Thomas_Cisterciensis_Ioannes_Algrinus_cps2, Commentaria in Cantica canticorum, 2 
Thomas Cisterciensis Ioannes Algrinus, Commentaria in Cantica canticorum, 1, CAPUT I. <<<     >>> . . .hide dictionary links

Commentaria in Cantica canticorum


(PL 206 0086B) LIBER SECUNDUS.

(0085)

(0085B) Filii matris meae pugnaverunt contra me. (0085)

[THO.] Vox haec est primitivae Ecclesiae quae ab ipsa Synagoga, de qua carnis originem duxit, tribulationum bella sustinuit, sicut Actus apostolorum plenissime docent. Una autem erat Hierosolymis (0085C) Ecclesia quae per orbem terrarum dispersa est, per pugnam istam ut plures ex ea nascerentur. Mater nostra est Eva. Haec tres genuit filios. Ipsa enim est mater omnium viventium. Tres filii quos genuit sunt motus culpabiles, afflictiones poenales, perversi fratres. Ex ea namque culpa habuit initium, miseria venit in mundum, natum est ex ea genus humanum. Isti sunt filii matris nostrae qui pugnant contra nos, secundus circa nos; tertius contra nos. De primo ait Apostolus: « Invenio aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me sub lege peccati. » De secundo David: « Circumdederunt me dolores mortis, et pericula inferni invenerunt me; » de tertio in libro Machabaeorum: (0085D) « Congregatae sunt gentes in multitudine gravi ut dimicent contra nos. » Primi pugnant maculando, secundi mortificando, tertii murmurando. De primis conqueritur Psalmista, dicens: « Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum. » Gentes illae sunt turpes motus; haereditas debet esse cor nostrum. De secundis: « Circumdederunt me dolores mortis. » Ait idem de tertiis: « Quorum os maledictione et amaritudine plenum est. » De primis se liberatum gloriatur Psalmista, dicens: « Protector meus et in ipso speravi qui subdis populum (0086B) meum sub me. » De secundis conqueritur Apostolus, dicens: « Infelix ego sum homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum; » de tertiis rogabat David, dicens: « Eripe me de inimicis meis, Deus meus, et (0086C) ab insurgentibus in me libera me. » Item de his: « Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores. » Item: « Homo pacis meae in quo sperabam, qui edebat panes meos magnificavit super me supplantationem. » De his tribus rogabat cum diceret: « Eripe me de luto ut non infigar, » ecce primum; « libera me ab his qui oderunt me, » ecce tertium, « et de profundis aquarum, » ecce secundum. Sed quomodo de his valeas triumphare. Audi contra primum: Habeto ante oculos mortis commemorationem; contra secundum: Fac de necessitate virtutem; contra tertium: In omnibus teipsum praebe irreprehensibilem. Mortis enim commemoratio faciet ne primi hostes id est motus (0086D) illiciti habeant effectum. Necessitas conversa in virtutem, afferet tibi meritum. Si te in omnibus praebeas irreprehensibilem, confundes adversarium. Audi de primo: « Fili, ait Salomon, memorare novissima tua et in aeternum non peccabis. » Sic enim scriptum est: « O mors quam amara est memoria tua homini iusto. » Haec amaritudo refrenabit delectationes cogitationum. Audi de secundo: « Pater, ait Salvator, si fieri potest, transeat a me calix iste. Sin autem non potest transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua. » Si sic necesse est, ait Iacob filiis suis, facite quod vultis: » ergo et tu (0087A) tantis exemplis provocatus in omni angustia tua dic Domino: « Fiat voluntas tua. » Audi et de tertio quid dicat Apostolus: « In omnibus teipsum praebe exemplum bonorum operum, in doctrina, in gravitate, in integritate, verbum sanum, irreprehensibile, ut is qui ex adverso est vereatur, nihil habens dicere malum de nobis. »

In figura horum trium cum tribus pugnaverunt filii Israel, tendentes ad terram promissionis cum bestiis et serpentibus, cum spinis et tribulis deserti, cum adversariis hominibus. Isti serpentes et bestiae sunt motus animae venenosi et bestiales. Isti autem motus animae principales sunt quatuor ad quos omnes alii referuntur, scilicet amor voluptatis, invidia quae est odium alienae felicitatis, (0087B) amor sublimitatis, ira indomabilis. Haec quatuor expressit Psalmista, cum diceret: « Super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis leonem et draconem. » Aspis igitur est amor voluptatis. Sicut enim aspis blanditur facie et habet aculeum in cauda quo pungit, sic voluptas blanda est unde in usu habetur, sed pungit in fine, dum poenitentia agitur, vel in inferno punitur. Scriptum est enim: « Voluptas habet poenam. » Unde ait poeta:
Sperne voluptates, nocet empta dolore voluptas.
Et alius:
Pauca voluptati, debentur plura saluti.
Qui sic agit, ambulat super aspidem. Basiliscus (0087C) invidiam significat. Sicut enim basiliscus visu suo occidit eum quem videt, sic invidus aliena limat commoda, et seipsum poenis prius occidit quam alium. Unde Salomon: « Hominem stultum occidit invidia, et parvulum interficit iracundia. » Et poeta:
Iustius invidia nihil est; quae protinus ipsum
  Auctorem rodit, excrucians animum.
Semper enim, ut idem ait:
Invidus alterius rebus macrescit opimis.
Unde illud poetae:
Invidia Siculi non invenere tyranni
Maius tormentum.
Et alius:
Livor iners vitium, mores non exit in altos,
  Utque latens ima vipera serpit humo.
Leo vero qui rex dicitur animalium significat amorem (0087D) sublimitatis. His autem qui hanc appetunt dicitur: « Noli altum sapere, sed time. » « Excelsus enim Dominus humilia respicit, et alta a longe cognoscit. » « Vox enim Domini confringentis cedros, et confringet Dominus cedros Libani, » id est sublimes. Unde ipse Dominus, qui est sapientia Patris ait: « Gyrum coeli circuivi sola. » Et subsequitur: « Et omnium superborum et sublimium propria virtute colla calcavi. » Et in Psalmo: « Deiecisti eos dum allevarentur. » Propterea:
(0088A) Qui petit excelsa debet vitare ruinam.
  Qui iacet in terra, non habet unde cadat.
Draco vero qui ferventis est naturae, significat rem immoderatam. De hac ait Salvator: « Qui irascitur fratri suo, reus erit consilio. » Audi poetam:
  Qui non moderabitur irae,
Infectum volet esse dolor quod suaserit et mens.
Idem:
Ira furor brevis est; animum rege; qui nisi paret,
Imperat: hunc frenis, hunc tu, contunde flagellis.
« Irascimini, et nolite peccare. » Humanum est irasci: sed vitium est diu in ea morari. Unde ait Horatius de seipso:
Irasci facilis, tamen ut placabilis essem.
Ecce primus hostis, cum quo pugnamus, scilicet (0088B) motus illiciti, qui sunt filii matris nostrae Evae, quia ipsos genuit.

Istae sunt bestiae et serpentes cum quibus pugnaverunt filii Israel. Pugnaverunt etiam « cum spinis et tribulis in deserto: » per quae nostra designatur miseria. Cum primis pugnavimus mortem rememorando, cum his vero de necessitate virtutem faciendo, et sic lucrum nobis faciemus cum infirmitatem nostram recognoscemus. Unde David: « Conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina. » Haec est Adae maledictio: « Cum operatus fueris terram, ait Deus, non dabit fructus suos, sed spinas et tribulos germinabit tibi. » Hic hostis nunquam deficiet, donec impleatur illud prophetae, scilicet Osee: « Adducet Dominus ventum (0088C) urentem de deserto, et rigabit torrentem spinarum, et siccabit venas mortis. » Interim Christus adveniens, gratia sua spinas rigavit, ut levius possent sustineri. Ultimus hostis, scilicet frater detrahens, sicut dictum per irreprehensibilitatem vincitur. Unde in Epistola canonica: « Quis sapiens et disciplinatus inter vos ostendat ex bona conversatione opera sua ut faciat obmutescere imprudentiam hominum et ignorantiam? » Item pugnant contra nos filii ancillae, filii novercae, filii sororis, filii matris. Noverca nostra est Synagoga Iudaeorum vel paganorum, quorum pugna satis est frequens et aperta. De qua hic non agitur. Sed pugnant contra nos filii ancillae, id est motus carnis, et filii sororis, id est Ecclesiae militantis, id est (0088D) praelati, tyranni, haeretici. De qua: « Soror nostra parvula est, et ubera non habet. » Pugnant et filii matris, id est Ierusalem quae libera est, et sursum est quae est mater nostra, scilicet mali angeli; qui ob superbiam recesserunt ab ea. Prima igitur cum corpore nostro; secunda cum praelato, tyranno, haeretico; tertia cum diabolo. In prima est fugiendum. Unde Apostolus: « Fugite fornicationem. » In secunda est patienter sustinendum. Inde: « Beatus vir qui suffert tentationem. » In (0089A) tertia viriliter resistendum. Inde: « Resistite diabolo et fugiet a vobis. » Sed de his in sequentibus diffusius dicetur.

Filii matris meae pugnaverunt, etc.

[CARD.] Filii matris meae Synagogae pugnaverunt contra me negantes me matrem Dei, et filium meum negantes Deum; et quia repulerunt opem meam et operam, relicta eorum perfidia, transivi ad custodiam gentium fidelium. Hoc est quod sequitur:

Posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi.

[THO.] Ac si diceret: Hoc consecuta sum de persecutione ut fierem custos plurium vinearum id est Ecclesiarum; postquam illa primitiva Hierosolymis fundata est, quam eorum turbo dispersit. (0089B) Non custodisse autem vineam non ad mentem sed ad locum referendum est. Nam etsi materia destructa sit, tamen integritas fidei permansit. Loquitur sponsa aliquando in persona subditorum, aliquando in persona praelatorum ut hic. Vinea ista est Ecclesia vel anima in fide plantata, in charitate radicata, sarculo disciplinae defossa, poenitentium lacrymis stercorata, praedicantium verbis rigata; et sic exuberat vino in quo est laetitia, id est devotio sancta. Item huius vineae dicamus fidem, vitem; virtutes, palmites; botrum, opus; devotionem, vinum. Religio est vinea, cuius Pater agricola, Filius vitis, iusti sunt palmites. Pater est agricola, quia fodit in confessione et contritione, putat in poenitentiae satisfactione, stercorat in lacrymarum effusione. Vitis, quae radicibus adhaeret (0089C) terrae est Filius qui fundamentum est in religione; « quia fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus: in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino. » Palmites sunt iusti qui de vite Christo nascuntur, et abundant in eius virore et humore. Itaque Pater purgat, Filius fundat. Palmes in virore et humore exuberat; Pater purgat, ut sit « religio munda et immaculata. » Filius fundat, ut sit in charitate radicata et fundata. Palmes humore, id est gratia vitis exuberat, ut in tentationibus « a pressura flammae quae circumdedit eam in medio ignis non sit aestuata. » Quatuor sunt vineae. Prima est in (0089D) perituris gaudiis reproborum. Unde dicitur: « De vinea Sodomorum vinea eorum. » Secunda est religiosae conversationis quam Achab concupivit, ut auferret eam Naboth. Tertia est vinea Ecclesiae, de qua dicitur: « Vineam de Aegypto transtulisti, eiecisti gentes, et plantasti eam. » Quarta est in conscientiis bonis. Haec est vinea Sorec id est electa. De prima Lot, id est declinans in montibus duabus filiabus suis, scilicet gloria et cupiditate propinantibus inebriatur, et incestum operatur; pro secunda moritur Naboth ne (0090A) ipso vivente relinquatur; de tertia inebriatur Salvator quando « factus est tanquam potens crapulatus a vino, » ut pro ea moriatur; quartam plantavit Noe et inebriatus est, et in tabernaculo suo denudatus et a filio suo illusus. Quartam diximus conscientiam, quae quomodo excoli debeat, ex materialis vineae perpenditur cultura.

Inter caeteros apparatus quatuor sunt quae ad excolendam vineam concurrunt, oblaqueatio, putatio, propagatio, fossio. Obleaqueare est terram circa radicem aperire, et quasi lacus facere, per quos aqua, ne sui nimietate noceat, possit effluere; putare vero est inutilia sarmenta abscindere; propagare est flagellum sub terra in longum protendere, quasi porro pangere; fodere est circa radicem (0090B) terram aperiendo vitium exquirere. In oblaqueatione remedia confessionis accipimus. Unde Ioel: « Scindite corda vestra et non vestimenta vestra. » Putatio est per poenitentiam et vitae mutationem peccatorum abcisio. Inde in consequentibus: « Tempus putationis advenit, » et: « Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. » Erit et aliud putationis tempus, quando corruptibile hoc induet incorruptelam. Propagatio est in virtutum exercitio constantia, quae humilitate quasi vilis terrae tegitur cespite. Inde Apostolus: « Bonum autem facientes non deficiamus. Tempore enim suo metemus non deficientes. » Per fossionem accipimus quotidianam cordis nostri discussionem, ubi nos oportet primo habere circumspectionem, secundo (0090B) discretionem, tertio deliberationem. In circumspectione deprehenditur peccatum praesens, praeteritum et futurum; in discretione iudicatur deprehensum; in deliberatione, ordinatur quid sit agendum vel non agendum. In primo: « Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit ; » item: « Accedens ad servitutem Dei, praepara animam tuam ad tentationem et deprime cor tuum, et sustine: » deprime, ne in prosperitate extollat; sustine, ne in adversitate corruat. In secundo dicatur: « Feci iudicium et iustitiam, » in tertio: « Domine, doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. » Quomodo autem coli debeat haec vinea docuit Dominus Ieremiam sic: « Ecce constitui te super gentes et regna, ut (0090C) evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et aedifices, et plantes. » Gentes et regna sunt vitia et daemones. Sunt ergo qui statuuntur super gentes et regna; sunt qui instituuntur super gentes et regna, sunt qui constituuntur super gentes et regna. Primi sunt a concupiscentiis suis abstracti et illecti; secundi lectulum Salomonis custodiunt, tenentes gladios et ad bella doctissimi; tertii sunt triumphatores et amici Dei. Primos Dominus revocat de servitute peccati, ad gratiae libertatem; secundos invitat ad longanimitatem; tertios instruit (0091A) ad fratrum utilitatem. Primi servientes in luto et latere, de Aegypto egrediuntur cum Moyse; secundi cum Amalecitis pugnant sub Iosue; tertii praedicantes Christo viam praeparant cum Ioanne. Primos plangit Ecclesia, quia, « parvuli eorum ducti sunt captivi ante faciem subsequentis. Omnes enim persecutores eius apprehenderunt eam inter angustias. » Inde Paulus: « Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis et illuminabit te Christus. » Et Dominus per prophetam: « Quid est, Israel, quod in terra inimicorum es; inveterasti in terra aliena, coinquinatus es cum mortuis, deputatus es cum descendentibus in infernum. » Inde propheta: « Excutere de pulvere, consurge, sede, Ierusalem, solve vincula colli tui, captiva filia Sion. » (0091B) Item: « Egredimini de Babylone, et fugite a Chaldaeis. » Secundis dicitur: « Estote fortes in bello et pugnate cum antiquo serpente; non enim coronabitur nisi qui legitime certaverit. » Item: Non est corona ubi non est pugna, sed longamines estote, quia finis, non pugna coronat.

Qui ergo pugnat debet a noxiis abstinere, aeterna praemia respicere, caute inimicum appetere. De his tribus ait apostolus Paulus. « Omnis qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, » ecce de primo: « Ego igitur sic curro non quasi in incertum; » ecce de secundo: « Sic pugno non quasi aerem verberans; » ecce de tertio. De tertiis: « Pascite qui in vobis est gregem Domini, non turpis lucri gratia, nec quasi dominantes in cleris. » Debent ergo (0091C) praecepta Dei simpliciter distribuere, super gregem Dei sollicitudinem gerere, peccatoribus misericorditer indulgere. Inde Paulus: « Qui tribuit in simplicitate, qui praeest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate. »

Debet ergo arguere invitos, obsecrare benevolos, increpare obstinatos. Inde Apostolus: « Argue, obsecra, increpa. » Haec tria inventa sunt in Ioanne. De primo: « Arguebat Ioannes Herodem propter Herodiadem; » de secundo: « Poenitentiam agite, appropinquabit regnum coelorum; » de tertio: « Genimina viperarum quis vos docuit fugere a ventura ira? » Quia ergo Ioannes primos perfecit, « constituit eum Dominus principem super omnem terram, » quia bene pugnavit cum secundis, « statuit (0091D) ei Dominus testamentum pacis » quia alios instruxit: fuit « fidelis servus et prudens quem constituit Dominus supra familiam suam, » quia qui docti fuerint fulgebunt quasi splendor firmamenti, et qui ad iustitiam erudiunt multos quasi stellas in perpetuas aeternitates. » Ideo constituit eum Dominus ut evellat, id est ut omnis plantatio quam non plantavit Pater meus evellatur; et destruat, scilicet ut omne quod aedificat ad gehennam (0092A) destruatur; ut disperdat, scilicet ut fasciculi deprimentes, et omnes colligationes impietatis dissolvantur, et dissipet muros Iericho in vociferatione, et aedificet aurum, argentum, lapides pretiosos in dilectione. Et plantet lignum « pulchrum visu, et ad vescendum suave. » Item, evellat initium malae voluntatis, et destruat plumbum, aes, ferrum ponderosae impietatis, et disperdat multitudinem aggregatae iniquitatis, et dissipet duritiam obstinationis, et aedificet habitaculum dilectionis, et plantet virorem supernae delectationis.

Evellere ergo debemus radicem malam de agro quem dicit Salomon: « Transivi per agrum hominis pigri, et per vineam viri stulti, et ecce urticae repleverant omnia, et spinae operuerant superficiem (0092B) eius. » Si harum herbarum non evellas radicem, « evellet te Deus de tabernaculo tuo et radicem tuam de terra viventium. » Iam enim securis posita est ad radicem arboris tuae. Ergo
  Venienti occurrite morbo,
Nam mala radices altius arbor agit.
Ergo si vis radicem exterminare malae voluntatis,
Principiis obsta, sero medicina paratur
  Cum mala per longas convaluere moras. Qui hanc radicem vult evellere, prius debet ligone terram aperire, secundo radicem apertam manu apprehendere et extrahere, tertio furca extractam dispergere: ligone confessionis, manu satisfactionis, furca obiectionis. De primo: « Aperi mihi, soror mea sponsa. » Item: « Pessulum ostii mei (0092C) aperui dilecto meo: at ille declinaverat atque transierat. » Inde ad Ezechiel: « Fili hominis, fode parietem. » Appone manum ut evellas, quia ubi dolor ibi manus, ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat ut per eam inquinentur multi. Si « abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam. » Tertio apponatur et furca dispersionis ut dicatur: « Iniquitatem odio habui et abominatus sum. Qui enim baptizatur a mortuo, si iterum tangit mortuum, quid prodest lavatio illa? » Sed nunc laudemus virum gloriosum, qui propositus est nobis ut evellat; mirabilem nativitate, mirabilem utilitate, mirabilem sanctitate. Nativitate miraculosa, utilitate fructuosa, sanctitate gloriosa. Vere nativitate miraculosa, in (0092D) qua sterilitas fecundatur; utilitate fructuosa, qua peccator iustificatur; sanctitate gloriosa, qua a Domino commendatur. Audi primum: « Hic mensis est sextus illi quae vocatur sterilis; » de secundo: « Qui viam Domini praeparavit in eremo; » de tertio: « Inter natos mulierum non surrexit maior Ioanne Baptista. » Vir iste fuit mirabilis, amabilis, ineffabilis. Mirabilis in nativitate, laudabilis in praedicatione, ineffabilis in conversatione. Mirabilis, (0093A) quia fecit sterilis reflorescere naturam; amabilis, quia praedicatione reparavit lapsi hominis iacturam; ineffabilis, quia in laude excessit generis humani mensuram. Primum nulla comprehendit scientia; in secundo reparata est hominis continentia; tertium nulla potest explicari eloquentia. Fuit enim philosophorum prodigium, desolati consilium, divinae laudis privilegium. Vere philosophorum prodigium, « qui cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt. Ideo dedit eos Dominus in reprobum sensum. » Desolati consilium. Unde: « Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum. » Habuit divinae laudis privilegium. Unde: « Inter natos mulierum, non surrexit maior Ioanne Baptista (0093B) . »

Hic etiam positus est ut destruat peccati aedificationem. Haec aedificatio triplex est. Est enim aedificatio alia ad gehennam, alia ad purgatorium, alia ad gloriam. Prima est peccata mortalia, secunda venialia, tertia charitatis opera. In prima aedificatur plumbum, aes, ferrum; in secunda lignum, fenum, stipula; in tertia, aurum, argentum, lapides pretiosi. Sed nunc de prima quam destruxit Ioannes: in ea est plumbum quod opprimit, aes quod decipit, ferrum quod conterit opera; quia est ponderosum, decipit per colorem aureum; conterit, quia est durum. Primum, quia est peccatum mortale; secundum mundanum; tertium duritia obstinationis in fraterno odio et peccato (0093C) apostasiae. De primo: « Corpus quod corrumpitur aggravat animam et terrena habitatio deprimit sensum multa cogitantem. » Hoc est talentum plumbi in ore amphorae, in qua erat impietas. De secundo scilicet de peccato mundano, quod est fallax gloria et vana, ait Salomon: « Vanitas vanitatum et omnia vanitas; » et Isaias: « Aurum tuum aeruginatum est. » De isto et de tertio scilicet ferro, dicit propheta Isaias: « Scimus quia durus es tu et frons tua aenea, et cervix tua nervus ferreus. » De tertio ait Stephanus: « Dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto resistitis. » Sicut enim ferrum caetera metalla sua domat duritia, ita obstinationis (0093D) duritia, quae est contra charitatem, caeteras destruit virtutes. Ubi enim charitas destruitur, consequens est ut nulla alia virtus remaneat. Primum destruebat in seipso Ioannes carnem domando, dum mel et locustas edebat, et zona pellicea cingebat lumbos suos. Secundum destruebat, cum posset dici Christus, noluit, sed ait: « Non sum ego Christus. » Tertium docebat destruere cum diceret: « Poenitentiam agite. » Sequitur dispersio colligationum impietatis, quae tres sunt: Prima est (0094A) accumulatio vitiorum; secunda factio conspiratorum; tertia congregatio haereticorum. Prima impugnat, quasi intus pugnat; secunda oppugnat, quasi obedientiae pugnat; tertia repugnat, quasi resistendo Ecclesiae pugnat. Prima laedit conscientiam; secunda fugit obedientiam; tertia dissolvit Ecclesiae consonantiam. De primo in Canticis: « Uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos; » de secundo: Filii matris meae pugnaverunt contra me; de tertio: « Capite nobis vulpes parvulas quae devastant vineas. » Item, de primo: « Iniquitates meae supergressae sunt caput meum, et sicut onus grave gravatae sunt super me; » de secundo: « Mittamus lignum in pane eius; » de tertio: « Congregatio taurorum in (0094B) vaccis populorum, ut excludant eos qui probati sunt argento. » Primi tenet figuram ille qui colligens ligna in Sabbato, lapidatus est; secundi Core qui propter conspirationem suam a terra est absorptus ; tertii Achaz filius Charmi, qui propter furtum lapidibus est obrutus. Sequitur:

Et dissipet, scilicet muros Iericho, id est duritiam obstinationis, quae triplex est. Est enim duritia quae proprium sequitur consilium et non alienum; et est quae retinet diu peccatum: et est quae pigrum reddit hominem ad faciendum bonum. In primo otiosa est discretio, in secundo spernitur confessio, in tertio parvi penditur dilectio. Ratio quae mentem illuminat, confessio quae cor examinat, discretio quae invidiam eliminat. De primo Abigail ad David (0094C) de viro suo Nabal: « Domine homo iste durus est, et stultus iuxta nomen suum. » De secundo: « Secundum duritiam autem tuam et cor impoenitens thesaurizas tibi iram in die. » Hac induratum est cor Pharaonis. De tertio: « Dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto resistitis. » Item: « Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, clamabit, et non exaudietur. » Vis has tres duritias dissipare, audi quomodo muri Iericho corruerunt: primo Israelitae muros circuierunt; secundo vociferati sunt; tertio tubis sonuerunt. Contra primum ergo ut dissipetur quid commodi quid incommodi, ex proprio vel alieno consilio proveniat, debes frequenter (0094D) circuire; contra secundum, confessione et oratione vociferare; contra tertium, tubis praedicationis sonare. De primo: « Omnia facite cum consilio, et post factum non poenitebit; » de secundo: « Dixi, Confitebor adversum me iniustitiam meam Domino. Pro hac orabit ad te omnis sanctus; » de tertio: « Diligite iustitiam qui iudicatis terram. » Sequitur: Aedifices, scilicet aurum, argentum, lapides pretiosos: Aurum rubeum, argentum candidum, lapides splendidos. Aurum (0095A) rubeum est charitatis inflammatio; argentum candidum, innocentis magistri praedicatio; lapides splendidi, per bona opera fratris illuminatio. Et palmites plantes. Hoc lignum est Christus, qui plantandus est in cordibus nostris. Ipsum enim in tactu lene, pulchrum visu, ad vescendum suave. Primum in mundana civitate, secundum deposita mortalitate, tertium in aeterna felicitate. Primum in patientia; secundum in resurrectionis gloria; de tertio: « Panem angelorum manducavit homo » in gloria.

Posuerunt me custodem in vineis gentium.

[CARD.] Vineam meam de qua nata sum, scilicet Synagogam, propter suam infidelitatem non custodivi. Quia Virgo beata custodem se dixerat (0095B) vinearum, ut sciat quis palmes sit in vite, et quis extra vitem indicari sibi petit a filio de ovibus, quae sit in grege Domini, quae sit extra gregem, ne tanquam incerta vagetur et dubia, quibus suas impendat operas. Dicit ergo:

Indica mihi quem diligit anima mea ubi pascas ubi cubes in meridie.

[THO.] Ac si diceret: Idcirco te tota mente diligo, quia sine gratia tua nihil me virtutis habere posse conspicio. Ipsum etiam pastorem designat, cum dicit, ubi pascas, iuxta illud Evangelii: « Ego sum pastor bonus, » qui pasco oves meas, et inter eas cubo in meridie. Corda enim suorum, ne interius arescant, memoria supernae suavitatis reficit, et quasi meridiano fervore igne charitatis accendit. (0095C) Quia dixerat: « Posuerunt me custodem in vineis, » id est ad servandas Ecclesias, animas, conscientias: et non habet unde custodiat, si ipsum cuius sunt ignorat: clamat: Indica mihi quem diligit anima mea. In regno apparebit omnibus sicut est; In exsilio quatuor modis apparet. Primo in rebus creatis: « Invisibilia enim a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, » quia in his apparet Dei potentia et sapientia. Secundo sicut apparuit antiquis visibilibus figuris, ut in igne, nube, columba, et in specie angelica, ut Abrahae. Tertia in carne, in qua « visus est in terris, et cum hominibus conversatus est. » Quarto spiritualiter in contemplatione. (0095D) Hoc modo sponsa desiderat videre cum dicit: Indica mihi quem diligit anima mea, ut postea videat eum in patria, sicuti est, ubi non fastidiet aviditas, non se subtrahet suavitas, non fraudabit veritas, non deficiet aeternitas. Inde prae desiderio clamat: « Anima mea desiderabit te in nocte, sed et spiritu meo in praecordiis meis. » Sed interim verbum Dei spiritualiter se manifestat intus; quia verbum est non sonans, sed penetrans; non loquax, sed efficax; non auribus obstrepens, sed affectibus blandiens; facies est non (0096A) formata, sed formans; non perstringens oculos corporis, sed laetificans faciem cordis; grata amoris munere, non colore. Hunc dilectum quaerunt aliquando boni, aliquando mali; sed quaerunt fine differenti, quia inveniunt boni dilectum, non inveniunt mali; et quaerunt, quia non convenienter quaerunt. « Abyssus enim dicit, Non est in me, et mare loquitur, Non est mecum. Sed neque invenitur in terra suaviter viventium. » Abyssus est profunda curiositas; mare tumor saeculi; terra suaviter viventium carnalis voluptas. Non est hic sed « procul et de ultimis finibus pretium eius. »

Quatuor sunt sine quibus nemo perveniet et introibit in potentias Domini: Scientia viae, sumptus, cautela in via contra hostes, dux viae. Via (0096B) facit ne erres, sumptus, ne deficias; cautela, ut tibi praevideas, dux deducit et praebet auxilium. Sic recte quaeris, securus incedis, laetus accedis, et dicitur tibi: « Intra in gaudium Domini tui. » Locus igitur spectat ad gaudium, via ad compendium, sumptus ad victum, cautela ad documentum, dux ad obsequium. De via ait Salvator: « Ego sum via, veritas et vita. » De sumptu: « Quis volens aedificare turrim, non prius computat sumptus qui necessarii sunt? » De cautela: « Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. » De ducibus: Angeli eorum semper vident faciem Patris qui est in coelis. » Utilis ergo est scientia viae; quia sunt viae quae videntur hominibus rectae et non sunt, et cautela non quidem (0096C) mundi, quia « prudentia carnis inimica est Deo. » Sumptus quoque non de « fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis. » Est dux habendus, non qui se transfigurat in angelum lucis, » cuius ductu mors introivit in orbem terrarum: sed qui sit benevolus, providus, invictus. Benevolus, ut congaudeat; providus, ut consulat; invictus, ut defendat. Primo itaque, videndum est de via, secundo de sumptu, tertio de cautela, quarto de duce. Ad cognitionem viae haec tria concurrunt: via, signum, numerus. In via tribuitur compendium, certitudo per signum, mysterii profunditas aperitur per numerum. In via, personam Redemptoris adoro; in signo, instrumentum salutis (0096D) agnosco; in numero, causas mysteriorum intelligo. Senarius numerus personam designat hominis, qui sexto die conditus eiusdem quoque diei est hora sexta reparatus. Via ergo, et numerus, et signum sunt Redemptor, redemptus, modusque redemptionis. Itaque via, Christus est; crux viae signum, sed « signum cui contradicebatur. » Tali via venit ad nos Christus, scilicet aspera subeundo, ut illiceret sibi nos; salutaria docendo, ut instrueret nos; indigna perferendo, ut acquireret nos; pro nobis moriendo, ut redimeret nos. Hanc viam reliquit (0097A) nobis; ut ea ambulemus, si non vitae aequalitate, similitudine morum, pietatis cultu, imitatione virtutum. Hunc quia non poteramus in sua natura videre, homo apparuit in hominibus, radius in nube, lumen in absconso, affectus in effectu, verbum in carne, divinitas in humanitate. Sequere eum ergo qui pro te palluit in morte, turbatus est in cruce, illitus faciem sputis, caesus flagellis, arundine caput percussus, in cruce viscera tensus. Si haec ergo cogites, si loquaris, si corripias, si exhortaris, si dehortaris, viam tenes in coelis. In hac via signum est vexillum, et « columna nubis per diem, et columna ignis per noctem. » Exemplar signum est eunti, vexillum praelianti, nubes proficienti, ignis laboranti, exemplar operanti. Signum fugat fallaciam; (0097B) vexillum armat ad pugnam; nubes praestat umbraculum; ignis lucis obsequium. Exemplar virtutum et operationis spectaculum. In hac via tres sunt mansiones, ut eamus iter trium dierum in deserto. Audi: « Ego sum via, veritas et vita; » et decenter: « In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus. » Haec tria tribus verbis praemissis competunt. Nam vita vivimus, in via movemur, in veritate consistimus. Tres sunt mansiones. Prima sit via, secunda veritas, tertia vita.

De prima mansione. Prima mansio est poenitentia. Haec tria habet coenacula. Primum in abrenuntiatione, secundum in parcimonia, tertium in disciplina. Abrenuntiatio est ex imperio, parcimonia de superfluis, disciplina de necessariis. Abrenuntiatio est res (0097C) necessitatis, parcimonia res voluntatis, disciplina res libertatis. Ergo disciplina resecat licita et necessaria; parcimonia tollit illicita et superflua; abrenuntiatio, prohibita et peremptoria. Primo damnatur delictum; secundo corrigitur desiderium; tertio cumulatur maioris gratiae meritum. Non autem omnes possunt ascendere superius, quia diversitates sunt euntium, et distinctiones pervenientium, et gradus ascendentium. Cui non est data facultas in secundum aut tertium coenaculum introire, in primo se collocet humiliter. In primo gradu moretur donec audiat: « Amice, ascende superius. » Si ergo peremptoria peremisti primum coenaculum primae mansionis introisti; si resecasti superflua, secundum ascendisti; si conaris etiam necessaria cohibere; et (0097D) assumptus es in tertium.

Sequitur de secunda mansione, et tribus coenaculis. Haec prima est rectitudo operationis. Haec secunda dicitur puritas meditationis. Non enim sufficit purgari quod foris est, nisi interiora mundentur. Haec autem fit per custodiam cordis, sicut ait Salomon: « Omni custodia custodi vel serva cor tuum, quia ex ipsa vita procedit. » Haec custodia tripartito dividitur, quia triplici acie vitiorum animus impugnatur in suis cogitationibus. Impugnatur enim per dulcia, per fallacia, per aspera. Omnis, (0098A) inquam, cogitatio sancta cum impetita succumbit, vel noxia dulcedine flectitur, vel confunditur errore, vel asperitate tentationis deiicitur. Contra tria opponuntur dulcedo, veritas, fortitudo. Dulcedo spiritalis allicit, veritas instruit, fortitudo defendit. Dulcedo generat gaudium; veritas illuminat intellectum; fortitudo ministrat subsidium: gaudium ut ferveas, intellectum ut discutias, subsidium ne succumbas. Multi dulcedinem hanc a Spiritu sancto accipiunt, « sed nesciunt unde veniat, aut quo vadat. » Nesciunt enim utrum ad suam utilitatem, aut detrimentum acceperunt. Quare si dulcedine suscepta, disciplina veritatis non observatur, patet ingressus errorum, et, sic « Spiritu abeunte, tollitur pariter dulcedo. Sic itaque Spiritus sanctus (0098B) disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus, quae sunt sine intellectu. » Sic igitur necesse est dulcedinem lumine veritatis accendi, ut pariter gaudeas in dato, et dantis potestatem cognoscas. Sunt autem qui utrumque habent, sed in tentatione fortes non sunt. « Vae his qui perdiderunt sustinentiam. » Ii sunt « filii Ephrem intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli. » Sunt enim « quasi folium quod vento rapitur, et sicut pulvis quem proiicit ventus a facie terrae. » Melius igitur est habere veras quam dulces cogitationes, et melius veras et fortes quam dulces et veras. Ubi ergo haec tria sunt, ibi est unctio Spiritus sancti; ubi vero non sunt, intervenit illecebra, seductio, levitas. Sit ergo cogitatio dulcis, ut libeat; sit vera, (0098C) ne seducat; sit fortis, ut contineat. Dulcis sit, ne exasperet, ne coinquinet; vera, ut remuneret; fortis, quia nec amabilis potest esse cogitatio, nisi delectet; nec laudabilis, nisi purificet; nec remunerabilis, nisi perseveret. Propter haec tria dicitur quia Spiritus sanctus scientiam habet vocis, quia facit habere quos implet. Tribus enim vocibus loquitur Spiritus sanctus cogitationibus, et qui scrutator est eius, fit linguae illius auditor. Prima est: Accipe quod offertur; dulce est enim. Secunda: Intellige donum et causam doni quod offertur; altum est enim. Tertia: Custodi donum et intelligentiam doni quod offertur; potentissimum enim est. Prima est infusio dulcedinis, secunda inquisitio (0098D) veritatis, tertia utriusque horum perseverantia in remuneratione fortitudinis. Tunc autem anima scientiam habet vocis cum in plenitudine unctionis laetatur, dilatatur, roboratur, dulciter, fideliter, feliciter, firmiter. Sic mens erudita, spiritus audit loquelam, suscipit praesentiam sentiendo, discutiendo, custodiendo, ne qua seductione fallatur. In primo coenaculo reficimur de his quae apponuntur, in secundo discutimus, in tertio laboramus, ut iugis sit delectatio; et certa appositorum comprehensio.

De tertia mansione. Adepta prima mansione, (0099A) scilicet rectitudine operis, et secunda, scilicet puritate meditationis, accedamus ad tertiam, scilicet sublimitatem contemplationis. Ministrat corpus exteriora, ordinat anima interiora, contemplatur spiritus superiora; sic salvabitur in diem Domini, spiritus, anima, et corpus, si ille sapiat coelestia, haec meditetur rationabilia, hic in sensibus suis ordinet inferiora. Sunt autem corporales visiones, sunt phantasticae, sunt intellectuales. Corporales sunt, per quas corpora videntur; phantasticae, per quas corporum similitudines inspiciuntur; intellectus vero est earum rerum quae dimensionibus carent Rerum intellectualium aliae sunt, quae in sui natura sunt sine augmento et diminutione, ut numerus, mensura, pondus. Alia quae temporaliter (0099B) accidunt et variabilia sunt, ut est fides, spes, charitas; alia, quae naturaliter decidunt, et variabilia sunt, ut est ratio, ingenium, memoria; alia quae, si dici potest, sunt sempiterna Dei virtus et divinitas. Trium primorum haec est ratio. In primis instituitur dispositio, in secundis visitationis inspiratio, in tertiis rationalis cognitio. Dispositio, eorum quae facta sunt; inspiratio, eorum qui redempti sunt; cognitio, eorum quae naturalia sunt. In ultimis ornatur natura; in mediis accipitur gratia; in primis consideratur omnium naturaliter vita. In ultimis intelligit anima honorem, quo formata est ad Dei imaginem, qui fecit illam; in mediis veneratur gratiam, qua formatur ad similitudinem eius qui elegit eam; in primis speculatur (0099C) exemplar, ad quod, et per quod omnia Deus disposuit, reformavit et illam. Quarta res quam Deus Trinitas; Tres personae, Pater, Filius, Spiritus sanctus. Huius solius contemplatio tam pretiosa est quam rara. Haec divisio tripartita est. Aliter enim est Deus in seipso; aliter in imagine quam fecit ipse; aliter in creaturis quas fecit ipse. In hac mansione primum coenaculum est visio divinae substantiae in naturis; secundum, visio in imagine; tertium, visio in seipso. Si ergo illo oculi spirituales eleventur, invenitur dilectus, quantum datur infirmitati nostrae in hoc exsilio. Postmodum autem a beatis plenius invenietur, et videbitur in regno. « Nunc enim filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus autem, cum apparuerit, (0099D) quoniam similes ei erimus: quoniam videbimus eum sicuti est » in gloria sua. Igitur iuxta primam mansionem videbitur et invenietur Creator. Iuxta secundam invenietur amator; iuxta tertiam invenietur Salvator, hoc autem fiet quando absorpta fuerit mors in victoria. » Quod ubi videbitur, erit nobis perfecta gloria. Sed interim videre ipsum in hoc exsilio, saltem per speculum et in aenigmate, » est nobis consolatio magna et viae levamen.

Unde advertendum est quibus modis se nobis (0100A) praesentat in hoc carmine. Ipsum se quatuor faciebus praesentantem advertimus. Aliquando enim instar verecundi sponsi animae sanctae secretos petit amplexus et osculis delectatur. Inde clamat illa: Osculetur me osculo oris sui. Nunc vero in oleo et unguentis medicum se exhibet, propter teneras et infirmas animas. Inde clamant: Curremus in odore unguentorum tuorum. Nunc quasi viator sponsae simul et adolescentulae se associat, dulcibus confabulationibus a labore viae relevat, ut alacres dicant: Trahe me post te. Item: « Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur nobis in via. » Aliquando occurrit quasi praedives paterfamilias, ostensurus divitias suas. Unde: « Veni in hortum meum, soror mea sponsa, messui myrrham meam cum aromatibus (0100B) meis. » Et sic introduxit sponsam in secretis suis. Nec mirum! « Confidit in ea cor viri sui. » Quam redemit inopem, probavit fidelem, amplexatur amabilem. In osculis affectuosum et blandum, in oleo atque unguentis clementem et affluentem visceribus pietatis et compassionis, in via hilarem et affabilem plenum gratiae et solatii, in ostensione divitiarum largum se remuneratorem demonstrat: Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie. Ait Sponsa: « Vias tuas, Domine, demonstra mihi, » id est iustitiam. Unde alibi: « Deduxit me super semitas iustitiae. » Item alius: « Indica mihi, cur me ita iudices. » Tria ista anima curiosa Dei non cessat inquirere, scilicet iustitiam, iudicium, locum habitationis gloriae (0100C) sponsi, tanquam viam in qua ambulet, cautelam qua ambulet, mansionem ad quam ambulet. De qua Propheta: « Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae. » Merito haec tria quaerit sponsa, ut de forma iustitiae sit formosa, de iudiciorum notitia cauta, de desiderio gloriae sponsi casta, quia sponsam Domini decet esse pulchram, eruditam et castam. Et haec ultima petitio petitur a sponsa. In meridie sol est altior, ferventior, splendidior. In illorum cordibus Dominus cubat qui in sublimi sanctitatis proposito manent. In illis pascitur: qui ardore coelestis desiderii fervent. Ab illis diligitur qui claritate supernae sapientiae fulgent. Item, cubat in lecto, (0100D) qui est pura conscientia; pascitur in cellario cordis, ubi est virtutum affluentia; diligitur in horto spiritualis affectionis, ubi devotionibus quasi vernantibus floribus iocundatur gratia.

Item, triplex est meridies, iuxta huius nominis triplicem interpretationem: Primus est claritas contemplativorum qui adhuc laborant in hac peregrinatione; secundus est claritas sanctorum qui exuti a corporibus adhuc sunt in exspectatione; tertius angelorum et sanctorum qui videbunt clarius Deum quam secundi, quia facie ad faciem iam celebrata resurrectione. Primus dicitur meridies quasi moerens (0101A) dies, quia in ea et moeremus peccata nostra, et meremur virtutum incrementa; secundus dicitur meridies quasi medidies, id est media dies, quia claritas eius clarior est prima, sed obscurior tertia; tertius dicitur meridies quasi mera dies, quia clarior caeteris. Notandum quod pascitur dilectus in nobis delectando, cubat in nobis quiescendo. Pascitur vero in bona voluntate; pascitur in operibus misericordiae; pascitur in castitate. De primo: « Meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me Patris ; » de secundo: « Esurivi et dedistis mihi manducare; » de tertio: « Qui pascit inter lilia septus, » etc. ; Item: « Qui pascit inter lilia donec aspiret dies et inclinentur umbrae. » Idem cubat in charitativis, cubat in humilibus et quietis, cubat (0101B) in sanctificatione unitatis. De primo: « Si quis diligit me, sermonem meum servat, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus; » de secundo: « Super quem requiescet spiritus meus, nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos? » de tertio: « In civitate sanctificata similiter requievi. » In secundo vero et tertio meridie ab ipso pascemur, et in ipso requiescemus. Unde ipsi pascentur et accubabunt, et non est qui exterreat. In primo Abraham cum esset in ostio tabernaculi sui in ipso fervore meridiano, vidit tres angelos et pavit eos sub ilice Mambre, scilicet panibus azymis, id est animae et corporis castitate, et sobrietate, et lacte, scilicet intentionis simplicitate, et butyro, scilicet devotionis pinguedine, et vitulo (0101C) saginato, scilicet hilari carnis immolatione. In secundo Iacob in ipso fervore diei, id est in meridie oves suas adaquabat in canalibus ubi ponebat virgulas populeas et amygdalinas, et de platanis coram oculis ovium coeuntium ex parte decorticatis, ut similes fetus conciperent. Iacob est bonus pastor ille qui animam suam posuit pro ovibus suis, et pro grege suo mori dignatus est, ut supplantaret vitia nostra. Nos autem populus eius et oves pascuae eius. Aquae sunt superna gaudia sanctorum. Unde: « Fluminis impetus laetificat civitatem Dei. » Ad illas nos ducit quoties ad contemplanda illa gaudia nos erigit. Ibi ponit virgularum tria genera, ut similes fetus faciamus, id est sanctorum patientiam (0101D) et humilitatem, Christi charitatem, angelorum puritatem. Primum designatur per virgulas populeas, quia de populo fit unguentum per contusionem quo tumores vulnerum resident. Et haec est sanctorum humilitas et patientia. Per amygdalinas virgas signatur Christi charitas, quia de eis exprimitur lac ad nutriendum, et est cibus sanativus. Charitas enim peccata sanat, et nutrit parvulos. Per virgas de platanis, puritas angelorum, quia platani fructum non faciunt. Ex parte sunt decorticatae, quia (0102A) « ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus. »

De hoc triplici meridie respondit David ad Achis: « Ubi praedatus es hodie? At ille: Ad meridiem Iudae, ad meridiem Ierameel, ad meridiem Ceni. » Primus est meridies Iudae qui dicitur confessio in quo praedatur qui videns peccatum suum per confessionem se eripit a diabolo; secundus est meridies Ierameel, in quo praedatur qui per Dei misericordiam ad requiem de hac miseria transfertur per sua opera: Ierameel enim dicitur misericordia Dei. Est misericordia Dei, qua hic solvimur a peccato. Sed est maior misericordia Dei in coelo, qua liberantur animae ab hoc exsilio. Unde: « Domine, in coelo misericordia tua. » Ad meridiem Ceni praedatur, qui hic (0102B) sic praedatur ut in corpore glorificato coram Deo in regno gratuletur. Ceni enim dicitur nidus meus, vel aerarius, vel possessio mea. De primo: « Passer invenit sibi domum et turtur nidum, ubi reponat pullos suos; » de secundo: « Thesaurizate vobis thesauros in coelo; » de tertio: « In terra sua duplicia possidebunt. » Tertius meridies dicitur mera dies, quia Deus tunc mere, id est pure videbitur quem modo vident religiosi per speculum et in aenigmate, et quatuor modis. Videmus eius naturam, et nostram dolemus miseriam. Sic vidit Abraham cum dixit: « Loquar ad Dominum meum cum sim cinis et pulvis. » Secundo videmus eius munditiam, et peccatorum nostrorum respicimus immunditiam, et erubescimus, sicut Isaias: « Vae (0102C) mihi, inquit, quia vir pollutus labiis ego sum, et hoc postquam vidi Dominum sedentem super solium excelsum. » Et Iob: « Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te. » Idcirco me reprehendo et ago poenitentiam in favilla et cinere. Tertio videmus eius divitias, et nostram gemimus paupertatem. Unde Daniel cum vidisset angelum: « Cecidi, inquit, in terram, nec remansit in me spiritus, nec habui quidquam virium. » Et animalia Ezechielis: « Cum fieret vox super firmamentum quod erat