Smaragdus_S_Michaelis_cps2, Summarium in epistolas et evangelia, 11aHOME > 'mutum' in 'Smaragdus_S_Michaelis, Summarium in epistolas et evangelia, 11a'
Smaragdus S Michaelis, Summarium in epistolas et evangelia, EVANGELIUM IOAN., CAP. XI: <<<     >>> EVANGELIUM IOANNIS, CAP. XI:hide dictionary links

(PL 102 0562A) EVANGELIUM LUCAE, CAP. XI:

Erat Iesus eiiciens daemonium, et illud erat mutum, cumque eiecisset , ETC.

1. Miracula Christi benefacta sunt, calamitosum hominem liberat a daemonio, quod κοφόν erat, hoc est surdum et mutum, sic a signis et doctrina, inducit ad cognoscendam suam omnipotentiam. (0562B)

2. Quia in malitia perseverabant Iudaei, respondet illis, non quidem per Scripturam quam negabant, sed ab iis quae communiter fieri solent, simul clementer respondet, docens nos, ut mites simus erga inimicos nobis maledicentes.

3. Bellum perpetuum Christo cum Satana, et quod beati factores non auditores verbi.


86w 0.90754699707031 s