Epistola consolatoria Perge, fidelis anima, perge; et confessor unitatis, gaude, quia pro nomine Christi pati meruisti contumeliam, sicut apostoli cum flagellati sunt. Ecce jam serpens ille sub pedibus tuis jacet, ipse confligere potuit; sed ipse cecidit, quia te elidere non potuit. Rogo te, preme caput ejus; non surgat isto in agone martyrii, nemo te commoveat. Ecce gaudet Christus et inspicit te; laetantur angeli, et adjuvant te: turba daemonum calcaneum tuum observat; ne deficias, ut daemones qui nunc lugent, gaudeant. Tecum est omnis chorus martyrum praecessorum tuorum; exspectant te martyres et defendunt, et coronam extendunt. Rogo te, tene quod tenes, ne alter accipiat coronam tuam (Apoc. XXXI). Quantum temporis est quo pugnaturus eris! et quantum temporis erit quo in aeternum, victurus eris! Jam coepisti, perfice: hodie apparet cur pateris; Dominum nihil latet; non te fallat diabolus in causa, cum tibi ingerit nebulam; hoc vult ne charissimus patiaris. Verum, frater, habes certamen; integra est ista confessio: Si mortuus fueris, certus esto, martyr eris. Job non attendit uxorem, et ideo vicit; non familias, non divitias, non amicos, et merito superavit. Adam mulierem suam plus satis dilexit, et ideo tam lacrymabiliter cecidit. Sic dicit Dominus: Qui non dimiserit patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut filias propter me, non est meus discipulus (Marc. X). Quid, si conditione vitae mortuus esses, uxor te aut familia habuit revocare? Nam quem tenuisti, ipsum attende, ipsi haere; tene eum fortiter, ne dimittas. ne respexeris retro ad uxorem aut familiam. Sursum cor, perfectam inchoasti pugnam. Ipse archangelus qui cecidit, dimicat; ipse tecum luctatur; sed tecum est Pater et Filius et Spiritus sanctus. Vide ne timeas, adjuvat te ut coronet te. Septem filios Machabaea mater pro Christo misit ad mortem. Ante eam cruciabantur, et ipsa magis eos hortabatur ut morerentur: ipsa autem post filios occisos, ecce jam exsultat cum filiis coronata. Respice quia in utero matris Deus te fecit; ipse tibi spiritum et animam dedit, ipse te ornavit ratione et sapientia. Ipse coelum fecit et terram, et omnia quae in eis sunt. Sic te vult suscipere pro fide morientem, ut tibi plenam exhibeat majestatem. Respice mundum: periturus est. Respice solem et lunam et stellas: et ipsa solvenda sunt. Conflige fortiter pro anima tua, quae aut semper vivit aut semper perit. Ecce dimissa sunt tibi peccata tua; et omnes iniquitates tuas Deus pro hac pugna delebit, quascumque usque hodie committere potuisti. Audi de hac re Ezechielem prophetam dicentem: Quacumque die iniquus conversus fuerit ab iniquitate sua et fecerit justitiam, omnes iniquitates ejus non memorabor ultra, dicit Dominus (Ezech. III). Justitia tua, fides tua ( quia justus ex fide vivit [Rom. I, Hebr. X] ), tribulatio, exspoliatio, exsilium, remissionem tibi contulit peccatorum; mors autem aperit tibi regna coelorum. Qualis eris cum te cum sancto Stephano videris? Qualis eris cum Petrum et Paulum, quos rogare solebas ut patronos, habebis amicos? Christum mox tua anima videbit; et corpus tuum erit in refrigerio resurrectionis, ut et ipsa caro videat quod tua anima cum exierit mox videbit. Fremit diabolus, gaudet Christus. Roga, plora, posce auxilium; et mox accipies in mente solatium. Time poenas aeternas, ubi semper ardetur, ubi semper in tenebris et corpus et anima cruciatur, ubi cum diabolo anima et corpus in aeternum exuritur. Gehennas expavesce, et Christum modo tene. Modo est ut aut vivas aut pereas. Nemo te recuperabit si in ista pugna defeceris. Et quid tibi prodest, si diabolo consenseris, et mox corpus amiseris? Aut nescis quia vita corporis tui in potestate est Dei tui, qui tibi confestim auferre potest carnem, si dereliqueris fidem? Quidam Christianus dum pro fide in eculeo torqueretur, retulit astitisse sibi angelum splendido vultu, cum linteo aqua perfuso, qui ei aquam in faciem spargeret et linteo detergeret. Donec tortus est iste, angelus non recessit, consolans eum et refrigerans eum. Confessor autem Christi poenas quas sustinebat penitus non sentiebat. Minus tormenta sentiuntur quando pro Christo pugnatur, quia virtus animi superat dolores mundi; et cum invocata fuerit divinitas, mitigatur tormentorum acerbitas. Ecce pro homine tentus es; et afflictus non perdes fidem, etiam si amiseris carnem. Exhibe Deo hanc perseverantiam, et ne valde timeas poenam; aut enim grandis erit, et cito finietur; aut levis erit, et non valde cruciabitur anima. Tu tamen exora, quia luctari coepisti nec defecisti; martyrium inchoasti, custodi animam tuam. Adjuro te per Trinitatis unitatem, pro qua pateris mortem, serva cor tuum, et confirma per Spiritum sanctum, quem in te exsufflare voluisti, et quem in te honorasti. Conflige fortiter per puritatem baptismi, quod contemnere noluisti. Securus esto de corona; securus pugna, donec voluerit tibi Dominus terminare victoriam. Probat modo Deus animum tuum; ibi est oculus Dei: contemplatur te de hora in horam, quid agas, quid cogites, quomodo pugnes, quomodo stes. Si firmum te viderit, gaudet et adjuvat; si infirmum, succurrit et sublevat. Tu tamen certa pro veritate usque ad mortem; et eris non solum tibi, sed et caeteris in salutem: alioquin a te Deus exiget et tuam animam et alienas. Signifer es Christi; in acie primus ambulas: si tu cecideris, ab aliorum morte non eris immunis. Haec time: nam et, si viceris, pro multorum salute pugnasti, et coronam multiplicem accepisti. Deus unus est, Deus non potest esse minor, Deus non potest immutari. Scis ista, tene fortiter veritatem. Audi autem breviter quod praemisi. Deus unus est: Pater et Filius et Spiritus sanctus, et tamen ad solum Christum pertinet caro. Nempe aliud est anima, aliud ratio: et tamen in anima est ratio. Et una est anima; sed aliud anima agit, aliud ratio: anima vivit, ratio sapit. Ad animam pertinet vita; ad rationem pertinet sapientia: et tamen nec anima est sine ratione, nec ratio sine anima; et cum unum sint, anima sola suscepit vitam, ratio sola suscepit sapientiam. Sic Pater et Filius, licet unum sint, et unus Deus sit, tamen ad soum Christum pertinet caro, sicut ad solam rationem pertinet sapientia, licet non recedat ab anima. Ecce igitur in sole calor et splendor in uno radio sunt, sed calor exsiccat, splendor illuminat: aliud suscipit calor, aliud suscipit splendor, licet ab invicem calor et splendor non possint separari. Suscepit ergo splendor illuminationem, non fervorem; suscepit calor fervorem, non illuminationem. Aliud ergo singulariter agunt, et tamen ab invicem non recedunt. Sic et Filius suscepit solus carnem, et tamen non deseruit Patrem, nec se divisit a Patre. Filius itaque suscepit carnem in proprietate, et tamen et Pater et Spiritus sanctus non defuerunt majestate. In divinitate aequalitas, in carne Filii proprietas: nec tamen ab eo Patris aut Spiritus sancti recessit divinitas. Carnem suscepit Christus, numquid a Patre aut a Spiritu sancto recessit? Ergo vera est unitas. Implevit autem carnem Christi, et Pater et Spiritus sanctus; sed majestate non susceptione. Vis scire quia in eo fuit Pater: Non sum solus, inquit Christus, sed et Pater mecum est (Joan. XVI). Audi de Spiritu sancto, quia, quod cum eo erat, evangelista referat: Jesus plenus Spiritu sancto regressus ad Jordanem (Luc. IV). Ecce solus Christus suscepit carnem, et tamen Pater et Spiritus sanctus non defuerunt majestate. Si coelum et terram implent, carnem Christi deserere non potuerunt, quando in divinitatis unitate manserunt. Ad hoc, citharam respice, ut musicum melos sonis dulcibus reddat: tria pariter adesse videntur, ars, manus et chorda. Ars dictat, manus tangit, resonat chorda. Tria operantur, sed sola chorda resonat quod auditur. Nec ars nec manus sonum reddunt, sed eum cum chorda pariter operantur. Sic nec Pater nec Spiritus sanctus suscipiunt carnem, sed tamen cum Filio pariter operantur. Sonum sola chorda excipit, carnem solus Christus accepit. Operatio in tribus constat; sed quomodo pertinet ad solam chordam soni redditio, sic pertinet ad solum Christum carnis humanae susceptio. Haec a parvo in grandi moerore posito, ut quaecumque dicta sint, vix cordi meo occurrere potuerunt. Haec est recta regula fidei. Pro hac si quid tibi contigerit, martyrium perfecisti. Christus alapas accepit, Christus sputa aliena sustinuit, Christus felle et aceto potatus est, Christus spinis coronatus est, Christus crucifixus est, et inter latrones iniquos deputatus est justus; Christus lancea perforatus est, Christus haec pro culpa tua, quanto magis tu firmus stare debes pro anima tua, ut nemo tollat coronam tuam. Jam in stadio es; calca fortiter, ne timeas; nihil paveas, nihil penitus pertimescas, quia omnis pro te Ecclesia deprecatur ut vincas. Exspectat te Ecclesia catholica martyrem suum, ut honorificet sicut Stephanum suum. Vide ne confundas nos in hoc saeculo. Vide ne humilies nos in conspectu adversariorum. Sustinet tecum Dominus Christus, sustinet tecum Ecclesia. Esto securissimus de corona; non timeas penitus praeterita quaecumque committere potuisti peccata.