Thomas_Cisterciensis_Ioannes_Algrinus_cps2, Commentaria in Cantica canticorum, 4 
Thomas Cisterciensis Ioannes Algrinus, Commentaria in Cantica canticorum, LIBER II. <<<     >>> LIBER VIII.hide dictionary links

Commentaria in Cantica canticorum


(PL 206 0208C) LIBER QUARTUS.

(0207)

(0207D) Introduxit me rex in cellam vinariam, ordinavit in me charitatem. (0207)

[THO.] Habito vocis dulci admodum familiarique colloquio cum dilecto illo, abeunte sponsa regreditur, adolescentulas aspectura, ipsius et affectu refecta et accensa, ut ebriae similis appareat, et quasi illis stupentibus novitatem et quaerentibus causam respondit se merito vino aestuare, quia in cellam vinariam in travit. In hac cella duo sunt excessus contemplationis: unus in intellectu, alter in affectu. Unus in lumine, alter in fervore. Unus in imaginatione, alter in devotione. Qui igitur his incenditur, bene in cella vinaria dicitur fuisse. Ubi vehemens est aemulatio, ibi necessaria est discretio, quae est (0208D) ordinatio charitatis. Quo igitur zelus ferventior, spiritus vehementior, charitas profusior, eo magis est ordo necessarius, qui zelum supprimat, spiritum temperet, charitatem ordinet. Est autem charitas in affectu, est et in actu. Secundum illam quae est in actu, operamur; secundum eam quae est in affectu, amamus. De prima: « Si sitit inimicus tuus, pota illum; » de secunda: « Si diligitis me, sermones meos servate. » Est autem affectio quam caro gignit; est, quam ratio regit; est, quam sapientia condit. Primam dicit Apostolus legi Dei non esse subiectam; secunda consentit legi Dei, quoniam bona est; tertia, gustat et sapit, quoniam dulcis est Dominus. Haec primam eluminat, secundam (0209A) remunerat. Prima est dulcis, sed turpis; secunda sicca, sed fortis; tertia pinguis et suavis. Tam actualis quam affectuosa ordinata est, sed ordine praepostero. Nam actualis inferiora praefert. Affectuosa superiora, quia in actu, Dei dilectio praefertur hominibus, et in hominibus perfectiores infirmioribus, coelum terrae, aeternitas tempori, anima carni. In actuali vero est ordo praeposterus, sed necessarius, qui incipit a novissimis. Sed non sit acceptrix personarum, nec pretia consideret rerum, sed necessitates hominum; sed affectuosa sapientia condita, quae plures sunt: sunt minora, minus, minima, minime. Et illum quidem ordinem facit veritas charitatis. Hunc autem vindicat sibi veritas charitatis. Nam in hoc vera est charitas, ut (0209B) qui indigent amplius accipiant prius. Et in eo chara est veritas, si ordinem tenemus affectu, quam illa ratione. Tunc dicere poterimus: Ordinavit in me charitatem. Intelligimus in arbore sublimitatem, in fructu dulcedinem, in umbra securitatem. Sublimitatem virtutis, dulcedinem amoris, securitatem protectionis. Inde liberius vacat sponsa ad videnda superna gaudia. Inde sequitur:

Introduxit me rex in cellam vinariam, hoc est in cognitionem supernorum gaudiorum. Ad hoc introducimur, aliquando per servos, aliquando per amicos, aliquando per ipsum regem. Quidam enim per timorem ad ea contemplenda se convertunt, quidam desiderio praemii, quidam amore Conditoris. (0209C) Primos poenitentia, secundos obedientia, tertios charitas perducit. Sic quem primum, timore servum; post obedientiam, amicum; deinde charitate, sibi fecit filium. Vel in cellam ducit, id est sacram Scripturam. Primo potans eam sensu historico, secundo morali, tertio allegorico, quarto anagogico. Felix ordo ubi charitas ad patriam trahit festinantes, adiuvat currentes, suscipit pervenientes. Amor fons est, intus habens duos rivulos: alius est amor mundi, scilicet cupiditas; alius amor Dei, scilicet charitas. Haec est Iordanis qui ad transitum filiorum Israel in duo se divisit. Inferior pars defluxit, defecit, in mare Mortuum devenit. In amore enim mundi per illicita defluimus, a bonis deficimus, in mundo mortem meremur. Superior pars stetit, (0209D) crevit in montem magnum, redundavit usque ad Sarchan, quod interpretatur tribulatio eorum, quia per amorem stamus a peccatis cessando, crescimus in montem, virtutes accumulando: redimus usque ad Salechan, passiones pro Dei amore sustinendo. Tria sunt quae bene possunt amari: Deus, proximus, mundus. Deus supra nos, proximus, iuxta nos, mundus, subtus nos. Tria Deus, duo proximus, unum mundus habeat in cursu desiderii nostri. Et sic est ordinata charitas. Amor de Deo currit quando de ipso accipit, unde eum diligit. (0210A) Cum Deo currit quando in ipso requiescere appetit. Duo sunt proximi: potest enim desiderium de proximo et cum proximo currere; sed in proximum non potest. De proximo, ut de eius salute gaudeamus; cum proximo, ut eum in via Dei comitem habere possimus. Sed non in proximum, ut in eum spem et fiduciam ponamus. De mundo tamen desiderium currit, quando inspectis in ipso Dei operibus ad laudem ipsius ardentius se convertit, non cum mundo nec in mundo. Item duos habet charitas ordines: unum in se crescendo, alterum personas discernendo. In se primo concipitur, secundo nascitur, tertio nutritur, quarto roboratur, quinto perficitur: concipitur in voluntate bona, nascitur in misericordia, nutritur in gratia, roboratur in patientia, (0210B) perficitur in sapientia, in voluntate bona quae concordat cum Dei voluntate, in misericordia cum operatione; in gratia cum devotione, in patientia cum praemii exspectatione, in sapientia cum contemplatione. De primo: « Ut facerem voluntatem; Deus meus, volui. » De secundo Iob: « Oculus fui caeco, pes claudo, etc. » De tertio: « Memor fui Dei et delectatus sum et exercitatus sum. » De quarto: « Quis nos separabit a charitate Dei? tribulatio an angustia, » etc. De quinto: « Gustate et videte quoniam suavis est Dominus. » Videte contemplatione, gustate sapientia. In primo est « spiritus timoris; » in secundo « spiritus scientiae; » in tertio « spiritus pietatis; » in quarto « spiritus fortitudinis (0210C) et consilii; » in quinto « spiritus sapientiae et intellectus. » In discernendo personas sic: Primo, Deus; secundo, ipse homo; tertio, proximus inter proximos: primo parentes, secundo domestici, tertio inimici. Et haec omnia plus diligenda sunt quam corpus nostrum. Ecce quid unicuique debetur: « Deum debemus diligere ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente. » Iuxta tres proprietates animae. Est enim animalitas quae corpus vegetat, et sensibus vires ministrat; ratio quae discernit, affectus qui appetit. « Diligimus ex toto corde, » si affectus noster totus in Deum intendat; « tota anima, » si quidquid animalitas agit, in Dei laudem proficiat; « tota mente, » si cogitatio, memoria, ratiocinatio, Deo investigando et inveniendo (0210D) deserviat. Animae vero debemus praestare auxilium, eius sequi consilium, exhibere obsequium: Primum in bello, secundum in via, tertium in lectulo. Auxilium, scilicet opera poenitentiae, quia « caro concupiscit adversus spiritum; » consilium, ut discretionem habeamus in via virtutum. « Ubi enim erat impetus spiritus, illuc gradiebantur; » obsequium, aditus thalami, id est sensus custodiendo, ne sollicitudo temporalium intret et turbet contemplationis cubiculum: « Corpori cibaria, et virgam, et onus asino: » Cibaria, ne deficiat; virgam, ut (0211A) disciplinam teneat; onus ne otio lasciviat. Primo debemus donare, convertere, condonare: donare, ut reficiantur egentes; convertere, ut non moriantur peccatores; condonare, ut nos peccantibus, ne simus immisericordes et non fratres.

In hac cella non solum sponsam credimus inebriatam vino laetitiae, sed inde accepisse oleum. Non quo proximum seduceret, sed quo filios ungeret consolatione, mulceret amoris affectione, illuminaret charitative operis splendore. Sunt enim filii olei seductionis, sunt filii olei consolationis, sunt filii olei amoris, sunt filii olei splendoris. Primum oleum sumitur in usum hominum; secundum infundit mulier in vasa ministrata per filium; tertium assumunt sapientes virgines in adventu sponsi; (0211B) quartum est de monte Oliveti. Qui primo inunguntur, resistunt dominatori universae terrae; qui secundo, subsistunt dominatori universae terrae; qui tertio, insistunt dominatori universae terrae; qui quarto, assistunt dominatori universae terrae. Primi resistunt dominatori universae terrae, qui sunt super terram sapientes; secundi subsistunt, « alter alterius onera portantes; » tertii insistunt, « currentes ad propositum sibi certamen, » quia nunquam est in eis amor Dei otiosus; quarti assistunt, quia circa creaturam et Creatorem speculantur. Primi in tribus seducunt: seducunt enim haeretici suavitate verborum simpliciores; amatores gloriae seducunt adulatores; se ipsos seducunt, corporis sui cultores. (0211C) De primo Salomon: « Favus distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur eius, et novissima eius amara quasi absynthium. » De secundo David: « Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. » Dominus in lege dicit de his tribus sic: « Offeres oleum lucidum et purum et pilo tusum: « lucidum » contra haereticae sententiae involutionem; « purum » contra adulatorum illusionem; « pilo tusum » propter carnis macerationem. Contra tertium: « Caro hominis non ungetur ex eo. » Hoc triplex oleum assumitur in usus hominum, non Dei, et sic resistunt dominatori universae terrae. Istos designant tres amici Iob, qui oleum afferunt dum quasi ad consolandum veniunt. Primus est Eliphaz Themanites, qui (0211D) dicitur Dei mei contemptus. Secundus Baldath Suithes quod sonat inveterata loquacitas. Ventus enim est lingua adulatoris. Unde: « Recedant vetera de ore vestro nova vera dicentis. » Inde: « Linguis loquuntur novis. » Haec quaerebant fatuae virgines, dicentes: « Date nobis de oleo vestro. » Quibus dicitur: « Ite potius ad vendentes et ementes et emite vobis. » In Isaia: « Populus meus qui te dicunt beatum, ipsi te decipiunt. » Et Apostolus: « Neque fuimus vobis aliquando in sermone adulationis, Deus scit. » Et ille gentilis:
(0212A) Sermones blandos blesosque cavere memento.
Idem:
Fistula dulce canit; volucrem dum decipit auceps.
Hoc oleo unguntur frequenter potentes. Unde poeta:
. . . . . . . Nihil est quod credere de se.
Non possit, cum laudatur diis aequa potestas.
Tertius est Sophar Naamathites, id est dissipans speculum decoris. Decoris enim est speculum coelestium contemplatio; sed haec dissipat voluptuosa carnis curatio. Inde de presbyteris, qui in Susanna carnis voluptatem implere quaerebant, dictum est: « Subverterunt sensum suum ne viderent coelum. » Inde Boetius:
Disiice terrenae nebulas et pondera molis.
  Atque tuo splendore mica.
(0212B) Hoc oleo dicitur « Israeliticus populus incrassatus, impinguatus, dilatatus: » incrassatus exteriori cura; impinguatus, cogitatione superflua; dilatatus, dum gaudet de culpa diffamata. Secundi sunt filii olei consolationis. Hi subsistunt dominatori universae terrae, dum pro eius amore consolando aliorum onera ferunt. Illi vulnerato a latronibus infusum est prius vinum, id est poenitentiae austeritas. Sed adhuc dolor manet in vulnere, nisi tollatur olei infusione.

Triplex est hic dolor. Primo enim aliquando, dum de peccatis dolent, abundantiori tristitia absorbentur; secundo sub onere satisfactionis fatigantur; tertio in tentatione terrentur. « Nondum, sicut ait (0212C) Isaias, est plaga circumligata nec curata medicamine, neque fota oleo. » Sed isti filii infundunt oleum. Contra primum, praedicando Dei largam esse misericordiam; contra secundum, per hoc evadere inferni miseriam; contra tertium, sic mereri gloriae coronam. Primo dicit: « Ubi abundavit delictum superabundavit et gratia. » Et: « Si averterit se impius ab impietate sua quam operatus est: ipse animam suam vivificabit. » Secundo dicit: « Non iudicabit Dominus bis in idipsum; » quia si hic facta poenitentia, non sentietur inferni miseria, et sic « non consurget duplex tribulatio. » Tertio dicit: « Non coronabitur nisi qui legitime certaverit. » Et: « Bonum certamen certavi, cursum consummavi. De reliquo reposita est mihi corona iustitiae (0212D) . Per primum exhilaratur facies in oleo, id est conscientia; per secundum computrescit iugum a facie olei; per tertium, « plaga tumens est fota oleo. » Contra haec tria puer in tribus locis ungitur in baptismo: oleo in pectore, contra tristitiam; oleo inter scapulas, ut sit fortis contra satisfactionis molestiam. Chrismate in capite, quod fit balsamo et oleo, ut discretionem habeat, et sensus qui abundant in capite eius condiat, et sic contra tentationem habeat audaciam. In figura horum trium « Iacob erexit lapidem in titulum (0213A) fundens oleum desuper. » Erigit lapidem in titulum, dum dura corda convertit ad Deum, errorem ad poenitentiam. Fundit oleum desuper, hanc triplicem exhibens consolationem. Oleum amoris triplicem habet suavitatem. Primo enim delectatur amans, adveniente sponso, in amplexibus et osculis; secundo in saginatione refectionis; tertio, si possit exhibere opus strenuitatis. Primum fit, quando per dulcem meditationem adest praesentia dilecti; secundum, quando sursum cor habens sapit coelestia ; tertium, quando pro eo delectat sustinere dura et aspera. De primo: « Osculetur me osculo oris sui. » De secundo: Introduxit me in cellam vinariam. De tertio: « Fortis est ut mors dilectio tua, sicut infernus aemulatio. » De primo David: « Renuit consolari anima mea, memor fui Dei et (0213B) delectatus sum; » de secundo idem: « Inhabita terram et pasceris in divitiis eius. Delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui; » de tertio: « In tribulatione gaudentes. » Hoc oleo ungitur tabernaculum; unguntur et vasa eius; ungitur et Aaron in sacerdotium; tabernaculum cordis, in quo Deus suscipiatur; vasa in quibus eius anima epuletur; Aaron, ut fortis in passionibus delectetur. « Hilarem enim datorem diligit Deus, ut exhilaret faciem eius in oleo. » De primo: « Iacta cogitatum tuum in Domino. » De secundo: « Et ipse te enutriet. » De tertio: « Non dabit in aeternum fluctuationem iusto. »

Hoe triplex oleum attulit nobis dilectus: primum (0213C) in nativitate, secundum in resurrectione, tertium in passione. Primum enim fuit effusionis, secundum exsultationis, tertium satisfactionis. Primum enim diligitur, quia se in incarnando exinanivit; secundo, quia ostendendo nobis resurrectionis gloriam nos laetificavit; tertio, quia per passionem suam nos sanctificans roboravit. De primo: « Oleum infusum nomen tuum: ideo adolescentulae dilexerunt te nimis. » De secundo: « Unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis. » De tertio: « Inveni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum. » - « Christus enim ut per sanguinem suum sanctificaret populum, extra portam passus est. » Hoc oleo uncti insistunt dominatori universae terrae. Trahit enim eos interim suavitas, ut (0213D) dicant: « Non dimittam te nisi benedixeris mihi. » Quartum oleum est de monte Oliveti, qui dicitur mons trium luminum. Est enim in eo lumen olei in ipso nascentis, lumen lucernae de templo resplendentis, lumen solis a latere orientis. Primum est quo illuminatur homo naturali ratione; secundum est quo illuminatur his « quae coepit Iesus facere et docere, » id est doctrina et operatione; tertio illuminatur miraculis et spiritali revelatione. Primo (0214A) habetur agnitio de creaturis; secundo agnoscitur via salutis; tertio meta beatitudinis. Primo discernimus naturas rerum, secundo inter virtutem et vitium, tertio inter requiem et exsilium. Primum Deus « illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum; » de secundo dicitur: « Ego sum lux mundi; » de tertio: « Lux in tenebris lucet. » Hoc oleo erant uncti duo filii olei splendoris. Primo Petrus, quando inter piscem et piscem discernere sciebat; secundo, quando post negationem amare flebat; tertio quando apparente ei angelo, in carcere dicebat: « Nunc scio vere, quia misit Dominus angelum suum. » Item primo Paulus, cum diceret: « Invisibilia Dei a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciantur. » Secundo cum diceret: « Cum autem placuit (0214B) ei qui me segregavit ex utero matris meae et vocavit per gratiam suam, etc. , continuo non acquievi carni et sanguini. » Tertio quando « raptus, vidit arcana quae non licet homini loqui. » Isti vero sunt exploratores Iericho, qui dicitur luna propter mutabilitatem, quo mundus figuratur. Uncti primo oleo latent in domo Raab meretricis; secundo gradiuntur per plana; tertio conscendunt ad montana. Ad haec montana conscendimus, dum fratrum exploramus indigentiam, propriam conscientiam, daemonis astutiam, patriae gloriam.

Fratrum indigentia in tribus est: est enim indigentia pauperum, indigentia peccatorum, indigentia defunctorum. Primi enim indigent bonis temporalibus, (0214C) secundi spiritualibus, tertii suffragiis et orationibus. De primo: « Redime peccata tua eleemosynis et iniquitates tuas misericordiis pauperum. » De secundo: « Si occupatus fuerit homo in aliquo delicto vos, qui spirituales estis, instruite spiritu levitatis. » De tertio: « Vir fortissimus Iudas collatione facta duodecim mille drachmas argenti misit Ierosolymam offerre eas ibi pro peccatis mortuorum. » Item: « Sancta ergo et salubris est cogitatio pro defunctis exorare » Isti explorant fratrum indigentiam, et in tribus suam explorant conscientiam, ne sit infirma, ne sit turpis, ne sit pigra: infirma ad resistendum, turpis per peccatum. Pigra ad bonum.

Ne forte dicat de primo: « Infirmata est in (0214D) paupertate virtus mea et ossa mea conturbata sunt; » de secundo: « Egressus est a filia Sion omnis decor eius; » de tertio: « Usquequo, piger, dormis? » Primum itaque caveat ne cadat in praelio; secundum, ne displiceat dilecto; tertium, ne careat praemio. De primo enim dicitur: « Omnes persecutores eius apprehenderunt eam inter angustias. » De secundo: « Omnes qui glorificabant eam spreverunt eam, quia viderunt (0215A) ignominiam eius. « Item, denigrata est super carbones facies eorum, et non sunt cogniti in plateis. » De tertio: « Piger propter frigus arare noluit: mendicabit ergo in aestate, et non dabitur ei. » In tribus quoque explorat daemonis astutiam. Decipit enim per egestatem, per ubertatem, per boni speciem. Per egestatem, ut ad blasphemandum vel rapiendum impellat; per ubertatem, ut per illicitas voluptates dissolvat, per boni speciem, ne quod suggerit peccatum appareat. Contra primum et secundum, Salomon: « Divitias et paupertatem ne dederis mihi; « contra tertium: « Da mihi, Domine, sedium tuarum assistricem sapientiam, ut mecum sit et mecum laboret. » Ob hoc enim diabolus abstulit Iob bona temporalia ut blasphemaret vel raperet. Et ab Aegyptiis substractae (0215B) sunt paleae filiis Israel. Rapiunt saepe plus homines propter paupertatis verecundiam quam propter famis molestiam. Unde satyricus ille:
Nil habet infelix paupertas durius in se,
Quam quod ridiculos homines facit.
Per divitias divitem evangelicum traxit diabolus ad voluptatem, et sic ad mortem. Per has etiam Christum tentavit, dicens: « Haec omnia tibi dabo si cadens adoraveris me. » Haec namque mores dissolvunt, unde poeta:
Divitiae turpi fregerunt saecula luxu.
Divitiis alitur luxuriosus amor. Per boni speciem decepit primos parentes, dicens: « Eritis sicut dii, scientes bonum et malum. » Unde propheta: (0215C) « Ephraim columba seducta, et non habens cor; comederunt alieni robur eius et ipse nescivit. » Inde poeta:
Nunquam te fallant animi sub vulpe latentes.
Explorant quoque patriae gloriam. Isti filii olei, scilicet illius olei, de quo in Exodo: « Dic filiis Israel ut afferant oleum de arboribus olivarum purum, piloque contusum. » Hoc oleum est devotio. Oliva quae est signum pacis, designat tranquillitatem cordis; puritas, ut sit sine admistione criminis; pilo tusum, ut sit probatum angustiis adversitatis. Huic imponet ignem Aaron, qui dicitur mons fortitudinis, id est Christus, qui devotioni nostrae apponit ignem gratiae suae, quo accendimur et illuminamur. (0215D) Haec lucerna erat extra velum, id est in sancta, ut per medium veli, id est coeli per speculum et in aenigmate videamus ea quae in Sancta sanctorum, id est in regno coelorum sunt. Ibi enim est arca deaurata intus et foris, id est homo glorificatus in corpore et anima. In supremo cherubim gloriae obumbrantia propitiatorium, id est Christum. Haec est angelica natura laudans Deum. In medio eorum est propitiatorium, id est Christus coniungens ima summis, homines angelis, humana divinis, (0216A) quia soli polique patriam unam fecit rempublicam. Huic assistunt hi duo filii olei, scilicet prius per speculum, modo per veritatem et Dei visionem, cuius honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

Introduxit me rex in cellam vinariam, ordinavit in me charitatem.

[CARD.] Et notat hoc pronomen me, discretionem et significantiam; et est sensus: Rex introduxit me singulariter et principaliter in cellam vinariam sancti Spiritus, id est in plenitudinem gratiarum, quae laetificant animam non dans mihi unam mensuram vini sui, sed totam cellam. Et ipse: In me, id est in persona mea ordinavit charitatem, quando curam carnalem matris Ioanni concarnali, curam vero spiritualem Ecclesiae Petro specialiter eum (0216B) diligenti commisit. Vel sic: Ordinavit in me charitatem, ut quae ipsum ardentius amabam, consequenter amarem et proximum. Unde statim tanquam fervore charitatis accensa; exclamabat ad omnes animas.

Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo.

[THO.] Sponsa eius quem desideraverat, umbra refrigerata, fructu cibata, calice potata, ipso recedente se prae amore illius languescere ostendit. Unde et remedia quaerit florem et fructum. In flore ostenditur insipientium conversatio; in fructu, proficientium fortitudo; in usu, eorum devotio. Item, flos est fides in anima, fructus opus in manu, usus eorum, praemium in patria. Triplex (0216C) est languor amoris in anima. Languet enim vilitate, anxietate, instabilitate. Vilitate, quia timet impuritatem; anxietate, quia suam causatur paupertatem; instabilitate, quia suspectam habet suam longanimitatem. Impuritatem, ne sponsus recesserit propter peccatum; paupertatem, ne indignetur redire propter inopiam virtutum; longanimitatem, ne fervor eius tepescat per taedium. Contra haec tria, triplex quaerit remedium: contra primum, florum iucunditatem; contra secundum, fructuum ubertatem; contra tertium, laevam sponsi sub capite ad sustentationem. Dexteram super, ad protectionem. De primo tria sunt quae solent amantes repellere, fetor luxuriae, turpido avaritiae, asperitas (0216D) odii, murmurationis et invidiae. De primo: « Non in comessasionibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis. » De secundo: « Non turpe lucrum sectantes. » Et alius: « Non turpis lucri gratia. » De tertio: « Non in contentione et aemulatione. » De his item dicitur: « Omne caput languidum et omne cor moerens. A planta pedis usque ad verticem non est sanitas in eo, sed vulnus et livor, plaga tumens non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo. » Per (0217A) plantam sensualitas quae tangit terrena, per cor ratio, per caput affectio. In sensualitate vulnus luxuriae, in corde livor avaritiae, in capite plaga tumens superbiae. Per luxuriam sensualitas inquinatur, per avaritiam ratio excaecatur, per superbiam devotio exstinguitur. Prima non est circumligata fasciis castitatis, secunda non est curata medicamine charitatis, tertia non est fota oleo humilitatis. Contra haec tria, flos tria habet in remedium eorum. In odore suavitatem, in aspectu iucunditatem, in tactu lenitatem. Odor est castitatis; aspectus, opera charitatis; lenis tactus innocentiae et mansuetudinis. De primo: « Odor unguentorum tuorum super omnia aromata. » De secundo: « Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra (0217B) . » De tertio: « Sicut filium inter spinas, sic amica mea inter filias. » Ecce fulta est floribus, stipanda est malorum fructu. Quatuor sunt fructus. Primus poenitentiae. Inde: « Poenitentiam agite, appropinquabit enim vobis regnum coelorum. » Secundus iustitiae. Unde Iacobus: « Fructus autem iustitiae in pace seminatur. » Tertius contemplationis. Unde: « Qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum. » In Deo manemus, quantum datur humanae infirmitati, in contemplatione perseverando; ipse in nos, gratiam suam nobis ad hoc largiendo. Quartus est felicitatis. Inde: « Ut eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat. » Primus est tricesimus, secundus sexagesimus, tertius centesimus, quartus infinitus. Primus (0217C) est de illa arbore in qua Dominus non inveniens fructum, voluit eam succidere. Sed cultor fodiet circa radicem, utilitatem initii sui peccatori aperiendo; mittit stercora, peccata sua ei memorando, et sic nascitur fructus poenitentiae. Secundus est de oliva. Inde: « Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei. » Inde Paulus: « Fructus iustitiae est charitas, gaudium, pax, patientia, bonitas, longanimitas, et caetera. » Tertius est de arbore pulcherrima. In Levitico: « Sumetis fructus arboris pulcherrimae spatulasque palmarum. » Homo pulchra arbor est in poenitentia, pulchrior in iustitia, in contemplatione pulcherrima. In beatitudine non solum pulcherrima, (0217D) sed perpetuo uberrima. Quartus de ligno vitae. Unde: « Qui vicerit, dabo ei edere de ligno vitae. » Sponsa fulta his floribus, iam non causabitur suam paupertatem. Ad illam supernam solemnitatem languor iste amoris cor sponsae sublevabat, sed et dolore languebat, eo quod vias ducentes ad illam rarus viator arripiebat. Unde per Ieremiam sic plangit: « Viae Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem. » Viae Sion sunt quatuor: prima humilitatis et obedientiae, (0218A) secunda prudentiae, tertia iustitiae, quarta sapientiae. De prima: « Viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum. » De secunda: « O sapientia, veni ad docendum nos viam prudentiae. » De tertia: « Secundum benedictionem Aaron de populo tuo; et dirige nos in viam iustitiae. » De quarta: « Viae eius viae pulchrae, et omnes semitae eius pacificae. » Per primam, vadunt sui contemptores; per secundam, bellatores; per tertiam, amatores; per quartam, exploratores. Primi accurrunt, secundi discurrunt, tertii concurrunt, quarti praecurrunt. Omnes Christo occurrunt. Occurrunt, ait, turbae cum floribus et palmis. Primi offerunt Domino sapientem stultitiam, secundi de inimicis victoriam, tertii charitatis abundantiam, (0218B) quarti iucunditatem et laetitiam. Propter primum, veniente Domino, in Ierusalem dicitur: « Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via; » propter secundum « ferebant ramos palmarum; » propter tertium « ramos olivarum; propter quartum flores. Haec figurata sunt in via Domini. Primo venit de Bethania; quae est domus obedientiae; secundo venit Bethphage; quod dicitur domus comessationis, in qua reficiantur et roborentur bellatores; tertio dicitur venisse ad montem Oliveti. Inde signatur charitas; quarto venit Ierusalem quod est visio pacis quam quaerunt exploratores. Pro primo animalia Ezechielis: « Cum fieret vox super firmamentum stabant et submittebant alas suas; » pro secundo: « Cum ambularent animalia, (0218C) quasi sonus castrorum, ut sonus multitudinis ; » pro tertio: « Audivit vocem alarum percutientium alteram ad alteram; » pro quarto: « Ubi erat impetus, spiritus illuc gradiebantur. » Item: « Facies eorum et pennae eorum extentae de super, » etc. Primis dicitur: « Obedistis ex corde in eam formam doctrinae, in quam traditi estis; » secundi timentes aiunt: « In via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi; » tertii confidentes dicunt aquae multae non poterunt exstinguere charitatem, et flumina non obruent eam. » Tres sunt aquae quae charitatem exstingunt: prima voluptatis, secunda vanitatis, tertia malignitatis. Prima est aqua diluvii, secunda Aegypti, tertia maris (0218D) salsi. Primum evadimus in passione ligni crucis imitatione; secundum, in humilitate; tertium, frequenter ex gravis lapsus occasione. De primo, salvatus est Noe in arca lignea; de secundo, Moyses in fiscella scirpea; de tertio Ionas in ventre ceti portatus ad littora. Quidam enim crimina minora perpetrantes, securi nimis quasi in aquis parvis nunquam poenitent. Cum vero gravissimum faciunt aliquid crimen quasi absorpti sunt in ventre ceti, id est in corpore diaboli. Et sic (0219A) quia vident se cecidisse graviter, ad poenitentiam currunt ardenter. Arca enim de lignis facta, est lignum crucis; fiscella Moysi de papyrione virtutis humilitatis. Quarti dicunt cum Dindimo rege Brahmanorum: « Nos incolae huius mundi non sumus, sed advenae. » Ecce primi vestimenta sua sternunt in via, id est de conversatione honesta coram Deo se humiliant; secundi palmas proferunt, id est gratias referunt Domino, quod, ipso donante, de inimicis triumphaverunt; tertii ramos gerunt olivarum, ut ostendant se diligere Deum et proximum; quarti praetendunt flores, id est devotiones, dum contemplantur in coelo violosos confessores, roseos martyres, liliosas virgines. Itaque pro quarto dicit: Fulcite me floribus, id est robur desidero ex sanctorum (0219B) exemplis; pro tertio: Stipate me, ut sim circumdata operibus charitatis; pro secundo: « Laeva eius sub capite meo, » id est misericordia eius me sustineat, ne cadam in bello; pro primo: « Et dextera illius amplexabitur me; » id est gratia eius me protegat a vanitate et superbia: quod desuper tanquam venti procellosi ingruunt obedienti et humiliato. Sed vae vobis, quia « dissipatae sunt viae, cessavit transiens per semitam. » Et ideo « viae Sion lugent eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem. » Primam enim viam lugere exprobrat Dominus dicens per prophetam: « Vocavi et renuistis, extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret, » etc. Propter secundam (0219C) dictum est: « Periit populus meus eo quod non haberet scientiam, » scilicet quo prudens esset in bello. « Comederunt alieni robur eius, et ipse nescivit. Ideo omnes inimici eius apprehenderunt eum inter angustias. » Nam « filii Ephrem intendentes et mittentes arcum conversi sunt in die belli. » Pro tertia dicitur: « Hi sunt qui dereliquerunt iter rectum, et ambulant in vias tenebrosas; qui laetantur cum male fecerint et exsultant in rebus pessimis. » Quarta luget pro his qui deberent quae sursum sunt quaerere, quae sursum sunt sapere et terrena sapiunt. Unde dicunt: « Humiliata est in pulvere anima nostra, conglutinatus est in terra venter noster. Inde est ille dolor quem Dominus per prophetam se sustinere (0219D) dicit sic: « O vos omnes qui transitis per viam, attendite et videte si est dolor similis sicut dolor meus. »

Doluit enim in anima, doluit in corpore, doluit in spiritu. In anima, id est in animalitate, quae est inferior vis animae, timore, taedio, tristitia: timore futurae passionis, taedio longae afflictionis, tristitia separatione animae et corporis. De primo et secundo dicitur: « Coepit pavere et taedere. » De tertio: « Tristis est anima mea usque ad mortem. » In corpore doluit passionis afflictione. (0220A) Respice ergo clavis infixum, lancea perforatum, spinis coronatum, flagellis caesum, sputis illitum, sudore fluidum, sanguine rubeum, et adverte dolorem corporeum. Doluit et in spiritu, quae est vis superior animae, ex compassione. Inde est quod ad sepulcrum Lazari infremuit spiritu, et in cruce: « Inclinato capite emisit spiritum. » Ecce iam vident omnes qui transeunt per viam, quod non sit dolor sicut dolor eius. Sed quare? Eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem illam supernam, non infimam. Est enim triplex solemnitas: solemnitas peccatorum, solemnitas iustorum, solemnitas beatorum. Primam celebrat caro exterius, secundam spiritus, tertiam angelus et homo glorificatus. Prima tendit ad mortem, secunda ascendit (0220B) per charitatem, tertia possidet beatitudinem. Prima dicitur solemnitas, id est sola mundanitas; secunda solemnitas, id est solatii vanitas; tertia dicitur solemnitas, id est solis lenitas. Tunc enim sol noster, id est Christus, non habebit fervorem punientis, sed splendorem illuminantis, ubi: « Per diem sol non uret te neque luna per noctem. » De prima solemnitate ait Dominus per prophetam: « Kalendas vestras et solemnitates vestras odivit anima mea; » de secunda: « Constituite diem solemnem in condensis usque ad cornu altaris. » Idem: « Buccinate in neomenia tuba in insigni die solemnitatis vestrae; » de tertia: « Quarta decima die ad vesperam Phase Domini est, » et: (0220C) « In quinta decima die solemnitatem celebrabitis altissimo Domino. » Quatuordecim dies sunt septem dona Spiritus sancti et septem virtutes, et tunc est pascha Dominicum, id est transitus. His enim bene consummatis cum Christo transibimus de hoc mundo, tunc inveniemus quintam decimam completo septennario huius temporis et octava resurrectionis fruemur. Quia ex octo et septem constat quindenarius. Ibi celebrabimus solemnitatem altissimo Domino videndo solemnitatem. Sed nunc quibus viis itur ad solemnitatem istam videamus.

Est via mandatorum, est via iustificationum, est via veritatis, est via charitatis. De prima: « Viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum; » de secunda: « Viam iustificationum (0220D) tuarum instrue me, et exercebor in mirabilibus tuis! » De tertia: « Viam veritatis elegi, iudicia tua non sum oblitus. » De quarta Paulus: « Adhuc excellentiorem viam vobis demonstro, » loquens de charitate. Prima deducit, secunda inducit, tertia adducit, quarta perducit. Deducit per campum obedientiae, inducit in domum conscientiae, adducit ad gazophylacium sapientiae, perducit ad patriam gloriae. Prima est dura, secunda secura, tertia splendida. De prima: « Deduc me, Domine, in via tua, et ingrediar in veritate tua. » Et: « Deduxisti (0221A) sicut oves populum tuum in manu Moysi et Aaron, » per quos mandata Dei data sunt. Item: « Deduc me in semitam mandatorum tuorum, quia ipsam volui. » Audi duritiam: « Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras. » Secunda est quae nos inducit in omnem, sicut Dei promisit Filius, veritatem. Audi securitatem: « Si ambulavero in medio umbrae mortis non timebo mala quoniam tu mecum es. » Item: « Cum ambulaveris per ignem non ureris et flamma non ardebit in te. » Via mandatorum eius via deserti, per quam ierunt filii Israel ad terram promissionis. Haec vero scilicet via iustitiae est qua Tobias ivit in Rages comitatus cane, qui praevideret latronum insidias, et angelo qui praevideret ei nuptias. (0221B) De via veritatis quae splendida est et adducit, dicitur: « Emitte lucem tuam et veritatem tuam ipsa me deduxerunt et adduxerunt in montem sanctum tuum et in tabernacula tua. » Haec est semita iustorum quae, quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectum diem. Hac via Isaac ibat ad meridiem, donec magnus vehementer effectus est. Hac volebat ire quae dicebat: « Indica mihiquem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie. » De via charitatis dicitur: « Et perduxit eos tanquam gregem in deserto, » in quo nonaginta novem oves deseruit. Haec est excelsa. Unde: « Adhuc excellentiorem vobis viam demonstro. » Haec est via qua ascendens Christus « in altum captivam duxit captivitatem; » qua vaccae trahebant (0221C) arcam Domini contra Bethsames; quod dicitur domus solis, qua Ionathas reptans manibus et pedibus ascendit in montem et vicit stationem Philistinorum, qua in templo Salomonis ad superius coenaculum per cochleas ascendebatur.

Fulcite me floribus.

[CARD.] Initiis videlicet bonorum operum, et stipate me malis ut flores in fructus maturos transeant, et initia ad perfectionis perveniant complementum, et hoc clamo, quia amore, id est prae amore langueo. In me enim fortis, in vobis langueo; in me firma, in vobis infirmor; et vobis scandalizatis, ego uror, in me sana, in vobis vulnerata charitate ego sum. Et hoc vulnus charitatis clamare me cogit (0221D) et dicere: Fulcite me floribus, stipate me malis. Nam quantum ad personam meam, bene sum constituta, quia

Laeva eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.

[THO.] Quia videret eam sponsus tam fidelem in sua absentia, et tam ferventem, non sustinens amplius eius languorem, redit. Unde ipsa in gratiarum actionem erumpit, dicens: Laeva eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. Laeva enim comminatio supplicii est, quae sub capite est, (0222A) non super, quia non timore servit, sed amore. Unde, laeta est de promissione regni quae est dextera. Vult fulciri exemplo sanctorum qui bene vixerunt, ut eorum accensa studiis frigus sui torporis erubescat, erubescendo horreat, horrendo expugnet, expugnando propellat, et eorum exemplo totam se in divini amoris dulcedinem vehementer accendat, accensa refundat. Merito gloriatur sponsa inter manus sponsi se quietem invenisse, « quia in manu eius sunt omnes fines terrae. » Quatuor fines sunt qui sunt in manu eius. Primus est creatio, secundus creaturae misera consummatio; tertius est hominis incipiens recreatio, quartus eiusdem in gloria reparatio. De primo dicitur: « O sapientia, attingens a fine usque ad finem fortiter! » (0222B) A fine, id est a principio creationis usque ad finem ultimae resolutionis. De secundo propheta: « Venit finis. Finis venit. » Et alibi: « Finis universae carnis venit, » id est carnaliter viventium. De tertio quidam philosophus: Cuius finis bonus, ipsum quoque bonum est. De quarto David: « Delectationes in dextera usque in finem. » Iuxta duos primos fines dici potest laeva et dextera. Ut sit laeva miseria infernalis. Unde dicit iudex iis qui a sinistris erunt: « Ite, maledicti, in ignem aeternum. » Ibi enim statuet haedos a sinistris. Dextera vero est potentia creantis et punientis, vel temporaliter vel aeternaliter. Aeternaliter tum in manu dextera eius ignea lex, scilicet quae igne aeterno non custodita punietur. Temporaliter Ieremias: (0222C) « Tetendit arcum suum quasi inimicus; firmavit dexteram suam quasi hostis. » Item: « Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine; dextera tua, Domine, percussit inimicum. » Si ergo considero sub me infernum cruciantem, laeva eius sub capite meo; si super Creatorem punientem dextera eius amplexabitur me.

Notandum autem quod est homo sensualis, et est homo rationalis, et est homo spiritualis. Primus voluptatibus se implicat, secundus naturas rerum considerat, tertius se coelestibus applicat. Quilibet horum suam habet laevam et dexteram a quibus amplexum accipiat. Rationalis sub se habet poenam inferni, quam fugit, super se potentiam punientis, (0222D) ad quam fugit. Unde Abraham, qui dicitur pater excelsus, scilicet ratio, ait ad Lot, qui dicitur declinans, id est sensualitas: « Si ieris ad sinistram, ego dexteram tenebo. » Sensualis laevam habet adversitatem, dexteram voluptuosam prosperitatem. Unde subsequitur Abraham: « Et si dexteram elegeris, ego sinistram. » Inde David: « Et diabolus stet a dextris eius. » Spiritualis laevam habet sub capite, spiritualia bona, in quibus caput suum, id est animam reclinat. Dexteram super, id est aeterna bona desursum exspectat. Laeva manus Dei, supponitur (0223A) lapso, supponitur iusto, supponitur devoto: lapso, ut erigat; iusto, ne deficiat; devoto, ut in pace in idipsum dormiat et requiescat. Erigat de stercore, ne deficiat in labore; requiescat in supernorum cognitione. De primo: « Suscitans de pulvere egenum, et de stercore erigens pauperem. » De secundo: « Bene autem facientes non deficiamus; tempore enim suo metemus non deficientes. » De tertio: « Ego dormio et cor meum vigilat. » Primus dicit: « Cum ceciderit non collidetur, quia Dominus supponit manum suam. » Secundus dicit: « Emitte manum tuam de alto, eripe me et libera me de aquis multis et de manu filiorum alienorum. » Tertius dicit: « In umbra manus suae protexit me. » Secundum primum dicitur laeva, quasi laesis valens; (0223B) iuxta secundum dicitur laeva, quasi leniens vadentes; iuxta tertium dicitur laeva, quasi laeta vacantibus. Dextera vero quae supponitur tria facit: Primo tangit, secundo stringit, tertio unit. Tangit, ut diligat; stringit, ut inseparabiliter Deo adhaereat; unit, ut in regno cum ipso pariter gaudeat. In primo, super omnia diligitur Deus; in secundo, cum eo efficitur unus spiritus; in tertio, in regno cum ipso unum erit caput et corpus, scilicet homo et Christus. Propter primum dicitur de vinea quam transtulit de Aegypto: « Perfice eam quam plantavit dextera tua » Plantatur enim in primo, crescit in secundo, fructum facit in tertio. De secundo dicitur: « Etenim manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua. » De tertio ait David, videns in spiritu quasi (0223C) iam impletum: « Me suscepit dextera tua. » Item: « Astitit regina a dextris tuis. » Primus dicit: « Diffusa est charitas Dei in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. » Secundus dicit: « Adhaesit anima mea post te. » Tertius: « Deus erit omnia in omnibus. »

Anima itaque sic suspensa inter hanc laevam et sinistram, merito dicit cum sponsa: Laeva eius sub capite meo, et dextera ipsius amplexabitur me. Contingit autem quandoque ut aliquis illuminatus intelligentia supernorum ex vehementia amoris, minus habeat discretionis, quando ad dexteram se erigit et in sinistra remaneat. Intellectus enim aliquando oblitus inferiorum pietatis opera postponit, supernorum illectus iucunditate; aliquando autem piis operibus (0223D) intentus, supernorum obliviscitur. Intellectus iste est Ioseph, qui dicitur augmentum, filium suum primogenitum posuit ad dexteram patris, scilicet Manassem, qui dicitur oblivio. Ephraim autem ad sinistram, qui dicitur fructificatio. Sed Iacob manus suas cancellavit, ponens dexteram super Ephraim, sinistram super Manassem. « Et ne forte de tanti amoris iudicio superbiendi occasionem sibi arrogaret sponsa, qui scilicet utraque (0224A) manu iam sponsus amplectebatur, admonet eam apostolus sic: « Humiliamini sub potenti manu Dei, et exaltabit vos in tempore visitationis. » Vere manus Dei est, potens ad beneficia, potens ad supplicia, potens ad praemia: ad beneficia, quibus dirigamur; ad supplicia, quibus corrigamur; ad praemia, ad quae erigamur: dirigamur in manu iustitiae, corrigamur ab errore stultitiae, erigamur ut simus possessores gloriae. Pro primo dicitur: « Dextera Domini fecit virtutem. » Pro tertio: « Dextera Domini exaltavit me. » Pro secundo idem: « Dextera Domini fecit virtutem. » In primo confortemur cum potenti manu Dei; in secundo humiliemur sub potenti manu Dei; in tertio laetemur in potenti manu Dei. Pro primo dicitur de Ioseph: (0224B) « Erat enim manus Domini cum illo. » Pro secundo hic: « Humiliamini sub potenti manu Dei. » Pro tertio: « Iustorum animae in manu Dei sunt, et non tenet illos tormentum malitiae. » In primo dictum est quod dirigamur in viam iustitiae. Unde dictum est: « Secundum benedictionem Aaron de populo suo, et dirige nos in viam iustitiae. » In secundo corrigimur ab errore stultitiae. Inde: « A fortitudine manus tuae ego defeci. In increpationibus; propter iniquitatem corripuisti hominem. » De tertio dicitur quod ducet ad possessionem gloriae. Inde: « Suscitans de pulvere egenum, et de stercore erigens pauperem, ut sedeat cum principibus, et gloriae solium teneat. » Manus potens ad beneficia tria facit: (0224C) Imperat animae nunc devotionem, nunc contritionem, linguae laudem et confessionem, manibus operationem. De primo: « Dilectus meus misit manum suam per foramen, et venter meus intremuit ad tactum eius. » Per contritionem dicitur: « Fili hominis, fode parietem; et fodi, et ecce quadrupedia et reptilia et volatilia. » Ista animalia aliquando a foris per exteriores sensus concipiuntur, et ad interiora mittuntur, aliquando prius in interiora concipiuntur et ad exteriora derivantur. De primo: « Nolite portare pondera nostra in die Sabbati, et ne inferatis ea per portas Hierusalem. » De secundo dicitur ibidem: « Et nolite eiicere pondera nostra de civitate in die Sabbati. » De primo Iob: « Pepigi foedus cum oculis meis (0224D) ut ne quid cogitarem de virgine. » De secundo: « Si secutus est oculus meus cor meum, et in manibus meis adhaesit macula. » Linguae imperat laudem et confessionem. Unde: « Misit Dominus manum suam et tetigit os meum. » De operatione: « Tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me. » Et ne de operibus conciperet vanam gloriam, subiunxit: « In umbra manus suae protexit me. » De hac manu (0225A) dicitur: « Spiritus Domini ornavit coelos, et obstetricante manu eius, eductus est coluber tortuosus. » Ecce confortati estis sub potenti manu Dei, quae est potens ad beneficia: Sequitur ut « humiliemini sub potenti manu Dei » ad supplicia: « Quem enim diligit Dominus corrigit; flagellat autem omnem filium quem recipit. » Vel est potens gratia Domini in reprobis: « Ipse enim vulnerat et medetur, percutit et manus eius sanat. » Quid murmuravit « homo vivens, vir pro peccatis suis. » Iam cessante murmuratione, quae nihil prodest, et a detractione parcite linguae. « Sermo enim otiosus in vacuum non ibit, et os quod mentitur occidit animam. » « Nec murmuraveritis, ait Apostolus, sic quidam murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore (0225B) . » « O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? » Nunquid dicit lutum figulo: Quid me fecisti sic? Si volueris contendere cum eo non poteris respondere unum pro mille, quoniam sapiens est corde et fortis robore. Quis restitit ei et pacem habuit? Qui ergo dices in iudicio: Domine, si non fueris humiliatus sicut parvulus: « Vocavi et renuistis. Extendi manum meam et non fuit qui aspiceret. Quia ergo despexistis consilium meum et correptiones meas neglexistis, ego quoque in interitu vestro ridebo. » Humiliemur ergo sub potenti manu Dei. « Nam qui se