et ipsam vitam pro amore vitae aeternae pacisci, felici commertio sua omnia Deo dedidit eiusque genitrici, et in honore eius monasterium construxit in villa Walciodoro, quam Mosa alluit in diocesi Leodicensi, ibique sub monasticae religionis habitu adunavit divino idoneos famulatui, qui sibi seminarent spiritualia, et illi sua meterent carnalia. (0700B) Qui, quia praedidicti antistitis nostri gloriabatur consanguinitate, praesertim quia eum apud animum regis non parum valere videbat intima familiaritate, regisque regum gratiam promeruisse eum intellexerat ex mundi cordis sinceritate, nullum post Deum eiusque matrem quam eum sibi heredem subrogare maluit, idemque monasterium pro eius amore iuri sanctae Mettensis aecclesiae testamento delegavit, et imperiali decreto in perpetuum confirmavit. Ille vero, utpote vir non mediocris prudentiae, quia non ingratus erat, tanto gratis aecclesiae suae praestito beneficio, ne ei praeter aeternam remunerationem etiam in terrenis deesset digna vicissitudo, villam suae ditionis eidem contiguam loco, Hasteriam vocabulo, cum apenditiis suis eidem coniunxit coenobio.

7. Qui viri ea tempestate claruerunt. Iure felicia dixerim Ottonis tempora, cum claris praesulibus et sapientibus viris res publica sit reformata, pax aecclesiarum restaurata, honestas religionis redintegrata. Erat videre et re ipsa probare, verum esse illud philosophi: fortunatam esse rem publicam, si vel reges saperent, vel regnarent sapientes. (0700C) Praeerant enim populo regni non mercennarii, set pastores clarissimi. Inter quos merito sui lucidis comparandos syderibus, nominatus et saepe nominandus ille magnatum maximus, Bruno archidux et archiepiscopus, velut lucifer matutinus micabat rutilus. Post eum Deodericus noster, aecclesiae regimen, regni columen, virtutis specimen, passim nominis sui spargebat lumen. Treviris aurigabat currum Dei Heinricus, post eum Egbertus; qui cuius sanctitatis fuerint si quis ignorat, facile inveniet a quibus discat. (0700D) Leucis praeerat Gerardus, Virduni antistabat Wicfridus; qui quales fuerint, vel hinc potest sciri, quia collegae fuerunt huius nostri Deoderici, ex disciplina scilicet Brunonis incliti, cuius etiam iudicio ad gradum pontificatus meruerunt provehi. (0701A) Porro Wicfridus usus est in omnibus prompta opera praesulis Deoderici, et maxime in construendo coenobio sancti Pauli confessoris in suburbio Virdunensi, a quo etiam pretiosiora auro et topatio ossa sancti martyris Gregorii Spoletini impetravit, quae decenter, ut hodie est cernere, in aecclesia eadem reposuit. Possem recensere plures cuiusque ordinis ea tempestate insignes, set nolo extaedientur aliorum mentes vel aures. Isti praeter eos quos fama obscura recondit, huius patris nostri contemporales, aliqui etiam contubernales, aliqui contribules; hi inquam eius in bonum cooperatores, hi in castris domini Sabaoth huius egregii antesignani fuere commilitones, hi omnes succenturiati, in otio et in negotio causis regis aderant, eiusque nepotem Deodericum alii patris honore, alii fratris amore mirifice excolebant.

8. De morte domni Brunonis. (0701B) Postquam igitur venerabilis archiepiscopus Bruno totam composuerat Lothtaringiam, Compendium perrexit compositurus etiam Franciam, habens secum consobrinum suum Deodericum, in cunctis operibus bonis fidelissimum adiutorem. Eum quippe ab exordio incardinationis eius in omnibus negotiis exibebat sibi cooperatorem, praesagiens eum operum suorum fore imitatorem, et gratiae virtutisque sibi caelitus concessae non longe post heredem. Vir ergo pacificus volens vocari Dei filius, dum operum suorum bonae consummationi esset intentus, decidit in lectum corporis gravedine detentus; et Remis usque regressus, ibidem invalescente aegritudine est retentus. (0701C) Sentiens itaque finem suum a Deo sibi notificari, numerumque dierum suorum consummari, sciensque quid deesset sibi, deliberavit secum elemosinis peccata sua redimere et thesauros suos in gazophilatio coeli recondere, scilicet in usus pauperum et aecclesiarum Christi expendere; et vocans ad se refrigerium doloris sui et vitae mortisque solatium Deodericum, et Virdunensem - nam et is praesto erat - Wicfridum, coram eis dictavit et signavit testamentum suum, eosque sanctionis suae testes et testamenti sui statuit dissignatores. Iamque inpendente tremebunda dissolutionis suae hora, nisu quo poterat ad nepotem suum Deodericum se convertens, eique ex praecordiali affectu ultimum vale dicens: Domine, inquit, ora. (0701D) Mox devote et confuse cantu et planctu personante omnium, anno Domini nongentesimo sexagesimo quinto, 5 Iduum Octobris, solvit naturae debitum, coelo mittens gaudium, mundo relinquens iusticium. Deodericus cum coepiscopo corpus amici Coloniam reportavit, testamentum clero et civibus resignavit, fidem devotionemque, quam vivo monstravit, etiam defuncto non negavit. Dolens imperator se unico solatio viduatum, affectum quem habebat in fratrem transfudit in consobrinum. (0702A) Dolens antistes se superstitem esse animae suae dimidio, ne impar aut indignus esset regis animo, fratrem ei repraesentabat fidelitate et obsequio, et sicut scriptum est: Requievit spiritus Helyae super Helyseum ad facienda signa et prodigia (IV Reg. II, 15) , sic omne spiritualis gratiae donum, quo Brunonem Dei insigniverat gratia, mirareris in Deodericum transfusum ad disponenda regni negotia.

9. De unanimi fraternitate cleri Mettensis et Halberstedensis. Erat huic imperialis nobilitatis et episcopalis dignitatis viro iugis vigilantia super excubias sibi commissi gregis, erat propensior cura pro honore et profectu clericalis ordinis; ideo quicquid eorum saluti conducere videbat, diligenter procurabat. (0702B) Unde inter caetera clerum Mettensem et Halberstedensem, qui utrique innituntur patrono, victorioso scilicet protomartyre Stephano, ita mutuae caritatis univit glutino, ut cor unum et animam unam eis infunderet in Domino, id est ut in corporalibus perpetua eis esset dilectionis communio, et in spiritualibus indivisa esset caritatis connexio. Quod sua initiatum diligentia, successoris et nepotis sui bonae memoriae Adelberonis supplevit industria. Quia enim Halberstedensis antistes in celebratione missarum sollempnibus diebus utebatur logio, id est rationali quod est indicium doctrinae et veritatis, praerogatum aecclesiae suae ex decreto papae Agapiti, suggessit per epistolam praedictus Adelbero Hilduardo episcopo Halberstedensi, ut quia erant in omnibus unum, communicaret etiam sibi illud unum, quod erat sibi solum. (0702C) Respondit illi ille: Unum individuum esse, set quia unitatis caritas nihil patiebatur negare, misso simili illud se ei communicare, ea proposita conditione, ut neutri liceret ulterius iam ulli aecclesiae illud transfundere, set hae duae solae sorores uno patre, una matre, una germanitate, uno gaudentes protectore, oculis sponsi se aptarent pudice et honorifice, et si qua alteri inesset macula aut ruga, alterius tergeretur vel corrigeretur dextera. Expostulabat tamen pro hoc vicem laudandae remunerationis, dari scilicet aecclesiae suae partem vel minimam sanguinis prothomartyris, qui sanguis vera fide creditur pululare in aecclesia urbis Mettensis, et reliquias gloriosae Christi virginis Glodesindis. (0702D) Unde, sicut per Salomonem dicitur: Funiculus triplex difficile rumpitur (Eccle. IV, 12) , haec ipsa fraternitatis unanimitas usque in praesens inconvulsa utrimque firmissime servatur.

10. De privato honore Mettensium pontificum. Felicem matrem aecclesiam tam dulci affectu filiorum! felicem, inquam, Mettensem urbem tam iugi provectu episcoporum! (0703A) Vix enim huic se praeferre audebunt aliquae Galliarum civitates, quod potiores a Deo acceperint sacerdotes, vel nobilitate clariores, vel sanctitate illustriores; unde et quidam Mettensium pontificum, honorati ultra privatum praesulum modum, plerumque a sede apostolica tale consecuti sunt privilegium, sive ob sanctitatis gratiam, sive ob nobilitatis gloriam, ut salva metropolitani subiectione, archiepiscopi fungerentur officio et honore. Ex quibus primus fuit antiquus ille Urbicius, et multo post tempore Pippini regis ex sorore nepos Crodegandus, et post eum Angelramnus, et alter ab illo Drogo Karoli Magni imperatoris filius; Walo etiam vir magnae in Christo reverentiae pallii usum meruit decreto Iohannis papae; set et Rotbertus post eum archiepiscopi accepit insigne. Set omnes hi singulari suae dignitati, non in commune matris suae aecclesiae consulentes honori, in diebus tantum vitae suae singuli hoc privilegio potuerunt decorari. (0703B) Hi vero nostri, id est Deodericus et Adelbero, hanc honoris praerogativam thesaurizaverunt non sibi dumtaxat in praesentiarum, set posteris et filiis matris suae in perpetuum; scilicet non temporaliter vel fastuosae eminentiae illius ambitum accipientes, set per hoc se suosque successores ammoneri volentes, ut quanto caeteris apparerent eminentiores, tanto ardentius instantes doctrinae et veritati, attenderent sibi et gregi. Nullus interpretetur sinistre, quod confirmatum est ab Adelberone, hoc nos nostro Deoderico ascribere; set adtendat in isto exordium causae, in illo effectum causae. His ex parte per prolemsim dictis, coepto accingamur operi.

11. De immunitate aecclesiasticarum familiarum. (0703C) Pastor noster nuncupative bonus, imitatus vestigia illius pastoris qui essentialiter est bonus, non incubabat ovili ut mercennarius, qui fugiens dat locum invadendi oves insidiatoribus, set utrobique assistens suis propugnator indefessus, ab hostium visibilium et invisibilium eos tutabatur incursibus; ut cum princeps pastorum appareret, inmarcessibilem gloriae coronam acciperet. Timebat enim non surdus auditor vocem summi pastoris, iram iudiciumque per Hiezechielem (c. XXXIV, 4-6) pastoribus intentantis his, qui semetipsos, non Domini gregem, pascunt, qui cum austeritate et potentia eis dominantur, qui fortunae pinguium abutuntur, imbecillitatem exilium aspernantur, qui gregem in dispersionem vel devorationem bestiarum agri neglegentia sua abire patiuntur. (0703D) Quocirca incessabilis eum cura remordebat, etiam pro laicalibus familiis matris suae sanctae aecclesiae et contra superborum insolentiam vel pravorum iniusticiam iuste et potenter satagebat eas iugiter defensare, ne notaretur prophetica voce: Canes muti, non valentes latrare (Isa. LVI, 10) . Nec sufficiebat bonae voluntati eius suffragari eis tantum in praesentiarum, nisi etiam ipsis et posteris eorum consuleret in posterum. (0704A) Siquidem ne deesset eis contra iniquitatem iudicum auctorale aecclesiasticae libertatis suffragium, leges constitutas illis a prioribus regibus vel pontificibus diligenter exquisivit, exquisitas in praesentia imperatoris recitavit, recitatas edicto imperiali confirmari, scripto insuper et sigilli regalis impressione fecit corroborari.

12. De Spinal castelli vel monasterii constructione. Hic dominicus agricola non otiose sollicitus pro vinea, quam paterfamilias sibi locaverat, sedulo eam putabat, ligone excolebat, laetamine verbi impinguebat, postremo quicquid usus culturae exigebat, in tempore exibebat; expectans denarium, ex quo cum Domino convenerat. (0704B) Et quia secundum Apostolum (II Tim. II, 6) , laborantem agricolam de fructibus primum percipere oportebat, et quia suppetunt multa sedulitatis eius indicia, non videtur nobis numerandum esse inter postrema, quod in pago Calvomontense, diocesi Tullensi, in villa quae ex accidenti rusticorum lingua Spinal vocatur, castellum exstruxit, quod aedificiis et rebus necessariis opime honestavit, propugnaculis satis munivit, armis et armatis sufficienter replevit. Quia enim eadem regio infestabatur inprovisis et continuis incursionibus praedonum et intolerabilibus insidiis latronum, et praecipue calamitosa erat eis vicinitas Burgundionum, hoc eis opposuit quasi firmissimum repagulum et patriae inexpugnabile firmamentum. Set curam animarum non in secundis habuit. Nam videns locum usibus divini satellitii aptum, ad honorem summi Dei construxit etiam monasterium, delegatis ad sufficientiam praediis et quae expetebat necessitas inibi Deo famulantium. (0704C) Inspirante etiam magni consilii angelo, corpus sanctissimi Goerici, confessoris Christi et Mettensis episcopi, levatum de aecclesia sancti Symphoriani, quae sita est in suburbio Mettensi, transtulit illuc cum maximo psallentio, cum digno cleri plebisque tripudio, ut advenae et indigenae fidelem protectorem haberent, cuius interventu vota precesque suas auribus Omnipotentis suggererent; et ut locus celebrior haberetur, et ut oppidanis vel indigenis commeatus undecumque suppeditarentur, percussuram monetae ibi fieri et mercatum publicum constituit caelebrari. Etiam hoc decreto et sigillo imperiali sancire non praetermisit. Sic locum illum, ut hodie est cernere, insignivit sollemniter. (0704D) Unde usque in praesens patriotae illi, praesentia sancti confessoris suffragia experti in oportunitatibus, nomen Dei per eum benedicunt venerantius, et piam provisoris sui Deoderici industriam laudibus attollunt instantius.

13. De iactis fundamentis basilicae sancti Vincentii. Succedentibus ergo bonis et gratia Dei cumulante gaudia gaudiis, Otto imperator Italicam secundo repetens regionem, filium suum sibi cognominem, bona indole adolescentiae patriis virtutibus respondentem, iam dudum Aquisgrani unctum in regem, fecit sibi concreari imperatorem, ut, delegatis ei secundis imperii partibus, ipse indulgens senectui, quod supererat aevi ageret tranquillius. (0705A) Quod gestum anno Domini 968 coniicimus (967, Dec. 25), quo etiam anno iacta fundamenta aecclesiae sancti Vincentii, ex maiorum scripto comperimus. (0705B) Et ne quis verbis meis deroget, ipsa maiorum quamvis paucissima verba hic inserere libet: Anno incarnationis dominicae 968 domno Deoderico pontifice sanctam hanc sedem, qua augustalis amplitudine sanguinis, qua animi virtute atque industria singulari in omni genere studiorum egregieque factorum divine atque humane, publice ac privatim, summa ope ac magnificentia feliciter exornante, eo interim Italico delectui sanctissimorum individuo comitatu augustorum, Ottonis eiusque gloriosissimi aequivoci, patriis digne virtutibus respondentis, ad hoc pulcherrimo decore imperii domnae Adeleidae augustae, fere per triennium militante, sumptibus se dignis et copiis tocius huius sanctae fabricae ex novo iacta sunt fundamenta.

14. De immunitate loci ab apostolico impetrata. Providens etiam augustus propagandae sanguinis sui successioni, desponsavit filio suo Theophanu filiam imperatoris Constantinopolitani, eique Romae nuptias celebravit magnificentia imperiali ( an. 972, April. 14). Huic delectui et his disponendis rerum gerendarum negotiis venerabilis praesul Deodericus, ut praescripsimus, inter primos praecipuus intererat, qui sicut genere, dignitate et gratia nulli cedebat, perinde quia consiliis non futilis auctor erat, ita apud imperatores et domnum apostolicum nulli inferiorem gradum tenebat. (0705C) Qui, quamvis negotiis imperialibus et aecclesiasticis pro omnibus occupatus erat, tamen nocte dieque ad singulare suum desiderium, id est ad constructionem aecclesiae sancti Vincentii, animo recurrebat. Cuius construendae curam commiserat abbati Gorziensi Odilberto, viro sibi amicissimo et divina atque humana scientia in omnibus nominatissimo. (0705D) Ipse interim ut apis prudentissima, pio exercitus labore undeunde congerebat, unde alvearia sua repleret, unde liquontia mella stiparet, unde cellas liquido nectare distenderet, in quibus spem sanctae gentis adultos foetus educaret; et ut ignavum pecus a praesepibus arceret, primo immunitatem ipsius loci a sedis apostolicae praesule Iohanne impetravit ( an. 970), et locum illum et omnia quae ei contulerat sub apostolicae tuicionis sera commendavit, et clavi insolubilis anathematis ita signavit, ut si cuius callosum pectus obtutaret obstinationis immanitas, ut eum a violentia vel iniusticia sanctae aecclesiae nec ista apostolica refrenaret immunitas, omnis ei in reliquum negaretur impunitas. Ita vir Deo amabilis dum vult esse de suis securior, dum vult videri propositi sui victor, aliquantulum, quod pace eius dixerim, visus est esse severior. (0706A) Ponamus ergo prae oculis illud apostolicae auctoritatis privilegium, quod, sicut est rerum nostrarum munimentum, ita sit etiam verborum nostrorum probamentum.

Iohannes episcopus, servus servorum Dei, dilectissimo Deoderico filio nostro sanctae Mettensis aecclesiae praesuli. (0706B) Cum in exarandis Dei laudibus debita pastoralis compulit sollicitudinis cura, quaeque ad stabilitatem piorum dignoscuntur pertinere locorum ubertim promulgare, et apostolicae institutionis in privilegiis atque decretis censura confirmare: convenit nempe nos apostolico moderamine sancta venerabilia loca, quae dudum fuerant in ruinis magnaque inopia ac paupertate degentia, opportune ordinare, seu ad meliorem sine dubio statum perducere, praesertim ubi illa petuntur, quae non ad commodum temporale, sed ad perpetuam providentiam pertinent Deum servientium animarum, scilicet ut venerabilis locus, qui a Deoderico dilectissimo filio nostro in uno conglobatus atque annexus est, cum propriis congregationibus, quae regulariter in psalmis hymnis et orationibus Deo Salvatori nostro Iesu Christo pervigiles excubias exibent, ab insolentiis exterioribus circummunitae iugiter valeant pii famulatus officia in monasterio sancti Vincentii exhibere; et quoniam constat tuam religiositatem huius privilegii apostolicam confirmationem postulare a nobis, propter immutationes temporalium rerum variosque hominum casus, munitionem sancti Vincentii Christi martyris cum omnibus ad idem monasterium pertinentibus, atque corroborationem tui tuaeque congregationis et successorum tuorum in perpetuum fieri censuimus; quatenus, nunc sicut a te disponuntur, ita in posterum usque in finem conserventur, et ut illa congregatio inconcussa in unum perseverans, sedulas laudes Deo persolvere valeat, et sicuti a Deo eorum studia imbuta sunt, iugiter perseverare liceat, atque sub uno abbate iam praedictus locus constitutus, in honore sancti Vincentii indivisus sit et indivisa congregatio. Nec cuiquam licentia praebeatur, ut refugiens rigorem studiosae sibi regulae, huc illucque vagetur, vel aliis se conferre conetur monasteriis; quod a nobis contra regulam sub anathematis vinculo prohibetur. (0706D) Quapropter, statuentes atque promulgantes coram Deo et terribili eius futuro examine per huius nostri privilegii apostolici atque constituti paginam, sancimus, et beati Petri apostolorum principis auctoritate decernimus, atque obtestamur tam apostolicae sedis futuros pontifices quamque qui episcopalem administraverint actionem, vel etiam magna parvaque persona aut quispiam cuiuscunque sit dignitatis praeditus potestate, ea quae a praedicto Deoderico dilecto filio nostro pie venerabili loco tradita atque concessa fuerint, quoquo modo a quoquam licentiam habeant, saepius nominatum locum sancti Vincentii in unum adunatum atque spiritaliter apostolicae exarationis stylo coniuncta disiungere vel aliquid exinde alienare. Et illud monasterium Sancti Vincentii respiciens sit ad sedem episcopalem prothomartyris Christi Stephani iubemus, atque abbas in potestate episcopi ipsius loci eligendus sit. Si vero episcopus defuerit, liceat abbati in festivis diebus ad sedem episcopalem accedere, ibique cum dalmatica et sandaliis, quas illi mittimus, missas celebrare. (0707B) Si quis interea, quod non credimus, temerario ausu contra ea, quae ab hac nostra auctoritate pie et firmiter per hoc nostrum privilegium disposita sunt, contraire tentaverit, vel haec, quae a praedicto Theoderico dilecto filio nostro, Mettensium praesule, ad laudem Dei pro stabilitate iam dicti monasterii videlicet Sancti Vincentii statuta sunt, refragare, auferre vel alienare praesumpserit, sciat se auctoritate beati Petri apostolorum principis anathematis vinculo innodatum atque cum Iuda, traditore Domini nostri Iesu Christi, aeterni incendii supplicio concremandum. Sic deputatus, nec unquam a praefati anathematis nexibus sit absolutus. At vero qui pio intuitu observator in omnibus exstiterit, gratiam benedictionis a misericordissimo domino Deo nostro multipliciter consequatur, et vitae aeternae particeps efficiatur, et haec catena beati Petri aperiat ei ianuam paradisi. Si vero aliquis episcopus inde aliquid minuere voluerit, haec, ut diximus, catena claudat ei polorum regna. Scriptum per manum Stephani notarii et regionarii sanctae Romanae Ecclesiae in mense Septembri, et indictione quarta decima. Bene valete. (0707C)

Data III die Kalend. Octobris, per manum Widonis episcopi et bibliothecarii sanctae sedis apostolicae, anno pontificatus domni Ioannis summi pontificis et universalis tertii decimi, praesidentis in sacratissima sede beati Petri apostoli, quinto, imperii domni Ottonis maioris nono, minoris vero tertio, anno denique ab Incarnatione Domini nostri Iesu Christi 970.

Epistola eiusdem antistitis Deoderici de dandis decimis ad aecclesiam eiusdem sancti martyris. Servorum Christi famulus Deodericus episcopus officio ac nomine, quamvis indignus, cum universa familia sancti Vincentii, christicolis aecclesiarum nostrarum gaudia vitae praesentis et mansura praemia aeternitatis. (0707D) Pauperibus ac ditioribus vel mediocribus, qui constitutas Deo rerum suarum decimas sine aliqua retractatione reddere secundum suum cuiusque posse satagunt, scilicet de primitiis ovium, de lino et lana, de vino atque annona, sive de quibuscumque rebus hic non praetextis, his innotescimus esse gaudendum, atque illud se divinae gratiae muneris adepturos, quod Paulus apostolus spontaneos bonorum suorum dispensatores diligendos praedicat, dicens: « Hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7.) » Noverintque se in praesenti vita pro hoc ipso benedictionem copiamque bonorum temporalium adepturos, si tamen in hac benigna perstiterint voluntate, pacisque bono replebuntur, quam angeli, natum Dominum gregum pastoribus nuntiantes, solis bonae voluntatis hominibus assignarunt. Illi autem, qui decimas debitas Deo exsolvere retardantes, maligna obstinationis perfidia defraudare moliuntur, pertimescant iudicium horrenaae dampnationis, quoa idem apostolus terribiliter his eorumque sequacibus comminatur, neque fures neque rapaces regnum Dei possessuros affirmans.

15. De nonis et decimis aecclesiae sancti Vincentii levitae et martyris. (0708B) Inspecta hac rerum consequentia et scriptorum convenientia, intueatur quilibet diligentius et attendat, qualiter vir iste in se totus teres atque rotundus (HOR. II, Serm. VII, 86) , quaquaversum sedulitatis suae reliquerit monimenta laudanda in omnibus, et ex veteri et ex novella lege Deo Deique ministris deberi decimas rerum, easque synodali sanctione nuncupari Dei censum, nec simplicibus vel idiotis extat incognitum. Hic ergo, cui erat in votis, ut funes interminabilis hereditatis caderent sibi in praeclaris, in nullo volebat defraudari partes dominicae hereditatis. (0708C) Quocirca decimas aecclesiarum suae dioceseos, a praedecessoribus suis stipendii vel beneficii loco deputatas personis laicalibus, synodali auctoritate et episcopali censura subtraxit illis, quamvis invitis et reclamantibus, et secundum quod scriptum est: Qui altario serviunt, de altario vivant, aecclesiarum res aecclesiarum delegavit officialibus, quae Dei Deo, et quae caesaris erant caesari reddere catus. Hinc hodie sanctae Dei gaudent aecclesiae, illae maxime quibus instaurandis animum induxerat, scilicet sancti Vincentii martyris sanctique Goerici contessoris. Et quia hoc illi videbatur commune cum caeteris, cupiebat etiam aliquid supererogare, ut cum verus ille Samaritanus veniret, super duos geminae dilectionis denarios immarcessibilem gloriae coronam perciperet. (0708D) Nonas omnium redituum episcopii, quae ad proprietatem dominici iuris pertinebant, et in singulis cortibus mansum unum usibus suis subtraxit, atque aecclesiae pii patroni sui Vincentii superaddidit; et callens a successoribus plerumque alienum fundamentum aut subrui aut neglegi, ne quis successorum suorum hoc liberalitatis suae decretum irritum faceret, interdixit insolubili anathemate, addita imperiali sanctione et apostolicae insuper excommunicationis maledictione.

16. De aviditate eius in perquirendis reliquiis Sanctorum. (0709A) Iste scriba doctus in regno coelorum, in sancta videlicet aecclesia, similis homini patrifamilias proferenti de thesauro suo nova et vetera, perpendens Deum non multum delectari manu factis habitaculis, set potius his quae spiritualiter geruntur in illis; sicut ait egregius praedicator veritatis: Scitis, fratres, quia templum Dei estis, et Spiritus sanctus habitat in vobis; si quis autem violaverit templum hoc, disperdet illum Dominus; templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 16-18) . Quid enim decor parietum, fulgor metallorum, splendor gemmarum, nitor pretiosarum significat vestium nisi diversarum allegorica ornamenta virtutum. Intellegens, inquam, vir Dei, magis expetendam interioris hominis puritatem, quam perfunctoriam exterioris pulchritudinis venustatem, etiam in hoc sategit opus suum perducere ad unguem. (0709B) Quod facile quivis vel in hoc solo animadvertere poterit, si consideret, quantum ei de coadunandis sanctorum pignoribus in isto loco studium fuerit, quorum inibi habitantes et ad bene agendum accenderentur exemplis, et si quibus attererentur malis vel periculis, eorum praesentibus defensarentur patrociniis. In hac etiam re vix quisquam digne possit demirari eius praedicabilem vitam; quia cum tantam coelitus meruerit gratiae praerogativam, ut si qui aliquo modo offenderant maiestatem imperatoriam, eum solum expeterent interventorem, eum solum quaererent mediatorem ad placandam regiae censurae indignacionem ipse tamen nullam ab eis pro hoc temporalis emolumenti expectaret vicissitudinem. Eas solas undeunde avidissime expetebat divitias, undecumque posset sanctorum contraheret corpora vel reliquias; ea sola non vituperabilis animum eius exedebat cupiditas. (0709C) Iamiam ergo pagina illa proferatur in medium, ab his qui interfuerunt plenissime digesta de translatione sanctorum:

Anno dominicae incarnationis 970, magno et gloriosissimo caesare augusto Ottone cum aequivoco suo admirabilis indolis adolescente filio aeque augusto, simulque magnarum virtutum coniuge Adeleide qua nihil umquam iustius, mansuetius, prudentius, nec magis pie quicquam potuit esse, Italiae sceptra pio iustoque moderamine pacifice ac solide usque in fines Calabriae gubernantibus, domnus et venerabilis sanctae Mettensis episcopus Deodericus ipsi magnifico imperatori sanguine ac mira dilectione atque consanguinitate coniunctus, cuiusque consultu pro mira sapientiae praerogativa cuncta palatina agebantur negotia, in eadem Italica expeditione constitutus, in qua triennium fere militavit, dum divino praecipue cultui deditus quaeque ad honorem, decorem seu munimentum suae sanctae sedis certatim exquireret, atque efficaciter votis eius cuncta suppeterent, corporum sanctorum maximam copiam ex diversis Italiae locis, divina se gratia adiuvante, collectam. (0710A) digno se cultu atque nonore alibi praestantius veneranda, eidem suae sedi sanctae Mettensi invehere studuit.

De sancto Elpidio. Horum primum, sanctum et venerabilem Christi confessorem Elpidium ex Marsorum provintia sumpsit, concedente Albrico ipsius Marsiae episcopo, ex quadam aecclesia sedi episcopali proxima; quae sedes super lacum Fucinum sita quid olim fuerit, ruinae urbis et plurimarum circa aecclesiarum ac monasteriorum frequentia attestatur. (0710B) Hunc nobis ipse episcopus caeterique incolae retulerunt fuisse ex coetu quorundam servorum Dei, qui tempore antiquiore ex partibus Graeciae, numero septuaginta, in eandem Marsorum provintiam adventantes, ac dirersis circumquaque locis vel civitatibus venerabilium signorum lumine refulgentes , ubicumque in sancta conversatione finis vitae advenerat, venerabili sepultura reconditi, multa vicinorum longe lateque reverentia pro assidua miraculorum iocunditate coluntur. Horum tres, quorum hic tercius fuit, in eodem cimiterio quiescebant, Calistratus, Euticius et hic Elpidius. Porro Euticium imperator Otto sustulerat. (0710C) Et ne qua accipiendo posset adhiberi fallatia, sepulchro intacto satisque munito, nec a die repositionis ulla violationis signa monstrante, priusquam ab aliquo incolentium praesciretur, episcopo tantum Albrico et paucis eius clericis assistentibus, presbyter noster Teudo cum presbytero imperatoris Heriwardo archam sancti, quod nisi altari desuper effracto nequiverant, aperiunt, ipsique per se sacra ossa miri candoris nec minus fragrantis odoris, omnia numero ac quantitate integra, excipiunt scrinioque recondunt. Huius diem 16 Kal. Octobris celebrem habemus.

De sanctis Eutice, Victorino et Marone. Venientes proxime abhinc in territorium Amiterninae urbis, quae et ipsa ruinas tantum ostendit, ab eodem Albrico episcopo de monasterio suae ditionis Reate subiecto pretiosum martyrem Euticen accepit. Cuius beati socii Victorini iam anno superiore reliquias emeruerat, simul et partem sancti Maronis pariter passi. Quorum et loca passionis aspeximus, et aquas Cotilas foedo odore spirantes, in quibus verso capite suspensus fuerat martyr. (0710D) Passionem denique eorum scripta retinent sanctorum Nerei et Achillei. Hunc ipse domnus venerabilis Deodericus ibidem assistens, ex ipsa archa marmore fortiter munita, mira cum exultatione ac veneratione excepit, octavo Kal-Octobr. Hos duos delardus filius Gerardi in patriam asportavit. (0711A)

De sancto Feliciano episcopo et martyre. Fulinias castrum non procul a Spoleto Felicianus, magno undecumque concursu hominum affluente, corpore sacro tuebatur; eum Benedictus eius Fuliginiensis episcopus multo cum fletu largitus , per Bertraum diaconum et Heriwardum presbyterum 4 Nonarum Octobris ex ipso intimo antro sustollitur. Passio eius descripta est.

De sancto Asclepiotate martyre. In saltu qui Collis dicitur, qui Perusio adiacet civitati, ubi tunc imperator autumnali exercebatur venatu, monasterium erat antiquissimum super fluvium Tyberim, qui ibi mediocri vado praeterfluens, sui exinde usque ad urbem Romam pelagi profunditate augetur. (0711B) Hoc pulcro quondam opere marmoreoque ornatu, ut videri dabatur, extructum, set tunc vetustate collapsum, martyris egregii Asclepiotati membra venerabiliter humata tenebat. Cuius tumbam, forti nimis saxorum ac terrae congerie obclusam, dum cum magna tandem difficultate Teudo , Bertraus et Rotardus et Heriwardus penetratam, marmore sancto corpori proximiore nudassent, inveniunt monumentum imo usque profundum dimissum, et per medium a capite usque ad pedes quodam limite ex ipso naturaliter saxo quasi divisum. Quod tamen diligentius inspectum, anum continuumque constabat. Beati vero corporis medium hinc, medium illinc, membris altrinsecus unum contra alterum oppositis, excepto capite solo, quod in unam integrum partem iacebat diligentissime collocatum. (0711C) Hoc aedituus et reliqui dixerunt, inditio voluisse antiquitatem signare, quod et ipsi vere asseverabant, eundem martyrem crudeli genere passionis medio corpore vivum exsectum, eique attestandae ita in monumento dividuo positum. Hunc pariter digno, ut par fuerat, honore sublatum, 7 Iduum Octobris venerabilis pontifex suscepit. Diem natalis eius ab incolis 9 Kal. Novembris didicimus. Nam gesta eius minime ab episcopo de Sisa , ad quem locus pertinebat, quivimus extorquere.

De sancta Serena et Gregorio Spoletino. (0711D) Sanctissima virgo Serena apud Spoletum in monasterio sancti Savini martyris foris muros urbis, ubi et pluribus miraculis choruscabat, quieverat; ad quam pene cottidie magnus populorum veniebat concursus, ita ut noctes quoque pervigiles turbae cum lucernis caeterisque donariis ibi peragerent. Hanc quoque cum integris toto corpore ossibus, misso illuc Rothardo diacono cum aliis sibi fidelibus viris, venerabilis pontifex est adeptus. Reliquias quoque beati martyris Gregorii Spoletini ibidem obtinuit. Cuius passio scripta est. (0712A) Beatae Serenae, praeter quod in passione sancti Savini repperimus eam ipsum beatum martyrem tumulasse, nihil plus gestorum perquirere potuimus. Quae tamen tam assiduis se virtutum commendat insignibus, ut viva harum lectione oculis obiecta, gestorum attestatione, quid fuerit in vita, non egeat. Dies eius 10 Kal. Decembris, eodem quo et sancti Savini martyris, celebratur.

De catena sancti Petri apostoli. Inter haec Romam misso praedicto diacono Rothardo, dono domni papae Iohannis, qui tercius decimus in eo nomine erat, partem non modicam catenae beati Petri, in basilica quae dicitur ad Vincula , eandem portionem execante, promeruit. (0712B) Cum ea quoque privilegium monasterii sancti Vincentii cum dalmatica et sandaliis abbati eiusdem loci apostolica praerogativa concessis idem domnus papa direxit. Haec omnia Adelbertus clericus cum Conone comite transtulit.

Qualiter autem occasio tam memorabilis donationis contigit, inserere lectioni non piguit. Quadam namque die dum Otto imperator Romae esset, accidit, ut quendam comitem eius valde familiarem diabolus invaderet, et ante cunctorum oculos se ipsum miserabiliter, qui tenebatur, decerperet. Quod rex ut audivit, admodum moestus huic solo remedio incubuit, quatinus domno Iohanni papae eo tempore apostolatu insignito duceretur, nam tunc forte imperator civili cura paulisper remotior tenebatur. (0712C) Factum est autem, ut praesens adfuit demoniacus, Romani clerici, sicut semper mos illis est simplices quosque deludere de requisitione catenae, quandam ferri catenae partem offerunt furenti circumligandam. Non minus prohibente apostolico, ne luderetur domnus imperator, praebent aliam: donec tercia illusione domnus papa motus animo, veram sancti Petri iussit deferri cathenam. Ad hoc autem spectaculum a rege missi, inter caeteros venerabiles viros Mettensis praesul Deodericus et praedictus Rothardus erant praesentes, exitum rei praestolantes. Quae ubi contigit collum demoniaci, mox invasor spumans et multum clamans abcessit. Quod ut vidit domnus Deodericus Mettensis, arripuit cathenam, manuque involvit, dicens, nullo modo nisi manu abscisa dimittendam. Huic litigio accurrit domnus imperator, et quis tantus tumulus esset inhianter investigare coepit. (0712D) Cui cum indicatum esset, et prioribus verbis episcopus responderet, conversus rex etiam ipse coepit petitor existere, et ut id fieret vehementer exposcere. Quod et papa libentissime annuit, licet plurimus ordo aecclesiae Romanae graviter reluctaverit, et serra deportata custos abscidit. Quam partem, interveniente causa alius negotii, papae, quoniam carissimus amorerat inter utrosque recommendavit. (0713A) Set postea misso Rothardo diacono, eam ab aecclesia quae dicitur ad Vincula, ubi hoc factum fuerat, domno papa concedente, asportavit. Praeterea infirmantibus salubris provenit, si quis cum fide apud Sanctum Vincentium, ubi reposita veneratur a populis, eam tangere meruerit.

De sancto Vincentio levita. (0713B) Beatum martyrem et levitam Vincentium in civitate quadam antiquissima, quae ad solum usque iam longo tempore diruta fuerat, Corduno nomine , quae ab Arethio duodecim milibus distat, ex monasterio proximo satis pulchro ornatu, quod multa itidem frequentia venerabatur, Bertraus diaconus, comitante secum quodam clerico episcopi Arietini, cui nomen Crisulfus, indice loci, cum magna licet difficultate, vitae quoque non minimo periculo, transtulit . Hunc ex Hispania in Italiam deportatum firmiter asseruerunt. Cuius modum translationis postea, domno praesule Beneventum veniente, dum nurui imperatoriae a Graecia venienti obviam missus esset, plenius cognovimus. Iuxta Capuam siquidem monasterium iam pene dirutum nomine sancti Vincentii reperimus, quod grandi et miro opere quondam a fratribus tribus nobilibus constructum, veterani qui ibi tunc pauci visebantur monachi dixerunt, et corpus sancti Vincentii postea a duobus monachis ex Hispania ibi clam deportatum, atque deinceps multis temporibus maxima veneratione habitum, donec a paganis eodem monasterio vastato, corpus sanctum inde sublatum et ad praedictam Cordunensem civitatem esse translatum. (0713C) Tunc etiam episcopus Ariethinus non modicam portionem sanguinis beatissimi prothomartyris Stephani in vase cristallino optime auro gemmisque composito, et de sanguine Innocentum in alia pixide, et de capillis sancti Petri, breviculis per singula appositis, quamvis invitus et summo in discrimine apud imperatorem sui suarumque rerum positus, dedit; et quia redemptionis suae facultas eum angustabat, precatorem suum nostrum venerabilem praesulem per hoc et per corpus sancti Vincentii paravit, atque sic in gratiam imperatoris, eo interveniente, vix rediit. (0713D) De hoc ipso beato martyre plures Italorum episcopi iam ante saepe temptaverant ut id adquirere possent in quibus Ambrosius Bergamensis, pro eo quod sedes episcopatus sui in honore sancti Vincentii esset, et ante breve tempus, cum quibus potuerat, diem quod eum excepturus esset statuerat. Set Domino ordinante, ut in crastinum ille condixerat, nocte praecedenti a nostris praeoccupatum, est. Hoc clerici de monte Romarici tulerunt. (0714A)

De sanctis Proto et Iacinto. In Sabinis regione non procul ab urbe Roma miliario fere quadragesimo sancti martyres Protus et Iacintus erant reconditi aliquanto neglegentiori custodia. Hos abbas quidam de monasterio sanctae Mariae quod dicitur Farfara , venerabili pontifici nostro, dum de causa sua eum apud imperatorem sibi fieri intercessorem rogaret, quia nullo tantum munere eum cognoverat delectari, partem primo obtulit: set postea mira instantia domni praesulis, quicquid inde reperire potuit, adiecit; ipse cum suis monachis dans super sancta evangelia sacramentum, vere ea ossa sanctorum Proti et Iacinti existere. Hoc post natale Domini, dum Roma reverteremur, in vicinio Hortae civitatis est actum. (0714B)

De sanctis Digna et Emerita. Set Romae nobis tunc constitutis, munere domni papae Iohannis pignera sanctarum Dignae et Emeritae, quarum corpora in porticu aecclesiae beati Marcelli martyris sunt recondita, quae est ante sanctos apostolos, simul et alias sigillatim repositas, cum propriis annotationibus, diversorum sanctorum reliquias accepit; in quibus et sandalium sancti Stephani. Haec omnia per Willardum monachum Mauri monasterii missa sunt.

De sancto Vincentio episcopo. (0714C) Alterum sanctum Vincentium episcopum ex monasterio quodam in comitatu Urbini a Ravenna miliario fere quinquagesimo iuxta Petram pertusam , ab abbate rebus necessariis nimis attrito, quia aliud quod daret pro relevatione loci non habuerat, partem primo offerente, set Bertrao illuc misso, multaque arte strenue agente percepit. Huius passionem descripsimus. Hic per Immonem comitem missus est.

De sanctis Leontio et Carpoforo. Civitas Vincentia est non longe a Venetia, ad quam olim Langobardi, dum Italiam invaderent, primam urbium venisse dicuntur. In ea martyr Leontius monasterio celebri venerabatur. Huius episcopus loci reliquias nostro reverentissimo praesuli, si pro causa sua imperatoriam interpellasset maiestatem, repromisit. (0714D) Mox misso illuc Rothardo diacono, cum episcopus nimium se fecisset difficilem in dando, praeter quod dumtaxat promiserat, tandem continua exigentis victus instantia, praeter pauca sibi pigner aretenta, reliquum corporis totum largitus est. Hunc et beatum Carpoforum Romae passos, ab eadem civitate non longa ante tempora translatos, incolae asseverabant; ubi et nobile quondam monasterium sancti Felicis visebatur, ubi et primo reconditi ferebantur. (0715A) Set eo ab Ungris, qui pene locorum ipsorum vicini sunt, exusto, atque assidua incursione eorum reparationem prohibente, ad sedem episcopalem infra urbem sub altare depositi sunt .