Wandalbertus_Prumiensis_cps2, De nominibus duodecim mensium, p10 
Wandalbertus Prumiensis, De nominibus duodecim mensium, . . . <<<     >>> DE NOVEMBRI.hide dictionary links

De nominibus duodecim mensium


(PL 121 0630C) DE OCTOBRI.

(0630D)
Anni nunc decimum Octimbrem rotat orbita mensem,
Octavum vetus instituit quem sphaera vocari. (0631A)
Is quoque de numero priscum retinere vocamen
Noscitur, atque imbres pariter signare frequentes,
Libra cui pares coelo cum fecerit horas,
Humentem volvit breviori tramite Phoebum,
Quatuor extendit retrahens quam brachia flammis
Scorpius ardentem, iuxta Erigonemque relinquit.
Hunc mensem plenis supplex vindemia labris,
Omnibus atque arvis mitis quae pampinus ornat,
Undique conductis fervent vineta colonis:
Hi ferro mites caedunt de palmite fructus,
Congestos humeris hi gaudent ferre racemos,
Longius hi ductis exportant vitea plaustris
Munera, at hi validis praelum torquere lacertis
Instant, ac dulci distendunt robora musto. (0631B)
Hi quoque vel veteres instaurant undique cupas,
Sufficiuntve novas solido de robore, cunctum
Provida quis anni claudant cellaria vinum.
Idem amor accendit cunctos, eademque per omnes
It cura, et requiem fessis vix ipsa referre
Nox valet, exercetque omnes labor unus habendi.
Tunc etiam lento mustum congesta vapore
Flamma coquit, spumasque undanti effundit aheno,
Claraque praedulcem servant sic vina saporem,
Ieiunis demum facilem praebentque medelam.
Tunc quoque contritum mola vertente sinapi
Prodest uvarum primo miscere liquori,
Hinc epulas grati relevent ut deinde sapores.
Hoc et mense sues lucis inducere tempus,
Maturo hibernam frangant ut tempore glandem.

196w 0.15563201904297 s