Thomas_Cisterciensis_Ioannes_Algrinus_cps2, Commentaria in Cantica canticorum, 8 
Thomas Cisterciensis Ioannes Algrinus, Commentaria in Cantica canticorum, 7, CAP. V - Veniat dilectus meus in hortum suum, ut comedat fructum pomorum suorum. <<<     >>> . . .hide dictionary links

Commentaria in Cantica canticorum


(PL 206 0540A) LIBER OCTAVUS.

(0539)

(0539B) Pessulum ostii mei aperui dilecto meo. (0539) At ille declinaverat atque transierat.

[THO.] Pessulum ostii sui anima sponso aperit, cum cor suum divina insitione dignum facit. Pessulum aperit, cum subita inspiratione ad desideria coelestium accensa, satagit latius sinum mentis ad capiendum gustum eiusdem supernae dulcedinis aperire. Prius miserat sponsus manum suam per foramen; unde vehementer accensa, non iam per foraminis angustiam, sed plenarie aperta ianua felici complexu perfruitur. Sed quia plenarie in hac vita non potest haberi, subiungit: At ille declinaverat atque transierat. Hoc est quod ait David: « Accedat homo ad cor altum et exaltabitur Deus. » Et Salomon: « Dixi, Sapiens efficiar, et ipsa longius (0539C) recessit a me. » Nec dixit simpliciter ostium, sed pessulum ostii. Clauserat enim et pessulo seraverat, dum cor eius in altum levatur, ne quis insidiator intraret, iuxta illud Salomonis: « Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit. » Triplex est ostium: primum disciplinae, secundum circumspectionis, tertium solitudinis. De primo: « Audi, fili, disciplinam patris tui. » De secundo: « Beatus vir qui in sapientia morabitur et in iustitia meditabitur et in sensu cogitabit circumspectionem Dei. » In tertio erat qui dicebat: « Vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto. » Haec tria fuerunt in tabernaculo. Primum in atrii introitu, secundum in sanctorum ingressu, tertium dat accessum ad Sancta sanctorum. Primum clauditur (0539D) raptori, secundum latroni, tertium negotiatori: raptori qui est manifestus, latroni qui est occultus, negotiatori qui est importunus. Raptor enim vagos accipit, latro incautos decipit, negotiator quietem (0540B) subripit. Primum volebat claudi qui dicebat: « Pone, Domine, custodiam ori meo, et circumstantias labiis meis. » Hinc est quod Dominus clausit ostium arcae a foris. De secundo: « Cum oras, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio tuo, ora Patrem tuum. » Hinc est quod mulier ad praeceptum prophetae fundens oleum clausit ostium super se, et super filium suum. De tertio in Evangelio: « Quis vestrum habet amicum, » qui amicus dixit petenti: « Noli mihi molestus esse, iam ostium meum clausum est, et pueri mei mecum sunt in lecto? » Hoc est ostium ad quod perseverabat Petrus pulsans, elapsus de carcere, ubi erant caeteri apostoli. Possunt eadem ostia bene aperiri. Primum aperitur ad puritatem, secundum ad veritatem, tertium ad claritatem. (0540C) Primum ut peccator susceptus purificetur, secundum ut purificatus erudiatur, tertium ut eruditus contempletur. Primum aperuerat Iob qui ait: « Ostium meum patuit viatori. » Secundum aperuerat Abraham, qui existens in ostio tabernaculi sui, tres vidit et unum adoravit. Tertium apertum vidit Ioannes: « Vidi, inquit, ostium apertum in coelo, et ecce sedes posita erat in eo. » Primi ostii est pessulum fervor, secundi timor, tertii amor. Fervor religionis, timor diabolicae fraudis, amor cognoscendae supernae beatitudinis. Primum aperitur contrito, secundum iam erudito, tertium dilecto: Contrito ut ingrediatur atrium, ubi animalia inveniebantur, ut et caro sacrificetur; iam erudito, ut ingrediatur in Sancta, in quo erat mensa propositionis, (0540D) id est doctrina apostolica, ut ibi erudiatur; dilecto, ut de lecto qui est Sancta sanctorum ad nos egrediatur et videatur. Quo facto visus ad momentum per speculum et in aenigmate declinat et transita (0541A) nobis. Primo venit ad nos, secundo declinavit, tertio transiit. Venit per incarnationem, declinavit, ut incorruptionis avidos nos faceret; transiit, ut nos ad regnum vocaret. Et moraliter: Venit ad nostram consolationem, declinavit, ne tepescamus per securitatem; transiit, ut demonstraret quod « non habemus hic manentem civitatem. »

Adhuc habemus quod de ostio dicamus. Fecit Salomon ostium, in porticu, in templo, in oraculo. Ostium porticus, est sermo propheticus; ostium templi, Christus; ostium oraculi, patriae coelestis introitus. In porticu vero renuntiationis, moraliter, est ostium cognitio mundi; in templo conversationis, cognitio sui; in oraculo contemplationis, cognitio illius. Quia dum casum mundi attendis, quod positus in incerto divitiarum, in lapsu voluptatum, (0541B) in periculo dignitatum, ad ostium porticus accedis; dum vero propriae carnis defectum, pueritiae ortum, momentum iuventutis, vesperam senectutis consideras, per ostium templi transire festinas; dum autem bonitatem Dei cui nihil deest attendis, beatitudinem quae nullo indiget, et accedis ad videndum in bonitate electorum suorum et ad laetandum in laetitia gentis suae, paras intrare per ostium oraculi specialis. Notandum quoque quod sol aequinoctialis, directis radiorum lineis, per illa tria ostia arcam testamenti illuminabat; quia sole intelligentiae directus radius considerationis, nubes cogitationum penetrans quae discurrunt per aerem meditationis; per supradicta ostia illuminat arcam, id (0541C) est conscientiam, hoc fit aequinoctio id est, cum noctes et dies sunt aequales. Moraliter sunt noctes et dies, prospera et adversa, damna et lucra, tristitia et laeta, mentis puritas et perturbatio, lux contemplationis et caligo tentationis, dum haec animus deliberat, quasi sub aequali mensura dies et noctes librat. Notandum autem quod dilectus iste transit per bonos, transit ad perfectos. Ipse enim est vir de quo mulier ait: « Vir Dei sanctus est iste, qui transiit per nos. Faciamus ei coenaculum parvum, et ponamus in eo lectum et mensam, et sellam, et candelabrum; ut cum venerit ad nos maneat ibi. » Nihil fit in terra sine causa. Quia enim tres miserabiles factae sunt emissiones, ad hoc vir iste transit per nos, ut istas repararet per tres laudabiles (0541D) emissiones: emisit enim diabolum de coelo, Adam de paradiso, emittit peccatorem in iudicio de beatorum consortio. Prima propter superbiam, secunda propter inobedientiam, tertia propter cordis duritiam. Venit ergo ut prima possit restaurari, secunda relevari, tertia devitari: restaurari per numerum beatorum, relevari per veniam peccatorum, devitari per custodiam mandatorum. De prima David: « Iudicabit in nationibus, implebit ruinas. » De secunda: « Misit verbum suum et sanavit eos, eripuit eos de interitionibus eorum. » De tertia: (0542A) « Dedisti metuentibus te significationem ut fugiant a facie arcus. » Ad primum invitat sponsam sic: « Veni, columba mea, in foraminibus petrae, et in caverna maceriae. » De secundo ait ipsa: Exspoliavi me tunica mea, quomodo induar illa? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos? Contra tertium: Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est.

Hoc ut fieret, tres factae sunt emissiones de coelo. Emissus est angelus, emissus Spiritus sanctus, emissus Christus. Imo angelus est missus, Spiritus immissus, Christus admissus: missus ad Virginis aurem, immissus in mentem, admissus in ventrem: ad aurem, ut Dei revelaret consilium; in mentem, ut obumbrando Virgini daret solatium; in ventrem, ut mundo naufrago ferret auxilium. De primo dictum (0542B) est: « Missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae. » De secundo: « Spiritus sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi. » Spiritus enim sanctus in eam venit, pervenit, supervenit: venit cum voto castitatis, pervenit cum virtute humilitatis, supervenit cum mysterio incarnationis. De tertio: « Quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. » Ecce venter Virginis est coenaculum. O coenaculum, quod sicut dies verni circumdabant violae saltuum, flores rosarum, lilia convallium. In eo ergo redolet humilitas, fervet charitas, floret virginitas: humilitas in violis, charitas in rosis, virginitas in liliis. O cella affectibus amoena, moribus serena, gratia plena. Ponamus ergo in hoc coenaculo lectulum. (0542C) Unde dicat Virgo: « Cum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. » Nos quoque coenaculum debemus ei facere, scilicet cor nostrum. Ideo praeparate corda vestra Deo, ut dicatis: « Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum. » Ponamus ergo in eum lectulum tranquillitatis et pacis, mensam devotionis, sellam propriae diiudicationis, candelabrum contemplationis: pacis ut inveniatur sine mundana perturbatione; devotionis, ut satietur supernae dulcedinis suavitate; diiudicationis, ut accuset se homo sine excusatione; contemplationis, in supernorum cognitione. In lecto non invenitur vir iste, nisi fuerit a peccato mundus. Unde: « In lectulo meo quaesivi per noctem quem diligit anima mea, quaesivi et non inveni illum » . (0542D) Quia « universum stratum eius versasti in infirmitate eius, Dominus opem ferat illi super lectum doloris eius, » ut postea dicat: « Lectulus noster floridus, et siccabit venas meas. » Paululum cum pertransissem, inveni quem diligit anima mea. In isto hodie, id est hoc die, pax vera descendit. De triplici pace eius quaere alibi. Hic lectulus mitigat languorem, reparat dolorem, ministrat soporem: languorem tentationis, dolorem satisfactionis, soporem mundanae oblivionis. Vir enim iste cum venit ad lectum istum levigat culpam, mitigat pressuram, (0543A) aufert sollicitudinem mundanam. In primo sanatur languidus in grabato. in secundo confortatur homo qui descendebat a Ierusalem in Iericho, in tertio Dominus praecepit discipulis vacare somno; sic enim ait: « Dormite iam et requiescite. » De primo: « Perficio sanitates hodie et cras. » De secundo: « Iugum enim meum suave est et onus meum leve. » De tertio dicitur: « Obliviscere populum tuum et domum patris tui, et concupiscet rex decorem tuum, quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabis eum. » Mensam quoque proposuit huic viro beata Virgo. Quia, « Sapientia aedificavit sibi domum: proposuit mensam. » Ad hanc vocat filium cum dicit: Veniat dilectus meus in hortum suum, ut comedat fructus pomorum suorum. Et (0543B) ipse: « Ecce sto ad ostium et pulso. Si quis mihi aperuerit intrabo ad illum et coenabo cum illo. » Hanc sensit satiatam de mensa illa cum ait: Favus distillans labia tua, mel et lac sub lingua tua. Vere mel quia per totum mundum melliflui facti sunt coeli. Imo leguntur coeli, manniflui, roriflui, melliflui: manniflui, in deserto Patribus antiquis; roriflui, in consummatione legis; melliflui, incipiente anno benignitatis. Primum in prophetarum promissione, secundum in conceptione, tertium in nativitate. De primo: « Manna de coelo plui vobis. » de secundo: « Rorate, coeli, desuper; » de tertio in Iob: « Non videat hypocrita rivulos torrentis mellis et butyri. » Hanc mensam dirigamus huic viro: (0543C) « Ad mensam magnam sedisti, diligenter attende quae apposita sunt tibi. » In hac coenabis cum viro hoc et dices: Comedi favum cum melle meo, bibi vinum meum cum lacte meo. Comedite, amici, et inebriamini, charissimi. Sellam quoque praeparavit ei beata Virgo, quia « ferculum fecit sibi Salomon de lignis Libani, columnas argenteas, » et caetera alia quae beatae Virgini adaptavimus. In sella sedit Filius Dei in incarnatione.

Sed et nos sellam propriae diiudicationis debemus erigere in nobis, in qua opera nostra, cogitationes, sermones debemus iuste iudicare, ne si male iudicemus, sicut Heli sacerdos, de sella retrorsum cadamus, et fractis cervicibus moriamur. Sed de triplici iudicio alio loco diximus. Erexit et candelabrum (0543D) beata Virgo quatuor lucernarum. Ipsa enim dicta est stella, unde: « Orietur stella ex Iacob. » Dicta est luna, aurora, sol; unde: « Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol? » Stella fuit errantibus, luna in voluptatibus suis dormientibus, aurora poenitentibus, sol perfecte diligentibus: stella errantibus, ut reducat ad viam; luna in peccatis dormientibus, ut eis impetret veniam; aurora poenitentibus, ut illis leviget poenitentiam; sol diligentibus. quos deducat ad lucem supernam. Audi de stella. (0544A) Maria interpretatur stella maris, quae ducit ad viam, unde: « Gaude, Maria Virgo, cunctas haereses sola interemisti in universo mundo. » Ad lunam clamant in nocte dormientes sic: « Cum susceperis vota, culpas nostras orando excusa. » Ad auroram clamant poenitentes sic: « Sancta Maria, succurre miseris, iuva pusillanimes, refove flebiles: » miseris, qui corde conteruntur; pusillanimes qui exteriori poenitentia gravantur; flebiles, qui lacrymis compunctionis perfunduntur. Sol fuit, unde: « In sole posuit tabernaculum suum, » Christus in ea carnem assumens. Annon lucet ut sol cuius vita gloriosa vitam dedit saeculo? Annon ducit diligentes ad supernam claritatem, cuius vita gloriosa cunctas illustrat Ecclesias? Ecce vir, id est Christus, transit (0544B) per nos. Habes ergo coenaculum beatam Virginem, lectulum quoque eius. Habemus uterum; mensam etiam habes spiritualem, eius cum Christo refectionem; sellam habes, scilicet ferculum Salomonis. Habes quoque candelabrum, si illuminas in Ecclesia errantes, peccantes poenitentes, iustos Deum laudantes.

Pessulum ostii mei aperui dilecto meo: at ille declinaverat atque transierat.

[CARD.] In quibus verbis et devota aperientis obedientia, et ingredienti quid in ipsa placuerit demonstratur. Dicit ergo: Surrexi, ut aperirem dilecto meo pulsanti et dicenti: Aperi mihi. Tunc siquidem surrexit ad fastigium tantae dignitatis ut Dei Filium (0544C) concipere mereretur, cum post tantas et tam immensas promissiones angeli dixit: « Ecce ancilla Domini. » Tunc aperuit dilecto, cum consensit, ut intraret dilectus et conciperetur in ea, cum videlicet dixit: « Fiat mihi secundum verbum tuum. » Et quia voluntas cordis interior oris consensum reserare debet, aut firmare, tanquam pessulum, ipsa mentem aperiens ad consensum oris aperuit ostium, ad expressionem consensus dicendo: « Fiat mihi secundum verbum tuum. » At ille quidem iam declinaverat atque transierat. Nam nisi iam intrasset, et in ipsa declinasset Dominus per inhabitantem gratiam, ipsa nec surgere, nec ostium aperirepotuisset, quia sicut dicit Apostolus ad Philippenses: « Deus est qui operatur in nobis et velle et perficere pro (0544D) bona voluntate. » Inter haec autem verba interpositionem quamdam facit beata virgo, quia non simul dici poterant quae simul facta sunt. Dicit itaque: Manus meae distillaverunt myrrham: digiti mei pleni sunt myrrha probatissima. In manibus signantur opera, in digitis operum discretio. Myrrha probatissima est carnis perfectissima et carnalium voluptatum mortificatio. Qualiter autem Spiritus sanctus ipsam conformaverit divinae voluntati, ostendit, cum subiicit:

Anima mea liquefacta est ut dilectus locutus est; quaesivi illum et non inveni: vocavi et non respondit mihi.

(0545A) [THO.] Quia vocem dilecti per foramen secretae compunctionis accepi, in me incaluit, quidquid in me erat frigidum. Lenitum est omne durum, uti ut nihil sit mihi dulce, nisi in lacrymas resolvi; et quem sua gratia mihi apparentem, mihi retinere non potui, iuvat persequi lacrymis, et sic liquefaciendo effudi in me animam meam. Sed ait: Quaesivi et non inveni. Quotiescunque enim anima casta, vel egredi cupit ad Dominum, vel in carne posita gustu futurae beatitudinis attolli, non statim impetrat et dicit gemebunda: Quaesivi et non inveni. Tripliciter accipitur anima et dicimus primam animalitatem, secundam spiritum vivificantem, tertiam vitam temporalem. (0545B) Praeter istas dicitur anima, res adeo dilecta ut propheta ait David: « Conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus. » De qua, quia alibi loquimur, ad praesens tacemus cum non sit praesentis speculationis. De prima: « Dederunt pretiosa quaeque pro cibo ad refocillandam animam ; » de secunda: « Factus est homo in animam viventem; » de tertia: « Qui odit in hoc mundo animam suam, in vitam aeternam custodit eam. » Prima habet duritiam obstinationis, secunda torporis, tertia teporis. De prima Ieremias: « Percussisti eos et non sunt sanati; attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam: induraverunt faciem suam supra petram, et reverti noluerunt; » de secunda Isaias: « Scimus quia durus es tu, et frons (0545C) tua aenea, et cervix tua nervus ferreus; » de tertia: « Exprobravit Dominus incredulitatem discipulorum et duritiam cordis. » Prima impedit conversionem, secunda cognitionem, tertia devotionem. Contra istas tres loquitur dilectus tres sermones: contra primam, sermonem comminationis; contra secundam, eruditionis; contra tertiam, promissionis. De prima liquefactione: « Interrupit petram in eremo et adaquavit eos velut in abysso multa, de secunda, complosit Gedeon lagunculas et apparuerunt lampades ardentes; de tertio, Maria Magdalena fregit alabastrum et domus impleta est ex odore unguenti; de primo: « Vae vobis qui ridetis nunc, quoniam lugebitis et flebitis; » de secundo: « Qui vult venire (0545D) post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me; » de tertio: « Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. » Ad primum: Anima liquefacta est in aquae liquorem; ad secundum, in cerae mollitiem; ad tertium, in aromaticae speciei decorem, odorem, saporem. Primi, id est obstinati, promittunt sibi impunitatem, contemnunt Dei bonitatem, non curant Dei longanimitatem: impunitatem, ne in inferno patiantur; benignitatem, qua Deus dat eis decorem ut convertantur; longanimitatem, qua patienter a Deo ut poeniteant, (0546A) exspectantur. Unde: « Existimas, o homo qui iudicas eos qui talia agunt, quia tu effugies iudicium Dei? An divitias bonitatis Dei et longanimitatis contemnis? An ignoras quoniam benignitas ad poenitentiam te adducit? » Ad hanc vocem anima obstinati liquescit, ut dicat: « Inflammatum est cor meum, et renes mei commoti sunt. » Nec mirum, quia « eloquium Domini inflammavit eum; » ut fluant in aquam, id est in lacrymarum liquorem propter peccata sua: « Emittet verbum suum et liquefaciet ea, flabit spiritus et fluent aquae. » Ecce quomodo prima anima liquefacta est in aquae liquorem. Sequitur quomodo secunda liquefiat in cerae mollitiem, scilicet per verbum eruditionis, quo mollitur cor ad intelligenda praecepta Dei: « Loquere, (0546B) Domine, quia audit servus tuus. » - « Concaluit enim cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis. » Quo « factum est cor meum tanquam cera liquescens in medio ventris mei, » ut in eo scribantur mandata Dei et intelligam ea. Nam « declaratio sermonum tuorum illuminat et intellectum dat parvulis. » Notandum quod in eam pingimus, scribimus, sigillamus. Primum ut habeamus patrum memoriam, secundo mandata Dei, ut habeamus eorum notitiam, tertio sigillamus regis figuram. In bello prodest audacia, contra adversarium, memoria antiquorum patrum, suffragium orationum; unde Iudas Machabaeus: « Impetum inimicorum ne timueritis, mementote qualiter salvi facti sunt patres, » etc. Scribimus. Unde: « Audi, Israel, mandata (0546C) Dei et ea in corde tuo quasi in libro scribe. » Imaginem quoque regis sigillamus, id est Christi, cum eum in corde imaginamur, ut dicamus: « Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. »

Triplex est imago Christi: prima est carnis corruptibilis, secunda glorificatae humanitatis, tertia Divinitatis. Primam debemus in corde sigillare, ut ei compatiamur; secundam, ut ad similitudinem eius suspiremus; tertiam ut eam in regno videamus. De prima: « Quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui; » de secundo: « Revelata facie speculabimus gloriam Dei: ut transformemur in eamdem imaginem a claritate in claritatem ; » de tertia: « Exuentes veterem hominem (0546D) cum actibus suis, induamur novum hominem qui renovatur in agnitione Dei, secundum imaginem eius qui creavit eum. » Imago ad quam renovamur est Pater memoria, Filius intelligentia, Spiritus sanctus benignitas. Haec reformata fuit in illo homine, sed reformatur in Dei agnitione. Ecce liquefactio in cerae mollitiem. Sequitur tertia in aromaticae speciei pulchritudinem, odorem, saporem. Species enim aromatica pulchra est in horto, odorifera in mortario, saporosa condita in electuario: in horto religionis, in mortario tribulationis, in electuario (0547A) condito ex virtutibus. Pulchra in morum compositione, odorifera patientia in passione, saporosa supernae dulcedinis gustu in contemplatione. Audi docentem pulchritudinem: « In omnibus, ait Apostolus, te ipsum praebe exemplum bonorum operum, in doctrina, in gravitate, in integritate. » Audi odoriferum: « Ter virgis caesus sum, ait Paulus, semel lapidatus sum, » etc. Audi docentem saporem: « Si surrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite. » Istae tres liquefactiones sunt a dilecto. Morem amantis exprimit sponsus,

Qui fugit ad salices et se cupit ante videri.

Apparuit prius ad monumentum forsitan non vocatus. Ecce non invenitur et quaesitus et vocatus. Forsitan amplius quaerebat hunc, scilicet ordinem, ut prius quaeratur, secundo inquiratur, tertio acquiratur, (0547B) quarto requiratur. Quaeratur absentatus, inquiratur absconditus, acquiratur inventus, requiratur alienatus. Primum per operationem, secundum per orationem, tertium per longanimitatem, quartum per eius misericordiam et bonitatem. Tres primos gradus docet ipse in Evangelio: « Quaerite, ait, et invenietis, petite et accipietis, pulsate et aperietur vobis. » Primum per operationem, secundum per orationem, tertium per virtutum perseverantiam, quartum humili supplicatione. Primum fecit pro nobis Dominus per incarnationem suam, secundum per legem et prophetas et apostolicam doctrinam, tertium per passionis angustiam, quartum per Spiritus sancti gratiam. De primo dicitur: « Venit quaerere ovem quae (0547C) erraverat, » de secundo: « Non veni vocare iustos, sed peccatores; » et: « Multi sunt vocati, pauci vero electi; » de tertio: « Factus est Patri obediens usque ad mortem; » de quarto David: « Require servum tuum, Domine. » Similiter absentatus vocetur; absconditus invocetur, id est intus vocetur; inventus advocetur, id est ad te vocetur, alienatus vocetur, id est iterum vocetur. In primo vocetur audibili voce, in secundo suavi affectione, in tertio puritate conscientiae, in quarto multa satisfactione.

Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est.

[CARD.] Ac si dicat: Postquam dilectus meus locutus est mihi per angelum, anima mea incaluit et liquefacta est, ut sicut metallum calore liquefactum, formam acciperet quam vellet artifex Spiritus (0547D) sanctus. Verba autem sequentia ad diversa referuntur tempora, nam quod sequitur: Quaesivi, et non inveni illum, vocavi et non respondit mihi: ad illud tempus respicit, quando parentes Christi requirebant eum inter cognatos et notos. Unde dicit mater: Quaesivi et non inveni eum; et cum invenissem eum in templo, sedentem in medio doctorum, vocavi eum et dixi: « Fili, quid fecisti nobis sic? ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te, » ipse vero non respondit mihi tanquam matri, tanquam materno (0548A) satisfaciens affectui, sed ait: « Quid est quod me quaerebatis? nesciebatis quod in iis quae Patris mei sunt, oportet me esse? » Ideo quoque dicit quod non respondit ei, quia verbum respondentis non intellexit. Unde statim subdit Evangelium: « Et ipsi non intellexerunt verbum, quod locutus est ad eos. » Verbum autem quod sequitur refertur ad tempus Dominicae passionis, videlicet:

Invenerunt me custodes qui circuierunt civitatem, percusserunt me et vulneraverunt me; tulerunt pallium meum custodes murorum.

[THO.] Custodes Ecclesiae sunt doctores, quibus haec cura delegata est, ut hanc a pravorum doctrina defendant, et ad dilectionem accendant. Hi sponsam quaesitu dilecti fatigatam inveniunt, percutiunt, et (0548B) vulnerant, quia animam superno amore anxiam inveniunt: et suo exemplo et doctrina amplius accendunt. Et dum in ea quidquid terrenum in ea remansisse deprehendunt, exstinguunt, et eam ad infima velut insensibilem reddunt, quasi eam percutientes vulnerant, scilicet gladio spiritus quod est verbum Dei. Iidem custodes murorum id est virtutum qui sponsam spoliant pallio id est saeculari involucro, ut libere videat dilectum. Idem enim est pallium quod superius tunica. Tres sunt civitates, de quibus in theologia agitur: Prima Babylonis, secunda Sion, tertia Ierusalem. Prima dicitur confusio, secunda specula, tertia visio pacis. Prima est infernus, secunda Ecclesia militans, tertia Ecclesia regnans. Prima custodibus caret, secunda (0548C) habet, tertia non indiget. Prima patet, ut qui vult ingrediatur: « Lata est via quae ducit ad mortem. »
  Facilis descensus Averni:
. . . . . . . . . . . . . . . . .
Sed revocare gradum superasque evadere ad auras:
Hoc opus, hic labor est.

Secunda clauditur, ne diabolus in ea aliquid machinetur. « Confortavit Dominus seras portarum tuarum. » - « Arcta est via quae ducit ad vitam. »

Ardua molimur, sed nulla nisi ardua virtus.

Tertia secura est, quia furem et latronem ibi non timet. « Thesaurizate vobis thesauros in coelo, ubi aerugo et tinea non demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur. » Sion igitur custodes (0548D) habet tres: praelatum, angelum, Deum. De primo: « Super muros tuos, Ierusalem, constitui custodes, tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt. » De secundo: « Et super muros angelorum custodiam. » De tertio: « Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam. » Primus percutit, secundus vulnerat, tertius pallio denudat. Percutit increpatione, vulnerat visitatione, pallio denudat, saecularis conversationis imitatione. Sed notate ordinem verborum. Invenerunt, vulneraverunt, (0549A) percusserunt, pallium tulerunt. Invenerunt in muro solitudinis, percusserunt in baculo correctionis, vulneraverunt in gladio separationis, nudaverunt pallio saecularis conversationis. Invenerunt in muro solitudinis, ne dilationis taedeat, in baculo correctionis, ne caro lasciviat, in gladio separationis, ne spiritus carni consentiat, nudaverunt pallio saecularis conversationis, ut ad operandum se expediat. Primo invenerunt in muro solitudinis, solitudo triplex est: prima vitiosae singularitatis, secunda derelictio in angustiis tribulationis, tertia est in meditatione desiderii coelestis. De prima: « Vae soli, quia si ceciderit non habet sublevantem. » Talis solitarius primus fuit diabolus. De secundo: « In solitudinibus errantes. » (0549B) Et Christus in passione: « Circumspexi et non erat auxiliator. » Et: « Similis factus sum pelicano solitudinis. » De tertio: « Factus sum sicut passer solitarius in tecto. » In hac erat Maria Magdalena quaerens Dominum: « Domine, inquit, si tu sustulisti eum, dicito mihi et ego eum tollam. » Secundo percusserunt gladio correctionis. Unde: « Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt. » - « Corripiet me iustus in misericordia et increpabit me. » « Ego, ait Dominus, quos amo arguo et castigo. » « Argue, obsecra, increpa. - « Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos. » Ieremias: « Percussisti eos et non doluerunt, attrivisti eos et renuerunt accipere disciplinam, induraverunt facies suas supra terram, et noluerunt (0549C) reverti. » Tertio vulneraverunt gladio separationis. De hoc dixit: « Non veni mittere pacem, sed gladium. » Iste « sermo Dei vivus et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animi ac spiritus. » Gladium istum dixi sermonem non prolatum, sed incarnatum. Quarto tulerunt pallium saecularis conversationis.

Triplex est pallium istud: primum voluptatis, secundum vanitatis, tertium malignitatis. Primum fuit illud quod Ioseph reliquit fugiens in manu dominae meretricis, secundum illud quod Ioannes evangelista in manu Iudaeorum reliquit. « At ille, inquit, reiecta sindone fugit. » Tertium quod, (0549D) Elia ascendente in coelum, in terra remansit. Inventio custodum aufert desolationem, percussio baculi facit livorem, gladius vulnerans effundit sanguinem, denudatio pallii reddit expeditum ad operationem. Desolationem solitudinis, livorem contritionis, sanguinem appetitus spiritualis ad operationem virtutis. Inventio custodum aufert desolationem, ut dicat: Benedictus es, Domine Deus, « quoniam adiuvisti et consolatus es me, » et: « Secundum multitudinem dolorum meorum in corde (0550A) meo, consolationes tuae laetificaverunt animam meam. » Baculus facit livorem. Est livor ex laesione corporis, et livor invidiae. Unde: « Vulnus et livor et plaga tumens. » Et est livor spiritualis anxietatis, et hunc livorem primum habuit Christus, cuius livore sanati sumus. Gladius fundit sanguinem appetitus spiritualis: unde vita animae in sanguine est. Unde ait David: « Effudi in me animam meam. » Denudatio pallii facit expeditum. Unde Ioseph eo relicto ad fugiendum fuit velocior. Ioannes relicta sindone ad evadendum fuit liberior. Elias relicto pallio in terra, ad ascendendum in coelum fuit alacrior. Custodes civitatis, scilicet Ecclesiae, merito diximus apostolos, iuxta illud: « Super muros Ierusalem constitui (0550B) custodes, » et maxime Petrum et Paulum, qui sponsam, id est Ecclesiam, invenerunt errantem, percusserunt repugnantem, vulneraverunt obstinatam sagitta dilectionis, spoliaverunt inveteratam pallio veteris conversationis. De primo dicitur: « Erravi sicut ovis quae perierat. » Sed contra, Petrus apostolus et Paulus doctor gentium, ipsi nos docuerunt legem tuam, Domine. Repugnabat iuxta illud: « Tu discipulus eius sis, nos discipuli Mosi sumus. » Sed percussa est iuxta illud. « Percute filium tuum virga, et liberabis animam eius a morte. » Obstinata erat ut diceret: « Sed neque si spiritus factus est audivimus. « Sed vulnerata dicit: Vulnerata charitate ego. Inveterata erat cui dictum est: (0550C) « Exuite veterem hominem cum actibus suis. » Audi spoliatam: Exspoliavi me tunica mea, quomodo induar illa?

Itaque ut contra errorem illuminetur scientia, veniant Petrus et Paulus tanquam duo scientiae luminaria. Propter hoc enim legitur Salomon in templo fecisse Deo cherubim de lignis olivarum decem cubitorum altitudinis, et alas quinque cubitorum. Dignum erat ut Christus qui venerat misericordiam facere nobis assignaret viros misericordiae, ut iis qui ceciderant per Adae stultitiam homines scientes assignaret ille qui docet hominem scientiam, ut per eos faceret spiritualiter legem intelligere, qui venit non legem solvere sed adimplere. Haec duo cherubim facta sunt de lignis (0550D) olivarum; quia isti sunt viri misericordiae: quorum iustitiae oblivionem non acceperunt. Hi dicuntur plenitudo scientiae: quia non quaesierunt scientiam phantasticarum argumentationum: sed « scientiam Dei plus quam holocaustum. » Decem cubitorum dicti sunt quia spiritualiter et docentes et adimplentes decem legis articulos accepturi sunt vobiscum singulos denarios. Habemus ergo in cherubim scientiam, in lignis olivae misericordiam, in decem cubitis legis observantiam: scientiam, ut (0551A) habeatur Dei et nostri cognitio; misericordiam, ut sit in nobis proximi compassio; legis observantiam, ut proficiat in nobis mandatorum Dei exsecutio. De primo: « Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem ex ore eius requirent, quia angelus Domini exercituum est. » Et in eodem: « Periit populus meus eo quod non haberet scientiam. » Ad hoc enim apostolis datus est Spiritus scientiae. De misericordia ait Iob: « Mecum crevit miseratio, et de utero matris meae egressa est mecum. » Itaque isti facti viri misericordiae. De lege: « Pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum. » De scientia: Est scientia quam sequitur poena, est scientia semiplena, est scientia plena. Prima scit voluntatem Dei, sed non deserit iniquitatem; (0551B) secunda cum tractet de temporalibus, tamen retinet puritatem; tertia prosequitur Dei voluntatem. Prima est ethnica, quia ethnici hoc faciunt; secunda politica, quia civitates temporalia iuste disponunt; tertia apostolica, quia viri apostolici voluntati divinae obediunt. De prima: « Melius erat viam veritatis non agnoscere, quam post agnitionem retrorsum converti. » Item: « Servus sciens voluntatem domini sui et non faciens, plagis vapulabit multis. » Qui apponit hanc scientiam, apponit et laborem. De secunda ait Paulus: « Scio esurire et satiari, et abundare et penuriam pati. » Item: « Sacerdotes qui bene sciunt, duplici honore digni habeantur. » De tertia Dominus Samaritanae mulieri: « Si scires donum Dei, et quis loquitur (0551C) tecum, forsitan petiisses ab eo ut daret tibi aquam vivam. » De hac conqueritur propheta: « Non est misericordia, non est veritas, non est scientia Dei in terra. » Item Petrus: « Instruite in fide vestra virtutem, in virtute scientiam. » Et Paulus: « Nihil iudicavi me scire inter vos, nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum. » Idem: « Scio cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare. » O Petre, ubi est illud verbum quo negasti Dominum, dicens ancillae: « Nescio quid dicis. » Tu quoque Paule, cum vestes lapidantium Stephanum servares, et cum Christum persequi et membra eius non cessares, tunc aliud sciebas quam Iesum Christum crucifixum. Et ille: « Ignorans feci in incredulitate. » (0551D) Me, ait Petrus, permisit Dominus cadere, ut lapsos relevarem. Me, ait Paulus, permisit Deus errare, ut erroneos ad viam reducerem. Hi forsitan praefigurati sunt, cum dicebat Samuel ad Saul: Invenies duos viros salientes foveas magnas. Isti enim salierunt foveas magnas cum transierunt de peccato ad iustitiam, de laqueis diaboli ad liberam Christi viam, de formidine mortis aeternae ad fiduciam. Hoc est pallium quod tulerunt sponsae. Vobis (0552A) qui estis super terram erit formido, et fovea, et laqueus: laqueus diabolicae seductionis, fovea obstinationis, formido extremae examinationis; laqueus, ut cadat in tentationem; fovea obstinationis, ut veniat in desperationem; formido, ut sit paratus ad extremam damnationem. De laqueo: « Laqueum paraverunt pedibus meis, » etc. Sed remedium habet, quia: « Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium, » etc. De fovea: « Lacum aperuit et effodit eum, et incidit in foveam quam fecit. » Item: « Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos. » De timore: « Peccator videbit et irascetur, dentibus suis fremet, » etc. Isti invenerunt sponsam errantem. Inde Petrus: « Eratis aliquando sicut oves errantes. » Et Paulus multis (0552B) enumeratis peccatis. « Hoc aliquando fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis. » Percussit Petrus: « Deponentes omnem malitiam et omnem dolum et simulationes, » etc. Et Paulus: « O insensati Galatae, quis vos fascinavit non obedire veritati? » Vulnerat Petrus: « Regeneravit nos Deus in spem vivam, in haereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in coelis. » Et Paulus: « Quae sursum sunt sapite. » Spoliat Petrus: « Conversationem vestram habentes bonam inter gentes. » Et Paulus: « Obsecro vos, ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis, cum humilitate et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in charitate. »

(0552C) Invenerunt me custodes, qui custodiunt civitatem, percusserunt me et vulneraverunt me, tulerunt pallium meum custodes murorum.

[CARD.] Ac si dicat: Pontifices et Scribae, et Pharisaei, qui ex officio debebant custodire civitatem, apprehenso vero custode, Filio meo, invenerunt me in ipso; percutientes eum, percusserunt me, et vulnerantes eum, vulneraverunt me, quoniam gladius passionis eius meam pertransivit animam. Abstulerunt quoque pallium gaudii, et dederunt pro eo spiritum moeroris. Sequitur:

Adiuro vos, filiae Hierusalem, si inveneritis dilectum meum, ut annuntietis ei quia amore langueo.

(0552D) [THO.] Merito languet amore Sponsa, cum gladio spiritus percussa ac vulnerata, carnalis amictum cupiditatis exuit, quia quantum in Deo perficit anima, tantum in mundanis fit debilis et infirma. Nec mirum si anima perfecta languet, cum Apostolus eos qui mundum reliquerunt mortuos appellat: « Mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo. » Filiae Hierusalem. Cives sunt patriae coelestis, sunt filiae Babylonis, sunt filiae Iudae, sunt Sion, sunt Hierusalem. De prima: « Filia Babylonis (0553A) misera; » de secunda: « Exsultaverunt filiae Iudae ; » de tertia: « Ut annuntiem omnes praedicationes tuas, in portis filiae Sion; » de quarta in hoc loco. Prima iacet in peccatorum confusione, secunda se purgat in confessione, tertia est in speculatione, quarta fruitur Dei visione. Prima enim interpretatur confusio, secunda confessio, tertia speculatio, quarta Dei visio. Prima ridet errore, secunda livet moerore, tertia languet amore, quarta gaudet honore. Primae dicitur: « Pulchritudo fallax est et vana; » secunda dicit: « Nigra sum, sed formosa; » tertiae dicitur: « Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra; » quartae dicitur: « Tota pulchra es, amica mea, » ut dictum est. Prima sedet in confusione quasi in fluminibus Babylonis. Quatuor sunt (0553B) flumina Babylonis: odium fratris, ardor carnalis voluptatis, oblivio Dei, tristitia mundi. Ista sunt quatuor fluvii inferni, sicut legitur in poetis: primus est Styx qui interpretatur odium, secundus Phlegeton qui dicitur ardens, tertius Lethes qui dicitur oblivio, quartus Cocytus, id est luctus. Hi secundum suas interpretationes sunt praedicta flumina Babylonis. Aliquando est homo super flumina, aliquando sub fluminibus, aliquando in fluminibus. Super flumina sunt qui tentationibus reluctantur, in fluminibus qui vincuntur, sub fluminibus qui in tentationibus iacere delectantur. Primus dicit: « Introierunt aquae usque ad animam meam; » secundus: « Infixus sum in limo profundi; » tertius: « Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me; » (0553C) « In salicibus » horum fluminum « suspendimus organa nostra. » Organa nostra suspendimus in salicibus, id est in sterilitatibus, quando quod ipsi non facimus, aliis praedicare erubescimus. Quinque sunt sterilitates: prima actionis, secunda sermonis, tertia cogitationis, quarta affectionis, quinta intentionis. De prima: « Defecerunt in vanitate dies eorum ; » de secunda: « Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum; » de tertia: « Vae qui cogitatis inutile! » de quarta: « Utquid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium? » de quinta: « Cor eorum vanum est. » In suburbio Babylonis est primum, circa portam secundum, intra muros tertium, circa medium civitatis quartum, in intimo (0553D) civitatis quintum. Operum sterilitas est extra, quia videtur ab hominibus; sterilitas locutionis iuxta portam, quia verbo quasi porta interiora manifestamus; caetera tria in civitate, quia ea nullus videre potest: ecce quinque sterilitates. Similiter quinque sunt organa: primum doctrina veritatis, secundum inflammatio voluntatis, tertium impetratio gratiae, quartum exhilaratio conscientiae, quintum est iubilatio, qua Deo gratias referimus pro interna suavitate. Horum organorum, primum instrumentum est (0554A) eruditionis, secundum exhortationis, tertium devotionis, quartum exsultationis, quintum iubilationis. Ad primum pertinet indoctos docere, ad secundum negligentes corripere, ad tertium Domino supplicare, ad quartum in Domino gaudere, ad quintum in admirationis magnitudinem assurgere. In primo organo se cantare promittebat qui dicebat: « Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam ; » in secundo cantabat qui ait: « Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit accipiet coronam vitae; » in tertio: « Omni tempore benedic Deum, et pete ab eo ut vias tuas dirigat; » in quarto: « Venite, exsultemus Domino; » in quinto: « Mirabilis Deus in sanctis suis, » - « Gratia in manibus sanctorum. » Filia Babylonis ridet errore (0554B) non audiens: « Risus dolori meo miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat; » et idem: « Risum reputavi errorem, et gaudio dixi: Quid frustra deciperis? » item: « Vae vobis qui ridetis nunc, quoniam lugebitis et vos; » item Iacobus: « Risus vester vertatur in luctum, et gaudium vestrum in moerorem » vobis fiat. « Pulchritudo eius fallax gratia, et vana, » scilicet exterior. « Mulier pulchra et latua, circulus aureus in naribus suis; » et Iob: « Vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini eius statim. » Sed et poeta:
Forma bonum fragile est, quantumque accedit ad annos
  Fit minor, et spatio carpitur ipsa suo.
Filiae Iudae se purgant in confessione, iuxta illud: « Confitemini alterutrum peccata vestra, » et: (0554C) « Omnia in confessione laventur, confessio enim secunda tabula est post naufragium. » Hae humiliter dicunt: « Peccavi super multitudinem arenae maris, et non sum dignus videre coelum prae multitudine iniquitatum mearum. » Hae purgant illud triplex fermentum, de quo Apostolus: « Expurgate vetus fermentum, non in fermento, ait, veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae. » Fermentum vetus est suggestio diaboli, quae incipit a cogitatione, transit in delectationem, prorumpit in consensum, pervenit ad actum, et hoc peccando in se. Fermentum malitiae est quando peccamus in proximum aliquid machinando adversus eum ira, odio vel invidia. Fermentum nequitiae est quo peccamus in (0554D) Deum ut superbiendo, blasphemando, non credendo. Igitur « Praeoccupemus faciem eius in confessione, » etc. Haec aliquando fuit de filiabus Babylonis; ipsa autem gemens conversa est retrorsum, unde livet moerore, quia « plorans ploravit in nocte, et lacrymae eius in maxillis eius; » inde enim clamat: « Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo. » Memor illius Evangelii: « Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. » Ergo afflicti quotidie pro peccatis cum (0555A) lacrymis exspectemus finem nostrum, ne forte occupati die mortis locum poenitentiae et veniae invenire non valeamus. Haec quamvis fit in moerore, exsultat in spe, eo quod fecit iudicium et iustitiam in se in hoc mundo, et ideo non iudicabitur in iudicio, unde: « Exsultaverunt filiae Iudae, propter, etc.. » Ideo dicit confidenter quod sequitur: « Nigra sum, sed formosa. » Nigra satisfactione, formosa dilectione; nigra rememoratione peccatorum; formosa spe futurorum bonorum; nigra iudicio hominum, formosa visitatione angelorum.

Tertiae sunt filiae Sion, quod interpretatur specula, quia sicut dictum est: « Istae sunt in speculatione, languent amore, » eis dicitur: « Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce pulchra. » Hic notandum (0555B) quod quidam sunt in speculo et in specula: quidam nec in speculo nec in specula, quidam in specula et non in speculo, quidam in speculo et non in specula. Primi sunt coram Deo et hominibus boni; secundi coram Deo et hominibus mali; tertii coram Deo mali, coram hominibus boni; quarti coram Deo boni, coram hominibus mali. Primi exemplo proficiunt, secundi inficiunt, tertii decipiunt, quarti se despiciunt. In speculo sunt, cum se considerant interius; in specula cum apparent exterius. De speculo dicitur: « Oculi sapientis in capite eius; » de specula: « Luceat lux vestra coram hominibus. » De secundis dicitur: « Vae vobis, Scribae et Pharisaei, qui tulistis clavem scientiae, nec ipsi introistis, nec alios intrare permisistis ; » de tertiis dicitur: « Veniunt ad vos in (0555C) vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces ; » de quartis dicitur: « Cum oraveris, intra cubiculum tuum, et, clauso ostio, ora Patrem tuum. » Item notandum quatuor esse specula: in primo nostram consideramus iniquitatem, in secundo nostram conditionem, in tertio poenas infernorum, in quarto beatitudinem coelorum. Primum nos trahit ad lamentationem, secundum nos invitat ad humilitatem, tertium nobis incutit timorem, quartum nos inflammat ad amorem. In primo deponimus confidentiam, in secundo superbiam, in tertio audaciam, in quarto pigritiam. Confidentiam deponunt, qui respicientes peccata sua vident quod vane confidunt in virtute sua, et in multitudine dolorum suorum gaudent; habent cum Iob dicere: « Ecce non est auxilium mihi in me. » Item: « Contra (0555D) folium, quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam et stipulam siccam persequeris. » Adam fuit arbor creatus a Deo, folium quando cecidit suggestionis vento, stipula eiectus de paradiso. De primo Isaias: « Auferam ornamenta de pedibus vestris, et lunulas, et specula. » Pedes sunt affectus nostri, quibus gratia subtrahitur agnocendi peccata. De secundo Iacobus: « Si quis est auditor verbi et non factor, comparabitur, inquit, viro consideranti vultum nativitatis suae in (0556A) speculo; » de tertio Apostolus: « Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem, » non solum beatitudinem, sed etiam poenas inferni. De quarto in libro Sapientiae: « Sapientia, inquit, candor est lucis aeternae, et speculum sine macula. » Ipsa enim sapientia, coelestia contemplamur.

Primum, ut dictum est, nos trahit ad lamentationem, unde: « Vae nobis quia peccavimus, quia cecidit corona capitis nostri; » item: « Putruerunt et corruptae sunt, » etc; item Iob: « Si fuero lotus velut aquis nivis, et fulserint velut mundissimae manus meae; tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me peccata mea; » item: « Peccavimus cum patribus nostris, iniuste egimus, iniquitatem fecimus. » In secundo speculo nostram videmus (0556B) conditionem, et invitat nos ad humilitatem, quippe in eo videmus vile initium, miserabile exsilium, tristem exitum. Unde Iob: « Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis. » Audi vile initium: « Qui quasi flos egreditur » , scilicet natus de muliere, « et conteritur, » quia repletur multis miseriis, « et nunquam in eodem statu permanet. » Ecce exsilium miserabile: « Et fugit velut umbra, » scilicet brevi vivens tempore. Ecce habes tristem et festinatum exitum. Et haec sunt ad humilitatem, unde: « Quid superbis, terra et cinis? Homo cum morietur haereditabit serpentes, et bestias, et vermes. » In tertio videmus poenas inferorum, quibus nobis incutit timorem. Hae fiunt igne et gelu, verme, fame, fetore, flagello. Est etiam
(0556C) Horror cum tenebris et flammea vincula membris.
De igne et fetore: « Ignis, sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum; » de vinculis, et tenebris, et gelu: « Ligatis manibus et pedibus, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium; » de verme: « Vermis eorum non morietur, et