Wandalbertus_Prumiensis_cps2, De nominibus duodecim mensium, p12 
Wandalbertus Prumiensis, De nominibus duodecim mensium, DE NOVEMBRI. <<<    hide dictionary links

De nominibus duodecim mensium


(PL 121 0632A) DE DECEMBRI.

(0632B)
Extremum bissena regit nunc linea mensem,
Quem decimum auctore scripsit nova Roma Quirino,
Nomine qui numerum et nimbos designat eodem,
Nunc etiam Martis dictus de mense December;
Arcitenens Phoebum angustis cui cursibus effert,
Ternis ac denis praefulgens ignibus una.
Hoc mense australem coeli demissus in axem,
Exiguoque orbem perlustrans tramite nostrum
Sol, iterum ad boream convertit lumina celsum.
Hoc etiam hiberno terras urente rigore,
Maxima nox modicae causantes munera lucis
Agricolas fovet, oblitos tandemque laboris,
Ingratosque sibi blandus sopor irrigat artus.
Nec tamen imbrifero desunt sua munera mensi,
Nec gelidis cogit penitus cessare sub auris
Tempus, et in faciem tellus contecta nivosam. (0632C)
Tum quoque cum pluviis campus ventoque madescit,
Vomere gleba iacens sulcanda est, hordea demum
Qua serere, aut laetum cupit exercere legumen
Agricola, immundumque fimum iactare per agros
Tum licet: at cum terra hebeti torpore rigescit,
Multa domi tamen et tectis properare sub ipsis,
Mox vacat, algentis relevent quae frigora brumae.
Retibus hinc varias pelagi prensare volucres,
Aut igni et sonitu per campos fallere, sive
Lentandis usu pedicas aptare repertum
Amnibus hinc etiam piscosis ponere crates
Vimineas, densosque ad littora figere fasces,
Qua vado rapidum tranquillant flumina cursum
In ventum, facilem capiant ut retia praedam.
Hoc sub mense sues pasta iam glande madentes,
Distento et plenam monstrantes ventre saginam,
Caedere, et ad tepidum mos est suspendere fumum,
Terga prius salis fuerint cum sparsa madore. (0632D)
Bissena hos cultus renovant vertigine menses.
Huncque modum et morem sibi Gallica rura retentant,
Quem breviter signans digessi carmine, lector,
WANDALBERTUS ego, hortatu compulsus amici,
Dulcia me Rheni quo tempore littora alebant,
Maxima Agrippinae veteris quis moenia praesunt.

265w 0.47377300262451 s