Wandalbertus_Prumiensis_cps2, De nominibus duodecim mensium, p11 
Wandalbertus Prumiensis, De nominibus duodecim mensium, DE OCTOBRI. <<<     >>> DE DECEMBRI.hide dictionary links

De nominibus duodecim mensium


(PL 121 0631B) DE NOVEMBRI.

(0631C)
Undecimus magno nunc volvitur orbe November,
Anno quem nonum antiquo dixere parentes,
Ex numero atque imbri primum nomenque retentans.
Scorpius huic denis pariter micat atque novenis
Stellis, sed flammae nunc Libram quatuor implent,
Astrorum cultrix Chelas quas repperit aetas,
Ter quinoque ardet nunc tantum Scorpius igne.
Hoc mense autumnus hiemi decedere durae
Incipit, et gelidis conflantur frigora ventis,
Aere sed dubio diversam terra figuram
Concipit, in pluvias zephyro nunc flante soluta,
Nunc borea in rigidam speciem concreta furente. (0631D)
Hinc cum forte datis licet exercere sub auris
Terram, proscissis committere semina campis
Prodest, autumno superant quae forte peracto,
Porcorumque greges silvis consuescere foetis,
Dum pinguem vento tribuit quassante ruinam
Quercus, et effusa sternuntur nemora glande. (0632A)
Tunc et apro silvis cura est quam maxima duros
Quaerere, et ex luco canibus producere nigro,
Dum validos crebris praedurant ictibus armos,
Antiquaque fricant solidandas arbore costas,
Ceti nec lato metuunt venabula ferro.
Quod superest, curas genialis cura resolvens
Dulcibus ad requiem illecebris vocat, horrida postquam
Ruralem cohibent ventorum flabra laborem.
Tum dulces ludi, tumque est gratissimus ignis,
Atque novo oblectat somnum invitare lyaeo.

180