BenDia.ColCap Patrologia Latina 97 Benedictus diaconusfl. 830 Collectio capitularium Parisiis J. P. Migne 1851 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin Pertz monitum.(Ex Monum. Germ. Hist. tom. IV.)

Opus hoc editionibus Ansegisi, de quibus in praefatione Collectioni ejus praeposita monuimus, praeter tamen Heroldinam, adjunctum, in Codicibus ibidem recensitis, Gothano, Bellovacensi, Camberonensi, Rivipullensi, Normannico, Trecensi, Sangallensi n. 727, Colbertino, altero Vaticano, Tiliano, Pithoeano, Parisiensi, et regiis Parisiensibus 4636, 4634, 3839 et 3839 A, reperitur. Quorum plurimos, exceptis scilicet Gothano et Parisiensibus 4636 et 4634, cum Stephanus Baluzius editioni suae adhibuisset, nos ope codicis Gothani, qui hucusque nunquam in rem vocatus fuerat, textum Baluzianum leviter tantum recognoscendum statuimus, eaque in re juvenis doctissimi D. Bethmanni praecipue opera usi sumus. Codex Gothanus Ansegiso Benedictum pro libris V, VI, VII, habitum statim subjungit, ita ut post Ansegisum legantur verba De Conglutinatione istorum, etc., minio scripta. Hic illic manus secunda correxit, notas margini ascripsit, litteris i i conjunctis duas lineas transversas imposuit, sed raro, duobus tribusve in locis voces perperam collocatas, litteris a et b impositis in justum ordinem redegit; saepissime, ubi leguntur quae clero utilia sunt, margini signum vocis NOTA apposuit, addens nonnunquam: Nota diligenter; Nota caput pro episcopis utillimum; nota perutilis de immunitate; similia. Ubi quod transcripsit exemplar non potuit legere, in margine hoc indicavit scriptor Codicis littera r adjecta.

E reliquis Codicibus integros tres libros cum additione II, III, IV exhibent tantum Bellovacensis atque Vaticanus alter, Gothani eo quoque similes, quod primae additionis loco rubra tantum capitum exhibent in fine libri tertii, tum omissis tantum hisce rubris regii Parisienses 4634, 4636 et 4635, sed hic valde imperfectus atque mancus. Libros tres cum additione prima, secunda, tertia habet regius Paris. 4637; cum secunda tantum et quarta Parisiens. 4635.--Rivipullensis atque Camberonensis exhibent tantum librum primum Benedicti; Sangallensis n. 727, librum I et II, c. 1-100; Normannicus I, II 1-363; Colbertinus l. I et excerpta e II et III; S. Arnulfi Mettensis excerpta tantum librorum I-III. Thuaneus (olim Pithoei) et Claromontanus libris tribus carentes, quatuor tantum additiones exhibent.

Qui quidem Codices, quantum Baluzii ex annotationibus conjici potest, non admodum inter se discrepant. Nostra igitur editio maxime Codicem Gothanum sequitur, lectionum praestantia Baluzianae editioni in universum praeferendum; cujus quae non erant recipiendae lectiones diligenter annotavimus in margine, apposita etiam potiore Baluziani textus varietate, et si quas addiderat Baluzius aliorum Codicum lectiones scitu dignas.

Codicem regium Parisiensem n. 4761, olim Divionensem, capitula Benedicto decerpta et a Baluzio pro Capitularibus Caroli Magni incerti anni secundo et tertio habita, praebere, jam monuimus; eadem fere ratione Cod. regius Parisiensis n. 1455, membr., in fol., saec IX, ex bibliotheca Jacobi Tavelli Senonensis, postea Colbertinus 3368, regius 3887, 1, 1, A., in pagina Codici praeposita caput libri I, 35, 36, ita signatum: De presbiteris criminatis quomodo purgentur. Cap. XLV habet, a Baluzio itidem pro singulari Capitulari perperam habitum; et in Codice regio Parisiensi n. 4376 in fine collectionis canonum sub titulo: Ex concilio regum Karoli Ludovici Lotharii cui interfuit Bonefacius romane sedis legatus, Benedicti l. II, caput 291, invenire licet.

INCIPIT SEQUENTIUM CAPITULORUM PRAEFATIO.

De conglutinatione istorum et communicatione septem librorum, capitulorum videlicet dominicorum, qualiterque, quibus, et a quibus collecti, ordinati atque conscripti esse monstrantur, sequens indicat lectio et qui etiam istis panduntur versiculis. Quattuor explicitis, lector venerande, libellis, Qui canonum recitant iura tenenda satis, Quosque pater quondam collegit nobilis apte Ansegisus ovans, ductus amore Dei, Autcario demum, quem tunc Mogontia summum Pontificem tenuit, praecipiente pio, Post Benedictus ego ternos levita libellos Adnexi, legis quis recitatur opus; Quos patet inventos, praefatio pandit ut ipsa, Distinctim titulis subpositisque suis. Hos igitur relegens devoto pectore biblos, Gratanter studeas fundere, posco, preces, Quatinus aeterno donentur munere caelo, Haec pia sanxerunt qui quoque iura pie.

Praecedentes quatuor libelli nonnulla gloriosissimorum Karoli atque Hludowici imperatorum continent capitula, quae eorum tempore ab Ansegiso abbate sunt collecta atque in praedictis coacta libellis, sicut in eorundem prooemio continetur. Sed quia ab eo nec media, ut rati sumus, sunt forsitan inventa vel collecta, necesse erat, ut a fidelibus ubicunque inveniri potuissent, quaererentur et ob recordationem tantorum principum vel eorumdem capitulorum utilitatem coadunarentur et membranis insererentur atque a fidelibus memoriae commendarentur. Quapropter ea, quae ille aut invenire nequivit, aut inserere fortasse noluit, et illa quae postmodum a fidelibus sanctae Dei ecclesiae et Pippini ac Karoli atque Hludowici didicimus in iamdictis libellis minime esse inserta, pro Dei omnipotentis amore et sanctae Dei ecclesiae ac servorum eius atque totius populi utilitate fideliter investigare curavimus et in tribus subsequentibus libellis distincte cum titulis suis coadunare, ac Hludowico Hlotharioque atque Karolo nobilissimis regibus, filiis scilicet Hludowici piissimi imperatoris, habenda et omnium christianorum fidelibus tradenda scribere non distulimus; ut scirent, qualiter iuxta normam avi proavi ac genitoris secundum Domini scilicet voluntatem, sicut et illi fecerunt, clerum et populum sibi commissum Domino opem ferente regere mererentur. Haec vero capitula, quae in subsequentibus tribus libellis coadunare studuimus, in diversis locis et in diversis scedulis, sicut in diversis synodis ac placitis generalibus edita erant, sparsim invenimus, et maxime in sanctae Mogontiacensis metropolis ecclesiae scrinio a Riculfo eiusdem sanctae sedis metropolitano recondita, et demum ab Autgario secundo eius successore atque consanguineo inventa repperimus, quae in hoc opusculo tenore suprascripto inserere maluimus. Monemus ergo lectores, ut si eadem capitula duplicata vel triplicata reppererint, non hoc nostrae imperitiae reputent, quia, ut diximus, diversis ea in scedulis invenimus, et ob id tam cito haec emendare nequivimus, sed cunctis scientiae repletis lectoribus haec corrigenda dimisimus. Invenimus insuper quaedam ex his paria initia habentia et inparem finem; quaedam vero pares fines, sed non paria initia; in quibusdam autem minus et in quibusdam plus: et propterea illa sic dimisimus, sicut invenimus. Precamur etiam omnes, ut si deinceps plura ex his invenerint, quae memoratus Ansegisus non inseruit, nec nos potuimus hactenus invenire, ut ea illis in quarto aut quinto libello distincta inserere non pigeat; quatinus ipsi ex hoc gratiam Dei habeant, et clerus ac populus eorum utilitatibus non careat, quoniam valde sunt utilia haec capitula, et scire volentibus oppido profutura, quae pro lege tam ecclesiastica quam et seculari iure firmissimo sunt tenenda. Primo igitur in loco posuimus nonnullos versiculos in laudem praedictorum principum metrice compositos. Deinde sequuntur capitula primi libelli, subiectis numeris suis, ut facilius inveniri possit sententia quae quaeritur. His ita peractis est in fronte primi libelli posita Zachariae papae epistola omnibus episcopis ac reliquis ecclesiastici ordinis gradibus et cunctis ducibus atque comitibus omnibusque Deum timentibus per Gallias et Francorum provincias constitutis directa, sicut in ea continetur. Quam secuntur duo synodales conventus, quos sanctae Romanae et apostolicae ecclesiae legatus Bonifacius, memoratae Magontiacensis ecclesiae archiepiscopus, vice supradicti Zachariae papae una cum Karlomanno Francorum principe canonice tenuit; ut agnoscant omnes haec praedictorum principum capitula maxime apostolica auctoritate fore firmata. Post ista quoque quae secuntur, eadem auctoritate maxima ut diximus ex parte et omnium Francorum utriusque ordinis virorum assensu sunt roborata. Secundo vero in libello post capitulorum numerum prima fronte posita sunt quaedam ex lege divina excerpta capitula, sicut ea sparsim in eorum mixta capitulis repperimus, ut omnes haec capitula legibus divinis regulisque canonicis concordare non ignorent. Tertio siquidem in libello post eiusdem libelli capitulorum numerum quaedam ex canonibus a Paulino episcopo et Albino magistro reliquisque iussione Karoli invictissimi principis magistris sparsim collecta sunt inserta capitula; et quibusdam interpositis, sequuntur alia regulae monasticae congruentia; et demum ea quae secuntur, ad sanctae Dei ecclesiae servorumque eius atque totius christiani populi utilitatem sunt conscripta capitula, sicut in eodem continentur libello. Precamur quoque lectores omnes cunctosque iudices et sapientes, ut non ea sinistra interpretatione ullo unquam tempore dignentur exponere, aut quemquam iniuste iudicare, vel eo quod non sint quaedam ex his iuxta regulam grammaticae artis composita, reprehendere; sed pro ipsis principibus eorumque et sanctae Dei ecclesiae fidelibus, qui haec eadem simul cum eis tractaverunt, atque pro nobis, qui ea colligere ac describere certavimus, orare studeant, et iamdicta capitula pariter nobiscum et cum illis amplecti, venerari, amare legibusque tenere decertent annuente Domino, ut parem omnes ex hoc mercedem habere mereamur. Amen.

INCIPIUNT VERSUS DE PRAEDICTIS PRINCIPIB Aurea progenies, felici stemmate pollens, Francorum virtus, perpetuumque decus, Pippinus quondam micuit sublimiter atque Karlomannus agens, quae placuere Deo. Censores etenim veri pietatis amore Ecclesiae leges instituere sacras. Quas dum lector ovans descriptas legerit istic, Nec minus et iura posteriora legat. Hinc cesar Karolus divino munere fretus Nobiliter proceres rexit in orbe suos: Quorum sceptra piis una moderatus habenis Cunctorum vicit inclyta gesta patrum; Virtutum gemmis David reliquosque secutus, Insigni fama fulsit ubique sui. Quid memorem multas domuit quas denique gentes, E quis et remeans clara trophea tulit? Nec mirum, coluit dum regis iussa superni, Decernens sanctis iura tenenda viris; Ob quae promeruit celestia scandere regna, Qua quoque percepit praemia larga satis. Inde Hludowicus regno successit avito, Eximius princeps, divus et orbis apex: Augusto nituit sub quo Germania cultu, Cultori tribuens commoda multa suo. Pacis amator enim caesar pietatis et almae Consuluit populis plebibus atque suis. Scilicet ut regum renovans sancita priorum, Prudenter titulos adderet ipse pios. Quapropter moriens penetravit sidera coeli, Solvens praecelso cantica digna Deo. Hinc etiam sequitur soboles veneranda per orbem Ipsius insigni nomine digna patris. Hludowicus enim fluvii cis littora Reni Imperat et comprimit ecce feras. Necnon Hlotharius parili ditione potitus Francorum cesar sceptra tremenda vehit. Tum Karolus regnum Francorum sorte retentat, Nomen avi referens auxiliante Deo. Nos quibus illa, tenent terni quae iura libelli, Obtulimus scripta, semper habenda sibi. Quorum norma docet iugiter nos vivere recte Et studiis Domino rite placere piis. Haec resecant pravos aequo moderamine mores, Vivendi normam contribuendo piis. Namque patrant multi funestas sepe rapinas, Nonnulli violant templa dicata Deo; Sunt alii scelerum fedati labe suorum, Fistula quos omnes commemorare nequit. Sed cohibet tales legum censura sacrarum, Decretisque vetat ista patrare piis. Ergo duces laudare decet per carmina fortes, Munere virtutum qui micuere sacro; Francia sub quorum sceptris tutissima mansit, Libertate vigens, colla superba terens, Quam variae gentes dominam timuere severam, Utpote quas armis caepit ovando suis. Unde sibi nomen meruit decus atque perenne, De victis populis celsa trophea ferens. Coelestis patriae donati munere reges Exultant iugiter et sine fine canunt; Alta poli cuius subierunt culmina laeti, Quos devota chelys iam resonavit ovans. Felices nimium, quos aula beata receptans Coelicolis iunxit civibus ipsa libens. Non ibi iam metuunt furvas nocuasque tenebras: Quin potius verae lucis amoena vident. Sic euangelici testatur pagina bibli, Quod mundi lumen sit Deus altitonans, Hoc iubar exilarat superorum corda virorum, Irradiansque procul nubila tetra fugat. Hoc etiam vatum cecinit pulcherrime quidam, Olim quod dominus lux sit amanda Deus. Cui decus et virtus, laus et veneratio semper, Imperiumque manet cuncta per aeva sacrum. Ipse tibi tribuat prolixae tempora pacis, Credita qui plebi fersque talenta tibi.

LIBER PRIMUS. 1.

Epistola Zachariae papae Francis et Gallis directa. Zacharias papa universis episcopis, presbiteris, diaconibus, abbatibus, cunctis etiam ducibus, comitibus omnibusque Deum timentibus per Gallias et Francorum provincias constitutis. Referente nobis reverentissimo atque sanctissimo fratre nostro Bonifacio episcopo, quod dum sinodus adgregata esset in provincia vestra iuxta nostram commonitionem, mediantibus filiis nostris Pippino et Karlomanno principibus vestris, peragente etiam vice nostra metropolitano Bonifacio, Dominus inluminasset corda vestra cum principibus vestris in praedicationem eius, ut omnibus commonitionibus eius obediretis et falsos et scismaticos et homicidas et fornicarios a vobis expelleretis sacerdotes, omnipotenti Deo nostro gratias egimus, et pro vobis incessanter sumus orantes, ut qui coepit in vobis opus bonum, perficiat usque in finem. Obsecramus enim omnes vos coram Deo, ut eius commonitionibus firmiter obediatis; ipsum enim vice nostra in partibus illis ad praedicandum constitutum habemus, ut vos Deo propitio ad viam perducat rectitudinis, et a cunctis facinoribus salvi esse possitis. Habuistis enim peccatis facientibus nunc usque falsos et erroneos sacerdotes. Unde et cunctae paganae gentes vobis pugnantibus praevalebant, quia non erat differentia inter laicos et sacerdotes, quibus pugnare licitum non est. Qualis enim victoria datur, ubi sacerdotes una hora dominica pertractant mysteria et christianis dominicum porrigunt corpus pro suarum animarum redemptione, et post christianos, quibus hoc ministrare debuerant, aut paganos, quibus Christum praedicare, propriis sacrilegisque manibus necant; praecipue dicente eis Domino: Vos estis sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo condietur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus. Et dum haec ita sint, et tales in vobis fuerint sacerdotes, quomodo victores contra vestros inimicos esse poteritis? Nam si mundos et castos ab omni fornicatione et homicidio liberos habueritis sacerdotes, ut sacri praecipiunt canones et nostra vice praedicat praefatus Bonifacius frater noster, et ei in omnibus obedientes extiteritis, nulla gens vestrum ante conspectum stabit; sed corruent ante faciem vestram omnes paganae gentes, et eritis victores; insuper et bene agentes, vitam possidebitis aeternam. Vos autem, carissimi fratres, qui estis veri sacerdotes vel sub regali disciplina constituti, sic vosmetipsos exhibete, ut certos ministros Dei et dispensatores mysteriorum Dei, ut non vituperetur ministerium vestrum, ne fiat in vobis sicut scriptum est: Erit, sicut populus, sic et sacerdos. Et si hoc fuerit, qualis vobis erit ab hominibus laus, aut qualis a Deo expectatur retributio? Sed sic vos corrigite ut veri sacerdotes. Et tales ad sacerdotium perducite, ut et vobis et illis testimonium maneat bonum ab his, qui foris sunt; quatinus ab hominibus vobis adquiratis laudem et a Deo mercedis praemium in aeterna beatitudine percipere mereamini, eo quod per vos ad Christi perducti sunt rectam fidem, innoxios habentes sacerdotes. Ad synodum namque omni anno convenite ad pertractandum de unitate ecclesiae, ut si quid adversi acciderit, radicitus amputetur, et Dei ecclesia maneat inconcussa. Bene valete.

2. Incipit synodus cum actibus suis, iussione apostolica a sancto Bonifatio et Francorum episcopis sub Karlomanno duce habita anno incarnationis dominicae 742. In nomine Domini nostri Iesu Christi. Ego Karlomannus dux et princeps Francorum, anno ab incarnatione Christi 742, 11 videlicet Kalendas Maias, cum consilio servorum Dei et optimatum meorum episcopos qui in regno meo sunt, cum presbiteris, ad concilium et synodum pro timore Christi congregavi, id est Bonifacium archiepiscopum, et Burchardum et Regenfridum et Wiztanum et Witbaldum et Dadanum et Eddanum ac reliquos episcopos cum presbiteris eorum, ut mihi consilium dedissent, quomodo lex Dei et ecclesiastica religio recuperetur, quae in diebus praeteritorum principum dissipata corruit, et qualiter populus christianus ad salutem animae pervenire possit et per falsos sacerdotes deceptus non pereat. Et per consilium sacerdotum et optimatum meorum ordinavimus per civitates episcopos, et constituimus super eos archiepiscopum Bonifacium, qui est missus sancti Petri. Statuimusque per annos singulos synodum congregare, ut nobis praesentibus canonum decreta et ecclesiae iura restaurentur, et religio christiana emendetur. Et fraudatas pecunias ecclesiarum ecclesiis restituimus et reddidimus; falsos vero presbiteros et adulteros, vel fornicatores, diaconos et clericos de pecuniis ecclesiarum abstulimus et degradavimus, et ad poenitentiam coegimus. Servis Dei per omnia omnibus armaturam portare vel pugnare aut in exercitum et in hostem pergere omnino prohibemus, nisi illis tantummodo, qui propter divinum ministerium, missarum scilicet solemnia adimplenda et sanctorum patrocinia portanda ad hoc electi sunt; id est unum vel duos episcopos cum capellanis presbiteris princeps secum habeat, et unusquisque praefectus unum presbiterum, qui hominibus peccata confitentibus iudicare et indicare poenitentiam possit. Necnon et illas venationes et silvaticas vagationes cum canibus omnibus servis Dei interdiximus: similiter ut acceptores et falcones non habeant. Decrevimus quoque iuxta sanctorum canones, ut unusquisque presbiter in parrochia habitans episcopo subiectus sit illi, in cuius parrochia habitat, et semper in quadragesima rationem et ordinem ministerii sui, sive de baptismo, seu de fide catholica, sive de precibus et ordine missarum episcopo reddat et ostendat. Et quandocunque iure canonico episcopus circumeat parrochiam populos ad confirmandos, presbiter semper paratus sit ad suscipiendum episcopum cum collectione et adiutorio populi, qui ibi confirmari debet. Et in coena Domini semper novum chrisma ab episcopo quaerat. Ut episcopo testis adsistat castitatis et vitae et fidei et doctrinae illius. Statuimus etiam, ut secundum cautelam omnes undecunque supervenientes ignotos episcopos vel presbiteros ante probationem synodalem in ecclesiasticum ministerium non admitteremus. Decrevimus quoque, ut secundum canones unusquisque episcopus in sua parrochia sollicitudinem habeat, adiuvante graphione, qui defensor ecclesiae est, ut populus Dei paganias non faciat; sed ut omnes spurcitias gentilitatis abiciat et respuat, sive profana sacrificia mortuorum, sive sortilegos vel divinos, sive fylacteria et auguria, sive incantationes, sive hostias immolatitias, quas stulti homines iuxta ecclesias ritu pagano faciunt sub nomine sanctorum martyrum vel confessorum Domini et suos sanctos ad iracundiam provocantes, sive illos sacrilegos ignes, quos Nedfratres vocant, sive omnes, quaecunque sunt, paganorum observationes diligenter prohibeant. Statuimus similiter ut si post hanc synodum, quae fuit 11. Kalendas Maias, unusquisquis servorum Dei vel ancillarum Christi in crimen fornicationis lapsus fuerit, ut in carcere poenitentiam faciat in pane et aqua. Et si ordinatus presbiter sit, duos annos in carcere permaneat, et antea flagellatus et scorticatus videatur; et post episcopus adaugeat. Si autem clericus vel monachus in hoc peccatum ceciderit, post tertiam verberationem in carcerem missus vertentem annum ibi poenitentiam agat. Similiter et nonnanes velatae eadem poenitentia contineantur et radantur omnes capilli capitis eius. Decrevimus quoque ut presbiteri vel diaconi non sagis laicorum more, sed casulis utantur ritu servorum Dei. Et nullus in sua domo mulierem habitare permittat. Et ut monachi et ancillae Dei monasteriales iuxta regulam sancti Benedicti coenobia vel xenodochia sua ordinare gubernare et vivere studeant, et vitam propriam degere secundum praedicti patris ordinationem non neglegant. 3. Item altera synodus a supradictis episcopis ac principe apostolica auctoritate Kalendas Martias Lyptinas habita. Modo in hoc synodali conventu qui congregatus est Kalendas Martias in loco qui dicitur Lyptinas, omnes venerabiles sacerdotes Dei et comites et praefecti prioris synodi decreta consentientes firmaverunt, seque ea implere velle et observare promiserunt. Et omnis ecclesiastici ordinis clerus, episcopi et presbiteri et diaconi cum reliquis clericis, suscipientes antiquorum patrum canones promiserunt, se velle ecclesiastica iura moribus et doctrinis et ministerio recuperare. Abbates vero et monachi receperunt regulam sancti patris Benedicti ad restaurandam normam regularis vitae. Fornicatores namque et adulteros clericos, qui sancta loca vel monasteria ante tenentes coinquinaverunt, praecipimus inde tollere et ad poenitentiam redigere. Et si post hanc definitionem in crimen fornicationis vel adulterii ceciderint, prioris synodi iudicium sustineant. Similiter et monachi et nonnae. Statuimus quoque cum consilio servorum Dei et populi christiani, propter imminentia bella et persecutiones caeterarum gentium quae in circuitu nostro sunt, ut sub precario et censu aliquam partem ecclesialis pecuniae in adiutorium exercitus nostri cum indulgentia Dei aliquanto tempore retineamus, ea conditione, ut annis singulis de unaquaque casa solidus, id est duodecim denarii, ad ecclesiam vel monasterium reddantur; eo modo, ut si moriatur ille, cui pecunia commodata fuit, ecclesia cum propria pecunia revestita sit; et iterum, si necessitas cogat aut princeps iubeat, precarium renovetur et rescribatur novum. Et omnino observetur, ut ecclesiae vel monasteria penuriam et paupertatem non patiantur, quorum pecunia in precario praestita sit. Sed si paupertas cogat, ecclesiae et domui Dei reddatur integra possessio. Similiter praecipimus, ut iuxta decreta canonum adulteria et incesta matrimonia, quae non sunt legitima, prohibeantur et emendentur episcoporum iudicio; et ut mancipia christiana paganis non tradantur. Decrevimus quoque, quod et pater meus ante praecipiebat, ut qui paganas observationes in aliqua re fecerit, multetur et damnetur quindecim solidis. 4. De fide catholica et primo praecepto legis. Primo omnium admonemus, ut fides catholica ab episcopis et presbiteris diligenter legatur, omnique populo praedicetur. Hoc enim primum praeceptum domini Dei omnipotentis est in lege: Audi, Israhel, quia dominus Deus tuus Deus unus est. Et ut ille diligatur ex toto corde, et ex tota mente, et ex tota anima, et ex tota virtute. 5. De pace et concordia servanda. Ut pax sit et concordia et unanimitas cum omni populo christiano inter episcopos, abbates, comites, iudices et omnes ubique seu maiores seu minores personas; quia nihil Deo sine pace placet, nec munus sanctae oblationis ad altare, sicut in euangelio ipso Domino praecipiente legimus. Et ut est illud secundum mandatum in lege: Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Item in euangelio: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Et iterum: In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. In hoc enim praecepto discernuntur filii Dei et filii diaboli, quia filii diaboli semper dissentiones et discordias movere satagunt, filii autem Dei semper paci et dilectioni student. 6. De eo qui a presbitero non baptizato baptizatus est. Si quis baptizatus est a presbitero non baptizato, et sancta Trinitas in ipso baptismo invocata fuit, baptizatus est sicut Sergius papa dixit; impositione vero manus indiget. Georgius episcopus Romanus et Iohannes sacellarius sic senserunt. 7. De eo, qui filiastrum aut filiastram ante episcopum tenuerit. Si quis filiastrum aut filiastram suam ante episcopum ad confirmationem tenuerit, separetur ab uxore sua, et alteram non accipiat. Similiter et mulier alterum non accipiat. Georgius sensit. 8. De his, qui propter faidam in alias patrias fugiunt. Qui propter faidam fugiunt in alias patrias et dimittunt uxores suas, nec ille vir nec illa femina accipiant alterum coniugium. Georgius sensit. 9. De incestis. Si homo incestum commiserit cum Deo sacrata aut cum matre sua aut cum matrina sua de fonte aut confirmatione, aut cum matre et filia, cum duabus sororibus, aut cum matris filia, aut cum sororis filia, aut cum nepta, aut cum consobrina, aut subrina, aut cum amita vel matertera, aut cum his quibus canones prohibent copulari, de istis criminibus pecuniam suam perdat, si habuerit. Et si haec emendare noluerit, nullus eum recipiat nec cibum donet. Et si fecerit, sexaginta solidos domno regi componat, usque dum ipse homo se correxerit. Et si pecuniam non habuerit, si liber est, mittatur in carcerem usque satisfactionem; si autem servus aut libertus est, vapuletur plagis multis. Et si dominus suus eum permiserit amplius in talem lapsum cadere, ipse sexaginta solidos domno regi componat. De reliquis vero propinquis iuxta constituta sanctorum patrum et iuxta decreta canonum iudicetur. 10. De ecclesiasticis viris. Si ecclesiastici viri supradicta facinora commiserint, si honorabilis persona fuerit, perdat honorem suum; minores vero vapulentur aut in carcerem mittantur. 11. De presbiteris et clericis, ut archidiaconus eos convocet ad synodum. De presbiteris et clericis sic ordinavimus, ut archidiaconus episcopi eos ad synodum convocet. Et si quis ire contempserit, tunc comes iussione episcopi monitus eum distringere faciat, ita ut ipse presbiter aut defensor suus sexaginta solidos componat et ad synodum postea velit nolit veniat, et episcopus ipsum presbiterum vel clericum iuxta canonicam auctoritatem diiudicari faciat. Solidi vero sexaginta de ipsa causa in sacellum domni regis veniant. 12. De eo qui misso episcopi contradixerit vel presbitero aut clerico incestuosum. Si aliqua persona per violentiam presbitero aut clerico vel misso episcopi incestuosum contradixerit, tunc comes ipsam personam per fideiussores positam ante regem faciat venire una cum missis episcopi. Et domnus rex ita eos distringat, ut caeteri emendentur. 13. De his, qui res ecclesiasticas verbo domni regis tenent. Ut illi homines, qui res ecclesiasticas per verbum domni regis tenent, sic ordinatum est, ut illas ecclesias unde sunt, vel illas domus episcopii vel monasterii, cuius esse noscuntur, iuxta quod de ipsis rebus tenent, emendare debeant, et illos census vel illas decimas ac nonas ibidem dare pleniter debeant sicut eis ad Vernum ordinavimus. Et qui hoc non fecerit, ipsas res perdat. 14. Ut presbiteri, qui vicos vel ecclesias tenent, ceram vel alios census ad matrem civitatis ecclesiam persolvant, sicut consuetudo fuit. Ut hi, qui illos vicos vel illas ecclesias tenent, illos census vel illam ceram, quae longo tempore ad illud episcopium reddiderunt, modo sic ordinavimus ut sic faciant. Et qui hoc non fecerit, sexaginta solidos componat. 15. De emunitatibus servandis. Ut emunitates pleniter conservatae sint. 16. De iustitiis faciendis. Ut omnes iustitias faciant, tam publici, quam ecclesiastici. Et si aliquis homo ad palatium venerit pro causa sua, et ante suo episcopo suisque ministris quae ecclesiastica sunt, et quae secularia suo comiti non innotuerit in mallo ante rachinburgios, aut si causa sua ante comitem in mallo fuit et ante rachinburgios, et hoc sustinere noluerit quod ipsi legitime iudicaverint, si pro istis causis ad palatium venerit, vapuletur. Et si maior persona est, legem exinde faciat. 17. De ecclesiasticis viris qui se reclamantes ad palatium veniunt. Si ecclesiastici viri ad palatium venerint de eorum causis se reclamare, nisi super eorum seniore, vapulent, nisi senior suus eos pro causa sua transmiserit. 18. De muliere, quae sine licentia viri sui velum in caput miserit. Mulier si sine comiato viri sui velum in caput miserit, si viro suo placet, recipiat eam iterum ad coniugium. 19. De eo, qui filiastram suam contra voluntatem ipsius dederit viro ingenuo vel servo. Si quis homo filiastram suam contra voluntatem ipsius et matris et parentum dederit viro ingenuo aut ecclesiastico vel servo, et illa noluerit habere ipsum et reliquerit eum, potestatem habeant parentes illius dare illi alium maritum. Et si iam maritum habet, non separetur. 20. De femina ingenua quae servum acceperit. Si femina ingenua acceperit servum, sciens quod servus esset, habeat eum. Una enim lex erit et viro et feminae. 21. De eo, qui habet mulierem legitimam, si frater eius adulteraverit cum ea. Si quis homo habens mulierem legitimam, si frater eius adulteraverit cum ea, ille frater vel illa femina, qui adulterium perpetraverunt, interim quod vivunt nunquam habeant amplius coniugium. Ille vero cuius uxor fuit, si vult, potestatem habet uxorem accipere aliam. 22. Ut sacerdotes vel clerici ad secularia negotia, relicto episcopo suo, non convolent. Quod non oporteat sacerdotes vel clericos habentes adversus invicem negotia proprium episcopum relinquere et ad secularia iudicia convolare. 23. Ut presbiteri et diaconi praeter episcopum nihil agant. Presbiteri et diaconi praeter episcopum nihil agere pertentent. 24. De eo qui oblata dederit vel acciperit praeter episcopi iussionem. Si quis oblata dederit vel acceperit praeter episcopum vel eum, qui constitutus est ab eo ad dispensandam misericordiam pauperibus, et qui dat et qui accipit, anathema sit. 25. Cum excommunicatis non licere communicare. Cum excommunicatis non licere communicare. Nec cum his qui per domos conveniunt, devitantes orationes ecclesiae, simul orandum esse. Ab alia ecclesia non suscipiendum, qui in alia minime congregatur. 26. De eo qui ecclesiam Dei conturbat. Si quis ecclesiam Dei conturbare et sollicitare persistit, tanquam seditiosus per potestates exteras opprimatur. 27. De monachis, ut in civitate vel regione qualibet episcopo suo subiecti sint. Monachos per unamquamque civitatem aut regionem subiectos esse episcopo suo, et quietem diligere, et intentos esse tantummodo ieiunio et orationi in locis quibus renuntiaverunt seculo permanentes. Nec ecclesiasticis vero nec secularibus negotiis communicent, vel in aliquo sint molesti, propria monasteria deserentes; nisi forte eis praecipiatur propter opus necessarium ab episcopo civitatis. 28. Ut clericus in ecclesia in qua praetitulatus est, permaneat. Clericum permanere oportet in ecclesia, cui in initio ab episcopo praetitulatus ac sortitus est, et ad quam confugit quasi ad potiorem. Hoc autem refutantes, statuimus revocari debere ad suam ecclesiam, in qua primitus ordinatus est, et ibi tantummodo ministrare. Si quis hanc diffinitionem transgressus fuerit, decrevit sancta synodus a proprio gradu recedere. 29. Ut episcopus curam monasteriorum gerat. Episcopum convenit civitatis competentem monasteriorum providentiam gerere. 30. De eo, qui excommunicatus pro suo neglecto fuerit. Si quis excommunicatus fuerit pro suo neglecto, et tempore excommunicationis suae ante audientiam communicare praesumpserit, ipse in se damnationis iudicetur protulisse sententiam. 31. Ut presbiteri rem ecclesiae non vendant. Placuit ut presbiteri non vendant rem ecclesiae ubi sunt constituti, nescientibus episcopis suis. 32. Ut manumissiones in ecclesia celebrentur. Manumissiones in ecclesia sunt celebrandae. 33. De defensoribus ecclesiarum ab imperatore poscendis. Defensores ecclesiarum adversus potentias secularium vel divitum ab imperatore sunt poscendi. 34. Ut nullus sacerdos canones ignoret. Nulli sacerdoti liceat canones ignorare. 35. Quid de presbiteris criminosis, de quibus adprobatio non est, agendum sit. Et hoc nobiscum magno studio pertractandum est, quid de illis presbiteris criminosis, unde adprobatio non est, et semper negant, faciendum sit. Nam hoc sepissime a nobis et progenitoribus atque antecessoribus nostris ventilatum est, sed non ad liquidum actenus definitum. Unde ad consulendum patrem nostrum Leonem papam sacerdotes nostros mittimus; et quicquid ab eo vel a suis perceperimus, vobis una cum illis, quos mittimus, renuntiare non tardabimus. Vos interdum vicissim tractate adtentius, quid ex his vobiscum constituamus una cum praedicti sancti patris institutionibus; ut murmur cesset populi, et nos his satisfacientes inlesi Domino auxiliante ab utrisque maneamus. Sequitur constitutio memorata. 36. De sacerdotum purgatione. Ex capitulis domni Karoli. Omnibus vobis visu aut auditu notum esse non dubitamus, quod saepissime suadente antiquo hoste sacerdotibus crimina diversa obiciantur. Sed quoniam qualiter ex eis ab his rationabilis examinatio et satisfactio fiat, licet tempore bonae memoriae domni genitoris nostri Pippini, sive priscis temporibus a sanctis patribus et a reliquis bonae devotionis hominibus saepissime ventilatum fuerit, nos tamen pleniter et ad liquidum definitum reperire minime quivimus. Nostris quippe temporibus idipsum a sanctis episcopis et reliquis sacerdotibus et ceteris ecclesiasticae dignitatis ministris, nostris in regnis seu in aliis Deo degentibus, nobisque una cum eis agentibus, saepissime propter multas et nimias reclamationes, quae ex hoc ad nos ex diversis partibus venerunt, ventilatum est. Sed qualiter consultu domni et patris nostri Leonis apostolici ceterorumque Romanae ecclesiae episcoporum et reliquorum sacerdotum sive orientalium et Graecorum patriarcharum, et multorum sanctorum episcoporum et sacerdotum, necnon et nostrorum episcoporum omnium ceterorumque sacerdotum ac levitarum auctoritate et consensu atque reliquorum fidelium et cunctorum consiliariorum, nostrorum consultu definitum est, vobis omnibus utriusque ordinis ministris scire volumus. Statutum est namque ratione et necessitate ac auctoritate praedicta, consultu omnium, ut quotienscunque cuiquam sacerdoti crimen imponitur, si ipse accusator talis fuerit, ut recipi debeat; quia quales ad accusationem sacerdotum admitti debeant, in canonibus pleniter expressum est: si autem, ut dictum est ille, accusator, qui canonice est recipiendus, eum cum legitimo numero verorum et bonorum testium adprobare in conspectu episcoporum poterit, tunc canonice diiudicetur; et si culpabilis inventus fuerit, canonice damnetur. Si vero eum suprascripto praetextu adprobare ipse accusator minime poterit, et hoc canonice definiatur. Ipse ergo sacerdos, si suspiciosus aut incredibilis suo episcopo aut reliquis suis consacerdotibus sive bonis et iustis de suo populo vel de sua plebe hominibus fuerit, ne in crimine aut in praedicta suspicione remaneat, cum tribus aut quinque vel septem bonis ac vicinis sacerdotibus exemplo Leonis papae, vel eo amplius, si suo episcopo visum fuerit, aut necesse propter tumultum populi inesse perspexerit, et cum aliis bonis et iustis hominibus se sacramento coram populo super quatuor evangelia dato purgatum ecclesiae reddat. Si quis autem scire desiderat, quales testes ad accusationem sacerdotum recipi debeant, et quid de accusatore faciendum sit, pleniter in canonibus reperire poterit. 37. De eo, qui confitetur de crimine. Manifestum est confiteri eum de crimine, qui indulto et delegato iudicio purgandi se occasione non utitur: nihil enim interest, utrum in praesenti examine omnia quae dicta sunt de eo comprobentur, cum ipsa absentia pro confessione constat. 38. De usuris. Usuram non solum clerici, sed nec laici christiani exigere debent. 39. De comitibus, ut ministris ecclesiae in suis ministeriis adiutores sint. Comites ministris ecclesiae eorumque ministeriis, ut hoc plenius et de nostris et de se et de suis hominibus obtinere possint, adiutores in omnibus fiant. Et quicunque prima et secunda vice de his a comite ammonitus non se correxerit, volumus ut per eundem comitem eius neglegentia ad nostram notitiam perferatur, ut nostra auctoritate quod in nostro capitulari continetur, subire cogatur. 40. De ordinatione presbiterorum. Ut presbiteri non ordinentur priusquam examinentur. Et ut ante ordinationem pleniter et studiosissime instruantur, qualiter se a vitiis cavere debeant et qualiter subditos doceant; ne torpentes vel hebetes in doctrina sancta vel vitio malae famae eorum neglectu vel aliqua mala similitudine, quod absit, aspergantur: quoniam detractio sacerdotum ad Christum pertinet, cuius et ministri vel nuntii esse noscuntur, quia nimis graviter peccant, qui sacerdotes et ministros Christi detrahunt: quoniam testante euangelica tuba melius est unicuique, ut suspendatur mola asinaria collo eius et demergatur in profundum maris, quam scandalizet unum de pusillis, Christi videlicet ministris. Et alibi: Qui vos recipit, me recipit; et qui vos spernit, me spernit. Et ut hoc detractionis et scandali peccatum omnes summopere caveant, obnixe monemus et coram Deo testamur et sicut Dei fideles rogamus, ne Christi detrahant ministros. Similiter et Christi domini nostri ministros et sacerdotes nostrosque magistros monemus, ne locum subditis tribuant detrahendi; quia qui detrahit fratrem suum, homicida est; et peior legitur esse detractio quam fornicatio. Ideo monemus et praecipue rogamus ne fiat, ne absque gladio aut vulnere corporis aliquo quisquam homicida inveniatur. Et sicut de hominibus corporaliter occisis iudicare decrevimus, sic et de illis, qui ex hoc detractionis scelere detecti coram nobis fuerint, peragi Domino annuente decernimus; ut pax ecclesiarum, in quantum Dominus auxilium dederit, in finibus et regionibus nobis a Deo commissis nulla turbetur tempestate detractionum atque bellorum. 41. De presbiteris, qualiter ecclesiae introitum consequantur. Ut nullus presbiter ad introitum ecclesiae exenia donet. 42. De non cogendo bibere. Ut nemini liceat alium cogere ad bibendum. 43. De presbiteris, a quibus per ecclesias constituantur. Ut nullus laicus presbiterum in ecclesia mittere vel de ecclesia eicere praesumat, nisi per consensum episcopi. 44. De honore pro ecclesiis dando. Ut episcopi praevideant, quem honorem presbiteri pro ecclesiis suis senioribus tribuant. 45. De decimis dispensandis. Ut decimae in potestate episcopi sint, qualiter a presbiteris dispensentur. 46. De ecclesiis vel altaribus immeliorandis. Ut ecclesia vel altaria melius constituantur. Et ut nullus presbiter annonam vel foenum in ecclesia mittere praesumat. 47. De ecclesiis vel altaribus ambiguis. Ut ecclesiae vel altaria, quae ambigua sunt de consecratione, consecrentur. 48. De linteis altaribus praeparandis. Ut presbiteri per parrochias suas feminis praedicent, ut linteamina altaribus praeparent. 49. De parrochianis alterius presbiteri. Ut nullus presbiter alterius parroechianum, nisi in itinere fuerit vel placitum ibi habuerit, ad missam recipiat. 50. De parochia alterius presbiteri. Ut nullus presbiter in alterius presbiteri parochia eo inconsulto missam cantare praesumat, nisi in itinere fuerit; nec decimam ad alterum pertinentem audeat recipere. 51. De termino ecclesiarum. Ut terminum habeat unaquaeque ecclesia, de quibus villis decimas recipiat. 52. De rebus presbiterorum. Ut unusquisque presbiter res, quas post diem consecrationis adquisierit, propriae ecclesiae relinquat. 53. De poenitentibus non cogendis vinum bibere. Ut nullus presbiter aut laicus poenitentem cogat vinum bibere aut carnem manducare, nisi ad praesens pro ipso unum vel duos denarios iuxta qualitatem poenitentiae dederit. 54. De presbiteris, a quibus se caveant. Ut nullus presbiter cartas scribat, nec conductor sui senioris existat. 55. De presbiteris, qui agenda in domiciliis celebraverint. Statutum est, ut si quis presbiter in domiciliis agenda celebraverit sine licentia et consilio sui episcopi, honore sacerdotali privetur. 56. De praedicatione vel capitulis presbiterorum. Ut unusquisque presbiter capitula habeat de maioribus vel de minoribus vitiis, per quae cognoscere valeat vel praedicare subditis suis, ut se caveant ab insidiis diaboli. 57. De eucharistia. Ut presbiter eucharistiam habeat paratam, ut quando quis infirmaverit, aut parvulus infirmus fuerit, statim eum communicet, ne sine communione moriatur. 58. De ampullis tribus in coena Domini habendis. Ut presbiter in cena Domini tres ampullas secum deferat, unam ad chrisma, aliam ad oleum ad catecuminos inunguendos, tertiam ad infirmos unguendos iuxta sententiam apostolicam; ut quando quis infirmatur, inducat presbiteros ecclesiae, ut orent super eum, unguentes eum oleo in nomine Domini. 59. Ut omnes clerici episcopis suis subiecti sint. Ut omnes presbiteri, diaconi et subdiaconi sub potestate episcopi maneant. 60. De ordine sacerdotum. Ut nullus presbiter praesumat in alia parrochia baptizare nec missas celebrare sine iussione episcopi, in cuius parrochia est. Et omnes presbiteri ad concilium episcopi conveniant. Et si hoc, quod superius compraehensum est, facere contempserint, secundum canonicam institutionem iudicentur tam ipsi quam et defensores eorum. 61. De eo, qui non confitetur Dei verbum passum carne. Si quis non confitetur Dei verbum passum carne et crucifixum carne et mortem carne gustasse factumque primogenitum ex mortuis, secundum quod vita est et vivificator ut Deus, anathema sit. 62. De modis excommunicationis tam de clericis, quam de laicis. Si quis presbiter ab episcopo suo degradatus vel excommunicatus fuerit, et ipse per contemptum postea aliquid de suo officio sine comiato facere praesumpserit, et postea ab episcopo correptus et excommunicatus fuerit, qui cum ipso communicaverit scienter, sciat se esse excommunicatum similiter. Quicunque clericus vel laicus aut femina incestum commiserit et ab episcopo suo correptus se emendare noluerit, et ab ipso excommunicatus fuerit, qui postea cum ipso communicaverit, similiter excommunicetur. Et ut sciatis, qualis sit modus istius excommunicationis, in ecclesiam non debet intrare, nec cum ullo christiano cibum nec potum sumere; nec eius munera quisquam accipere debet, vel osculum porrigere, nec in oratione se iungere, nec salutare, antequam ab episcopo suo sit reconciliatus. Quod si aliquis se reclamaverit, quod iniuste sit excommunicatus, licentiam habeat ad metropolitanum episcopum venire, ut ibidem secundum canonicam institutionem diiudicetur; et interim suam excommunicationem custodiat. Quod si aliquis ista omnia contempserit et episcopus hoc minime emendare potuerit, regis iudicio exilio condemnetur. 63. De his qui a synodo vel a suo episcopo damnati sunt. Haec vero per singula capitula in statutis Niceni concilii legere potestis, seu in aliis sanctorum patrum synodalibus edictis et in Antioceno concilio, quod hi, qui damnati sunt a synodo vel a suo episcopo, et postea ministrare praesumunt, praecipitur ut nullus audeat eis communicare. Si quis vero eis communicat, simili sententiae subiaceat, sicut et damnatus. 64. De episcopis vel quibuslibet ex clero. Item in eodem concilio, ut episcopus vel quilibet ex clero sine consilio vel litteris episcoporum vel metropolitani non audeant regalem dignitatem pro suis causis clamare, sed in communi episcoporum concilio causa eorum examinetur. 65. De die dominica, qualiter observanda est. Item in eodem concilio praecipitur, ut a vespera usque ad vesperam dies dominica servetur. 66. De ignotis angelorum nominibus. Item in eodem concilio praecipitur, ut ignota angelorum nomina nec fingantur nec nominentur, nisi illorum, quos habemus in auctoritate. Hi sunt, Michahel, Gabriel, Raphael. 67. De mulieribus, ne ad altare accedant. Item in eodem concilio, quod non oporteat mulieres ad altare ingredi. 68. De episcopis ordinandis vel quibuslibet ex clero. Item in concilio Calcedonensi, quod non oporteat episcopum aut quemlibet ex clero per pecunias ordinare: quia utrique deponendi sunt, et qui ordinat, et qui ordinatur, necnon et qui mediator est inter eos. Item de eadem re in canonibus apostolorum. Si quis episcopus aut presbiter aut diaconus per pecunias hanc obtinuerit dignitatem, deiciatur ipse et ordinator eius et a communione abscidantur. 69. De maleficis vel incantatoribus. Item in eodem concilio, ut coclearii, malefici, incantatores, et incantatrices fieri non sinantur, quos in Symone mago Dominus terribiliter damnavit. 70. De negotiis clericorum inter se. Item in eodem concilio, ut si clerici inter se negotium aliquod habuerint, a suo episcopo diiudicentur, non a secularibus. 71. De conspiratione clericorum vel monachorum seu laicorum. Item in eodem concilio, ut nec clerici, nec monachi, nec laici conspirationem vel insidias contra pastorem suum faciant. 72. De fide sanctae Trinitatis praedicanda. In concilio Cartaginensi. Primo omnium necesse est, ut fides sanctae Trinitatis et incarnationis Christi, passionis, resurrectionis et ascensionis in coelos diligenter omnibus praedicetur. 73. De his, qui se convertunt ad Deum. Item in eodem de his, qui in periculo constituti sunt et convertunt se ad Deum, ut canonice inquirantur de reconciliatione, et canonice reconcilientur. 74. De his, qui non sunt bonae conversationis. Item in eodem, ut illi, qui non sunt bonae conversationis et eorum vita est accusabilis, non audeant episcopos vel maiores natu accusare. 75. De his, qui cum excommunicato communicaverint. Item in eodem, ut qui excommunicato praesumptiose communicaverit, excommunicetur et ipse. 76. De subiectione presbiterorum. Item in eodem concilio infra dua capitula, ut nullus presbiter contra episcopum suum superbire audeat. 77. De clericis ecclesiastici ordinis. Item in eodem ut clerici ecclesiastici ordinis, si culpam incurrerint, apud ecclesiasticos iudicentur, et non apud seculares. 78. De falsis nominibus sanctorum. Item in eodem, ut falsa nomina martyrum et incertae sanctorum memoriae non venerentur. 79. De uxore a viro dimissa. Item in eodem, ut nec uxor a viro dimissa alium accipiat virum vivente viro suo; nec vir aliam accipiat vivente uxore priore. 80. De oblatis pauperum. In concilio Gangrensi, ut nulli liceat oblationes quae ad pauperes pertinent, rapere vel fraudare. 81. De ieiuniis a sacerdotibus constitutis. Item in eodem, ut ecclesiastica a sacerdotibus ieiunia constituta sine necessitate rationabili non solvantur. 82. De his, qui contra naturam peccant. In concilio Ancyrano. Si inventi sunt inter vos qui cum quadrupedibus aut cum consanguineis usque ad septimum genuculum vel masculis contra naturam peccant, dura et districta poenitentia sunt coercendi. Quapropter episcopi et presbiteri, a quibus iudicium poenitentiae iniungitur, conentur omnimodis hoc malum a consuetudine prohibere vel abscidere. 83. De nominibus recitandis. Item eiusdem, ut nomina publice non recitentur ante preces sacerdotales. 84. De canonum institutis a presbiteris non ignorandis. Item eiusdem, ut nulli sacerdoti liceat ignorare sanctorum canonum instituta. 85. De sacerdotibus contra decretalia agentibus. Item eiusdem, ut si quis sacerdotum contra constituta decretalium praesumptiose egerit et corrigi noluerit, ab officio suo submoveatur. 86. De fide presbiterorum ab episcopis discucienda. Ut episcopi diligenter discutiant per suas parroechias presbiterorum fidem et baptisma catholicum et missarum celebrationes, ut fidem rectam teneant et baptisma catholicum observent et missarum praeces bene intellegant, et ut psalmi digne secundum divisiones versuum modulentur, et dominicam orationem ipsi intellegant et omnibus praedicent intellegendam, ut quisque sciat quid petat a Deo. Et ut Gloria Patri cum omni honore apud omnes cantetur, et ipse sacerdos cum sanctis angelis et populo Dei communi voce Sanctus, Sanctus, Sanctus decantet. Et omnimodis dicendum est prebiteris et diaconibus, ut arma non portent, sed magis confidant in defensione Dei, quam in armis. 87. De presbiteris in ecclesiis constituendis ab episcopis et non ab aliis. Statutum est, ut sine auctoritate vel consensu episcoporum presbiteri inquibuslibet ecclesiis nec constituantur nec expellantur. Et si laici clericos probabilis vitae et doctrinae episcopis conserandos suisque in ecclesiis constituendos obtulerint, nulla qualibet occasione eos reiciant. 88. De villis novis et ecclesiis in eis noviter constitutis. Sancitum est de villis novis et ecclesiis in eis noviter constitutis, ut decimae de ipsis villis ad easdem ecclesias conferantur. 89. De presbiteris, qui feminas in domibus habent. Sancitum est ab episcopis de presbiteris, qui feminas secum indiscrete habitare permittunt et propter hoc malae opinionis suspicione denotantur, ut si deinceps admoniti non se correxerint, velut contemptores sacrorum canonum canonica invectione feriantur. 90. De scriptoribus. Ut scribae vitiose non scribant. 91. De incestuosis. De incestuosis, ut canonice examinentur et nec propter alicuius amicitiam quidam relaxentur, quidam vero constringantur. 92. De communicatione fidelium. Ut omnes fideles communicent et ad missas perspectent sine aliqua occasione. 93. De confugio ad ecclesiam. Si quis ad ecclesiam confugium fecerit, in atrio ipsius ecclesiae pacem habeat, nec sit ei necesse ecclesiam ingredi; et nullus eum inde per vim abstrahere praesumat, sed liceat confiteri quod fecit, et inde per manus bonorum hominum ad discussionem in publico perducatur. 94. De admonitione sacerdotum. Ut sacerdotes admoneant populum, ut elimosinam dent et orationes faciant pro diversis plagis, quas assidue pro peccatis nostris patimur. 95. De praedicatione ad plebem. Ut ipsi sacerdotes unusquisque secundum ordinem suum praedicare et docere studeat plebem sibi commissam. 96. De eruditione filiorum a parentibus et patrinis. Ut parentes filios suos, et patrini eos quos de fonte lavacri suscipiunt, erudire summopere studeant; illos, quia eos genuerunt et eis a Domino dati sunt; et istos, quia pro eis fideiussores existunt. 97. De ecclesiis antiquitus constitutis. Ut ecclesiae antiquitus constitutae nec decimis nec ulla possessione priventur. 98. De his, qui sine consensu episcopi presbiteros in ecclesiis constituunt vel de ecclesiis eiciunt. De his, qui sine consensu episcopi presbiteros in ecclesiis suis constituunt vel de ecclesiis eiciunt, et ab episcopo vel a quolibet misso dominico admoniti obedire noluerint, ut bannum nostrum rewadiare cogantur et per fideiussores ad palatium nostrum venire iubeantur; et tunc nos decernamus, utrum nobis placeat ut aut illum bannum persolvant, aut aliam harmiscaram sustineant. 99. De ecclesiis inter coheredes divisis. De ecclesiis, quae inter coheredes divisae sunt, consideratum est, quatinus si secundum providentiam et admonitionem episcopi ipsi coheredes eas voluerint tenere et honorare, faciant. Si autem hoc contradixerint, ut in episcopi potestate maneat, utrum eas ita consistere permittat aut reliquias exinde auferat. Et ubi ad nostrum beneficium ecclesiae pertinentes ita divisae inventae fuerint, ut describantur et nobis renuntietur. 100. De manso ad ecclesiam dato. De uno manso ad ecclesiam dato, de quo aliqui homines contra statuta sibi servitium exigunt, quicunque pro hac causa accusatus fuerit, comes vel missi hoc, quod inde subtractum est, presbiteris cum sua lege restituere faciant. 101. De his, qui decimas dare nolunt, nisi a se redimantur. De decimis, quas populus dare non vult, nisi quolibet modo ab eo redimantur, ab episcopis prohibendum est ne fiat. Et si quis contemptor inventus fuerit et nec episcopum nec comitem audire voluerit, si noster homo fuerit, ad praesentiam nostram venire compellatur. Caeteri vero distringantur, ut inviti ecclesiae restituant, quod voluntarie dare neglexerunt. 102. De testibus ad rem quamlibet discuciendam. Ut quandocunque testes ad rem quamlibet discutiendam quaerendi atque elegendi sunt, a misso nostro et comite, in cuius ministerio de re qualicunque agendum est, tales eligantur, quales optimi in ipso pago inveniri possint. Et non liceat litigatoribus per praemia falsos testes adducere, sicut actenus fieri solebat. 103. De causa ebrii hominis, e de eius testimonio, et de placito comitis. Ut nullus ebrius suam causam in mallo possit conquirere nec testimonium dicere. Nec placitum comes habeat, nisi ieiunus. 104. De hoc si presbiteri sanctum crisma dederint ad iudicium subvertendum. Ut presbiter, qui sanctum chrisma donaverit ad iudicium subvertendum, postquam de gradu suo depositus fuerit, manum amittat. 105. De placito centenarii. Ut nullus homo in placito centenarii neque ad mortem, nec ad libertatem suam amittendam aut ad res reddendas vel mancipia iudicetur; sed ista aut in praesentia comitis vel missorum nostrorum iudicentur. 106. De raptu viduarum. Qui viduam intra primos triginta dies viduitatis vel invitam vel volentem sibi copulaverit, bannum nostrum, id est sexaginta solidos, in triplo componat. Et si invitam eam duxit, legem suam ei componat, illam vero ulterius non attingat. 107. De homine publicam poenitentiam agente interfecto. Qui hominem publicam poenitentiam agentem interfecerit, bannum nostrum in triplo componat et wirgildum proximis suis persolvat. 108. De observatione praeceptorum dominicorum. De observatione praeceptorum nostrorum et inmunitatum praecipimus, ut ita observentur, sicut a nobis et ab antecessoribus nostris constitutum est. 109. De locis iamdudum sacris et nunc spurcitia foedatis. De locis iamdudum sacris et nunc spurcitia foedatis, ut iuxta possibilitatem in antiquum statum reformentur. 110. De commutationibus utilibus permanendis inutilibusque delendis. Ubicunque commutationes tam tempore nostro quamque genitoris nostri legitimae et rationabiles atque utiles ad ecclesias Dei factae sunt, permaneant. Ubicunque vero inutiles et incommodae atque inrationabiles factae sunt, dissolvantur, et recipiat unusquisque quod dedit. Ubi vero mortua manus interiacet aut alia quaelibet causa, quae rationabilis non esse videatur, inventa fuerit, diligenter describatur et ad nostram notitiam perferatur. 111. De ecclesiae consecratione in qua mortuorum cadavera infidelium sunt sepulta. Ecclesiam in qua mortuorum cadavera infidelium sepeliuntur, sanctificare non licet. Sed si apta videtur ad consecrandum, inde evulsa corpora et rasis vel lotis lignis eius, reaedificetur. Si haec consecrata prius fuit, missas in ea celebrare licet, si tamen fideles fuerint, qui in ea sepulti sunt. 112. De officio laicorum. Laicus non debet in ecclesia lectionem recitare nec alleluia dicere, sed psalmum tantum aut responsoria sine alleluia. 113. De stultorum voto solvendo. Episcopo licet votum solvere, si vult. 114. De non prodendo a presbiteris crimen episcopi. Presbitero non licet peccatum episcopi prodere, quia super eum est. 115. De parrochianis alterius presbiteri. Ut nullus presbiter alterius parrochianum, nisi in itinere fuerit, nec decimam ad alterum pertinentem audeat recipere. 116. De manus impositione et resolutione canonica. Ut nemo sacerdotum populi sibi peccata confitentium sine auctoritate canonum iudicare praesumat. Et ut quando unicuique quisquam sacerdos sibi scelera sua confitenti iuxta praedictum canonicum modum poenitentiam tribuit, si comam dimiserit aut habitum mutaverit, manus ei secundum canonicam auctoritatem imponat cum orationibus, quae in sacramentario ad danuam poenitentiam continentur. Si vero occulte et sponte confessus fuerit, occulte fiat. Et si publice ac manifeste convictus aut confessus fuerit, publice ac manifeste fiat, et publice coram ecclesia iuxta canonicos poeniteat gradus. Post peractam vero secundum canonicam institutionem poenitentiam occulte vel manifeste, canonice reconcilietur et manus ei cum orationibus, quae in sacramentario ad reconciliandum poenitentem continentur, imponatur, ut divinis precibus et miserationibus absolutus a suis facinoribus esse mereatur: quoniam sine manus impositione nemo absolvitur ligatus. Et ideo dominus et magister noster discipulis suis ac successoribus eorum ligandi ac solvendi dedit potestatem, ut peccatores ligandi habeant potestatem, et poenitentiam condigne agentes absolvi atque peccata cum divina invocatione dimitti queant. Nec mirum hoc. Quia si homines suis servis dant potestatem de subditis ligandi et solvendi vel nocendi et adiuvandi apud se, quanto magis dominus omnium hominum hanc potestative potestatem praepositis sanctae ecclesiae dedit dicens: Accipite Spiritum sanctum. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta erunt. Et reliqua. 117. De poenitente, cuius crimen pervulgatum est. In concilio Cartaginensi de eadem re praecipitur, ut si cuiusquam poenitentis publicum et vulgatissimum crimen est, quod universam commoverit ecclesiam, ante absidam manus ei imponatur. Et alibi in canonibus vel in decretalibus Leonis papae praecipitur de eadem re, ut absolutio poenitentum per manus impositionem episcoporum supplicationibus fiat; et reliqua multa talia et horum similia. 118. De poenitentibus, qui eucharistiam acceperint in infirmitate positi. Poenitentes, qui in infirmitate viaticum eucharistiae acceperint, non se credant absolutos sine manus impositione, si supervixerint. 119. De remedio poenitentiae, et quod absolutio poenitentum per manus impositionem episcoporum supplicationibus fiat. Propter quod necesse est, ut reatus peccatorum ante ultimum diem sacerdotali supplicatione solvatur, etiamsi periculo mortis urgente statim post acceptionem poenitentiae et reconciliatio subsequatur. Ex epistola papae Leonis ad Theodorum, Foriouliensem episcopum. Multiplex misericordia Dei ita lapsis humanis subvenit, ut non solum per baptismi gratiam, sed etiam per poenitentiae medicinam spes vitae reparetur aeternae, et qui regenerationis dona violarunt, proprio se iudicio condemnantes ad remissionem criminum perveniant sic divinae voluntatis praesidiis ordinatis, ut indulgentiam Dei nisi supplicationibus sacerdotum nequeant obtinere. Mediator enim Dei et hominum dominus Jesus Christus hanc praepositis ecclesiae tradidit potestatem, ut et confitentibus poenitentiae sanctionem darent et ab eadem salubri satisfactione purgatos ad communionem sacramentorum per ianuam reconciliationis admitterent. Cui utique operi incessabiliter ipse Salvator intervenit, qui nunquam his abest, sicut ipse ait: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi. Qua de re innuitur, ut si quid per servitutem nostram bono ordine et grato impletur effectu, non ambigamus per Spiritum sanctum nobis fuisse donatum. Si autem aliquis eorum, pro quibus Domino supplicamus, quocumque interceptus obstaculo munere indulgentiae praesentis exciderit, et priusquam ad constituta remedia perveniat temporalem vitam humana conditione finierit, quod manens in corpore non recepit, consequi exutus carne non poterit. Idcirco necesse est nos eorum, qui obierint, merita actusque discutere, cum dominus noster, cuius iudicia nequeunt compraehendi, quod sacerdotum impleri ministerio non sivit, suae iustitiae reservavit; ita potestatem suam timeri volens, ut hic terror omnibus prosit, et quod quibusdam tepidis aut neglegentibus accipi, nemo non metuat. Multum enim utile ac necessarium est, ut peccatorum reatus ante ultimum diem sacerdotali supplicatione solvatur. His autem, qui tempore necessitatis periculis urgentibus praesidium poenitentiae et mox reconciliationis implorant, nec satisfactio interdicenda est, nec reconciliatio deneganda: quia misericordiae Dei nec mensuras possumus ponere, nec tempora definire, apud quem nullas patitur venire moras conversio, dicente Dei spiritu per prophetam: Cum conversus ingemueris, salvus eris. Et alibi: Dic iniquitates tuas prior, ut iustificeris. Item: Quia apud Dominum misericordia est, et copiosa apud eum redemptio. In dispensandis itaque Dei donis non debemus esse difficiles nec se accusandum gemitus lacrymasque neglegere, cum poenitendi affectionem ex Dei credamus inspiratione conceptam, dicente apostolo: Ne forte det illis Deus poenitentiam, ut resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem. 120. Item de poenitentum absolutione, ut per manus impositionem episcoporum vel sacerdotum precibus fiat. Si quis in periculo vel pace aut infirmitate poenitentiam acceperit; si continuo creditur moriturus, reconcilietur per manus impositionem et infundatur ori eius eucharistia. 121. Ut poenitens ostensis poenitentiae fructibus ad communionem recipiatur. Ut poenitens ostensis necessariis poenitentiae fructibus legitimam communionem cum reconciliatoria manus impositione percipiat. 122. Ut poenitentes tempore, quo poenitentiam petunt, super caput cilicium a sacerdote consequantur. Poenitentes tempore, quo poenitentiam petunt, impositionem manus super caput et cilicium a sacerdote, sicut ubique constitutum est, consequantur. 123. Ut omni tempore ieiunii manus poenitentibus a sacerdote imponatur. Omni tempore ieiunii manus poenitentibus a sacerdotibus imponatur. 124. Ut lapsi per manus impositionem episcopi absolvantur. Nec absolvendos lapsos in fide credamus, nisi per impositionem manus episcopi. 125. Ut poenitentes communicent qui ante reconciliationem moriuntur. Placuit his, qui accepta poenitentia ante reconciliationem migrant ad Dominum, communicari pro eo quod honoraverunt poenitentiam. Qui si supervixerint, stent in ordine poenitentum, ut legitimam communionem statuto tempore reconciliatione et manus impositione episcopi vel eius iussu presbiteri recipiant. 126. De his, qui convivio gentilium usi sunt. Qui convivio solo gentilium et escis immolatitiis usi sunt, possunt ieiuniis et manus impositione purgari. 127. Ut criminalia peccata multis ieiuniis, et crebris manus impositionibus, a sacerdotibus purgentur. Criminalia peccata multis ieiuniis et crebris manus sacerdotum impositionibus eorumque supplicationibus iuxta canonum statuta placuit purgari, ita ut nemo sine manus impositione episcopi aut eius iussu alicuius presbiteri se credat esse a suis facinoribus absolutum. Non est mirandum, si absolutio peccatorum per manus impositionem precibus sit sacerdotum, cum Dominus in veteri lege super caput hostiae manum sacerdotis praeceperit imponi. Etenim sicut tunc per illam hostiam, ita nunc per invocatione Spiritus sancti, per quem fit remissio peccatorum, per manus episcoporum vel eorum auctoritate reliquorum sacerdotum impositione, supplicationibus eorum remittuntur peccata. Nam quando Dominus Lazarum suscitavit, ait discipulis suis: Tollite lapidem: subauditur, ut mortuus surgat dans exemplum, ut sicut ipsi manibus tollunt lapidem ut mortuus surgat, ita ipsi et successores eorum manus poenitentibus imponant, ut per impositionem manuum suis precibus mortuum de sepulchro, id est peccatorem de vitiis surgere et relevare faciant; et sicut illi praedictum Lazarum institis, id est funibus conligatum iubente Domino solvunt qui ait, Solvite illum, et sinite abire, ita isti eorum supplicationibus auxiliante Domino et comitante Spiritu sancto, qui in his semper operatur, per manus impositionem peccatorum solvant vincula eosque tempore a sanctis patribus constituto sacra eucharistia communicent et absolutos ire permittant. 128. Ut poenitentibus iuxta canonicam auctoritatem poenitentia detur, et ante suspensos a communione excubare faciant ad ecclesiae officium. Ut secundum formam canonum poenitentibus detur poenitentia, et prius eos a communione suspensos ad officium ecclesiae excubare faciant et inter reliquos poenitentes ad manus impositionem crebro recurrere. Expleto autem satisfactionis tempore et sacerdotali prece per manus impositionem, iuxta ordinem sacramentorum et canonum reconcilient poenitentes et sacra communione confirment. 129. De his qui separati a communione fuerint poenitentibus. Qui a communione separantur in locis quibus seclusi fuerant, per manus impositionem recipiantur in communionem. Nec se quisquam a peccatis absolutum sine reconciliatoria manus impositione credat; sed per manus impositionem precibus sacerdotum reconcilietur, sicut auctoritas habet ecclesiastica. 130. Ne in confinio mortis poenitens a reconciliatione diutius suspendatur. Et ut oblatio eius, qui poenitens necdum reconciliatus de hac vita exierit, ab ecclesia recipiatur. Qui poenitentiam in mortis agit periculo, non diutine a reconciliationis gratia differendus est. Sed si profecto mortis urget periculum, poenitentia per manus impositionem accepta statim et reconciliatio adhibenda est, ne prius ab humanis rebus aeger abscedat, quam donum reconciliationis accipiat, sicque superstitibus quodam modo doloris videtur esse perpetuum, si praecisum ab ecclesiae membris eum, qui utique reconciliationis non meruit gratiam, raptim a praesenti vita mortis natura subduxerit. Unde iuxta papae Leonis edictum his, qui in tempore necessitatis et in periculi urgentis instantia praesidium poenitentiae et mox reconciliationis remedium implorant, nec satisfactio interdicenda est, nec reconciliatio deneganda; quia misericordiae Dei nec mensuras possumus ponere, nec tempora definire. De his autem, qui accepta poenitentia, antequam reconcilientur, ab hac vita recesserint, quamquam diversitas praeceptorum de hoc capitulo habeatur, illorum tamen nobis sententia placuit, qui multiplices numero de huiusmodi humanius decreverunt, ut et memoria talium in ecclesiis commendetur et oblatio pro eorum dedicata spiritibus accipiatur. 131. De presbiteris vel diaconibus graviori noxa convictis. Item confirmatum est, ut si quando presbiteri vel diaconi in aliqua graviore culpa convicti fuerint, qua eos a ministerio necesse sit removeri, non eis manus tanquam poenitentibus vel tanquam fidelibus laicis imponatur. Neque permittendum, ut rebaptizati ad clericatus gradum promoveantur. 132. De poenitentibus qui ex gravioribus levioribusve commissis poenitentiam gerunt. De poenitentibus, qui sive ex gravioribus commissis sive ex levioribus poenitentiam gerunt, si nulla interveniat aegritudo, quinta feria ante pascha eis remittendum Romanae ecclesiae consuetudo demonstrat. Caeterum de pondere aestimando delictorum sacerdotis est indicare, ut adtendat ad confessionem poenitentis et ad fletus atque lacrymas corrigentis, ac tum iubere dimitti, cum viderit congruam satisfactionem. Sane si quis aegritudinem inciderit atque usque desperationem devenerit, ei est ante tempus paschae relaxandum, ne de seculo absque communione discedat. 133. De his, qui convivio solo gentilium et escis immolatitiis usi sunt. Qui convivio solo gentilium et escis immolatitiis usi sunt, possunt ieiuniis et crebris manus impositionibus purgari, ut deinceps ab idolothitis abstinentes sacramentorum Christi possint esse participes. Si autem aut idola adoraverunt aut homicidiis vel fornicationibus contaminati sunt, ad communionem eos, nisi per poenitentiam publicam et per manus impositionem sacerdotali prece sint reconciliati, non oportet admitti. Tempora poenitudinis habita moderatione sunt constituenda, prout conversorum animos sacerdotes inspexerint esse devotos, pariter etiam habentes aetatis senilis intuitum, et periculorum quorumque aut aegritudinum respicientes necessitates; in quibus si quis ita graviter urgeatur, ut dum adhuc poenitet, de salute ipsius desperetur, oportet ei per sacerdotalem sollicitudinem, id est per manus impositionem absolutione precum sacerdotalium communionis gratia subveniri. 134. Ut poenitentes, qui ex gravioribus peccatis poenitentiam gerunt, tribus annis sint inter audientes, si veram poenitentiam gesserint. Poenitentes, qui ex gravioribus peccatis poenitentiam gerunt, si ex corde poeniteant, sicut Nicena synodus de lapsis constituit, tribus annis sint inter audientes, quinque vero vel septem annis subiaceant inter poenitentes manibus sacerdotum. Duobus etiam annis oblationes modis omnibus non sinantur offerre, sed tantummodo populis in oratione socientur. Nec confundantur Deo colla submittere, qui eum non timuerunt abnegare. Quod si utpote mortales intra metas praescripti temporis coeperit vitae finis urguere, subveniendum est implorantibus seu ab episcopo, qui poenitentiam dedit, seu ab alio, qui tamen datam esse probaverit, aut similiter a praesbitero, iussu aut permissu tamen proprii episcopi, per manus impositionem absolutione precum sacerdotalium iaticum abeuntibus de seculo non negetur. Pueris autem, quibus a puritate vocabulum est, seu clericis, seu laicis, aut etiam similibus puellis, quibus ignorantia suffragatur aetatis, aliquandiu sub manus impositione detentis reddenda communio est. Quod si ante praefinitum poenitentiae tempus despecti a medicis aut evidentibus mortis pressi indiciis recepta quiquam communionis gratia convaluerint, servemus in eis, quod Niceni canones ordinarunt, ut habeantur inter illos, qui in oratione sola communicant, donec impleatur spatium temporis eisdem praestitum. 135. De catecuminis non praetereundis. Nec catecumini praetereundi sunt, quia non est causa dissimilis, sicut iidem sancti canones ordinaverunt. Hi qui quolibet modo Christum, quem semel confessi sunt, abiurarint, tribus annis inter audientes sint, et postea cum catecuminis permittantur orare, per manus impositionem communionis catholicae gratiam recepturi. 136. Ut qui poenitentiam publicae gerunt, uno anno cum cilicio sint inter audientes. Qui poenitentiam publice gerunt, debent unum annum esse cum cilicio inter audientes, vel usque ad magnum diem, et populo, quando intrat in ecclesiam, perfusi lacrymis veniam postulare precarique eum humiliter, ut pro eis dignetur orare. Tribus vero annis subiaceant inter poenitentes manibus sacerdotum in loco retro ostio ecclesiae poenitentibus constituto, et seorsum, infra ipsam tamen ecclesiam, secluso populo tamen, iam non in terram prostrati, sed vultu et capite humiliato, humiliter et ex corde, ut supra dictum est, veniam postulent et pro se orare exposcant. Duobus etiam annis oblationes modis omnibus non sinantur offerre, sed populis tantummodo in oratione socientur, ut perfectionem septimo in coena Domini consequantur anno, id est per episcopi vel eius iussu, si ipse abest, aliorum sacerdotum manus impositionem, absolutione sacerdotalium praecum, communionis catholicae gratiam recepturi. Qualiter septem annorum poenitentia agatur. In his vero septem annis multipliciter ieiuniis, orationibus, fletibus et elymosinarum, pro ut melius potuerint, exhibitionibus et lacrymis persistant. Et ne ulterius eis talia contingant admodum caveant, dicente Domino: Vade et amplius noli peccare. 137. De poenitentibus transgressoribus. Ut hi, qui frequenti praevaricatione peccata vel poenitentiam iterant, frequenti sententia, nisi per satisfactionem quae praevaricati sunt emendare nitantur, coerceantur vel condemnentur, ut haec, quae voluntarie non diluerunt, inviti emendent. Quod si his aliquis renuerit et praeceptis sui sacerdotis inobediens apparuerit, secundum modum culpae excommunicetur. Si quis autem his ante reconciliationem et eorum satisfactionem absque proprii episcopi licentia communicare praesumpserit, simili excommunicationi subiaceat. Sacerdotes autem, ad quos pertinere noscuntur, si eos quolibet munere vel favore aut neglegentia admonere noluerint aut per satisfactionem revertentes non susceperint, aut contemnentes de ecclesia non eiecerint, simili sententia plectantur, quousque vel emendationis vel eorum damnationis sententia promulgetur. 138. Ut poenitentibus absque personarum acceptione poenitentia detur. Ut sacerdos poenitentiam imploranti absque personae acceptione poenitentiae leges iniungat. 139. De neglegentioribus poenitentibus. Ut neglegentiores poenitentes tardius recipiantur. 140. De eo, qui poenitentiam in infirmitate petit. Is qui poenitentiam in infirmitate petit, si casu, dum ad eum sacerdos invitatus venit, oppressus infirmitate obmutuit vel in frenesim versus fuerit, dent testimonium qui eum audierunt, et accipiat poenitentiam. Et si continuo creditur moriturus, reconcilietur per manus impositionem et infundatur ori eius eucharistia. Si supervixerit, commoneatur a supradictis testibus petitionis suae satisfactio, et subdatur statutum poenitentiae tempus, quamdiu sacerdos, qui poenitentiam dedit, probaverit. 141. Ut poenitentes non se credant absolutos, nisi per manus impositionem. Poenitentes qui in infirmitate viaticum eucharistiae acceperint, non se credant absolutos sine manus impositione, si supervixerint. 142. De poenitentibus qui antequam leges poenitentiae exsequantur, si casu in itinere vel in mari mortui fuerint. Poenitentes, qui antequam leges poenitentiae exsequantur, si casu in itinere vel in mari mortui fuerint, ubi eis sacerdos subvenire non potuerit, memoria eorum et orationibus et oblationibus commendetur. 143. De loco monasteriorum vel aedificiis providendis. Dignum ac necessarium est, ut missi nostri per quaeque loca directi simul cum episcopis uniuscuiusque diocesis perspiciant loca monasteriorum canonicorum pariter et monachorum similiterque puellarum, si in apto et in congruo loco sint posita, ubi commodum necessarium possit adquiri, quod ad utilitatem pertinet monasteriorum, sicut in sancta regula dicitur: Monasterium autem ita debet constitui, ut omnia necessaria infra monasterium exerceantur, ut non sit necessitas monachis vel clericis vagandi foras, quia omnino non expedit animabus eorum. Similiter quoque aedificationes monasteriorum supradicti missi et cum eis episcopi per diversa loca praevideant, si aptae sint et congruenter sanctae professioni compositae, vel si claustrum firmum habeant, in quo salvari possint animae in eis commorantium sub disciplina canonica vel regulari. Ubi autem aliter inventa fuerint, hoc omnimodis episcopus loci ipsius faciat emendari, ita ut condignam professioni eorum custodiam habeant canonici vel monachi atque nonnanes, ne detur eis occasio maleficiendi, quod absit. 144. Ut episcopi sciant, qualiter canonici, qui sunt cum abbatibus, vivant. Praecipimus, ut unusquisque episcopus sciat per singula monasteria, quantos quisque abba canonicos in monasterio suo habeat. Et hoc omnino ambo pariter provideant, ut si monachi fieri voluerint, regulariter vivant; sin autem, canonice vivant omnino. 145. Ut presbiteri chrisma diligenter custodiant. Presbiteri sub sigillo custodiant chrisma et nulli sub praetextu medicinae vel maleficii donare inde praesumant. Quod si fecerint, honore priventur. 146. Ut presbiteri utantur assidue orariis. Presbiteri sine intermissione utantur orariis propter differentiam sacerdotii dignitatis. 147. Ne laici presbiteros eiciant de ecclesiis eosve in eis constituant absque propriorum episcoporum consensu. Ut laici presbiteros non eiciant de ecclesiis neque constituant sine consensu episcoporum suorum. 148. Ne laici a presbiteris munera exigant. Ut laici omnino munera iniusta non exigant a presbiteris propter commendationem ecclesiae cuiquam presbitero. 149. De fugitivis clericis. Ut unusquisque episcopus in sua parrochia diligenter presbiteros vel clericos inquirat, unde sint. Et si aliquem fugitivum invenerit, ad suum episcopum redire faciat. 150. De letania maiore. Placuit nobis, ut letania maior observanda sit a cunctis christianis diebus tribus.

151 De quatuor temporibus observandis. Constituimus, ut quatuor tempora anni ab omnibus cum ieiunio observentur; id est in Martio mense ebdomada prima, feria quarta et sexta et sabbato veniant omnes ad ecclesiam hora nona cum letaniis ad missarum solemnia. Similiter in mense Iunio ebdomada secunda feria quarta et sexta sabbato ieiunetur usque horam nonam, et a carne ab omnibus abstineatur. Similiter in mense Septembrio ebdomada tertia. Et in mense Decembrio ebdomada, quae fuerit plena ante vigiliam natalis Domini, sicut est in Romana ecclesia traditum.

152. De indicto ieiunio. Quod si quis indictum ieiunium superbiendo contempserit et observare cum caeteris christianis noluerit, in Gangrensi concilio praecipitur, ut anathematizetur, nisi emendare se studeat. 153. De dominicis diebus. Omnes dies dominicos cum omni veneratione observare decrevimus et servili opere abstinere. Et mercatus in eis minime sit, nec placitum, ubi aliquis ad mortem vel ad poenam iudicetur. 154. De decimis. Ammonemus atque praecipimus, ut decima Deo omnino dari non neglegatur, quam Deus ipse sibi dari constituit: quia timendum est, ut quisquis Deo suum debitum abstrahit, ne forte Deus per peccatum suum auferat ei necessaria sua, et qui decimam Deo dare neglexerit, novem partes auferantur ab eo. 155. Ut ecclesiae pacem habeant. Reum confugientem ad ecclesiam nemo abstrahere audeat neque inde donare ad poenam vel ad mortem, ut honor Dei et sanctorum eius conservetur; sed rectores ecclesiarum pacem et vitam ac membra eis obtinere studeant. Tamen legitime componant, quod inique fecerunt. 156. Iterum de pace ecclesiarum. Praecipimus, ut in ecclesiis aut in domibus ecclesiarum vel in atriis placita secularia minime fiant. 157. Ut antiquae ecclesiae honorem suum habeant. Ecclesiae antiquitus constitutae nec decimis nec aliis possessionibus priventur, ita ut novis oratoriis tribuantur. 158. De beneficiis ecclesiasticis. Quicunque beneficium ecclesiasticum habent, ad tecta ecclesiae restauranda vel ipsas ecclesias emendandas omnino adiuvent, et nonam et decimam reddant. 159. Ne presbiter missam solus cantet. Nullus presbiter, ut nobis videtur, solus missam cantare recte valet. Quomodo enim dicet: Dominus vobiscum, vel sursum corda ammonebit habere, et alia multa his similia, cum alius nemo cum eo sit? 160. De oblatione et pace in aecclesia facienda. Oblationem quoque et pacem in ecclesia facere iugiter ammoneatur populus christianorum; quia ipsa oblatio sibi et suis magnum est remedium animarum, et in ipsa pace vera unanimitas et concordia demonstratur . 161. De symbolo et oratione dominica. Symbolum, quod est signaculum fidei, et orationem dominicam discere semper ammoneant sacerdotes populum christianum. Volumusque ut disciplinam condignam habeant qui haec discere neglegunt, sive in ieiunio, sive in alia castigatione. Propterea dignum est, ut filios suos donent ad scolam, sive ad monasteria, sive foras presbiteris, ut fidem catholicam recte ediscant et orationem dominicam, ut domi alios docere valeant. Qui vero aliter non potuerit, vel in sua lingua hoc discat. 162. Ut malum ebrietatis omnino vitetur. Magnum malum ebrietatis, unde omnia vitia pullulant, modis omnibus cavere praecipimus. Qui autem hoc vitare noluerit, excommunicandum eum esse decrevimus usque ad emendationem congruam. 163. De spiritalibus filiolis. Praecipimus, ut unusquisque compater vel proximi spiritales filios suos catholice instruant. 164. Ut canticum luxuriosum circa ecclesias deseratur. Canticum turpe atque luxuriosum circa ecclesias agere omnino contradicimus, quod et ubique vitandum est. 165. De incestuosis. Ut episcopi incestuosos puriter investigare studeant, omnino praecipimus. Et si penitere noluerint, de ecclesia expellantur donec ad poenitentiam revertantur. 166. Ne in quarta vel quinta aut sexta generatione coniugium copuletur. Contradicimus quoque, ut in quarta vel quinta sextaque generatione nullus amplius coniugio copuletur. Ubi autem post interdictum factum inventum fuerit, separetur. 167. Ne proprius filius de baptismo suscipiatur vel ad confirmationem teneatur. Nullus igitur proprium filium vel filiam de fonte baptismatis suscipiat, nec filiolam nec commatrem ducat uxorem, nec illam cuius filium vel filiam ad confirmationem tenuerit. Ubi autem factum fuerit, separentur. 168. De damnatis nuptiis. Si quis viduam uxorem duxerit, et postea cum filiastra sua fornicatus fuerit, seu duabus sororibus nupserit, aut si qua duobus fratribus nupserit, seu cum patre et filio, tales copulationes anathematizari, nec umquam amplius coniugio copulari, sed sub magna districtione fieri. 169. De cura et praedicatione sacerdotum erga populum sibi commissum, et ut facinorosos extra ecclesiam eiciant. Ut sacerdotes populi sibi commissi curam habeant et instanter de eorum animarum salute praedicent, et ut facinorosos secundum euangelicam institutionem arguant. 170. Ut presbiteri omnes suos subiectos orationem dominicam et symbolum doceant. Quod presbitero praevidendum sit, ut omnes qui christiano nomine censentur, orationem dominicam et symbolum memoriter teneant et intellegant. 171. Quibus temporibus baptizandum sit. Ut baptismum non fiat nisi statutis temporibus, id est, pascha et pentecosten, nisi infirmitas intercesserit. Et ut aliubi non baptizetur, nisi in vicis publicis, nisi, sicut iam dictum est, ob infirmitatis causam. 172. Quod nullum pretium pro baptismo accipi debeat. Ut nemo presbiterorum pro baptismo pretium accipere praesumat. Quod si fecerit, sciat se canonica regula esse damnandum. 173. De decimis, ut fideliter a fidelibus dentur et canonice a presbiteris dividantur. Ut decimae fideliter sanctae ecclesiae reddantur et presbiteri secundum canonicam regulam fideliter eas dividant. 174. De presbiteris, ut seculares non exerceant curas neque iudices villarum fiant. Ut presbiteri curas seculares nullatenus exerceant, id est ut neque iudices neque maiores villarum fiant. 175. Ut in titulis quibus presbiteri consecrantur, ante suam promotionem stabilitatem promittant. Ut presbiteri, qui in titulis consecrantur, secundum canones, antequam ordinentur, promissionem stabilitatis loci illius faciant. 176. Ne feminae cum presbiteris habitent. Ut presbiteri, secum feminas licentiam non habeant habitandi, et ut suspiciones effugiant. 177. De presbiteris vel clericis fugitivis. De fugitivis presbiteris vel clericis canonica auctoritas observetur; id est ut nemo nostrum clericum alterius parrochiae ordinet, neque ordinatum suscipiat sine permissione sui episcopi. Et hoc considerandum est, quid de talibus faciendum sit. 178. Ut in domibus non consecratis nequaquam missa celebretur. Sancitum est, ut nullus presbiterorum in domibus ab episcopis non consecratis oblationem offerre quoquo modo praesumat. 179. Ut presbiteri, diaconi vel subdiaconi nec arma portent, nec venationem exerceant. Et hoc cavendum est, ut presbiteri vel diaconi sive subdiaconi arma portare non praesumant, neque venationes aliquas exercere. 180. Quod non liceat mulieri sanctum velum acceptum dimittere. Qualicunque modo mulier permittente canonice viro suo aut eo defuncto velum sanctum in caput acceperit, aut sponte aut invita, in eo permaneat omnino nec dimittat. 181. Ut res pauperum vel minus potentum mala occasione non emantur. Propter provisiones pauperum, pro quibus curam habere debemus, placuit nobis, ut nec episcopi nec abbates nec comites nec vicarii nec iudices nullusque omnino sub mala occasione vel malo ingenio res pauperum vel minus potentum nec emere nec vi tollere audeat. Sed quisquis ex eis aliquid comparare voluerit, in publico placito coram idoneis testibus et cum ratione hoc faciat. Ubicunque autem aliter inventum fuerit factum, hoc omnino emendetur per iussionem nostram. 182. De potestate episcoporum pro rebus ecclesiasticis, ac de convenientia episcoporum cum laicis. Ut episcopi potestatem habeant res ecclesiasticas praevidere, regere et gubernare atque dispensare secundum canonicam auctoritatem. Volumus, ut laici in eorum ministerio obediant episcopis ad regendas ecclesias Dei, viduas et orphanos defensandos, et ut obedientes sint eis ad eorum christianitatem servandam. Et episcopi consentientes sint comitibus et indicibus ad iustitias faciendas. Et nullatenus per aliquorum mendacium vel falsum testimonium neque periurium aut per praemium lex iusta in aliquo depravetur. 183. De eo, qui causam iudicatam repetere praesumit. Si quis causam iudicatam repetere praesumpserit in mallo, ibique testibus convictus fuerit, aut quindecim solidos conponat, aut quindecim ictus ab scabinis, qui causam prius iudicaverunt, accipiat. 184. De colonis et fiscalinis. Ut nec colonus nec fiscalinus possint alicubi traditiones facere. 185. De vita canonicorum. In omnibus igitur, quantum humana permittit fragilitas decrevimus, ut canonici clerici canonice vivant, observantes divinae scripturae doctrinam et documenta sanctorum patrum, et nihil sine licentia episcopi sui vel magistri eorum inconposite agere praesumant. In unoquoque episcopatu ut simul manducent et dormiant, ubi his facultas id faciendi suppetit. Vel qui de rebus ecclesiasticis stipendia accipiunt, in suo claustro maneant et singulis diebus mane prima ad lectionem veniant et audiant, quid eis imperetur. Ad mensam vero similiter lectionem audiant et obedientiam secundum canones magistris suis exhibeant. 186. De presbiteris occisis. Presbiteri interfecti episcopo, ad cuius parrochiam pertinent, solvantur secundum capitulare gloriosi Karoli genitoris nostri, ita videlicet, ut medietatem wirgildi eius episcopus utilitatibus ecclesiae, cui is praefuit, tribuat, et alteram medietatem in elymosina illius iuste dispertiat: quia nullus nobis eius heres proximior videtur, quam ille qui ipsum Domino sociavit. 187. De accusatione episcopi. Ut episcopum nulli criminoso liceat accusare. 188. Quod non liceat monasteria Deo sacrata diversoria fieri secularia. Ut deinceps monasteria, quae Deo sacrata esse noscuntur, diversoria secularia secundum canonicam institutionem, in quantum cavere hoc possumus, non fiant, sed religiosis et Deum timentibus hominibusque sacratis tribuantur. 189. Ut coniurationes vel conspirationes non fiant. Ut coniurationes vel conspirationes non fiant; quia haec facientes sacri canones graviter damnant. 190. De illis qui res ecclesiae tenent. Si quis ecclesiasticam rem tenet et admonitus iudicium declinaverit, quoadusque ad discussionem veniat, aut rem restituat ecclesiasticam, aut communione privetur. 191. De servo ecclesiae in furto compraehenso. Si servus ecclesiae in furto compraehensus fuerit, a iudice publico sicut et reliqui distringatur. Et si iudex publicus servum ecclesiae sine furto non praesumentem sine audientia vicedomini aut archidiaconi aut detinere aut iniuriare praesumpserit, anno integro ab ecclesiae liminibus arceatur. 192. De his, qui clericum iniuriaverint. Ex concilio Autissiodorensi. Quicunque iudex aut secularis presbitero aut diacono, aut cuilibet de clero, aut de iunioribus, absque audientia episcopi vel archidiaconi vel archipresbiteri iniuriam inferre praesumpserit, anathema ab omnium christianorum consortio habeatur. 193. Ut homicidis vel caeteris reis, qui legibus mori debent, si ad ecclesiam confugerint, nullus eis victus detur. Ut homicidis vel caeteris reis, qui legibus mori debent, si ad ecclesiam confugerint, nullus eis victus detur. 194. De decimis per iussionem episcopi dispensandis. Ut unusquisque suam decimam donet atque per iussionem episcopi dispenset. 195. Qualiter de latronibus faciendum sit. Ut latrones de infra emunitatem a iudice ipsius emunitatis in comitis placito praesententur. Et qui hoc non fecerit, beneficium et honorem perdat. Similiter vassi nostri, si hoc non adimpleverint, beneficium et honorem perdant. Et qui beneficium non habent, bannum solvant. 196. De periuriis. De eo, qui periurium fecerit, ut nullam redemptionem solvat, sed manum perdat. Quod si accusator contendere voluerit de ipso periurio, stent ad crucem. Et si iurator vicerit, legem suam accusator emendet. Hoc vero de minoribus causis observandum. De maioribus vero rebus aut de statu ingenuitatis secundum legem custodiant. 197. De latronibus iuste peremptis, et de hominibus iniuste punitis. De vindicta et iudicio iusto in latrones facto testimonia episcoporum absque peccato comitis esse dicuntur, ita tamen ut absque invidia aut occasione mala hoc fiat, nihilque aliud ibi interponatur nisi vera iustitia ad perficiendum. Ille vero, qui per odium vel malum ingenium et nisi propter iustitiam faciendam hominem punierit, honorem suum perdat et legibus contra quem iniuste fecit, secundum poenam quam intulerit, emendet. 198. De nonis et decimis vel censu ecclesiarum. De rebus vero ecclesiarum, unde nunc census exeunt, decima et nona cum ipso censu solvantur. Et unde antea non exierunt, similiter nonae et decimae dentur. De casatis vero quinquaginta solidus unus, de triginta dimidius solidus, de viginti transmissus unus. Et ut precariae modo renoventur. Et ubi non sunt scriptae, fiat descriptio inter conventores de verbo nostro. 199. De tributariis aecclesiarum. De cerariis et tabulariis ac cartellariis ita fiat, sicut a longo tempore decretum est. 200. Ut sacramentum pro ghildonia non fiat. De sacramentis pro gildonia invicem coniurantibus, ut nemo praesumat facere. Alio vero modo de elymosinis illorum aut de incendiis aut de naufragiis, quamvis conhibentiam faciant, nemo in hoc iurare praesumat. 201. Ut iterantibus nullus impedimentum faciat. De iterantibus qui ad palatium aut aliubi pergunt, ut eos per collectam nemo sit ausus adsallire. Et nemo herbam defensionis tempore praesumat tollere, nisi in hostem pergat aut missus noster sit. 202. De teloneis forbannitis. De teloneis, qualiter antea forbanniti fuerunt, observetur, ut nullus tollat, nisi quod ab antiquo statutum fuerat. 203. Ut mancipia non sine testibus vendantur. De mancipiis, ut non vendantur nisi aut in praesentia episcopi vel comitis, aut praesentia archidiaconi aut centenarii aut vicedomini aut iudicis comitis, aut ante bene nota testimonia. Et ut foras marcam nemo mancipia vendat; et qui fecerit, tantas vices bannum solvat, quanta mancipia vendidit. Et si non habet pretium, in wadium se ipsum tradat comiti pro pretio, usque dum ipsum bannum solvat. 204. Qualiter de comitibus vel de vassis dominicis iustitias non facientibus agendum sit. Si comes in suo ministerio iustitias non fecerit, missis nostris de sua causa vel de suis exeniis serviat, usque dum iustitiae ibi factae fuerint. Et si vassus noster iustitias non fecerit, tunc et comes et missus noster ad ipsius casam sedeant et de suo vivant, quousque iustitias faciant. 205. De his, qui pretium pro faida recipere et iustitiam facere nolunt. Si quis pro faida praecium recipere non vult et iustitiam exinde facere, in talem locum eum mittere volumus, ut maius damnum non crescat. 206. De latronibus bis per membra et tertio per vitam puniendis. De latronibus ita praecipimus observandum, ut pro prima culpa non moriatur, sed unum oculum perdat; de alia vero culpa nasus ipsius latronis truncetur; de tertia culpa, si se non emendaverit, morietur. 207. Decretale precum quorundam episcoporum. Capitulare qualiter institutum est in hoc episcoporum conventu; id est ut unusquisque episcopus tres missas et tria psalteria, unum pro domno rege et aliud pro exercitu Francorum, tertium pro praesenti tribulatione faciat. Presbiteri missas tres. Monachi et monachae et canonici unusquisque psalteria tria. Et biduanas omnes faciant tam episcopi, quam monachi et monachae atque canonici atque eorum infra casati homines, vel qui potentes sunt. Et unusquisque episcopus, abbas et abbatissa, qui facere potest, libram donet de argento aut eam valente in elymosinam, mediocres vero dimidiam libram, minores vero solidos quinque. Et episcopi, abbates et abbatissae pauperes famelicos quatuor pro ista striccitate nutrire debeant usque tempore messium. Et qui tantum non possunt, iuxta quod possibilitas est, aut tres vel duos aut unum. Comites fortiores libram de argento aut valente donent in elymosinam, mediocres vero mediam libram; vassus dominicus de casatis ducentis mediam libram, de casatis centum solidos quinque, de quinquaginta unciam unam. Et faciant biduanas, et eorum homines, atque eorum casati, vel qui hoc facere possunt. Et qui redimere ipsam triduanam voluerit, fortiores comites uncias tres, mediocres denarios triginta, minores solidum unum. Et de pauperibus famelicis sicut suprascriptum est ipsi faciant. Haec omnia, si Domino placuerit, pro domno rege et exercitu Francorum et praesenti tribulatione missa sancti Iohannis sint completa. 208. Quod res aecclesiarum vota sint fidelium, pretia peccatorum et patrimonia pauperum; quibus non solum conlata conservanda, sed etiam alia augenda sunt. Quia iuxta sanctorum patrum traditionem novimus res ecclesiae vota esse fidelium, pretia peccatorum et patrimonia pauperum, cui non solum habita conservare, verum etiam multa Deo opitulante conferre optamus, tamen ut ab ecclesiasticis de non dividendis rebus illius ecclesiae suspicionem dudum conceptam penitus amoveremus, statuimus, ut neque nostris, neque filiorum et Deo dispensante successorum nostrorum temporibus qui nostram vel progenitorum nostrorum voluntatem vel exemplum imitari voluerint, nullam penitus divisionem aut iacturam patiantur. 209. De collatis aecclesiae dividendis. Statutum est, ut quicquid tempore imperii nostri a fidelibus ecclesiae sponte collatum fuerit, in ditioribus locis duas partes in usus pauperum, tertiam in stipendia cedere clericorum aut monachorum, in minoribus vero locis aeque inter clerum et pauperes fore dividendum, nisi forte a datoribus alicubi specialiter datae fuerint. 210. De ordinatione servorum. De servorum ordinatione, qui passim ad gradus ecclesiasticos indiscrete promovebantur, placuit omnibus cum sacris canonibus concordare debere. Id enim statutum est, ut nullus episcoporum deinceps eos ad sacros ordines promovere praesumat, nisi prius a dominis propriis libertatem consecuti fuerint. Et si quilibet servus dominum suum fugiens aut latitans aut adhibitis testibus munere conductis vel corruptis aut qualibet calliditate vel fraude ad gradus ecclesiasticos pervenerit, decretum est, ut deponatur et dominus eius eum recipiat. Si vero pater eius vel mater ab alia patria in aliam migrans in eadem provincia filium genuerit, et ipse filius ibidem educatus et ad gradus ecclesiasticos promotus fuerit, et utrum servus sit ignoraverit, et postea veniens dominus illius legibus eum adquisierit, sancitum est ut si dominus eius illi libertatem dare voluerit, in gradu suo permaneat. Si vero eum catena servitutis a castris dominicis extrahere voluerit, gradum amittat, quia iuxta sacros ordines vilis persona manens sacerdotii dignitate fungi non potest. De rebus vero illorum vel peculiare, qui a propriis dominis libertate donantur, ut ad gradus ecclesiasticos iure promoveantur, statutum est, ut in potestate dominorum consistat, utrum illis concedere an sibi vendicare velint. Caeterum si post ordinationem aliquid adquisierint, illud observetur, quod in canonibus de consecratis nihil habentibus constitutum est. De ecclesiarum vero servis communi sententia decretum est, ut archiepiscopi per singulas provincias constituti nostram auctoritatem habeant, suffraganei vero exemplar illius secum habeant. Et quandocunque de familia ecclesiae utilis inventus aliquis ordinandus est, in ambone ipsa auctoritas coram populo legatur, et coram sacerdotibus vel coram fidelibus laicis et ante cornu altaris, sicut in nostra auctoritate continetur, remota qualibet calliditate libertatem consequatur, et tunc demum ad gradus ecclesiasticos promoveatur. Similiter quoque de his agendum est, quos laici de familia ecclesiarum ad sacros ordines promovere voluerint. Sed et de his, quos praepositi canonicorum aut monachorum ordinandos expetiverint, eadem forma servanda est. 211. De personis, a quibus non sunt res accipiendae. Statutum est, ut nullus quilibet ecclesiasticus ab his personis res deinceps accipere praesumat, quorum liberi aut propinqui hac inconsulta oblatione possint rerum propriarum exheredari. Quod si aliquis deinceps hoc facere tentaverit, synodali sententia districte feriatur et res ad exheredatos redeant. 212. Ut nullus presbiter aliqua cupiditate quemquam tonsurare suadeat. Statutum est, ut nullus in canonica aut regulari professione constitutus aliquem tonsurare, propter res adipiscendas deinceps persuadeat. Et qui hoc facere temptaverit, synodali vel imperiali sententia modis omnibus feriatur. 213. De presbiteris constituendis. Statutum est, ut sine auctoritate vel consensu episcoporum presbiteri in quibuslibet ecclesiis nec constituantur nec expellantur. Et si laici clericos probabilis vitae et doctrinae episcopis consecrandos, suisque in ecclesiis constituendos, obtulerint, nulla qualibet occasione eos reiciant. 214. De mansis uniuscuiusque aecclesiae. Sancitum est, ut unicuique ecclesiae unus mansus integer absque aliquo servitio attribuatur. Et ut presbiteri in eis constituti non de decimis neque de oblationibus fidelium, non de domibus neque de atriis vel ortis iuxta ecclesiam positis neque de praescripto manso aliquod servitium praeter ecclesiasticum faciant. Et si aliquid amplius habuerint, inde senioribus suis debitum servitium impendant. 215. De presbiteris uniuscuiusque ecclesiae. Statutum est, postquam hoc impletum fuerit, ut unaquaeque ecclesia suum presbiterum habeat, ubi id fieri facultas providente episcopo permiserit. 216. De sacris vasis ecclesiae ad pignus datis. De sacris vasis ecclesiae, quae in pignus a nonnullis in quibusdam locis dari comperimus, inhibitum est, ne deinceps a quoquam fieri praesumatur, nisi solummodo necessitate redimendorum captivorum compellantur. 217. De ecclesiis destructis, vel de nonis et decimis. De ecclesiis sane destructis, vel de nonis et decimis, sive de claustris canonicorum, qualiter constitui et ordinari nobis placuerit, aliis capitulis adnotavimus. 218. De presbiteris, qui feminas in domibus habent. Statutum est ab episcopis de presbiteris, qui feminas secum indiscrete habitare permittunt et propter hoc malae opinionis suspicione denotantur, ut si deinceps admoniti non se correxerint, velut contemptores sacrorum canonum canonica invectione feriantur. 219. De presbiteris, qui pro chrismate in coena Domini veniebant. De presbiteris, qui accipiendi chrismatis gratia ad civitates in coena Domini venire soliti erant sancitum est, ut de his, qui longe positi sunt, de octo vel decem unus ab episcopo eligatur, qui acceptum crisma sibi et sociis diligenter perferat. Hi vero, qui non longius a civitate, quam quatuor aut quinque millibus habitant, more solito ad accipiendum crisma perveniant. Discendi vero gratia alio, non quadragesimali tempore, ad civitates vocentur. 220. De praedicatione et confirmatione episcoporum. Ne vero episcopi occasione praedicandi aut confirmandi oneri essent populis, a nobis admoniti polliciti sunt, se deinceps hoc cavere velle et eo tempore suum ministerium, in quantum facultas datur, exequi, quo eorum profectio, quantum in illis est, his, quibus prodesse possunt et debent, non sit importuna vel onerosa. 221. De pueris tondendis et puellis velandis. Ne pueri sine voluntate parentum tonsurentur vel puellae velentur, modis omnibus inhibitum est. Et qui hoc facere tentaverit, multam, quae in capitulis legis mundanae a nobis constituta continetur, persolvere cogatur. 222. De feminis viros amittentibus. De feminis, quae viros amittunt, placet, ne se sicut actenus indiscrete velent, sed ut triginta dies post discessum viri sui expectent et post tricesimum diem per consilium episcopi sui, vel si episcopus absens fuerit, consilio aliorum religiosorum sacerdotum suorumque parentum atque amicorum id quod eligere debent eligant. Et quia a sacro conventu rogati, ut hi, qui publicam gerunt poenitentiam, et feminae, quae viros amittunt, nostra auctoritate donec deliberent quid agant tueantur: specialiter pro his capitula fieri et legis mundanae capitulis inserenda decrevimus. 223. De raptis et de earum raptoribus. De raptis et de raptoribus quamquam specialiter decrevissemus, quid pati debeant, qui hoc nefas deinceps facere temptaverint, quid tamen de his sacri canones praecipiant, hic inserendum necessarium duximus; quatinus omnibus pateat, quantum malum sit, et non solum humana, sed et divina auctoritate constricti abhinc hoc malum caveatur. 224. De puellis raptis necdum desponsatis. De puellis raptis necdum desponsatis in concilio Calcidonensi, ubi 630 patres affuerunt, capitulo 38, ita habetur: Eos qui rapiunt puellas sub nomine simul habitandi, cooperantes et conhibentes raptoribus decrevit sancta synodus, siquidem clerici sunt, decidant gradu proprio; si vero laici, anathematizentur. Quibus verbis aperte datur intellegi, qualiter huius mali auctores damnandi sunt, quando participes et conhibentes tanto anathemate feriuntur, et quia iuxta canonicam auctoritatem ad coniugia legitima raptas sibi iure vindicare nullatenus possint. 225. De desponsatis puellis et ab aliis raptis. De desponsatis puellis et ab aliis raptis ita in concilio Ancyrano capitulo decimo legitur: Desponsatas puellas et postea ab aliis raptas placuit erui et eis reddi, quibus ante fuerant desponsatae, etiamsi eis a raptoribus vis illata constiterit. Proinde statutum est a sacro conventu, ut raptor publica poenitentia multetur; raptae vero, si sponsus eam recipere noluerit et ipsa eiusdem crimini consentiens non fuit, licentia nubendi alii non negetur. Quod si et illa consensit, simili sententiae subiaceat. Quod si post haec iungere praesumpserint, utrique anathematizentur. 226. De his, qui virginibus Deo dicatis se sociant. De his, qui sacris virginibus se sociant, ita in decretis papae Gelasii capitulo vigesimo continetur: Virginibus sacris temere se quosdam sociare cognovimus et post dicatum Deo propositum incesta federa sacrilegaque miscere; quos protinus aequum est a sacra communione detrudi, et nisi publicam probatamque egerint poenitentiam, omnino non recipi. Aut his certe viaticum de seculo transeuntibus, si tamen poenituerint, non negetur. Si vero de copulatione sacrarum virginum tam severe feriuntur, quanto severius feriendi sunt qui eas rapiunt? Ideo, sicut praemissum est, necesse est, ut ab omnibus in christiana religione consistentibus rigore auctoritatis divinae vel humanae hoc malum radicitus amputetur. 227. De puellis, quo tempore velentur. Ne vero puellae indiscrete velentur, placuit nobis etiam de sacris canonibus qualiter observandum sit hic inserere. De tempore velandarum puellarum in Africano concilio capitulo 16 continetur, ut non ante viginti quinque annos consecrentur. Item in eodem concilio capitulo 93 de virginibus velandis ita continetur: Item placuit, ut quicunque episcoporum necessitate virginali cum et vel petitor potens vel raptor aliquis formidatur, vel si etiam aliquo mortis periculoso scrupulo conpuncta fuerit, ne non velata moriatur, aut exigentibus parentibus aut his, ad quorum curam pertinet, velaverit virginem seu velavit ante viginti quinque annos aetatis, non ei obsit concilium, quod de isto annorum numero constitutum est. Unde colligitur, quia iuxta priorem sanctionem virgines vicesimo quinto aetatis suae anno rite consecrandae sunt. Quod si praemissae necessitates ante id fieri compulerint, non ullum possint episcopo afferre praeiudicium consecranti. 228. De examinatione sanctae crucis non facienda. Sancitum est, ut nullus deinceps quamlibet examinationem sanctae crucis facere praesumat, ne Christi passio neque glorificatio cuiuslibet temeritate contemptui habeatur. 229. De pabulo verbi divini nuntiando. Episcopus sive per se, sive per vicarios pabulum verbi divini sedule populis adnuntiet; quia, ut ait beatus Gregorius, iram contra se occulti iudicis excitat sacerdos, si sine praedicationis sonitu incedit. Et ut clerum sibi commissum in sobrietate et castitate nutriat divinisque officiis imbuat, qui rite ad sacrosanctos ecclesiasticos ordines promoveri possint. Et ut operam dent, quantinus presbiteri missalem et lectionarium sive caeteros libellos sibi necessarios bene correctos habeant; et qualiter ecclesias destructas sibi pertinentes iuxta vires emendent, qualiter etiam viduas diligenter instruant, quomodo etiam secundum apostolicam auctoritatem conversari debeant, edoceant. Et ut superstitiones, quas quibusdam in locis in exsequiis mortuorum nonnulli faciunt, eradicent. Et ut exemplo suae innocentiae alios ad bene vivendum provocent; et cunctis ecclesiasticis negotiis, quantum Dominus iuverit, totis viribus consulere satagant, diligenter admonuimus. Et ut liberius exsequi valeant, nos in quantum Dominus posse dederit opem ferre modis omnibus optamus. 230. De homicidiis in ecclesiis vel in atriis earum perpetratis. Si quis aut ex levi causa aut sine causa hominem interfecerit in ecclesia, de vita componat. Si vero foris rixati fuerint et unus alterum in ecclesiam fugerit et ibi se defendendo eum interfecerit, si huius facti testes non habuerit, cum duodecim coniuratoribus legitimis iurare cogatur; is vero qui interfectus est, absque conpositione jaceat; ac deinde interfector secundum iudicium canonicum congruam facinori quod admisit poenitentiam accipiat. Si proprius servus hoc admiserit, iudicio aquae ferventis examinetur, utrum hoc sponte an se defendendo fecisset. Et si manus eius exusta fuerit, interficiatur; si autem non fuerit, dominus eius iuxta quod wirgildus illius est, ad ecclesiam persolvat, aut eum, si voluerit, eidem ecclesiae tradat. De ecclesiastico et fiscalino et beneficiario servo volumus, ut pro una vice wirgildus eius pro eo componatur; altera vice ipse servus ad supplicium tradatur. Hereditas tamen liberi hominis, qui propter tale facinus ad mortem fuerit iudicatus, ad legitimos heredes illius perveniat. Si in atrio ecclesiae, cuius porta reliquiis sanctorum consecrata est, huiusmodi homicidium perpetratum fuerit, simili modo emendetur vel conponatur. Si vero porta ecclesiae non est consecrata, eo modo conponatur quod in atrio committitur, sicut conponi debet quod in emunitate violata committitur. 231. De iniuriis sacerdotum in ecclesiis factis. Sanguinis effusio in ecclesia facta cum fuste, si presbiter fuerit, triplo conponatur, duae partes eidem presbitero, tertia pro fredo ad ecclesiam, insuper et bannus noster. Similiter de diacono iuxta suam compositionem triplo persolvatur et insuper bannus noster. Similiter et de ictu sine sanguinis effusione, de unoquoque ordine clericorum secundum suam conpositionem triplo, et bannus noster. Et qui non habet, unde ad ecclesiam persolvat, tradat se in servitium eidem ecclesiae, usque dum totum debitum persolvat. 232. De viduis et pupillis et pauperibus. Viduae et pupilli ac pauperes quandocunque in mallum ante comitem venerint, primo eorum causa audiatur et definiatur. Et si testes per se ad causas suas quaerendas habere non potuerint vel legem nescierint, comes illos vel illas adiuvet dando eis talem hominem, qui rationem eorum teneat vel pro eis loquatur. 233. De raptu viduarum. Qui viduam intra primos triginta dies viduitatis suae vel invitam vel volentem sibi copulaverit, bannum nostrum, id est solidos sexaginta, in triplo conponat. Et si invitam eam duxit, legem suam ei conponat, illam vero ulterius non adtingat. 234. De homine publicam poenitentiam agente interfecto. Qui hominem publicam poenitentiam agentem interfecerit, bannum nostrum in triplo conponat, et wirgildum proximis suis persolvat. 235. Ut omnis homo liber potestatem habeat, ubicunque voluerit res suas dare pro salute animae suae. Si quis res suas pro salute animae suae vel ad aliquem venerabilem locum vel propinquo suo vel cuilibet alteri tradere voluerit et eo tempore intra ipsum comitatum fuerit, in quo res illae positae sunt, legitimam traditionem facere studeat. Quod si eodem tempore, quo illas tradere vult, extra eundem comitatum fuerit, id est sive in exercitu, sive in palatio, sive in alio quolibet loco; adhibeat sibi vel de suis pagensibus vel de aliis, qui eadem lege vivunt qua ipse vivit, testes idoneos; vel si illos habere non potuerit, tunc de aliis quales ibi meliores inveniri possunt; et coram ipsis rerum suarum traditionem faciat et fideiussores vestiturae donet ei, qui illam traditionem accipit, qui vestituram faciant. Et postquam haec traditio ita facta fuerit, heres illius numquam de praedictis rebus valeat facere repetitionem. Insuper et ipse per se fideiussorem faciat eiusdem vestiturae, ne heredi ulla occasio remaneat hanc traditionem immutandi, sed potius necessitas incumbat illam perficiendi. Et si nondum res suas cum coheredibus suis divisas habuit, non ei hoc sit impedimentum; sed coheres eius si sponte noluerit, aut per comitem aut per missum eius distringatur, ut divisionem cum illo faciat, ad quem defunctus hereditatem suam voluit pervenire. Et si cuilibet ecclesiae eam tradere rogavit, coheres eius eam legem cum illa ecclesia de praedicta hereditate habeat, quam cum alio coherede suo habere debet. Et hoc observetur erga patrem et filium et nepotem usque ad annos legitimos. Postea ipsae res ad emunitatem ipsius ecclesiae redeant. 236. De homicidiis prohibendis. Quicunque hominem aut ex levi causa aut sine causa interfecerit, wirgildum eius his, ad quos ille pertinet, conponat. Ipse vero propter talem praesumptionem in exilium mittatur ad quantum tempus nobis placuerit. Res tamen suas non amittat. 237. Quid in conpositionem wirgildi dari non debeat. In conpositionem wirgildi volumus ut ea dentur, quae in lege continentur, excepto accipitre et spata; quia propter illa duo aliquoties periurium committitur, quando maioris pretii, quam illa sint, esse iurantur. 238. De raptu alienarum sponsarum. Si quis sponsam alienam rapuerit, aut patri eius aut ei qui legibus eius defensor esse debet, cum sua lege eam reddat. Et quicquid cum ea tulerit, semotim unamquamque rem secundum legem reddat. Et si hoc defensor eius perpetrari consensit, et ideo raptori nihil quaerere voluerit, comes singula de unaquaque re fre a nostra ab eo exactare faciat: sponso vero legem suam conponat et insuper bannum nostrum, id est sexaginta solidos, solvat; vel in praesentiam nostram comes eum advenire faciat; et quanto tempore nobis placuerit in exilio maneat, et illam feminam ei habere non liceat. 239. De falsis testibus convincendis. Si quis cum altero de qualibet causa contentionem habuerit, et testes contra eum per iudicium producti fuerint, si falsos eos esse suspicatur, liceat ei alios testes, quos meliores potuerit, contra eos opponere, ut veracium testimonio falsorum testium perversitas superetur. Quod si ambae partes testium ita inter se dissenserint, ut nullalenus una pars alteri cedere velit, eligantur duo ex ipsis, id est ex utraque parte unus, qui cum scutis et fustibus in campo decertent. 240. De concordia episcoporum et comitum. Ut episcopi cum comitibus stent, et comites cum episcopis, ut uterque pleniter suum ministerium peragere possit. 241. De latronibus, homicidis, adulteris, incestuosis sub magna districtione coercendis. Ut latrones seu homicidae vel adulteri sive incestuosi sub magna districtione et correctione sint correpti. 242. De invasione aliorum rerum. De rebus propriis, ut ante missos et comites et iudices nostros veniant, et ibi accipiant finitivam sententiam; et antea nullus praesumat alterius res proprindere, sed magis suam causam quaerat ante iudices nostros, ut diximus, et ibi recipiant quod iustum est. 243. Pro qua re in presentiam regis venire quis debeat. Ut si aliquis voluerit dicere, quod iuste ei non iudicetur, tunc in presentiam nostram veniat. Aliter vero non praesumat in praesentiam nostram venire pro alterius iustitia dilatanda. 244. Ne noviter conversi cito ad aliqua mittantur exercenda negotia. De laicis noviter conversis, ne antequam suam legem pleniter vivendo discunt, ad alia negotia mittantur. 245. Quid de his agendum sit, qui gratia fugiendi debitum servitium seculum relinquunt. De his qui seculum relinquunt propter servitium impediendum, et tunc neutrum faciunt, ut unum e duobus eligant, aut pleniter secundum canonicam aut secundum regulae institutionem vivant, aut servitium dominicum faciant. 246. Quid tempore famis ac cuiuslibet tribulationis agendum sit. De hoc si evenerit fames, clades aut inaequalitas aeris vel alia qualiscunque tribulatio, ut non expectetur edictum dominicum, sed statim deprecetur Dei misericordia; ut in praesenti anno de famis inopia, ut suos quisque adiuvet prout potest, et nemo suam annonam nimis care vendat, et ne foras imperium nostrum vendatur aliquod alimonium. 247. Ut infra patriam arma non portentur. Et qualiter discordantes ad pacem cogantur redire. De armis infra patriam non portandis, id est, scutis et lanceis vel loricis. Et si faidiosus quis sit, discutiatur tunc quis e duobus contrarius sit, ut pacati sint; constringantur ad pacem, etiamsi noluerint. Et si aliter pacificare nolunt, adducantur in nostram praesentiam. Et si quis post pacificationem alterum occiderit, componat illum et manum quam periuravit absque ulla redemptione perdat, et insuper bannum dominicum solvat. Et ut servi lanceas non portent. Qui inventus fuerit post bannum, hasta frangatur in dorso eius. 248. De armaturis et bruniis habendis. De armatura in exercitu, sicut antea in alio capitulare mandavimus, ita servetur. Et insuper omnis homo de duodecim mansis bruniam habeat. Qui vero bruniam habet et eam secum non duxerit, omne beneficium cum brunia perdat. 249. De his, qui iudicia scabiniorum adquiescere nolunt. De clamatoribus vel causidicis, qui nec iudicium scabiniorum adquiescere nec blasphemare volunt, antiqua consuetudo servetur, id est ut in custodia recludantur, donec unum e duobus faciant. Et si ad palatium pro hac re proclamaverint et litteras detulerint, non quidem eis credatur, nec tunc tamen in carcerem mittantur, sed cum custodia et cum ipsis litteris ad palatium nostrum remittantur et ibi discutiantur sicut dignum est. 250. Quod regi et senioribus tantum fidelitas per sacramentum promitti debeat. Et ut caetera sacramenta legaliter fiant. De iuramento, ut nulli alteri per sacramentum fidelitas promittatur nisi nobis et unicuique proprio seniori ad utilitatem nostram et sui senioris; excepto his sacramentis, quae iuste secundum legem alteri ab altero debentur. Et infantes, qui antea non potuerunt propter iuvenilem aetatem iurare, modo fidelitatem promittant. 251. Ut si conspirationes factae fuerint, triplici ratione iudicentur. Quicunque conspirationes facere praesumpserint et sacramento quamcunque conspirationem firmaverint, triplici ratione iudicentur. Primo, ut ubicunque aliquod malum propter hoc perpetratum fuerit, auctores facti interficiantur; adiutores vero eorum singuli alter ab altero flagellentur et nares sibi invicem praecidant: ubi vero nihil mali perpetratum est, similiter quidem inter se flagellentur et capillos sibi invicem detundant. Si vero per dexteras aliqua conspirato firmata fuerit, si liberi sunt, aut iurent cum idoneis iuratoribus, quod hoc pro malo non fecissent; aut si hoc facere non potuerint, secundum legem suam componant. Si vero servi sunt, flagellentur, ut de caetero in regno nostro nulla huiusmodi conspiratio neque per sacramentum neque sine sacramento fiat. 252. Qualiter de testibus agendum sit, qualesque ad testimonium adducantur. De periuriis, ut caveantur; et non admittantur testes ad iuramentum antequam discutiantur. Et si aliter discuti non possunt, separentur ab invicem et singulariter inquirantur. Et non soli accusatori liceat testes eligere absente suo causatore. Et omnino nullus nisi ieiunus ad iuramentum vel ad testimonium admittatur. Et ille, qui ad testimonium adducitur, si refutatur, dicat ille qui eum refutat et probel, quare illum recipere nolit. Et de ipsopago, non de altero, testes eligantur, nisi forte longius extra comitatum causa sit inquirenda. Et si quis convictus fuerit periurii, perdat manum aut redimat. 253. Quales personae ad causas discernendas et terminandas eligi debeant. De advocatis, vicedominis, vicariis, centenariis pravis, ut tollantur et tales eligantur, qui et sciant et velint iuste causam discernere et terminare. Et quisquis pravus inventus fuerit, nobis pro certo nuntietur. 254. De teloneis, quae de mercatis et navigiis vel aliis, aut quaecunque iniuste exiguntur, quid fieri debeat. De teloneis placet nobis ita, ut antiqua et iusta telonea a negotiatoribus exigantur tam de pontibus, quam de navigiis seu mercatis. Nova vero sive iniusta, ubi vel funes tenduntur, vel cum navibus sub pontibus transitur, seu his similia, in quibus nullum adiutorium iterantibus praestatur, non exigantur. Similiter etiam nec de his, qui sine negotiandi causa substantiam suam de una domo sua ad aliam aut ad palatium aut in exercitum ducunt. Si quid vero fuerit, unde dubitetur, ad placitum nostrum, quod cum missis nostris habituri sumus, interrogetur. 255. De his qui ex seculo ad monasteria converti volunt. Liberi homines, qui ad servitium Dei se tradere volunt, prius hoc non faciant, quam a nobis licentiam postulent. Hoc ideo praecipimus, quia audivimus aliquos ex illis non tam causa devotionis quam exercitum sive aliam functionem regalem fugiendo; quosdam vero cupiditatis causa ab his, qui res illorum concupiscunt, circumventos audivimus; et hoc ideo fieri prohibemus. 256. De hominibus pauperibus liberis, ut a potentioribus non opprimantur iniuste. De oppressione pauperum hominum liberorum, ut non fiant a potentioribus per aliquod malum ingenium contra iustitiam oppressi, ita ut coacti res eorum vendant aut tradant. Ideo haec ut supra et hic de liberis hominibus diximus, ne forte parentes contra iustitiam fiant exheredati et regale obsequium minuatur et ipsi heredes propter indigentiam mendici vel latrones seu malefactores efficiantur. Et ut saepius non fiant manniti ad placitum, nisi sicut in alio capitulari precepimus. 257. De ecclesiis sive sanctis noviter inventis. Dei ecclesiis seu sanctis noviter sine auctoritate inventis nisi episcopo probante minime venerentur: salva etiam de hoc et de omnibus ecclesiis canonica auctoritate. 258. Ut heribannus absque personarum acceptione fideliter ab omnibus exigatur. De heribanno volumus, ut missi nostri hoc fideliter exigant absque ullius personae gratia, blanditia seu terrore secundum iussionem nostram. Id est ut de homine habente libras sex in auro, in argento, bruniis, aeramento, pannis integris, caballis, bubus, ovibus, vaccis vel alio peculio, ita ut uxores eorum vel infantes non fiant spoliati pro hac re de vestimentis eorum, accipiant legitimum haeribannum, id est libras tres. Qui vero non habuerit amplius in suprascripto pretio valente nisi libras tres, solidi triginta ab eo exigantur. Qui autem non habuerit amplius nisi duas libras, decem solidos solvat. Si vero nisi unam libram habuerit, solidos quinque, ita ut iterum se valeat praeparare ad Dei servitium et ad nostram utilitatem. Et missi nostri caveant et diligenter inquirant, ne par aliquod malum ingenium nostram subtrahant iustitiam alteri tradendo aut commendando. 259. De hominibus vel feminis liberis, qui cum fiscalinis se iungunt. Liberi homines, qui uxores de fiscis regalibus habent, et feminae, quae liberae sunt et homines fiscalinos regios aut habent aut accipiunt, vel de hereditate parentum vel de causa sua quaerenda nec de testimonio pro hac re abiciantur; sed talis etiam nobis in hac causa honor servetur, qualis et antecessoribus nostris regibus vel imperatoribus servatus esse cognoscitur. 260. Ut oratio dominica et symbolum et lex seu capitula regum diligenter intellegantur. Ubi laici symbolum et orationem dominicam pleniter ediscant. Comites quoque et centenarii et ceteri nobiles viri legem suam pleniter discant, sicut in alio loco decretum est. Praecipimus autem missis nostris, ut ea quae a multis iam annis per capitularia nostra in toto regno nostro mandavimus, agere, discere, observare, vel in consuetudinem habere debeant, ut haec omnia nunc diligenter inquirant, et omnino ad servitium Dei et ad utilitatem nostram vel ad omnium christianorum hominum perfectum innovare studeant, et quantum Domino donante praevalent, ad perfectum usque perducant. Et nobis omnino annuntient, quis inde bonum certamen hoc adimplere habuisset, ut a Deo et a nobis gratiam habeat. Qui autem neglegens inde fuerit, ut talem disciplinam percipiat, qualem talis sit contemptor recipere dignus, ut caeteri metum habeant amplius. 261. De occisione clericorum et sacerdotum atque monachorum. Qui subdiaconum occiderit, trecentos solidos conponat. Qui diaconum, quadringentos solidos. Qui presbiterum, sexcentos. Qui episcopum, nongentos. Qui monachum, quadringentis culpabilis iudicetur. 262. De dampnis in inmunitatibus factis. Si quis in inmunitate dampnum aliquod fecerit, sexcentos solidos conponant. 263. De furibus infra emunitatem retentis quid agendum sit. Si autem homo furtum aut homicidium fecerit, vel quodlibet crimen foris committens infra immunitatem fugerit, mandet comes vel episcopo vel abbati vel videdomno, vel illi qui locum episcopi vel abbatis tenuerit, ut reddat ei reum. Si ille contradixerit et reddere noluerit, pro prima contradictione quindecim solidos conponat. Si nec ad tertiam consentire voluerit, quicquid reus dampni fecerit, totum ille, qui eum infra emunitatem retinet nec reddere vult, solvere cogatur. Et ipse comes veniens licentiam habeat ipsum hominem infra inmunitatem quaerendi, ubicunque eum invenire potuerit. Si autem in prima inquisitione comiti responsum fuerit, quod reus infra inmunitatem quidem fuisset, sed fuga lapsus fuerit, statim iuret quod ipse eum ad iustitiam cuiuslibet disfaciendam fugere non fecisset; et sit ei in hoc satisfactum. Si autem intranti in ipsam inmunitatem comiti collecta manu quislibet resistere tentaverit, comes hoc ad regem vel ad principem deferat, ut ibidem iudicetur. Et sicut ille, qui in inmunitate damnum fecit, sexcentos solidos conponere debet, ita qui comiti collecta manu resistere praesumit, sexcentis solidis culpabilis iudicetur. 264. De locis ad claustra canonicorum facienda. De locis dandis ad claustra canonicorum facienda, si de eiusdem ecclesiae rebus fuerit, nostra liberalitate concedatur ibi. Si de alterius vel ecclesiae, vel liberorum hominum, commutetur. Si autem de fisco nostro fuerit, nostra liberalitate concedatur. 265. De emptione tempore messis causa cupiditatis et turpis lucri. Quicumque tempore messis vel tempore vindemiae non necessitate, sed propter cupiditatem conparat annonam aut vinum, vel verbi gratia de duobus denariis conparat modium unum, et reservat usque dum venundare possit contra denarios quatuor aut sex seu amplius, hoc turpe lucrum dicimus. Si vero hoc propter necessitatem conparat, ut sibi habeat et aliis tribuat, negotium dicimus. 266. De stabilitate episcoporum vel clericorum. Ne de uno loco ad alterum transeat episcopus sine decreto episcoporum, vel clericus sine iussione episcopi sui. 267. De ecclesiis vel altaribus ambiguis. Ut ecclesiae vel altaria, quae ambigua sunt de consecratione, consecrentur. 268. De ebrietate. Ut ab ebrietate primo omnium seniores semetipsos caveant, et eorum iunioribus exemplum bonum sobrietatis ostendant. 269. De admonitione ad comites pro utilitate sanctae Dei ecclesiae. Vobis comitibus dicimus vosque commonemus, quia ad vestrum ministerium maxime pertinet, ut reverentiam et honorem sanctae Dei ecclesiae exhibeatis, et cum episcopis vestris concorditer vivatis et eis adiutorium ad suum ministerium peragendum prebeatis, et ut vos ipsi in ministeriis vestris pacem et iustitiam faciatis, et quae nostra auctoritas publice fieri decernit, ut in vestris ministeriis studiose perficiatur. 270. De admonitione ad laicos pro honore ecclesiastico conservando. Omnes laicos monemus, ut honorem ecclesiasticum conservent et dignam venerationem episcopis et Dei sacerdotibus exhibeant et ad eorum praedicationem cum suis devote occurrant et ieiunia ab illis communiter indicta conservent et suos observare doceant et conpellant. Omnes summopere studeant, ut dies dominicus sicut decet honoretur et colatur. Et ut liberius fieri possit, mercata et placita a comitibus illo die prohibeantur, sicut saepe admonitum fuit. 271. De admonitione ad episcopos vel comites pro concordia ad invicem et cum caeteris fidelibus. Episcopi vel comites ad invicem et cum caeteris fidelibus concorditer vivant et ad sua ministeria peragenda vicissim sibi adiutorium ferant. 272. De operibus in restaurationem ecclesiarum adimplendis. De operibus in restaurationem ecclesiarum, sive in faciendo sive in redimendo, episcopalis potius sequatur voluntas. Nullatenus tamen remaneat, quin sicut a nobis saepe iussum est hoc aut illud partibus ecclesiarum persolvatur. Et hoc omnibus notum sit, quia quicunque neglegenter exinde egerit et coram nobis exinde neglegens repertus fuerit, illud volumus omnino ut subeat, quod in nostro capitulari de hac re communi consultu fidelium nostrorum ordinavimus. 273. De comitibus, ut ministris ecclesiae in suis ministeriis adiutores sint. Comites ministris ecclesiae eorumque ministeriis, ut hoc plenius et de nostris et de se et de suis hominibus obtinere possint, adiutores in omnibus fiant. Et quicunque prima et secunda vice de his a comite admonitus non se correxerit, volumus ut per eundem comitem eius neglegentia ad nostram notitiam perferatur, ut nostra auctoritate quod in nostro capitulari continetur subire cogatur. 274. Ut de incestuosis et his, qui decimas non dant, ab episcopis et presbiteris, et de neglegenter viventibus, wadii non accipiantur. Dictum est nobis, quod in quibusdam locis episcopi et comites ab incestuosis et ab his, qui decimas non dant, wadios accipiant, et a presbiteris quibusdam pro neglegentiis inter se pecuniam dividant: quod penitus abolendum decrevimus, ne forte avaritiae locus detur. Et constituimus, ut incestuosi iuxta canonicam sententiam poenitentia multentur. Qui vero decimas post crebras admonitiones et praedicationes sacerdotum dare neglexerint, excommunicentur. Iuramento vero eos constringi nolumus propter periculum periurii. 275. De ecclesiis destructis. De ecclesiis destructis, ut episcopi et missi inquisitionem faciant, utrum per neglegentiam aut inpossibilitatem destructae sint. Et ubi neglegentia inventa fuerit, episcopali auctoritate emendari cogantur ab his, qui eas restaurare debuerunt. Si vero per inpossibilitatem contigit, ut aut pluriores sint quam necesse sit, aut maioris magnitudinis quam ut ex rebus ad eas pertinentibus restaurari possint, episcopus modum inveniat, qualiter congrue emendari et consistere possint. 276. De his, qui nonas et decimas dare neglexerunt. De his, qui nonas et decimas iam per multos annos aut ex parte aut ex toto dare neglexerunt, volumus ut per missos nostros constringantur, ut secundum capitularem priorem solvant nonas et decimas cum sua lege et insuper bannum nostrum. Et hoc eis denuntietur, quod quicumque hanc neglegentiam iteraverit, beneficium unde haec nona et decima persolvi debuit, amissurum se sciat. Ita enim continetur in capitulari bonae memoriae genitoris nostri in libro primo, capitulo 57: Quicumque decimam abstrahit de ecclesia, ad quam per iustitiam dari debet, et eam praesumptiose vel propter munera aut amicitiam aut aliam quamlibet occasionem ad alteram ecclesiam dederit, a comite vel a misso nostro distringatur, ut eiusdem decimae quantitatem cum sua lege restituat. 277. De his, qui restaurationes ecclesiarum facere neglegunt. Quicumque de rebus ecclesiarum, quas in beneficium habent, restaurationes earum facere neglexerint, iuxta auctoritatis nostrae capitularem, in quo de operibus ac nonis et decimis constitutum est, sic de his adimpleatur, sicut in libro quarto capitulo 38 continetur: De opere et restauratione ecclesiarum constitutum est, ut de frugibus terrae et animalium nutrimine et cunctus censibus exceptis hostiliensibus persolvantur. De opere vel restauratione ecclesiarum comes vel episcopus sive abba una cum misso nostro, quem ipsi sibi ad hoc elegerint, considerationem faciant, ut unusquisque eorum tantum inde accipiat ad operandum et restaurandum, quantum ipse de rebus ecclesiarum habere cognoscitur. Similiter et vassi nostri aut in commune tantum operis accipiant quantum rerum ecclesiasticarum habent, vel unusquisque per se iuxta quantitatem, quam ipse tenet. Aut si inter eos convenerit, ut pro opere faciendo argentum donent, iuxta aestimationem operis in argento persolvant; cum quo precio rector aecclesiae ad praedictam restaurationem operarios conducere et materiam emere possit. Et qui nonas et decimas dare neglexerit, primum quidem illas cum sua lege restituat, et insuper bannum nostrum persolvat, ut ita castigatus caveat, ne sepius iterando beneficium amittat. 278. De his, qui agros dominicatos ideo neglegunt, ut nonas exinde non persolvant. De his, qui agros dominicatos propterea neglexerunt excolere, ut nonas exinde non persolvant, et alienas terras ad excolendum propter hoc accipiunt, volumus ut de tribus annis ipsam nonam cum sua lege persolvant. Et si quis contemptor aut comitum aut vassallorum nostrorum propter hoc extiterit, per fideiussores ad palatium venire conpellatur. 279. Ut intellegatur, in quo facto inmunitas frangatur. Pervenit ad nos, quod quaedam ecclesiae aut monasteria nostras et praedecessorum nostrorum inmunitates habentia multa praeiudicia et infestationes a quibusdam patiantur, et nec per easdem inmunitates ullam defensionis tuitionem habere valeant, propter hoc quod ab eisdem inmunitatum temeratoribus dicatur non plus inmunitatis nomine complecti, quam claustra monasterii; caetera quoque, quamvis ad easdem ecclesias vel monasteria pertineant, extra inmunitatem esse. Propter hoc volumus atque decernimus, ut omnes intellegant, non solum claustra monasterii vel ecclesiae atque castitia ecclesiarum sub inmunitatis defensione consistere, verum etiam domus et villas et septa villarum et piscatoria manu facta et quicquid fossis aut sepibus vel etiam alio clausarum genere praecingitur, eodem inmunitatis nomine contineri. Et quicquid intra huiusmodi munimenta ad ius earundem ecclesiarum vel monasteriorum pertinentia a quolibet homine nocendi vel damnum inferendi causa spontanea voluntate committitur, in hoc facto inmunitas fracta ludicatur. Quod vero in agros et campos ac silvas, quae sine laborationibus sunt et nullo modo munitione cinguntur, casu, sicut fieri solet, a quibuslibet hominibus aliquod damnum factum fuerit, quamvis idem ager aut campus vel silva aut ad ecclesiam vel monasterium praeceptum inmunitatis habentem pertineat, non tamen in hoc inmunitas fracta iudicanda est; et ideo non sexcentorum solidorum conpositione, sed secundum legem, quae in eodem loco tenetur, is multandus est qui scandalum vel damnum in tali loco fecisse convictus fuerit. 280. De iustitiis generalibus. De iustitiis ecclesiarum Dei, viduarum, orphanorum et pupillorum praecipimus, ut in publicis iudiciis non despiciantur clamantes, sed primo diligenter audiantur. 281. De animalibus vel aliis rebus, a quibus emantur. Ut nullus conparet caballum, bovem et iumentum vel alia, nisi illum hominem cognoscat, qui eum vendit, aut de quo pago est, vel ubi manet, aut quis est eius senior. 282. De eo, qui in testimonium assumitur, qualis esse debeat. Optimus quisque in pago vel civitate in testimonium assumatur et cui is, contra quem testimoniare debet, nullum crimen possit indicere. 283. De heribannatoris coniecto. Ut illi qui heribannum solvere debent, coniectum faciant ad heribannatorem. 284. De colonis et fiscalinis. Ut nec colonus nec fiscalinus alicubi traditiones facere audeat. 285. De falsis testibus. Falsi testes praecipimus ut non recipiantur. 286. De hominibus ad mortem diiudicatis et postea eis vita concessa, si iustitias quaesierint. Illi homines, qui propter eorum culpas ad mortem diiudicati fuerint et postea eis vita fuerit concessa, si ipsi iustitiam ab aliis requisierint, aut ab eis alii iustitiam quaerere voluerint, ita inter illos iudicium terminetur. Primo omnium de illis causis, pro quibus iudicatus fuerit ad mortem, nullam potest facere repetitionem, quia omnes res suae secundum iudicium Francorum in publico fuerunt revocatae. Et si aliquid inpostmodum, postquam ei vita concessa est, cum iustitia adquirere potuerit, in sua libertate teneat et defendat secundum legem. In testimonium non suscipiatur, nec inter scabinos ad legem iudicandam teneatur. Et si ad sacramentum aliquid iudicatum fuerit quod iurare debeat, si aliquis ipsum sacramentum falsum dicere voluerit, contendat. 287. De homine, cui post iudicium vita concessa est, si iustitiam reddere noluerit. Si alicui post iudicium scabinorum fuerit vita concessa, et inpostmodum aliqua mala perpetraverit et iustitiam reddere noluerit, dicendo quod mortuus sit et ideo iustitiam reddere non debeat, statutum est, ut superius iudicium sustineat, quod antea sustinere debuit. Et si aliquis adversus eum aliqua mala fecerit, secundum aequitatis ordinem licentiam habeat suam iustitiam requirendi de causis perpetratis, postquam ad mortem iudicatus est. De praeteritis maneat, sicut supra iudicatum fuit. 288. De liberis hominibus, qui ad mallum venire cogendi sunt. Ut nullus alius de liberis hominibus ad placitum vel ad mallum venire cogatur, exceptis scabinis vel vassis comitum, nisi qui causam suam adquirere debent aut respondere. 289. De testibus ad testimonium dicendum qualiter adhibeantur. Ut testes ad testimonium dicendum praemio non conducantur. Et ut nullus testimonium dicat aut sacramentum iuret, nisi ieiunus. Et ut testes, priusquam iurent, separatim discutiantur, quid dicere velint de illa re, unde testimonium reddere debent. 290. De iustitia cuiuslibet a nullo quolibet dilatanda. Ut nullus quilibet missus noster neque comes neque iudex aut scabinus cuiuslibet iustitiam dilatare praesumat, si statim adimpleta potuerit esse secundum rectitudinem, neque praemia pro hoc a quolibet homine per aliquod ingenium malum praesumat accipere. 291. De nimium blasphemis latronibus. De latronibus, qui magnam habent blasphemiam, quicumque aliquem ex his compraehenderit, nullum dampnum exinde patiatur. 292. De testibus ad rem quamlibet discutiendam eligendis. Ut quandocumque testes ad rem quamlibet discutiendam quaerendi atque elegendi sunt, a misso nostro et comite, in cuius ministerio de re qualicumque agendum est, tales eligantur, quales optimi in ipso pago inveniri possunt. Et non liceat litigatoribus per praemia falsos testes adducere, sicut actenus fieri solebat. 293. De placito centenarii. Ut nullus homo in placito centenarii neque ad mortem, neque ad libertatem suam amittendam, aut ad res reddendas vel mancipia iudicetur; sed ista aut in praesentia comitis vel missorum nostrorum iudicentur. 294. De placitis a missis dominicis comitibus notum faciendis. Ut unusquisque missorum nostrorum in placito suo notum faciat comitibus qui ad eius missaticum pertinent, ut in illis mensibus quibus ille legationem suam non facit, conveniant inter se, et communia placita faciant, tam ad latrones distringendos, quam ad caeteras iustitias faciendas. 295. De uxoribus defunctorum, quam partem conlaborationis post obitum maritorum accipere debeant. Volumus ut uxores defunctorum post obitum maritorum tertiam partem conlaborationis quam simul in beneficio conlaboraverunt, accipiant. Et de his rebus, quas is, qui illud beneficium habuit, aliunde adduxit vel comparavit vel ei ab amicis suis conlatae sunt, has volumus tam ad orphanos defunctorum, quam ad uxores eorum pervenire. 296. De falsis testibus convincendis. Si quis cum altero de qualibet causa contentionem habuerit et testes contra eum per iudicium producti fuerint, si ille falsos eos esse suspicatur, liceat ei alios testes, quos meliores potuerit, contra eos opponere, ut veracium testimonio falsorum testium perversitas superetur. Quod si ambae testium partes ita inter se dissenserint, ut nullatenus una pars alteri cedere velit, eligantur duo ex ipsis, id est ex utraque parte unus, qui cum scutis et fustibus in campo decertent, utra pars falsitatem aut veritatem suo testimonio sequatur. Et campioni qui victus fuerit, propter periurium, quod ante pugnam commisit, dextra manus amputetur; caeteri vero eiusdem partis testes, qui falsi apparuerint, manus suas redimant; cuius compositionis duae partes ei, contra quem testati sunt, dentur, tertia pro fredo solvatur. Et in seculari quidem causa huiuscemodi testium diversitas in campo conprobetur. In ecclesiasticis autem causis, ubi de una parte seculare, de altera vero ecclesiasticum negotium est, idem modus observetur. Ubi vero ex utraque parte ecclesiasticum fuerit, rectores earundem ecclesiarum si se familiariter pacificare velint, licentiam habeant. Si autem de huiuscemodi pacificatione inter eos convenire non possint, advocati eorum in mallo publico ad praesentiam comitis veniant, et ibi legitimus terminus eorum contentionibus inponatur. Testes vero de qualibet causa non aliunde quaerantur, nisi de ipso comitatu, in quo res, unde causa agitur, positae sunt; quia non est credibile, ut vel de statu hominis vel de possessione cuiuslibet per alios melius rei veritas cognosci valeat, quam per illos, qui viciniores sunt. Si tamen contentio, quae inter eos exorta est, in confinio duorum comitatuum fuerit, liceat eis de vicina centena adiacentis comitatus ad causam suam testes habere. 297. De terra tributaria. Quicumque terram tributariam, unde tributum ad partem nostram exire solebat, vel ad ecclesiam vel cuilibet alteri tradiderit, is qui eam susceperit, tributum quod inde solvebatur omni modo ad partem nostram persolvat; nisi forte talem firmitatem de parte dominica habeat, per quam ipsum tributum sibi perdonatum possit ostendere. 298. De terra censali. Si quis terram censilem habuerit, quam antecessores sui vel ad aliquam ecclesiam vel ad villam nostram dederunt, nullatenus eam secundum legem tenere potest, nisi ille voluerit, ad cuius potestatem vel illa ecclesia vel illa villa pertinet; nisi forte filius aut nepos eius sit, qui eam tradidit, aut ei eadem terra ad tenendum placita sit. Sed in hac re considerandum est, utrum ille, qui hanc tenet, dives an pauper sit, et utrum aliud beneficium habeat vel etiam proprium. Et qui horum neutrum habet, erga hunc misericorditer agendum est, ne ex toto expoliatus in egestatem incidat; ut aut talem censum inde solvat, qualis ei fuerit constitutus, vel portionem aliquam inde in beneficium accipiat, unde se sustentare valeat. 299. De observatione praeceptorum dominicorum. De observatione praeceptorum nostrorum et inmunitatum, ut ita observentur praecipimus, sicut a nobis et ab antecessoribus nostris constitutum est. 300. De eo, qui propriam derelinquit uxorem vel sine culpa interficit, et aliam ducit. Quicunque propria uxore derelicta vel sine culpa interfecta aliam duxerit, armis depositis publicam agat poenitentiam. Et si contumax fuerit, compraehendatur a comite, et ferro vincatur et in custodiam mittatur, donec res ad nostram notitiam deducatur. 301. De liberis hominibus, qui proprium non habent, sed in terra dominica resident, ad testimonium non recipiendis. De liberis hominibus, qui proprium non habent, sed in terra dominica resident, ut propter res alterius ad testimonium non recipiantur. Coniuratores tamen aliorum hominum ideo esse possunt, quia liberi sunt. Illi vero, qui et proprium habent et tamen in terra dominica resident, propterea non abiciantur, quia in terra dominica resident; sed propter hoc ad testimonium recipiantur, quia proprium habent. 302. De presbiteris, diaconibus et reliquis ex clero. Canones sancti Sylvestri et aliorum 284 episcoporum. Fecit hos gradus in gremio synodi, ut non presbiter adversus episcopum, non diaconus adversus presbiterum, non subdiaconus adversus diaconum, non acolitus adversus subdiaconum, non exorcista adversus acolitum, nec lector adversus exorcistam, non ostiarius adversus lectorem det accusationem aliquam. Et non dampnabitur praesul sine septuaginta duobus testibus, neque praesul summus a quoquam iudicabitur, quoniam scriptum est: Non est discipulus super magistrum. Presbiter autem nisi in quadraginta quatuor testibus non damnabitur. Diaconus autem cardine constitutus in urbe Roma nisi in triginta sex non condemnabitur. Subdiaconus, acolitus, exorcista, lector, nisi, sicut scriptum est, in septem testimoniis filios habentes et uxores et omnino Christum praedicantes. Sic datur mystica veritas. 303. Ex capitulis domni Karoli, qualiter ex factis aut mansis vel quartis manopera et census ac tributa atque reliqua servitia exigantur. Pro nimia reclamatione, quae ad nos venit de hominibus ecclesiasticis seu fiscalinis, qui non erant adiurnati, quando in Cenomannico pago fuimus, visum est nobis una cum consultu fidelium nostrorum statuere, ut quicunque de praedictis hominibus quartam facti tenet, cum suis animalibus seniori suo pleniter unum diem cum suo aratro in campo dominico aret et postea nullum servitium ei annuale in ipsa hebdomada a seniore suo requiratur. Et qui tanta animalia non habet, ut in uno die hoc explere valeat, perficiat praedictum opus in duobus diebus. Et qui solummodo ita invalida, ut per se non possit arare, quatuor animalia habet, cum eis, sociatis sibi aliis, aret uno die in campo senioris, et unum diem postmodum in ipsa hebdomada opera manuum faciat. Et qui nihil ex his facere potest neque animalia habet, per tres dies seniori suo manibus a mane usque ad vesperam operetur, et senior suus ab eo amplius non requirat: diversis namque modis haec agebantur. A quibusdam tota hebdomada operabatur, a quibusdam dimidia, et a quibusdam duo dies. Idcirco haec statuimus, ut ne familia se a praedictis operibus subtrahere possit, neque a senioribus amplius ab eis requiratur. Et qui minus quartae optimae de terra habet, secundum aestimationem suae telluris opera faciat. Haec ab Adalardo comite palatii nostri ad eorum satisfactionem una cum aliis fidelibus nostris praecipi vice nostra et publice annuntiari iussimus. 304. Ut episcopi incestos emendent et corrigant. Ut episcopi incestuosos homines emendent et magnam diligentiam habeant ex his. Seu et de viduis infra suam parrochiam potestatem habeant ad corrigendum. 305. Ut ea conserventur, quae in placitis et synodis Pippinus rex constituit. Ea vero, quae bonae memoriae genitor noster in suis placitis et synodis constituit, conservare praecipimus. 306. De eo, qui a servo alieno aliquid comparaverit. Si quis a servo alieno aliquid conparaverit nesciente domino suo, si dominus firmam noluerit esse emptionem, reddat pretium emptori, ut emptio nihil habeat firmitatis. Si ipsum non habet, simile reddat. 307. Ut ecclesiarum negotia a iudice continuo audiantur. Placuit, ut ecclesiarum negotia absque ulla dilatione continuo a iudice audiantur et proficue incremententur. 308. Ut iudex criminosum discuciens non ante sententiam proferat capitalem, quam aut reus ipse confiteatur, aut per innocentes testes convincatur. Placuit, ut iudex criminosum discutiens non ante sententiam proferat capitalem, quam aut reus ipse confiteatur aut per innocentes et veraces testes manifestius convincatur. Et de maioribus nostra aut successorum nostrorum expectetur sententia. 309. Ut qui socii criminis sunt, non admittantur testes. Placuit ut testes non admittantur, qui sunt socii criminis, nec infames nec calumniatores vel caeteri, quos canon et lex prohibet. 310. De nuptiis incestis prohibendis. Nuptias prohibemus incestas, id est usque ad affinitatis lineam vel quandiu inter se hereditare potuerint, non coiungantur, quia haec potius incestiva quam coniugia sunt iudicanda. 311. Ut de absentibus non iudicetur. Placuit, ut adversus absentes non iudicetur. Quod si factum fuerit, prolata sententia non valebit. 312. Ut clementior severiori praeferatur sententia. Placuit, ut inter pares sententias clementior semper severiori praeferatur. 313. Ut qui de se confessus est, super alium non credatur. Placuit, ut qui de se confessus est crimen, super alium non credatur. 314. De testimonio unius hominis non accipiendo. Ut testimonium unius hominis non accipiatur. Nam si ex utraque parte plures sint, veraciores atque religiosiores et honestiores elegantur, qui sacramento suo confirment testimonium nihilque se falsi esse dicturos. 315. Ut contra episcopos nullus graviter aut leviter agat. Praecipimus atque iubemus, ne forte, quod absit, aliquis circa episcopos leviter aut graviter agat: quod ad periculum totius imperii nostri pertinet. Et ut omnes cognoscant nomen, potestatem, vigorem et dignitatem sacerdotalem: quod ex verbis Domini facile intellegi potest, quibus beato Petro, cuius vicem episcopi gerunt, ait: Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in celo; et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in celo. Et alibi discipulis generaliter dicit: Accipite Spiritum sanctum: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt. Illud etiam ad exemplum reducendum est quod in ecclesiastica historia Constantinus imperator episcopis ait: « Deus, inquit, constituit vos sacerdotes, et potestatem vobis dedit de nobis quoque iudicandi. Et ideo nos a vobis recte iudicamur, vos autem non potestis ab hominibus iudicari. Propter quod Dei solius inter vos expectate iudicium, ut vestra iurgia, quaecumque sint, ad illud divinum reserventur examen. Vos etenim nobis a Deo dati estis dii. Et conveniens non est, ut homo iudicet deos, sed ille solus de quo scriptum est: « Deus stetit in synagoga deorum. In medio Deus autem deos discernit. » Sed et hoc illis ad memoriam reducendum est, qualiter beatus Prosper in libro, quem de contemplativa et actuali vita scripsit, laudem sacerdotum compraehenderit. « Ipsis enim, » inquit, id est sacerdotibus, « propria animarum curandarum sollicitudo commissa est; qui pondus populi sibi commissi viriliter sustinentes pro peccatis hominum velut pro suis infatigabiliter supplicant Deo; ac velut quidam Aaron incensum contriti cordis et humiliati spiritus offerentes, quo placatur Deus, avertunt iram futurae animadversionis a populo; qui per Dei gratiam fiunt divinae voluntatis iudices, ecclesiarum Christi post apostolos fundatores, fidelis populi duces, veritatis assertores, pravae doctrinae hostes, omnibus bonis amabiles et mali sibi consciis etiam ipso visu terribiles, vindices oppressorum, patres in fide catholica regeneratorum, praedicatores caelestium praemiorum, exempla bonorum, documenta virtutum et forma fidelium. Ipsi sunt decus ecclesiae, in quibus fulget ecclesia; ipsi columnae firmissimae, quibus in Christo fundatis innititur omnis multitudo credentium; ipsi ianuae civitatis aeternae, per quos omnes qui credunt ingrediuntur ad Christum; ipsi ianitores, quibus claves datae sunt regni coelorum. Ipsi etiam dispensatores regiae domus, quorum arbitrio in aula regis aeterni dividuntur gradus et officia singulorum. » 316. Quod per Spiritum sanctum remissio fit peccatorum. Sciendum est omnibus atque credendum, quod per Spiritum sanctum remissio peccatorum in baptismate conferatur, et quod fidelibus in ecclesia Christi eiusdem sancti Spiritus dono per ministerium sacerdotale et per poenitentiam et absolutionem manusque inpositionem remissio peccatorum indubitanter adtribuatur. 317. De quatuor vitiis, quae fidem catholicam commaculant. Placuit sciri omnibus, quatuor sunt vitia, quae nostram fidem inter caetera mala commaculant; quae quanto sunt occultiora, tanto perniciosiora, id est superbia, per quam angelus diabolus effectus de caelo est eiectus; invidia, per quam idem diabolus hominem de paradiso eiecit; odium et discordia, quae caritatem inter proximos extingunt, et dilectionem evacuant, et omnia bona pervertunt et non sinunt proximos in mutua dilectione consistere, nec quietam tranquillamque ut decuerat christianos vitam ducere. Et reliqua. 318. Quod universalis sancta Dei ecclesia unum corpus eiusque caput Christus sit. Primum igitur, quod universalis sancta Dei ecclesia unum corpus manifeste esse credatur, eiusque caput Christus, apostolicis oraculis approbatur. Unde Paulus: Vos autem estis, inquit, corpus Christi, et membra de membro. Itemque: Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habet: ita multi unum corpus sumus in Christo. Item: Cuius caput est Christus, ex quo totum corpus per nexum et coniunctiones administratum crescit in templum sanctum in Domino. Sunt et alia huiusce rei innumera exempla, quae hic ob prolixitatem vitandam praetermittuntur. Quisquis ergo per aliqua illicita ex membro Christi se fecit membrum diaboli, noverit se in corpore Christi non esse, sed in corpore diaboli. Proinde necesse est, ut corpori Christi, a quo astutia diabolica separatus est, se incunctanter, dum tempus poenitentiae in promptu habetur, restituere non neglegat. 319. Quod eiusdem ecclesiae corpus in duabus principaliter dividatur eximiis personis. Principaliter itaque totius sanctae Dei ecclesiae corpus in duas eximias personas, in sacerdotalem videlicet et regalem, sicut a sanctis patribus traditum accepimus, divisum esse novimus. De qua re Gelasius, Romanae sedis venerabilis episcopus, ad Anastasium imperatorem ita scribit: « Duae sunt quippe, inquit, imperatrices augustae, quibus principaliter mundus hic regitur, auctoritas sacrata pontificum et regalis potestas; in quibus tanto gravius pondus est sacerdotum, quanto etiam pro ipsis regibus hominum in divino reddituri sunt examine rationem. » Fulgentius quoque in libro de veritate praedestinationis et gratiae ita scribit: « Quantum pertinet, inquit, ad huius temporis vitam, in ecclesia nemo pontifice potior, et in seculo christiano imperatore nemo celsior invenitur. » 320. Ut corepiscopi modum mensurae, qui in sacris canonibus praefixus est, non excedant. Emersisse reprehensibilem et valde inolitum usum conperimus, eo quod quidam corepiscopi ultra modum suum progredientes et donum sancti Spiritus per inpositionem manuum tradant, et alia quaeque, quae solis pontificibus debentur, contra fas peragant; praesertim cum nullum ex septuaginta discipulis, quorum speciem in ecclesia gerunt, legatur donum sancti Spiritus per manus inpositionem tradidisse. Quod autem solis apostolis eorumque successoribus proprii sit officii tradere Spiritum sanctum, liber actuum apostolorum docet. In concilio vero Caesariensi ita de corepiscopis habetur scriptum: « Corepiscopi quoque ad exemplum quidem et formam septuaginta videntur esse; ut conministri autem propter studium, quod erga pauperes exhibent, honorentur. » 321. De corepiscopis qui in vicis commorantur, in concilio Antioceno habetur ita. Qui in vicis vel in possessionibus corepiscopi nominantur, quamvis manus inpositionem episcoporum perceperint et ut episcopi consecrati sint, tamen sanctae synodo placuit, ut modum proprium recognoscant et gubernent subiectas sibi ecclesias earumque moderamine curaque contenti sint. 322. De honore et oboedientia episcoporum et reliquorum sacerdotum. Igitur quia constat religionem christianam per successores apostolorum salubriter administrari, populisque ad vitam aeternam ducatum exhiberi debere, primo necessarium iudicavimus omnibus praecipere, ut honorem debitum venerabiliter episcopis absque ulla simulatione aut detractione impendant, eisque in omnibus ut patribus oboediant, et quicquid pro salute animarum monuerint, prout melius potuerint adimplere satagant, sicut Dei et nostram gratiam habere voluerint. Nam Dominus ait: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Et iterum: Si te non audierit, dic ecclesiae. Et si ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Et alibi: Si quis scandalizaverit unum de pusillis istis, id est, meis discipulis vel apostolis, quorum locum episcopi nunc in ecclesia tenent, melius est illi, ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris, quam scandalizet unum de istis minimis. Haec omnia fidelibus admonenda et perpendenda sunt, ne in hoc, quod absit, incidant in scandalum; sed magis eis oboediendo non filii perditionis, sed filii Dei efficiantur; et non cum stultis poenam, sed cum iustis praemia percipiant sempiterna. Nam episcopos et sacerdotes quibus omnis terra caput inclinat, per quos et nostrum pollet imperium, admodum honorari et venerari omnes monemus, nec eos lacerari aut blasphemari vel detrahi a quoquam volumus; quia detractio sacerdotum ad Christum pertinet, cuius vice legatione funguntur in ecclesia. Nam si quis detrahit alium hominem, sicut homicida reputabitur: quid erit de illis, qui sacerdotes detrahunt, quoniam et ipsi semetipsos occidunt, et audientes interimunt? Dupla enim poena digni sunt, qui duplant scelera sua. Qui his sanctis monitis rebelles vel inoboedientes extiterint, sciant se a liminibus sanctae ecclesiae fore alienos. 323. De quatuor neglegentiis sacerdotum. De presbiteris et eorum ecclesiis, unde multa negleguntur et scandala generantur, in nostra discussione quatuor pericula apparuerunt. Primo quia nonnulli ex nostris sacerdotibus quadam securitate accepta, nec ea quae ad cultum divinum pertinent faciunt, neque in restauratione et luminaribus ecclesiae studium habent, nec etiam senioribus suis debitam reverentiam exhibent, et insuper ecclesias suas expoliant et in praediola sua propria transferunt. Quae omnia ad neglegentiam episcoporum pertinere deprehendimus. Ob id vero quadam occasione accepta seniores eorum in tantam audaciam prorumpunt, ut eos etiam illicite et inhoneste atque inreverenter tractare praesumant. Unde summopere omnibus nobis abhinc providendum iudicavimus, ut ea, quae a domno imperatore consensu episcoporum ob honorem et amorem Dei ecclesiis concessa sunt, non in avaritiam presbiterorum aut in rapacitatem episcopalium ministrorum cedant, sed in utilitatem ecclesiae et in usus clericorum et pauperum deveniant. 324. De presbiteris, qui in domibus feminas habent. Illud non minus periculosum esse didicimus, quod in quorundam episcoporum parrochiis quosdam presbiteros contra interdicta sanctorum canonum feminas in domibus suis non solum habitare, sed etiam ministrare faciunt; quas et laqueum sacerdotibus persepe extitisse et multos occasione in scandalum et in detractionem corruisse cognovimus. Quae transgressio et tempore genitoris nostri et nostro in conventibus episcoporum secundum auctoritatem canonicam prohibita, sed necdum ad correctionem plene est perducta. Unde in commune censuimus, ut hi, qui tantae transgressionis incorrectores actenus extiterunt, si abhinc huius rei correptores esse neglexerint, iuxta apostoli sententiam quasi consentientes malorum coherceantur. 325. De presbiteris, qui contra statuta canonum villici fiunt. Similiter de illis presbiteris, qui contra statuta canonum villici fiunt, tabernas ingrediuntur, turpia lucra sectantur, et diversis modis usuris inserviunt, et aliorum domos inhoneste et inpudice frequentant, et comessationibus et ebrietatibus deservire non erubescunt, et per diversos mercatos indiscrete discurrunt, observandum iudicavimus, ut abhinc districte severiterque coherceantur; ne per eorum inlicitam et indecentem actionem et ministerium sacerdotale vituperetur, et quibus debuerant esse in exemplum, deveniant in scandalum. 326. Quod sacerdotalis conversatio testes vitae probabiles habeat. Pari ergo consensu nobis visum est, ut pontifices sanctorum praecedentium patrum exempla sequentes religiosos conversationis suae testes habeant, quatenus detrahere volentibus locum minime praebeant. Ut ergo sacerdos discipulis suis de semetipso exemplum bonum debeat praebere, apostolus scribens ad Titum docet dicens: In omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum, in doctrina, in caritate, in castitate: et reliqua. Beatus quoque Gregorius in decretis suis ita ait: « Verecundus mos inolevit, ut huius sedis pontificibus ad secreta cubilis sui servitia laici pueri eis seculares obsequantur; et cum pastoris vita esse discipulis semper debeat in exemplum, plerumque clerici qualis in secreto sit vita sui pontificis nesciunt et, ut dictum est, seculares pueri sciunt. De qua re presenti decreto constituo, ut quidam ex clericis vel etiam ex monachis electi ministerio cubilis pontificalis obsequantur; ut is, qui in loco est regiminis, habeat testes tales, qui eius in secreto conversationem videant et ex visione sedula exemplum profectus sumant. » Haec igitur beatus Gregorius scripsit. Caeterum si qui de hac re copiosiora exempla quaerere voluerint, vitas beati Augustini et Ambrosii et caeterorum sanctorum virorum legant; et perspicue invenient, quod vita et conversatio pontificis semper testes vitae probabiles habere debeat. 327. Ut episcopi in rebus ecclesiae circa propinquos suos exponendis reprehensionem caveant et ut discretionis modum teneant. Quoniam multi episcoporum amore propinquorum suorum de rebus sibi commendatis suo aut quolibet amicorum nomine praedia et mancipia emunt, et ut in propinquorum suorum ius cedant statuunt, et ob hoc et iura ecclesiastica convelluntur et ministerium sacerdotale fuscatur, immo a subditis detrahitur et contempnitur, placuit omnibus, ut deinceps hoc avaritiae genus caveatur; fixumque abhinc et perpetuo mansurum esse decrevimus, ut episcopus res sui iuris, quas aut ante episcopatum aut certe in episcopatu hereditaria successione adquisivit, secundum auctoritatem canonicam quicquid vult inde faciat, et cui vult conferat. Postquam autem episcopus factus est, quascumque res de facultatibus ecclesiae aut suo aut alterius nomine qualibet conditione conparaverit, decrevimus, ut non in propinquorum suorum, sed in ecclesiae cui praeest iura deveniant. Similiter et de presbiteris, qui de ecclesiarum rebus, quibus praesunt, praedia eo modo emunt, faciendum statuimus, quoniam multos presbiterorum occasione taliter emptarum rerum ecclesias, quibus praesunt, expoliasse et a suo ministerio multis modis exorbitasse et se diabolo mancipasse et hac occasione multos laicorum in scandalum dampnationis et perditionis proruisse conperimus. 328. Quod nonnulli episcopi sibi subiectos canonicos monachos et sanctimoniales neglegant. Didicimus sane, nonnullos episcopos in gubernandis congregationibus sibi subiectis, canonicis videlicet monachis et sanctimonialibus, hactenus valde neglegentes extitisse et ob id multos in sui detractionem et contemptum provocasse, ita ut nonnulli alii praelati in eorum parrochiis constituti, eorum prava exempla secuti suas similiter congregationes neglexerint: quos et fraterno et synodali conventu admonendos esse decrevimus necessario, ut ab hac neglegentia deinceps se cohibeant et caeteris se imitabiles praebeant; ne forte propter illorum incuriam et divinae servitutis contemptus et pericula proveniant animarum et auribus excellentiae nostrae molestia ingeratur et sacerdotali mediocritati in sacris conventibus tedium et opprobrium inferatur. 329. De episcopis, abbatibus et sacerdotibus, qui propria loca relinquunt. Conperimus, quosdam episcopos et abbates atque sacerdotes non causa necessitatis aut utilitatis, sed potius avaritiae et propriae delectationis, saepissime propria civitatis suae sede vel monasterii septa aut ecclesiae propriae derelicta cleroque neglecto remotiora loca frequentare. Pro qua re et destitutio divini cultus et praedicatio in plebibus et cura subiectorum postponitur et hospitalitas neglegitur. Quod ne ulterius a quoquam sine inevitabili necessitate aut aliqua utilitate fiat, pari consensu inhibemus. 330. De laicorum clericis. De clericis laicorum, unde nonnulli eorum quaeri videntur, eo quod quidam episcopi ad eorum preces nolint in ecclesiis suis eos, cum utiles sint, ordinare, visum nobis fuit, ut in utrisque partibus pax et concordia servetur et cum caritate et ratione utiles et idonei eligantur. Et si laicus idoneum utilemque clericum optulerit, nulla qualibet occasione ab episcopo sine certa ratione repellatur. Et si reiciendus est, propter scandalum vitandum evidenti ratione manifestetur. 331. De monachis et presbiteris sive clericis, qui passim palatium adeunt. Placuit, ut monachi et presbiteri, necnon clerici, qui postposita canonica auctoritate passim palatium adeunt et nostris sacris auribus inportunissimam molestiam inferunt, ut non hoc facere praesumant; quoniam in huiuscemodi facto et vigor ecclesiasticus contempnitur et religio sacerdotalis et professio monastica vilior efficitur. 332. Ut non sit sanguinis christianorum temeraria effusio. Volumus atque praecipimus nostra auctoritate adnuntiari omnibus, immo et a sacerdotibus praedicari, ne tam temeraria christianorum sanguinis effusio in regno nostro fieri sinatur, semper illud adtendentes, quod Dominus post diluvium dixit famulo suo Noë: De manu hominis et de manu viri et fratris eius requiram animam eius. Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius. Ad imaginem quippe Dei factus est homo. Et in lege: Qui occiderit hominem, morte moriatur. Et apostolus: Nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa; Dei enim minister est tibi in bono. Si autem malefeceris, time; non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est, vindex in iram ei qui malum agit. De illo enim specialiter divina auctoritas dicit: Gladium Dei portat ad vindictam malorum, non de quolibet alio. E contrario vero nescimus, qua pernoxia inventione a nonnullis usurpatum est, ut hi, qui nullo ministerio publico fulciuntur, propter sua odia et diversissimas voluntates pessimas indebitum sibi usurpent in vindicandis proximis et in interficiendis hominibus vindictae ministerium; et quod rex saltem in uno exercere debuerat propter terrorem multorum, ipsi impudenter in multis perpetrare non metuunt propter odium, et putant sibi licere ob inimicitiarum vindictas, quod nolunt ut rex faciat propter Dei vindictam. 333. De abbatibus canonicis et regularibus, vel abbatissis. Abbatibus canonicis et regularibus et abbatissis, quae sanctimonialibus praeesse videntur, sive laicis, qui monasteria habent, omnino praecipimus, ut de ipsis magnam curam habeant, et caeteris bonum exemplum praebeant, et religiose, sicut decet, conversentur, et quod uniuscuiusque professioni inconveniens est et in sacris canonibus prohibetur, omnino caveant, et loca sibi a nobis propter aliquam necessitatem concessa deperire et destrui propter neglegentiam non dimittant, et congregationes sibi commissas sive spiritaliter sive temporaliter paterno affectu gubernare eisque necessaria stipendia administrare non neglegant, ne forte propter aliquam inopiam et divina officia neglegantur et ipsae congregationes inreligiosius vivere conpellantur. Et qui haec agere neglexerint, sciant se ea illis auferre et religiosioribus dare. 334. Ut capellae absque iussu sive permissu proprii episcopi non fiant. Placuit nobis, ut, sicut ab episcopis et reliquis sacerdotibus ac Dei servis admoniti fuimus, nec capellae in palatio nostro vel aliubi, sine permissu vel iussu episcopi, in cuius est parrochia fiant. Et ut omnes per dies dominicos vel festivitates praeclaras sacra eucharistia communicent, nisi quibus abstinere praeceptum est. Et ut observatio omnium dierum dominicorum a mane usque ad vesperam secundum canonicam auctoritatem ab omnibus fiat. 335. Ut omnes, qui in fide catholica suspecti sunt, in testimonio humano dubii habeantur. Omnes qui in fide Christi vel catholica suspecti sunt, in testimonio humano dubii habeantur. Infirmari ergo oportet eorum testimonium, qui in fide falsi docentur; nec eis esse credendum, qui veritatis fidem ignorant. 336. Ut si quis ministros ecclesiae iniuriaverit, hoc tripliciter conponat. Si quis ministros ecclesiae, id est subdiaconum, lectorem, exorcistam, acolithum, ostiarium iniuriaverit aut percusserit vel plagaverit, conponat hoc tripliciter, sicut solent conponere parentes eius. Diaconi vero, presbiteri atque episcopi iniuria in quadruplum conponatur. Reliquorum autem clericorum iniuria conponatur sicut parentum eorum. Monachorum quoque, qui secundum regulam in monasterio vivunt, iniuria conponatur secundum genealogiam suam, ut reverentia sit Deo et ecclesiae et pax eis, qui illi deserviunt. 337. Ut si quis contumax reverentiam ecclesiarum non habet, solidos 500 conponat. Si quis homo contumax vel superbus timorem Dei vel reverentiam ecclesiarum non habuerit, et fugientem servum suum vel quem persecutus fuerit de ecclesia vel de porticu eius per vim abstraxerit, et Deo honorem non dederit, conponat ad ipsam ecclesiam pro neglecto suo solidos quingentos, et pro fredo ad fiscum solidos ducentos. Ipse vero publica poenitentia iuxta iudicium episcopi multetur, ut sit honor Dei et reverentia sanctorum, et ut ecclesia Dei semper invicta permaneat. 338. Ut cuncta, quae circa ecclesias earumque ministros antiquitas sancta statuit, inviolata persistant. Cuncta quae circa sanctarum loca ecclesiarum eiusque ministros vel olim ordinavit antiquitas, vel antecessorum nostrorum auctoritas religiosa constituit, vel nostra roboravit serenitas, illibata custodiri nunc et in futuro praecipimus. 339. De praediis Deo dicatis. Placuit, ne praedia caelestium secretorum dicata, Deo quae tradita sunt, a quibusdam aliqua occasione vexentur aut invadantur, sed sub inmunitatis tuitione perpetua firmitate perdurent; similiter et homines earum et omnia, quae eis subiecta esse noscuntur. Si quis contra haec venerit, conponat sicut de emunitate constituimus, et poenitentia publica a sacerdotibus usque ad satisfactionem multetur. 340. De eo, qui die dominico opera servilia fecerit. Si quis die dominico opera servilia fecerit liber homo, si bovem iunxerit et cum carro ambulaverit, dextrum bovem perdat. Et si alia, quae canonica auctoritate prohibita sunt, servilia opera fecerit, sacerdotibus illa emendet, sicut de reliquis neglegentiis iudicibus emendari solet, et ab ipsis sacerdotibus poenitentiam iuxta modum culpae accipiat. Similiter et de praecipuis festivitatibus observari placuit. Quod si sacerdotes eos nequiverint corripere, tunc a iudicibus ad sacerdotes adducantur eisque oboedire in omnibus faciant. 341. De his, qui infra regnum per vim aliquid rapuerint. Si quis in exercitu infra regnum sine iussione dominica per vim hostilem aliquid praedari voluerit, aut foenum tollere aut granum sive pecora maiora vel minora, domosque infringere vel incendere, haec ne fiant omnino prohibemus. Quod si ab aliquo praesumptioso factum fuerit, sexaginta solidis, si liber est, sit culpabilis et omnia similia restituat aut cum duodecim testibus se purget. Si vero servus hoc fecerit, capitali crimini subiaceat et dominus omnia similia restituat, quia servum suum non correxit nec custodivit, ut talia non perpetraret; quoniam si nos ipsos comedimus, cito deficiemus. Unusquisque tamen custodiat exercitum suum, ne aliqua depraedatio infra regnum fiat. 342. De eo qui alienum servum ad furtum suaserit. Si quis alienum servum ad furtum suaserit aut ad aliquid dampnosum in fraudem domini sui, ut posset accusare eum, et fraus ipsa fuerit detecta per investigationem iudicis, dominus nec servum perdat nec pro hoc aliquam faciat conpositionem; sed ille, cuius conclusione vel exortatione admissum est, tanquam fur dampnetur; et servus quod tulit reddat, et insuper centum viginti ictus accipiat. 343. De fure nocturno tempore capto. Fur nocturno tempore captus in furto, dum res furtivas secum portat, si fuerit occisus, nulla ex hoc homicidio querela nascatur. 344. De eo, qui de fure nesciens aliquid conparaverit. Si quis de fure nesciens aliquid conparaverit, quaerat accepto spatio venditorem. Quem si non potuerit invenire, probet se cum sacramento et vestibus innocentem, et quod apud eum cognoscitur restituat, et furem quaerere non desistat. Quod si furem celare voluerit et periurans postea detectus fuerit, tanquam ille fur, ita iste in crimine dampnetur. 345. De eo, qui occulte in nocte vel in die alterius animal occiderit. Si quis occulte in nocte vel in die alterius caballum aut bovem aut aliquod animal occiderit et negaverit et postea exinde probatus fuerit, tanquam furtivum conponat. 346. De eo, qui occiderit alienum animal, et non negaverit. Si quis causa faciente occiderit alienum animal et non negaverit, simile dare non tardet et cadaver mortui accipiat. 347. De eo, qui furtivam rem scienter emerit. Si quis furtivam rem scienter emere praesumpserit et exinde probatus fuerit, similem rem reddat illi, cuius pecuniam conparavit: salva videlicet eius iustitia in altero. 348. De eo, qui de latrone furtivam rem scienter ad custodiendum acceperit. Si quis de latrone furtivam rem scienter ad custodiendum acceperit, quasi fur conponat. 349. De sacramentis leviter non iurandis. Volumus ut sacramenta cito non fiant. Sed unusquisque iudex prius causam veraciter cognoscat, ut eum veritas latere non possit, nec facile ad sacramenta veniant. 350. De eo, qui contra caput alterius falsa suggesserit. Si quis contra caput alterius falsa suggesserit vel pro quacumque invidia aut iniusta accusatione aliquem commoverit, ipse poenam vel dampnum, quod alteri intulerit, excipiat. Neminem dampnes antequam inquiras veritatem; quia scriptum est: Omnia autem probate; quod bonum est tenete. 351. De eo, qui per invidiam vel dolum liberi vel servi domum incenderit. Si quis per aliquam invidiam vel dolum in nocte vel in die ignem imposuerit et incenderit liberi vel servi domum, omnia edificia restituat et quicquid ibi arserit conponat, et insuper sexaginta solidis sit culpabilis, et publica poenitentia secundum iudicium sacerdotum multetur; et quanti homines de ipso incendio evaserint, unicuique secundum legem conponat, et omnia quae ibi perdiderint restituat. 352. Ut si quis servum iniuste accusaverit alienum, domino simile mancipium pro hoc facto reddat. Si quis servum iniuste accusaverit alienum, et innocenter tormenta pertulerit, domino simile mancipium pro hoc facto reddat. Si vero innocens in tormento mortuus fuerit, duos servos eiusdem meriti sine dilatione domino restituat. 353. De via publica. Si quis viam publicam aut litostratum vel viam communem alicui clauserit contra legem, cum sua lege conponat, et clausuram quam ibi fecit tollat. Quod si negare voluerit, cum duodecim sacramentalibus iuret. 354. De via convicinali. Si quis viam convicinalem vel pastoralem clauserit, cum sua lege conponat et ipsam viam aperiat. Similiter et de semita faciendum est. 355. De eo, qui fontem coinquinaverit. Si quis fontem quacunque invidia coinquinaverit vel maculaverit, emendet eum primo, ut nulla sit coinquinationis in eo suspicio, et cum lege sua vicinis hoc emendet. Si autem plurimorum in vicinio puteus fuerat, conpositione inter se multentur. 356. De eo, cui aurum vel argentum aut ornamenta commendata fuerint. Si cui aurum vel argentum aut ornamenta vel quaecumque species fuerint commendatae sive ad custodiendum traditae sint sive vendendae, et in domo ipsius cum rebus suis forsitan fuerint incendio crematae, una cum testibus qui commendata susceperat praebeat sacramenta, nihil exinde suis profuisse conpendiis, et nihil cogatur exsolvere; excepto aurum et argentum, quod ardere non poterat. Si vero quae commendata fuerant furto probantur ablata, ei, qui commendata perdiderat, spatium tribuatur donec furem sua investigatione perquirat. Et si eum invenerit, commendatori res proprias tantummodo reformare procuret; compositio vero furti ad eum, qui habuit commendata, pertineat. Quod si fur non fuerit intra statutum tempus inventus, medietas rerum commendatarum domino suscipiente reddatur, damnum vero medium utrique sustineant. Et si postmodum dominus apud eum, cui commendaverit, quaecumque fuerint suppressa repererit, sicut furtiva ab eo exigantur. 357. Ut rem in contentione positam non liceat vendere. Rem in contentione positam non liceat donare nec vendere. 358. De eo, qui servum suum vendiderit. Si quis servum suum vendiderit, forsitan eius nesciens facultates, habeat dominus eius potestatem, qui eum vendidit, requirendi res eius, ubicumque invenire potuerit. 359. De eo, qui peculio suo fuerit redemptus. Si quis servus de peculio suo fuerit redemptus et hoc dominus eius forte nescierit, de domini potestate non exeat, quia non pretium, sed res servi sui, dum ignorat, accepit. 360. De eo, qui causam alterius tulerit de loco suo. Si quis causam alterius tulerit de loco suo, ipsam illesam reddat aut similem. Si vero foras aliqua traxerit et absconderit atque negaverit interrogatus, quasi furtivam conponat. 361. De eo, qui alicuius mortuum repererit. Si quis alicuius mortuum repererit, et eum humanitatis causa humaverit, ut neque a porcis inquinetur nec a bestiis seu canibus laceretur, seu liber sit seu servus, nullam ex hoc calumniam sustineat, sed magis a parentibus eius remunerationem condignam accipiat. Et si a parentibus mercedem noluerit recipere, recipiet a Domino, qui praecepit mortuos sepelire. 362. De venditionibus vili pretio detractis vel vitiosis. Placuit in venditione hanc formam servari, ut seu res seu mancipia vel quodlibet genus animalium venundetur, nemo propter hoc venditionis firmitatem inrumpat, quod dicit se vili praetio vendidisse; sed postquam factum est negotium, non sit mutatum, nisi forte vitium sibi a venditore celatum invenerit. Si autem venditor dixerit vitium, stet emptio et non sit immutata. Si autem non dixerit, mutari potest in illa die et in alia sive in tertia die. Et si amplius de tribus noctibus illud habuerit, postea non potest mutare, nisi forte eum invenire infra tres dies non poterit. Tunc quando invenerit, recipiat qui vitium vendidit. Et si noluerit recipere, iuret cum suis sacramentalibus, quod vitium ibi nullum sciebat in illa die, quando negotium fecit; et stet factum. 363. Ut qui arras dederit pro quacumque re, pretium reddere conpellatur. Qui arras dederit pro quacumque re, pretium cogatur implere, quod placuit emptori. 364. Ut peregrinos transeuntes nemo inquietet. Placuit, ne peregrinos transeuntes quisquam inquietare praesumat eisque nocere audeat, quia alii propter Deum, alii propter suas discurrunt necessitates. Quod si aliquis praesumptuosus fuerit, qui peregrino nocuerit vel eum assallierit aut despoliaverit, leserit, plagaverit, ligaverit, vendiderit vel occiderit, ipsi peregrino singillatim dupliciter sicut de alio homine solet conponi, aut suo seniori vel socio cum sua lege conponat. Quod si mortuus fuerit et seniorem ibi vel socium non habuerit, tunc episcopus aut sacerdotes eiusdem pagi ipsam conpositionem in duplo, sicut de indigena, distringente iudice accipiant et in suam elymosinam illa tribuant; et insuper sexaginta solidos fisco cogatur persolvere. Et si peregrinum viventem reliquerit, omnem iniuriam ei factam et quicquid illi tulit dupliciter, ut praedictum est, per singula illi conponat, sicut solet de infra provincia aliquem conponere. Si autem eum occiderit, ut liberum hominem de ipsa provincia in duplo conponat; et ipsa pecunia a memoratis sacerdotibus in sua detur elymosina; quoniam Dominus ait: Peregrinum et advenam non contristabis. 365. De eo, qui res alienas vendiderit. Si quis vendiderit res alienas sine voluntate domini sui, aut servum, aut ancillam, aut quamcunque rem, ipsam legibus reddat, et similem aliam addat. Et si ipsum non potest invenire, duos consimiles et aequalis meriti reddat. 366. De eo, qui alicuius quadrupedi unum oculum excusserit. Si quis alicuius caballi vel bovis vel cuiuslibet de quadrupedibus unum oculum excusserit, adpretietur illud pecus quod valet, et partem tertiam conponat. 367. De eo, qui iussu regis vel ducis aliquem occiderit. Si quis iussione regis vel ducis illius, qui ipsam provinciam regit, hominem occiderit, non requiratur ei nec propterea faidosus sit; quia lex et iussio dominica occidit eum et ipse non potuit contradicere. Princeps vero et successores eius defendant eum et totam progeniem eius, ne ob hoc pereat aut malum patiatur. Quod si propterea ipse aut eius progenies aliquid mali passi fuerint aut occisi, dupliciter conponatur. 368. De eo, qui scripturam protulerit, ut veritatem eius testibus probet. Si quis scripturam profert, veritatem eius testibus probare debet, quia in omnibus causis constitutum est, ut scripturam prolator affirmet. 369. Ut quicquid provincialibus fuerit relaxatum per beneficium principis, ab exactore non requiratur. Quicquid provincialibus per beneficium principis tributorum fuerit relaxatum, ab exactore non requiratur. 370. Ut praesbiteri criminosi ad synodum venientes in medio collocentur. Presbiteros criminosos canonice ad synodum venientes iubemus, iuxta decreta papae Innocentii capitulo 33, in medio collocari; discussisque obiectionibus, quae ipsis presbiteris inpinguntur, si convinci potuerint, a sacerdotali removeantur officio, quia qui sancti non sunt, sancta tractare non possunt, atque alieni efficiantur a ministerio, quod vivendo illicite polluerunt. Et si convinci non potuerint, secundum anterius capitulum consultu Leonis papae et multorum episcoporum statutum cum aliis presbiteris et fidelibus iustisque hominibus satisfaciant episcopo suo et populo. 371. Ut unusquisque presbiter missam cum sandaliis celebret. Unusquisque presbiter missam ordine Romano cum sandaliis celebret. Et hoc populo nuntietur, quod per omnes dies dominicos oblationes Deo offerant et ut ipsa oblatio foris septa altaris recipiatur. 372. Ut presbiter die dominico cum benedicta aqua procedat. Ut omnis presbiter die dominico cum psallentio circumeat ecclesiam suam una cum populo et aquam benedictam secum ferat. Et ut scrutinium more Romano tempore suo ordinate agatur. 373. De locis monasteriorum vel aedificiis providendis. Dignum ac necessarium est, ut missi per quaeque loca directi simul cum episcopis uniuscuiusque diocesis perspiciant loca monasteriorum, canonicorum, pariter et monachorum, similiter puellarum, si in apto et congruo loco sint posita, ubi commodum necessarium possit adquiri, quod ad utilitatem pertinet monasterii, sicut in sancta regula dicit: « Monasterium autem ita debet constitui, ut omnia necessaria infra monasterium exerceantur, ut non sit necessitas monachis vel clericis vagandi foras, quia omnino non expedit animabus eorum. » 374. De hospitalitate et cura pauperum. Ut de hospitalitate et cura pauperum memores sitis, et propter quod res ecclesiasticae a fidelibus oblatae et ab ecclesia receptae sint. Et eo modo illas distribuatis, ut ab illo, cui de his rationem reddituri estis, non damnationem, sed aeterni gaudii mercedem accipere mereamini. 375. Ut adiutorium a rege inpendatur his, qui ministerium ecclesiasticum adimplent. Volumus vos scire voluntatem nostram, quod nos parati sumus vos adiuvare, ubicumque necesse est, ut ministerium vestrum adimplere valeatis. Simulque vos admonemus, ut propter humilitatem nostram et oboedientiam, quam monitis vestris propter Dei timorem exhibemus, honorem nobis a Deo concessum conservetis, sicut antecessores vestri nostris antecessoribus fecerunt. 376. Ut nullus episcopus vel abbas per praemia suis hominibus beneficia det vel auferat. Admonemus etiam episcopos et abbates, ut per praemia beneficia hominibus suis nec auferant nec donent, quia multae reclamationes et quaerelae de hac causa ad nostras aures solent pervenire. 377. Ut consiliarii regis munus non accipiant ob beneficium aliis impetrandum. Ut nullus de consiliariis nostris propter beneficium cuilibet a nobis impetrandum munera accipiat, quia nos volumus illi beneficium dare, qui nobis bene servierit. 378. Ut clericus, vel monachus, vel sanctimonialis, non accusetur ad iudicium civile. Nemo audeat clericum aut monachum vel sanctimonialem feminam ad civile iudicium accusare, sed ad episcopum. Et ipse ex lege vel canonibus consentaneam et iustam sententiam proferat. Haec omnes episcopi custodiant, et omnes fideles sanctae Dei ecclesiae. Et nostri provinciarum praesides procurent quorumcunque clericorum vel monachorum et sanctimonialium lites dirimere. Si quis hanc constitutionem violaverit in magistratu positus, decem librarum auri poena multabitur; si exsecutor est, in catenis ecclesiarum recludatur poenas luiturus, et officium perdat. 379. De monacho qui monasterium suum dimiserit. Si monachus monasterium suum dimiserit, omnia bona ipsius, et quae in monasterium introduxit et quae non introduxit, dominio monasterii sint et ipse officio praesidis servire cogatur. Si vero monachus ad aliud monasterium migraverit, substantiam eius prius monasterium possideat, et in alio monasterio ipse non recipiatur. 380. De servo in monasterio recepto. Si aliquis incognitus in monasterium ingredi voluerit, ante triennium monachi habitus ei non prestetur. Et si intra tres annos aut servus vel libertus vel colonus quaeratur, domino suo reddatur cum omnibus quae attulit, fide tamen accepta de inpunitate. Si autem intra triennium requisitus non fuerit, postea quaeri non potest, sed tantum ea, quae in monasterium adduxit, dominus servi recipiat. 381. De monachis laicis factis. Si autem monachus laicus factus fuerit, honore et cingulo spolietur et res eius monasterio adiciantur. Quod si monasticam vitam reliquerit, praeses provinciae eum teneat et curiae suae connumeret. 382. De ecclesia aedificanda. Nemo aecclesiam edificet, antequam civitatis episcopus veniat et ibidem crucem figat publice. Et ante praefiniat qui aedificare vult, quid ad luminaria et ad custodiam et stipendia custodum sufficiat; et facta donatione sic domum aedificet. 383. De eo, qui in domo sua oratorium fecerit. Qui in domo sua oratorium habuerit, orare ibi potest. Tamen non audeat in eo sacras facere missas sine permissu episcopi loci illius. Quod si fecerit, domus illius fisci iuribus addicatur. Comes et missi eius qui hoc cognovit et non prohibuit, libra auri multabitur et ab episcopo loci illius canonicam suscipiat excommunicationem vel exclusionem. 384. De electione abbatissae. Abbatissa eligatur a cuncta congregatione non secundum ordinem, sed quam melioris opinionis esse constiterit et quam meliores elegerint. Et qui eam eligunt, proponant sanctis euangeliis, dicentes quod non propter amicitias vel gratiam humanam, sed scientes eam fide rectam et vita castam et administratione dignam ad omnemque statum monasterii utilem. Et tunc confirmetur ab episcopo, cui monasterium subiectum est. 385. De diaconissa vel Deo devota. Si quis rapuerit vel sollicitaverit vel corruperit religiosam feminam, bona amborum ecclesia vindicet, in qua talis mulier habitavit; ipsi tamen capitali periculo subiciantur. Quod si haec mulier non consensit, cum suis rebus monasterii cautioni tradatur. Si vero liberos habet, pars legitima eis reservetur. Quod si intra annum post cognitum tale scelus a religiosis locis non vindicetur, comes loci illius haec nostro fisco addicat. Si vero comes provinciae vindictam tali crimini imponere neglexerit, honore careat, et duas libras auri fisci viribus dare conpellatur. 386. De restituendo monasterio. Nemini regum aut cuiquam hominum in proprium liceat monasterium tradere vel commutare vel quocumque commento vendere. Hoc etiam divina et apostolica atque canonica sub anathematis poena sanxit auctoritas. Quod si factum fuerit, non valebit, sed is, qui accepit, pretium amittat; et qui distraxit, pretium quod accepit in ipso monasterio amittat et una cum pretio monasterium perdat, et ipsum monasterium in pristinum reformetur statum. 387. De litigatoribus. In civitatibus, in quibus praesides praesunt, ipsi audiant causas seu et defensores. Qui autem episcopum vel sacerdotes aut clericos iudicare sibi maluerint, hoc quoque fieri non permittimus. 388. De scenicis. Si quis ex scenicis vestem sacerdotalem aut monasticam vel mulieris religiosae vel qualicunque ecclesiastico statu similem indutus fuerit, corporali poenae subsistat et exilio tradatur. 389. De praescriptione quadraginta annorum. Ne decem anni neque viceni vel triginta annorum praescriptio religiosis domibus opponatur, sed sola quadraginta annorum curricula; et non solum in ceteris rebus, sed etiam in legatis et hereditatibus. 390. Ut nemo audeat episcopum aut sacerdotem vel clericum apud publicos iudices accusare. Sancitum est, ut nullus episcopum aut sacerdotem vel clericum apud iudices publicos accusare praesumat, sed apud episcopos. 391. De absentibus non iudicandis. Decretum est, ut adversus absentes non iudicetur. Quod si factum fuerit, prolata sententia non valebit. 392. Ne ullus sacerdos iudicetur, nisi praesentes sint ipsius accusatores, idemque legitimi. A sancta Romana et apostolica ecclesia olim statutum est et a nobis synodali sententia confirmatum, ut nullus ex sacerdotali catalogo iudicetur aut dampnetur, nisi accusatus accusatores legitimos praesentes habeat locumque defendendi ad abluenda crimina accipiat. 393. Ut vita accusantium primo discutiatur. Item a praedicta sancta Romana et apostolica ecclesia sancitum est et ab omnibus synodali auctoritate decretum, ut semper primum persona, fides, vita, conversatio accusantium enucleatim perscrutetur, et postea quae obiciuntur, fideliter pertractentur; quia non aliter fieri quicquam debet, nisi prius inpetitorum vita discutiatur. 394. De testibus requirendis in accusatione clericorum. Placuit, ut si quis aliquem clericorum in accusatione fornicationis impetierit, secundum praeceptum Pauli apostoli legitima testimonia requirantur ab illo. Quod si non potuerit datis testimoniis adprobare quod dixit, excommunicationem accusati accusator accipiat. 395. De culpabili persona non recipienda. Si accusatoris persona in iudicio episcoporum culpabilis apparuerit, ad arguendum non admittatur nisi de propriis causis. 396. De non iudicando quemquam ante examinatam causam. Non est iustum iudicare aut condemnare virum, cuius causa ad liquidum non est examinata. 397. De non iudicando maiore a minore. Maior a minore non potest iudicari. 398. De non iudicando quemquam absque legitimo accusatore. Iudicis non est quemlibet iudicare vel condempnare absque legitimo accusatore: quoniam et Dominus Iudam furem esse sciebat, sed quia non est accusatus, ideo non est eiectus. 399. De eo qui frequenter litigat, ut non suscipiatur absque examine. Eius, qui frequenter litigat et ad accusandum est facilis, accusationem absque grandi examine nemo recipiat. 400. De rimanda enucleatim causa in iudicio et saepe ventilanda. Iudicantem oportet cuncta rimari et ordinem rerum plena inquisitione discutere, interrogandi ac proponendi adiciendique pacientia praebita ab eo, ut ibi actio partium limitata sit pleniter. Nec prius litigantibus sua velit sententia obviare, nisi quando ipsi peractis omnibus iam nihil amplius habuerint in quaestione, quod proponant. Et tamdiu actio ventiletur, quousque rei veritas perveniatur. Frequenter interrogari oportet, ne aliquid praetermissum forte remaneat, quod adnecti conveniat. 401. De his, qui se putant per testes redemptos ad sacerdotum accusationem admitti, ut non admittantur, nisi omni suspicione caruerint. Sunt quidam, qui contra ecclesiasticam regulam pugnare videntur et per testes redemptos putant se ad accusationem admitti debere. Hi omnino non admittantur, nisi actis publicis docuerint, omni se suspicione carere. 402. Ut nullus contra religionem faciat. Non liceat imperatori, vel cuiquam pietatem custodienti aliquid contra mandata divina praesumere. 403. Quod laicis non sit de religione praesumendum. Laicis quamvis religiosis nulli tamen de ecclesiasticis facultatibus vel de Deo dicatis hominibus aliquid disponendum attribuatur facultas. 404. Ut liceat maiores iudices appellare, quotiens necessitas ingruerit. Quandocumque a quibuslibet iudicibus ecclesiasticis ad alios judices ecclesiasticos, ubi est maior auctoritas, fuerit provocatum, non eis denegetur, qui provocaverint. 405. De iniusto iudicio, principis metu vel iussu terminato, cassando. Iniustum iudicium et definitio iniusta, regio metu vel iussu a iudicibus ordinata, non valeat.
LIBER SECUNDUS.

INCIPIUNT NONNULLA CAPITULA LEGIS DIVINAE. 1. De effusione sanguinis. Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius.

2. Quod hi qui nomen Domini in vanum adsumpserint, graviter feriantur. Non adsumes nomen domini Dei tui in vanum; nec habebit insontem Dominus eum, qui adsumpserit nomen domini Dei sui frustra. 3. De honorando patre vel matre. Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longevus super terram. 4. Ut qui vendiderit filiam suam in famulam, non egrediatur sicut ancilla. Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillae exire consueverunt. Si placuerit domino suo, cui vendita est, admittat eam liberam; et ad alium populum non licet ipsam vendere. 5. Ut qui hominem percusserit morte moriatur. Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur. 6. De eo, qui per industriam proximum voluerit occidere. Si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias, ab altari meo evelles eum, ut moriatur. 7. De eo qui percusserit patrem aut matrem. Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur. 8. Non maledicendum patri et matri. Qui maledixerit patri suo et matri, morte moriatur. 9. De eo, qui hominem furatus fuerit et vendiderit. Qui furatus fuerit hominem et vendiderit eum, convictus noxae morte moriatur. 10. De his, qui rixati inter se fuerint et percusserit alter alterum. Si rixati fuerint viri et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno et ille mortuus non fuerit et iacuerit in lectulo; si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit; ita tamen, ut operas inpensas eius medicis restituat. 11. De eo, qui percusserit servum suum vel ancillam lapide vel virga et mortui fuerint. Qui percusserit servum suum vel ancillam lapide vel virga et mortuus fuerit in manibus eius, reus erit. Si autem uno die supervixerit vel duobus, non subiacebit poenae, quia pecunia eius est. 12. Ut si aliqui inter se fuerint rixati, et percusserit ex eis aliquis mulierem praegnantem. Si rixati fuerint homines et percusserit quis mulierem praegnantem, et abortivum fecerit, si ipsa vixerit, subiacebit damno, quantum expetierit maritus mulieris et arbitres iudicarint. 13. Quod si mulier mortua fuerit, reddet percussor animam pro anima. Si autem mors eius fuerit subsecuta, reddet animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore. 14. Ut quicumque servo vel ancillae oculum eruerit, liberos eos dimittat. Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae et luscos eos fecerit, dimittat eos liberos pro oculo, quem eruit. Dentem vero si excusserit servo vel ancillae suae, simili sententiae subiacebit. 15. De bove cornipeta quae virum vulneraverit vel mulierem, et domino illius. Si bos cornipeta virum aut mulierem occiderit, lapidibus obruatur et non comedetur. Dominus, cuius bos est, innocens erit. Quod si bos cornipeta fuerit ab heri et nudius terius et contestati sunt dominum illius, nec reclutit eumooccideritque virum aut mulierem, et bos lapisdibus bruatur et dominum illius occidant. Quod si pretium ei fuerit impositum, dabit pro anima sua, quicquid fuerit postulatus. 16. De eo, qui cisternam aperuerit et foderit. Si quis aperuerit cisternam et foderit et non operuerit eam, cecideritque bos vel asinus in eam, dominus cisternae reddet pretium iumentorum. Quod autem mortuum est, ipsius erit. 17. De bove alieno, si alterius bovem vulneraverit. Si bos alienus bovem alterius vulneraverit et ille mortuus fuerit, vendent bovem vivum et divident praecium et cadaver. Si autem sciebat dominus eius quod bos vitiosus erat, et noluit eum custodire, reddat bovem pro bove et cadaver integrum accipiat. 18. De eo, qui bovem aut ovem furatus fuerit. Qui furatus fuerit bovem aut ovem, quinque boves pro uno bove restituat et quatuor oves pro una ove. 19. De fure, qui domum suffodiens repertus fuerit. Si effregerit fur domum sive suffodiens fuerit inventus et accepto vulnere mortuus fuerit, percussor non erit reus sanguinis. Quod si orto solo hoc fecerit, homicidium perpetravit et ipse morietur. Si inventum fuerit apud eum quod furatus est vivens, sive bos sive asinus, restituatur. 20. De eo, qui lese it agrum vel vineam. Si leserit quispiam agrum vel vineam et dimiserit jumentum suum, ut depascatur aliena, quidquid optimum habuerit in agro vel in vinea pro dampni estimatione restituat. 21. De eo, qui ignem succenderit in agris, ut damnum restituat. Si egressus ignis invenerit spicas et comprehenderit acervos frugum sive stantes segetes in agris, reddet dampnum, qui ignem succenderit. 22. De eo, qui commendaverit amico pecuniam. Si quis commendaverit amico pecuniam aut vas in custodiam, et ab eo, qui susceperit, furto ablatum fuerit, si invenitur fur, duplum reddat. Si latet, dominus domus applicabitur ad deos, et iurabit, quod non extenderit manum in rem proximi sui ad perpetrandam fraudem in bove vel asino et ove ac vestimento. Et quicquid dampnum inferre potest, ab eo utriusque causa perveniat. Et si illi arbitres iudicaverint, duplum restituat proximo suo. 23. De asino, bove, omnique iumento ad custodiendum tradito. Si quis commendaverit amico asinum, bovem, ovem et omne iumentum ad custodiam et mortuum fuerit aut debilitatum vel captum ab hostibus, nullusque hoc viderit, iusiurandum erit in medio, quod non extenderit manum in rem proximi sui; suscipiatque dominus iuramentum et ille reddere non cogetur. Si furto sublatum fuerit restituat dampnum domino suo. Si comestum a bestia, deferat ad eum, quod occisum est, et non restauretur. Qui a proximo suo quicquam horum mutuo postulaverit et debilitatum aut mortuum fuerit domino non praesente, reddere compellatur. Quod si in praesentiarum dominus fuerit, non restituatur, maxime si conductus venerit pro mercede operis sui. 24. De eo, qui seduxerit virginem desponsatam vel dormierit cum ea. Si seduxerit quis virginem desponsatam et dormierit cum ea, dotabit eam et habebit uxorem. 25. De patre puellae, si eam dare noluerit, ut reddat pecuniam iuxta morem dotis. Si pater noluerit virginem dare, reddat pecuniam iuxta morem dotis, quam virgines accipere consueverunt. 26. De maleficis. Maleficos non patiaris vivere. 27. De his, qui cum iumento coïerint. Qui coïerit cum iumento, morte moriatur.

28 De his, qui diis immolant vel advenas affligunt. Qui immolat diis, occidatur. Advenam non contristabis neque affliges eum.

29. De decimis et primitiis Domino offerendis. Decimas tuas et primitias non tardabis offerre Domino de filiis tuis primogenitis. De bobus quoque et ovibus similiter facias. Septem diebus sit cum matre sua: die octavo redde filium Domino. 30. De deposito vel pignore dato. Depositum tuum aut pignore datum, aut si aliquis sibi commendata celaverit, aut si rem perditam invenerit et iuraverit non invenisse, convictus delicti reddet omnia, quae per fraudem voluit obtinere, tertiam et quintam insuper partem domino, cui fraudem intulerat. 31. De turpitudine proximi non revelanda. Omnis homo ad sanguinem proximi sui non accedat, ut revelet turpitudinem eius. Nec ullam discooperies turpitudinem mulieris, quia vestra turpitudo est. 32. De homine, qui dormierit cum muliere ancilla. Homo si dormierit cum muliere coitu seminis, quae fuerit ancilla, etiam nubilis et tamen pretio non redempta nec libertate donata, vapulabunt ambo et non moriantur. 33. Non debere auguriari nec observare magos et ariolos. Non auguriemini nec observabitis ad magos nec ariolos, nec aliquid sciscitetis per eos. Ego Deus vester. 34. De honorando sene. Coram cano capite consurgite et honorate personam senis, et timete Deum. 35. Nihil agendum contra aequit tem. Nolite iniquum aliquid facere in iudicio, in regula, in pondere, in mensura. Statera iusta et aequa sint pondera, iustus modius aequusque sextarius. 36. De eo, qui moechatur cum uxore proximi sui. Qui moechatus fuerit cum uxore alterius et adulterium fecerit cum coniuge proximi sui, morte moriatur et moechus et adultera. 37. De eo, qui dormierit cum noverca sua. Qui dormierit cum noverca sua et revelaverit ignominiam patris sui, moriantur ambo. Sanguis eorum sit super eos. 38. De eo, qui propter Deum furtum confessus fuerit. Si propter Deum confessus fuerit homo furtum quod fecit, reddat capitalem et quintam partem desuper ei, in quem peccavit. 39. De eo, qui ferro percusserit hominem. Si quis ferro percusserit hominem et mortuus fuerit, qui percusserit reus erit homicidii et ipse morietur. 40. Ut propter unius testimonium nullus condemnetur. Ad unius testimonium nullus condemnetur. 41. De decimis separandis. Separabis decimas ex omnibus, quae nascuntur tibi eo tempore, et repones inter ianuas tuas. Foenerabis ea sacerdotibus et levitis, advenis et peregrinis, pupillis et viduis; et benedicet te dominus Deus tuus cunctis diebus vitae tuae. 42. De eo, qui ambulans per viam nidum avis invenerit. Si ambulas per viam et nidum avis inveneris in arbore vel in terra et matrem pullis desuper incubantem, non tenebis eam cum filiis, sed abire patieris, captos tenens pullos suos, ut benedicat te Dominus. 43. Ut cum aedificatur domus nova, fiat murus per circuitum domus. Cum aedificaveris domum novam, facies murum tecti per circuitum, ne effundatur sanguis in domum tuam et sis reus labente alio et in praeceps ruente. 44. De vinea altero semine non serenda. Non seres vineam tuam altero semine, ne ea, quae sevisti et quae nascuntur ex vinea, pariter sanctificentur. 45. Ut non aretur in bove simul et asina. Non arabis in bove simul et asina. 46. Non induendum vestimentum quod ex lana et lino contexitur. Non indues vestimentum, quod ex lana et lino contextum est. 47. De puella virgine desponsata. Si quis puellam virginem desponsaverit, et invenerit eam aliquis in civitate et concubuerit cum ea, adducas utrosque ad portam civitatis illius, et lapidibus obruentur; puella, quia non clamavit, cum esset in civitate; et vir, quia humiliavit eam. 48. De desponsata virgine in agro reperta. Si autem in agro repererit vir puellam quae desponsata est, et dormierit cum illa, ipse morietur solus. Puella nihil patiatur. 49. Ut eunuchus attritis testiculis ecclesiam Dei non intret. Non intrabit eunuchus attritis vel amputatis testiculis et absciso veretro ecclesiam Domini; nec ingrediatur eam manzer, hoc est de scorta natus. 50. De pecunia ad usuram non foeneranda. Non foenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam nec fruges nec quamlibet aliam rem. 51. De voto non differendo. Cum voveris votum domino Deo tuo, non tardabis reddere, quia requiret illud dominus Deus tuus. Et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum, donec facias, quod ore proprio Domino promisisti. 52. Ut homo, qui uxorem acceperit, non accedat ad bellum. Cum acceperit homo uxorem, non accedat ad bellum, nec ei ullae iniungantur necessitates publicae; sed vacabit absque culpa domui suae; et ut uno anno laetetur cum uxore sua. 53. Ut non occidantur patres pro filiis, nec filii pro patribus. Quod non occidantur patres pro filiis nec filii pro patribus; sed unusquisque pro peccato suo morietur. 54. De eo, qui vim a persecutoribus patitur, ut suscipiatur. Si quis vim a persecutoribus passus fuerit, suscipiatur et requiem inveniat, ad quamcumque ecclesiam venerit. 55. De muliere, quae cum viro suo non potest nubere. Si vir et mulier coniunxerint se in matrimonium et postea dixerit mulier de viro, non posse illum nubere cum ea; si ea poterit probare, quod verum sit, accipiat alium. 56. Ut absque consensu episcopi oblationes non accipiantur. Ut praeter conscientiam episcopi oblationes fructuum ecclesiae debitas nullus vel dare vel accipere audeat. 57. Ut presbiteri civitatis sine iussu sui episcopi nihil iubeant. Ut presbiteri civitatis sine iussu sui episcopi nihil iubeant nec in unaquaque parrochia aliquid agant. 58. Ne presbiteri rem ecclesiae absque licentia sui episcopi vendant. Ut presbiteri rem ecclesiae sine licentia vel scientia sui episcopi non vendant nec cuiquam tribuant. 59. Si presbiter vel diaconus deseruerit ecclesiam suam, deponatur. Ut presbiter vel diaconus, qui deserit ecclesiam suam et ad aliam transierit, deponatur. 60. De presbiteris vel diaconibus aut subdiaconibus a propriis episcopis exauctoratis. Ut presbiter vel diaconus aut subdiaconus, si a proprio episcopo exauctoratus suum ministerium incipiat praesumere, spem restitutionis non habeat. 61. Si quis episcopus, presbiter, diaconus vel subdiaconus ad bellum processerit, deponatur. Si quis episcopus, presbiter aut diaconus vel subdiaconus ad bellum processerit et arma bellica indutus fuerit ad belligerandum, ab omni officio deponatur, in tantum ut nec laicam communionem habeat. 62. Ut presbiteri alterius regionis non sacrificent praesentibus presbiteris ipsius regionis. Ut presbiteri alterius regionis praesentibus ipsius regionis presbiteris non sacrificent. 63. De uxoribus et viris se dimittentibus. Ut hi vel hae, qui uxores aut viros dimittunt, non nubant; sed aut continentes maneant, aut sibimet reconcilientur. 64. De episcopis litigantibus vel iudicatis. Si litem habuerit episcopus cum alio episcopo, non alterius, sed suae provinciae iudices quaerat. Et ut iudicato in aliqua causa episcopo liceat iterare iudicium, et si necesse fuerit, libere episcopum adire Romanum. 65. Ab heretico nullus benedictionem accipiat. Ut ab heretico benedictionem nullus accipiat. 66. De orationibus ad Patrem dirigendis. Ut nullus in precibus nisi ad Patrem dirigat orationem; ut prius eas cum instructioribus vel eruditioribus tractet. 67. De presbitero ab alio episcopo ordinato. Ordinatus clericus ab alio episcopo, non deprecante vel consentiente suo, in clero non maneat. 68. De illis presbiteris, qui nesciunt iuxta praeceptum Salvatoris baptizare. Illos omnes, quos illi praesbiteri baptizaverunt, qui nescierunt iuxta praeceptum domini salvatoris nostri Iesu Christi baptizare neque sanctae Trinitatis mistica verba invocare, propterea iubemus eos baptizari, quia sine fide sanctae Trinitatis sunt baptizati. 69. De missis nostris, qualiter cum episcopis singularum regionum circa ecclesias Dei eiusque sacerdotes agere debeant. Ut missi nostri una cum episcopis propriis magnam curam habeant, quatinus dirutae ecclesiae pleniter restaurentur atque ornentur, et quae dotatae non sunt vel quae dotem suam perditam vel subtractam habent, pleniter et canonice dotentur; ut quod iniuste perdiderunt, iuste recipiant.

De his, qui ecclesias suas nec dotare nec dotem restitui volunt. Et si eas dotare noluerint, quorum sunt, aut subtracta reddere noluerint episcopus proprius ad dominium suae sedis ecclesias revocet futuris temporibus possidendas. Quod si aliquis liberorum his resultaverit, ab episcopo eiusdem loci reliquiae ex his auferantur et in meliori loco ponantur, et ipsae destruantur vel crementur.

70. De eo, qui semetipsum occidit aut laqueo se suspendit. De eo, qui semetipsum occidit aut laqueo se suspendit, consideratum est, ut si quis compatiens velit elimosinam dare, tribuat et orationem in psalmodiis faciat. Oblationibus tamen et missis ipsi careant; quia incomprehensibilia sunt iudicia Dei et profunditatem consilii eius nemo potest investigare. 71. Ut incesti et parricidae canonice coerceantur. De incestuosis et parricidis, ut canonice coherceantur; sicut de illo iudicatum est, qui materterae suae filiam stupravit, ut coniugium ultra non repetat, et militiae cingulum derelinquat, et aut monasterium petat, aut si foris remanere voluerit, tempora poenitentiae secundum canones pleniter exsolvat. 72. Ut ne a clerico filacteria nec ab ullo fian christiano. Ut clerici vel laici filacteria vel falsas inscriptiones aut ligaturas, quae inprudentes pro febribus aut aliis pestibus adiuvare putant, nullo modo ab illis vel a quoquam christiano fiant, quia magicae artis insignia sunt: sed pro infirmate illud, quod apostoli et canones sanxerunt, id est orationes et sacri olei unctio fiat. 73. Ut nullus presbiter amplius quam unam ecclesiam sibi vindicet. Placuit omni synodali conventui, ut nullus presbiterorum amplius quam unam ecclesiam sibi vindicare presumat. 74. De letania maiore, ut more Romano celebretur. Ut letania maior more Romano ab omnibus in septimo Kal. Maii celebretur. 75. Ut nullus vitam sine communione finiat nec unctione benedicti olei careat. Si infirmitate depressus quis fuerit, vitam sine communione non finiat, nec unctione sacrati olei careat. Et si finem perspiciat, sacrosancto corpore Deo anima eius a sacerdote praecibus commendetur.

Quapropter omnibus placuit, ut nullus presbiter amplius quam unam ecclesiam sibi vindicet; quia sicut quisque secularis non amplius quam unam habere debet uxorem, ita et unusquisque presbiter non amplius quam unam habere debet ecclesiam.

76. De presbiteris degradatis et post degradationem multis sceleribus implicatis. Presbiteri degradati, et post degradationem multis sceleribus implicati, ad poenitentiam publicam secundum canones redigantur. 77. Si qui velint aquam consecratam accipere. Quod in sabbato sancto paschae vel in sabbato pentecostes, si qui velint aquam consecratam ad adpersionem in domos suas recipere, ante chrismatis infusionem accipiant. 78. De clericis et presbiteris, si episcopis suis obedire nolint, ut excommunicentur. Clerici et populi si episcopis suis canonice obedire noluerint, excommunicentur. 79. De episcopo metropolitano. Dignum est, ut metropolitanus, qui est pallio sublimatus, honoretur et caeteros admoneat. 80. Ut unusquisque progeniem suam usque ad septimam generationem observet. Progeniem suam unumquemque usque ad septimam observare decernimus generationem, et quandiu se agnoscunt affinitate propinquos, ad huius copulae non accedant societatem. 81. De presbiteris ab ignotis episcopis ordinatis. Presbiteros, quos unusquisque episcopus in sua parrochia repperit, si incogniti fuerint viri illi, a quibus sunt ordinati, et dubium est eos episcopos fuisse an non, qui eos ordinaverunt, si bonae actionis et catholici viri sunt ipsi presbiteri et in ministerio Christi omnique lege sancta educati et apti, ab episcopo suo benedictionem presbiteratus suscipiant et consecrentur et sic ministerio sacro fungantur. 82. Ut si quis homini aliquo iteranti mansionem vetaverit, sexaginta solidos conponat. Si quis homini aliquo pergenti in itinere mansionem vetaverit, sexaginta solidos conponat in publico. 83. Ut omnibus maxima cura sit, ne sine confirmatione episcopi vitam finiat aliquis. Ut omnes maximam curam habeant, ne sine confirmatione episcopi quis vitam finiat animaque periclitetur. 84. De his qui fidelium oblationes auferunt vel vastant, aut sine proprii episcopi iussione dant vel accipiunt. Qui fidelium oblationes ab ecclesiis vel a iure sacerdotum auferunt vel ablatas accipiunt, non solum aliena vota disrumpunt, sed et sacrilegium operantur, necnon et ecclesiae Dei fraudatores existunt: quia aliquid fraudari vel auferre sacrilegium esse a maioribus adprobatur. 85. Ut presbiteri vel diaconi non migrent de loco ad locum sine episcopi proprii iussione. Presbiteri, qui sine iussione proprii episcopi de ecclesiis ad alias ecclesias migraverint, tamdiu a communione habeantur alieni, quamdiu ad easdem redierint ecclesias, in quibus primitus sunt instituti.

86 De episcopis et clericis peregrinis, ut contenti sint hospitalitatis munere. Ut episcopi atque clerici peregrini contenti sint hospitalitatis munere oblato, nullique eorum liceat ullum officium sacerdotale absque permissu episcopi, in cuius parrochia esse cognoscitur, agere.

87. Ut nullus habeat nisi legitimum connubium. Ut nulli liceat nisi legitimum habere connubium. Nullus incestum faciat. Nullus coniugem propriam, nisi, ut sanctum euangelium docet, fornicationis causa, relinquat. Quod si quisque propriam expulerit coniugem legitimo sibi matrimonio coniunctam, si christianus esse recte voluerit, nulli alteri copuletur; sed aut ita permaneat, aut propriae reconcilietur coniugi. 88. De his, qui episcoporum vocationem vel correctionem contempserim. Si quis secularium tam maioris ordinis quam et inferioris, peccatum egerit; et vocatus sui episcopi auctoritate ad emendationem ac poenitentiam venire distulerit, tamdiu sit ab ecclesia extorris et catholicorum consortio sequestratus, quousque quod commisit emendet ac reatum suum usque ad satisfactionem canonice diluat atque reconciliatione proprii episcopi divinis praecibus indulgentiam consequatur et veniam, ecclesiaeque gremio, a cuius utero deviaverat, peracta satisfactione ab eodem melioratus episcopo canonice reddatur. 89. Ut nullus laicorum ex praediis episcoporum quicquam accipiat. Praecipimus, ut nullus laicorum vel clericorum ex prediis vel rebus, quae ad sedes pertinent episcoporum, sive de illis ecclesiarum rebus, quae in eorum parrochiis sitae esse noscuntur, sine illorum iussione aut consensu episcoporum, ad quorum pertinent curam, quicquam ambiant, concupiscant atque accipiant; ne cupidus sanctarum rerum ignis qui in eis est, illos favillosius exurat. Similiter omnes monemus, ut a cuncta ecclesiarum omnium vastatione coercere se suosque ac compescere totis viribus studeant. Nam devastantes ecclesias quid aliud intellegimus quam contra illum aeterni imperii Deum et maiestatis homines movere certamen, cum illae aedes illi die noctuque famulentur et illi sint consecratae? Videant vastantes, pronuntiamus, ne ab illo, si se commoveat, vastentur, cuius percussionem montium dorsa ferre non possunt. 90. De eo, qui occiderit monachum aut clericum, ut arma relinquat. Qui occiderit monachum aut clericum, arma relinquat et Deo in monasterio serviat cunctis diebus vitae suae, nunquam ad seculum reversurus, et septem annos publicam poenitentiam gerat. 91. De viro et muliere matrimonio copulatis et postea dicente ea, non posse eum nubere sibi. Si vir et mulier coniunxerint se in matrimonio et postea dixerit mulier de viro, non posse nubere cum ea, si poterit probare, quod verum sit, accipiat alium, eo quod iuxta apostolum non potuit illi reddere vir suus debitum. 92. Ut puella desponsata non detur alteri viro. Puellam desponsatam non licet parentibus dare alteri viro. Tamen ad monasterium licet ire, si voluerit. 93. Ut baptizati cum catecuminis non manducent. Non licet baptizatis cum catecuminis manducare nec osculum eis dare vel Ave eis dicere. Quanto magis cum excommunicatis ab episcopo aut cum gentilibus? 94. De presbitero ordinato, qui se deprehenderit non esse baptizatum. Si quis presbiter ordinatus de prehenderit se non esse baptizatum, baptizetur et ordinetur iterum et omnes, quos prius baptizaverit. 95. Si liber ancillam in matrimonium accepit. Si quis liber ancillam in matrimonium acceperit, non habet licentiam dimittere eam, si prius consensu amborum coniuncti sunt.

96 De raptoribus et raptis virginibus vel viduis. Si quis alterius sponsam virginem aut viduam necdum desponsatam rapuerit vel furatus fuerit, placuit, ut sive eam postea sponsaverit sive dotaverit seu non, sive cum parentum eius voluntate quocunque commento ipsam accipere vel tenere potuerit, numquam illam uxorem habeat; sed raptori aut furi auferatur et proximis suis alio viro tempore congruo, si ipsa in hoc malum non consenserit, nuptura legibusque acceptura reddatur. Raptor vero sive fur omnesque eis consentientes publica poenitentia iuxta canonicam auctoritatem multentur et proximis illius, quicquid iniuste in tam nefando scelere egerunt, in triplo componant et unamquamque rem semotim legibus in triplo restituant. Ipsa namque quae rapitur, si aut primo aut postmodum tam nefario sceleri libens consenserit, numquam postea nubat, sed publica poenitentia multetur et sub tali custodia ponatur, ut ei nullatenus luxuriari cum quoquam liceat. Taliter enim memorata flagitia puniantur, ut omnes cognoscant, quoniam nec seculi leges tam nefandis coniunctionibus consentiant nec sacri canones consilium ullum praebeant; sed tales seculi leges cooperatoresque eorum capite feriri praecipiunt. Et sacri canones spiritu Dei conditi non solum raptores, sed etiam omnes eorum cooperatores eisque consentientes anathemate feriunt; sicut in Calcidonense concilio, in quo 630 patres adfuerunt, capitulo 28, cunctis legentibus patet.

97. De his, qui rapinas infra regnum faciunt. Si quis infra regnum rapinam fecerit aut cuiquam nostro fideli eiusque homini aliquid vi abstulerit, in triplo cui aliquid abstulerit, legibus componat; et insuper bannum nostrum, id est sexaginta solidos, nobis persolvat. Postmodum vero ante nos a comite adducatur, ut in bastonico retrusus, usque dum nobis placuerit, poenas luat. Nam si publice actum fuerit, publicam inde agat poenitentiam iuxta sanctorum canonum sanctionem; si vero occulte, sacerdotum consilio ex hoc agat poenitentiam: quoniam raptores, ut ait apostolus, nisi veram egerint poenitentiam, regnum Dei non possidebunt. Qui vero de rebus ecclesiarum aliquid abstulerit, gravius inde iudicetur, quia sacrarum rerum ablatio sacrilegium est, et sacrilegus vocatur, qui ex eis aliquid aut abstulerit aut rapuerit. Infames quoque tales personae usque ad satisfactionem ecclesiae, quam laeserunt, sunt habendae. 98. De sacerdotibus et levitis atque monachis interfectis vel debilitatis. Si quis sacerdotem vel levitam aut monachum interfecerit vel debilitaverit, iuxta statuta priorum capitulorum quae legi Salicae sunt addita, componat; et insuper bannum nostrum, id est, sexaginta solidos, nobis persolvat et arma relinquat atque in monasterio diebus vitae suae sub ardua poenitentia Deo serviat, nusquam postmodum seculo vel secularibus militaturus, neque uxori copulaturus. 99. De his, qui episcopo aliquam iniuriam vel dehonorationem fecerint. Si quis episcopo aliquam iniuriam aut iniustam dehonorationem fecerit, de vita componat, et omnia quae habere visus fuerit, ecclesiae cui praeesse dinoscitur integerrime socientur, et nobis in triplo bannus noster, id est sexaginta solidi, persolvantur; aut ipse in servitio fisco nostro serviturus semper societur, usquedum se redimere in triplo iuxta wirgildum suum potuerit. Sancta vero ecclesia in sacerdotibus constat. Idcirco magna poena plectendi sunt, qui episcopis vel reliquis sacerdotibus iniuriam vel contumeliam fecerint; nam detractio sacerdotum ad Christum pertinet, cuius vice legatione in ecclesia funguntur. 100. De religiosa muliere decepta, id est, veste mutata, vel religionem professa. Si quis rapuerit aut sollicitaverit vel corruperit religiosam feminam, bona amborum ecclesia vendicet, in qua talis mulier habitavit, ipsi tamen capitali periculo subiciantur. Quod si hoc mulier non consentit, cum suis rebus monasterii ditionibus tradatur. Si vero comes ipsius pagi, una cum consilio sui episcopi, in cuius parrochia tale scelus commissum est, hoc vindicare neglexerit, honore careat et cingulum amittat atque publica poenitentia multetur, et insuper wirgildum suum fisci iuribus dare compellatur. 101. De blasphemia in Deum. Si quis quolibet modo blasphemiam in Deum iactaverit, ab episcopo vel comite pagi ipsius carceri usque ad satisfactionem tradatur et publica poenitentia multetur, donec precibus proprii episcopi publice reconcilietur ecclesiaeque gremio canonice reddatur. 102. De his, qui in domo sua oratorium fecerint. Qui in domo sua oratorium habuerit, orare ibidem potest. Missas tamen in eo celebrare non audeat nec agere cuiquam permittat sine permissu vel dedicatione episcopi loci illius. Quod qui fecerit, domus illius fisci iuribus addicatur. Comes vero, qui hoc cognovit et non prohibuit, publica poenitentia multetur vel honore privetur. 103. De privilegiis ecclesiarum et clericorum non corrumpendis. Ut privilegia quae ecclesiis et clericis ab antecessoribus nostris vel nobis concessa sunt, semper maneant incorrupta. 104. Ne episcorum vel reliquorum clericorum vita turbetur. Nullis vita praesulum turbetur excessibus, quia valde indignum est, ut qui throni Dei vocantur, aliqua motione turbentur aut inique tractentur. Unde est illud: Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei. Et illud: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Et rursus: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, melius est illi ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris; reliqua. 105. De clericis vel sacerdotibus, qui accipiunt ecclesias sine licentia episcopi sui, vel de una ad aliam transeunt. Ut nemo accipiat ecclesiam infra parrochiam sine consensu episcopi sui, nec de una ad aliam transeat. 106. De incestis et criminosis, ac de infirmis et poenitentibus atque de ieiunio quatuor temporum. Ut de incestis et criminosis magnam curam habeant sacerdotes, ne in suis pereant sceleribus et animae eorum a districto iudice Christo eis requirantur. Similiter de infirmis ac poenitentibus, ut morientes sine reconciliatione et viatico non deficiant. Et ut quatuor temporum ieiunia a fidelibus diligenter custodiantur. 107. Ut episcopi iudices publicos moneant, ut rei carceribus reclusi nativitate Domini, pascha et pentecoste absolvantur, et missas illis audiant diebus ac refecti fiant. Ut episcopi iudices publicos commoneant, ut in dies celeberrimos, hoc est nativitatem domini nostri Iesu Christi et sanctam resurrectionem ac pentecosten, quicumque miserrimi vinculis detinentur, relaxari debeant et propter ipsam reverentiam domini nostri Iesu Christi ipsi debeant absolutionem promereri. Et iudex si pastorem commonentem despexerit, quamdiu loci illius episcopo visum fuerit, ab ecclesiae liminibus arceatur. 108. De monacho, qui monasterium suum dimiserit. Si monachus monasterium suum dimiserit, omnia bona ipsius, et quae in monasterio introduxit et quae non introduxit, dominii monasterii sint, et ipse officio fisci servire cogatur. Si vero monachus ad aliud monasterium migraverit, substantiam eius prius monasterium possideat, et in alio monasterio ipse non recipiatur sine abbatis sui et episcopi proprii licentia. 109. De possessionibus ad religiosa loca pertinentibus. Possessiones ad religiosa loca pertinentes nullam descriptionem agnoscant, nisi ad constitutionem viarum vel pontium, si tamen intra eadem loca habuerint possessiones. In aliis vero omnibus habeant integram emunitatem. 110. De monacho vel monacha. Quicunque monachus vel monacha in monasterium sunt ingressi, nihil de rebus suis habeant potestatem faciendi quamvis liberos habeant; sed omnia eorum sint monasterii, quae eadem die iuste possidebant, quando ingressi sunt monasterium. 111. De his quae a singulis principibus ecclesiis sunt concessa et quae singuli antistites impetraverunt, quod sacrilegium sit haec auferentibus. Et de clericis, ut non accusentur ad iudices seculares, sed ad episcopos proprios. Quaecumque a singulis regibus circa sacrosanctas ecclesias sunt constituta vel singuli quique antistites pro causis ecclesiaticis impetraverunt, sub poena sacrilegii iugi solida aeternitate serventur. Clerici etiam non secularibus iudicibus, sed episcopali audientiae reserventur. Fas enim non est, ut divini muneris ministri temporalium potestatum subdantur arbitrio. 112. De privilegiis ecclesiarum. Ut privilegia, quae ecclesiis et clericis a singulis regibus vel episcopis ceterisque rectoribus sunt concessa, semper maneant incorrupta. 113. Ut ea quae ad religionem pertinent, locis suis et a suae dioceseos synodis audiantur. Quaecumque sunt ad religionis observantiam pertinentia, locis suis et a suae dioceseos synodis audiantur. 114. Ut privilegia ecclesiarum semper maneant incorrupta. Quaecumque circa sacrosanctas ecclesias a principibus diversis sunt statuta, manere inviolata praecipimus. 115. Quod sacrilegium sit ecclesiae aliquid auferre, aut sacerdotibus vel ministris aut ipsi sancto cultui locoque iniuriam inferre. Si quis in hoc genus sacrilegii proruperit, ut in ecclesias earumque res irruens sacerdotibus et ministris vel ipso cultui locoque aliquid quod non oportet iniuriae inferat; divini cultus iniuriam in convictos sive confessos reos capitali sententia noverit vindicandum. Nec exspectetur, ut episcopus iniuriae propriae ultionem deposeat, cui sanctitas ignoscendi soli gloriam derelinquit. Sitque cunctis non solum liberum, sed etiam laudabile, factas atroces sacerdotibus aut ministris iniurias veluti publicum crimen persequi ac de talibus reis ultionem mereri. 116. De his, qui ecclesiastica privilegia violant vel dissimulant. Si ecclesiae venerabilis privilegia cuiusquam fuerint temeritate violata vel dissimulatione neglecta, commissum hoc in triplo iuxta legum sanctionem ecclesiae, cui factum est conponatur; nobisque bannus noster in triplo, hoc est ter sexaginta solidi, persolvantur. 117. Quod hi, qui praedia ecclesiastica diripiunt vel vastant, sacrilegi sint exilioque damnandi. Ab omnibus illius usurpationis contumelia depellenda est, ne praedia sibi coelestium secretorum dicata quibusdam irruentibus vexentur. Quod si quis praesumpserit, post debitae ultionis acrimoniam, quae erga sacrilegos iure promenda est, exilio perpetuae deportationis damnetur. 118. Ut episcopi et reliqui sacerdotes ab omnibus nexibus sint liberi. Consecratio episcopos et reliquos Domini sacerdotes tam a servilibus, quam et a caeteris adscriptis conditionibus semper liberos facit. Idcirco praecipimus, ut nullus ab eis alia nisi divina requirat servitia. 119. Ne Iudaeis adhereant vel deserviant christiani. Placuit, ne Iudaeis mancipia deserviant vel adhereant christiana. 120. De sacrificiis per singulas missas a sacrificantibus sumendis. Placuit, ut quotiescumque sacrificans corpus et sanguinem Christi Iesu domini nostri in altario immolat, totiens perceptionis corporis et sanguinis Christi se participem praebeat. 121. De chorepiscopis, ne deinceps fiant. Placuit, ne chorepiscopi a quibusquam deinceps fiant; quoniam hactenus a nescientibus sanctorum patrum et maxime apostolicorum decreta suisque quietibus ac delectationibus inherentibus facti sunt. Idcirco et olim persepe et nostro a sancta apostolica sede tempore sunt prohibiti; et ne deinceps a quoquam tam ordinante quam ordinari cupiente talis praesumptio assumatur, a cunctis nostri regni episcopis est in synodo canonice prohibitum. 122. Ne Iudaei super christianos magistri vel ministri ponantur. Ne Iudaei administratorio usu sub ordine vilicorum atque actorum christianam familiam regere audeant, nec eis hoc a quoquam fieri praecipiatur. Si quis vero contra haec agere praesumpserit, si episcopus, presbiter aut diaconus fuerit, proprio submoveatur gradu; si vero inonachus aut laicus fuerit, communione privetur. Et si perseveraverint inoboedientes; anathematizentur. 123. De clericis falsariis. Si presbiter vel diaconus in causa pecuniaria falsum testimonium dixerint, per tres annos separentur a sacro ministerio. Si in criminali causa falsum dixerint, deponantur et legitimis poenis subiciantur. Caeteri vero clerici in quacumque falsitate convicti fuerint, degradentur et legitimis subiciantur disciplinis. 124. Ut clerici non habeant actiones seculares. Clericus vel monachus neque exactor publicarum neque conductor aut vectigalium magister vel curator domus vel procurator litis vel fideiussor in talibus causis fiat. Si quis contra haec statuta fecerit, si episcopus est, omnes istorum res ex quacumque causa vel persona, sive ante episcopatum sive postea ad eum pervenerint, ecclesiae suae eas vendicari sancimus; si vero alii clerici hoc fecerint, poenam pecuniarum, quam episcopus existimaverit exigere, ecclesiae vendicandam. Hii vero, qui actiones suas eis commiserunt vel fideiussores eos pro supradictis causis acceperunt, nullam contra ecclesiam vel administratores eius vel adversus ipsas personas, quos crediderunt, habeant actionem: Si vero quos eos pro publico debito vel actione crediderit vel fideiussores receperit, de sua substantia fisci debitum compellatur exsolvere. 125. De clericis qui de ecclesia desistunt. Clericis de ecclesia desistentibus et aliis in loco revocatis, si redierint discessi, nihil eis praestetur. Hoc vero, quod discedentes reliquerunt, non in usu rectorum, sed succedentibus cedat. 126. Quales sint clerici. Nemo fiat clericus, nisi qui bonum testimonium habet et litteratus est. 127. De multitudine clericorum. Ne passim episcopus multitudinem clericorum faciat, sed secundum meritum vel redditum ecclesiarum numerus moderetur. 128. De ordinationibus sacris. Lector, subdiaconus, diaconus, presbiter, si clericatus honorem contempserint, curiali conditioni cum suis facultatibus subiciantur. 129. De iniuria episcopi et letania subversa. Si quis episcopo vel aliis ministris intra ecclesiam iniuriam fecerit, iubemus eum tormentis subiectum in exilio mori. Sed et si ipsa sancta oratoria vel divina ministeria conturbaverit vel letaniam everterit, capitali periculo sublaceat. Sin autem contumeliam tantum fecerit, tormentis et exilio tradatur. 130. Ne fideles ex propria consanguinitate uxores ducant; nec illi, qui dudum minime nupserunt, sine benedictione sacerdotis nubere praesumant. Christiani ex propinquitate sui sanguinis usque ab septimum gradum connubia non ducant; neque sine benedictione sacerdotis, qui ante innupti erant, nubere audeant. 131. De non recipiendis alienis poenitentibus. Qui pro delicto suo a communione separantur, placuit ut in quibuscumque locis fuerant exclusi, in eisdem locis communionem consequantur. 132. Ut non liceat clericum vel monachum sine epistola episcopi sui proficisci. Clericis vel monachis sine commendatitiis epistolis episcopi sui licentia non pateat evagandi. 133. De dotibus et publicis nuptiis. Nullum sine dote fiat coniugium; nec sine publicis nuptiis quisquam nubere praesumat. 134. De rebus ecclesiae ablatis aut fraudatis vel retentis. Si quis cuiuscumque munuscula ecclesiae sanctis scripturarum titulis collata nefaria calliditate abstulerit, fraudaverit, invaserit, retentaverit atque suppresserit et non statim a sacerdote commonitus Deo collata reddiderit, ab ecclesiae catholicae communione pellatur. 135. Ut nemo res ecclesiae, nisi cui iure debentur, in quibuslibet regionibus iacentes competere audeat vel tenere. Ut nullus episcoporum aut cuiuslibet ordinis clericus vel alia quaecumque persona quibuslibet conditionibus seu in uno regno seu in alio positas alterius cuiuscumque ecclesiae res aut petat aut praesumat accipere. Quod si fecerit, tamdiu habeatur a communione ecclesiae vel ab omnium fratrum ac filiorum caritate suspensus, donec ipse ecclesiae, cuius directo ordine iuris est ablata legibus, restituat. 136. De his qui facultates ecclesiae delegatas auferunt vel retentant. Ne cui liceat res vel facultates ecclesiis aut monasteriis vel xenodochiis pro quacumque elimosina cum iustitia delegatas retentare, alienare, atque subtrahere. Quod si quis fecerit, tanquam necator pauperum antiquorum canonum sententiis constrictus ab ecclesiae liminibus excludatur, quamdiu ab ipso ea, quae sunt ablata aut retenta, reddantur. 137. Ut socios suos nominet, apud quem pars rapinae fuerit inventa. Apud quem scelus agnoscitur et pars rapinae fuerit inventa, statim socios suos nominare cogatur. Quod si nominare noluerit, teneatur ad vindictam. 138. De his qui diripienda indicare repperiuntur. Quicumque ingenuus vel servus aliquid diripiendum indicaverit, ut cuiuscumque res evertatur, aut pecora vel iumenta diripiantur, et ex hoc certis probationibus publice convictus inveniatur, pro eo quod indicaverit, centum viginti flagella publice extensus accipiat. 139. Ut abbates in eius episcopi, in cuius parrochia sunt, potestate persistant. Abbates pro humilitate religionis in episcoporum potestate consistant. Et si quid extra regulam fecerint, ab episcopis corrigantur. Qui semel in anno in loco, ubi episcopus elegerit, accepta vocatione conveniant. 140. Ut nullus monachus relinquat suum monasterium et cellas construat sine episcopi vel abbatis sui licentia. Ut nullus monachus congregatione monasterii derelicta ambitionis aut vanitatis inpulsu cellam construere sine episcopi permissione vel abbatis sui voluntate praestimat. 141. De apostatis. Quicumque post sanctae religionis professionem apostant et ad seculum redeunt et postmodum poenitentiae remedia non requirunt, communionem penitus non accipiant; quos etiam iubemus ad clericatus officium non admitti. 142. De excommunicatis. Si quis a communione sacerdotali fuerit auctoritate suspensus, hunc non solum a clericorum, sed etiam a totius populi colloquio atque convivio placuit excludi, donec resipiscens ad sanitatem redire festinet. 143. Ne iudices perfidorum excessus absque propriorum sacerdotum consilio iudicent. Ne iudices quicquam de perfidorum excessibus extra sacerdotum cohibentiam iudicare praesumant. 144. De expositis infantibus ac collectione eorum. Si expositus ante ecclesiam cuiuscunque fuerit miseratione collectos, contestationis ponat epistolam. Et si is, qui collectus est, intra decem dies quaesitus agnitusque non fuerit, securus habeat qui collegit. Sane qui post praedictum tempus eius calumniator extiterit, ut homicida ecclesiastica districtione damnabitur, sicut patrum sanxit auctoritas. 145. De clericis relinquentibus officium suum, et ad seculares confugientibus Placuit, ut clericus, si relicto officio suo propter districtionem ad secularem fortasse confugerit et solatium ei defensionis iste impenderit, cum eodem ab ecclesiae communione pellatur. 146. Ut servo non credatur, si super dominum suum vel super alium liberum crimen iniecerit. Servo poenitus non credatur si super aliquem crimen iniecerit, aut si etiam dominum suum in crimine inpetierit; nam etiamsi in tormentis positus exponat quod obicit, credi tamen illi nullo modo oportebit. 147. Ut testes ea tantum testificentur, quae in conspectu eorum actu esse noscuntur. Testes non absentes neque per epistolam testimonium dicant; sed praesentes quam noverunt et viderunt non taceant veritatem. Nec de aliis testimonium dicant, nisi de his tantummodo, quae sub praesentia eorum acta esse noscuntur. 148. Quales debeant scripturae valere. Scripturae quae diem et annum habuerint evidenter expressum, atque secundum legis ordinem conscriptae esse noscuntur, seu conditoris vel testium fuerint signis aut subscriptionibus roboratae, omni habeantur stabiles firmitate. 149. De pactis et placitis conservandis. Pacta vel placita, quae per scripturas legitime ac iustissime facta sunt, dummodo in his dies vel annus sit evidenter expressus, nullatenus immutari permittimus. 150. Contra priorum definitionem filio vel heredi non licere venire. Filio vel heredi contra priorum iustam aut legitimam definitionem venire non liceat, quia iuste repellitur praesumptio illius, qui facta seniorum iniuste conatur inrumpere. 151. Ne quisquam accusetur vel puniatur, nisi manifestatis indiciis scelus patuerit. Non passim damus accusandi vel puniendi licentiam, nisi aut manifestis indiciis patuerit scelus aut legitime fuerit idipsum malum accusatum atque convictum; quatinus nulla videantur intentione vel ordine patrum transgredi praecepta sanctorum aut obviare sacris regulis antiquorum. 152. Ut valeat commutatio sicut et emptio. Commutatio si non fuerit per vim et metum extorta, talem qualem et emptio habeat firmitatem. 153. Si timore conpulsus quisquam se servum esse dicat. Qui timore conpulsus servum se esse extra iudicium dixerit, nullum praeiudicium libertatis incurrat, donec iudicio praesentetur, vel libertatem suam, si eam probavit praesente iudice, obtineat. Aut si servus convincitur, statim domino reformetur. 154. De presbiteris vel diaconibus sine episcopi sui epistolis ambulantibus. Presbitero vel diacono sine antistitis sui epistolis ambulanti, communionem nullus impendat. 155. Ut unus abba duobus monasteriis minime praesideat. Unum abbatem duobus monasteriis interdicimus praesidere. 156. De presbiteris vel reliquis clericis non distringendis a secularibus iudicibus, sed a suis episcopis. Ut nullus iudicum neque presbiteros neque diaconos neque reliquos clericos vel iuniores ecclesiae sine licentia proprii episcopi distringat aut condempnare praesumat. Quod si fecerit, tamdiu communione privetur, quamdiu reatum suum agnoscat, et per satisfactionem emendet ecclesiae, quod commisit. 157. Ut clerici iudices seculares non adeant. Nullus ex ordine clericorum inconsulto proprio episcopo ad iudicem secularem pergat, neque apud eum suo episcopo non permittente quenquam pulsare aut cuiquam ante eum respondere aut quicquam proponere praesumat, neque criminale negotium in iudicio seculari proponere audeat. 158. De secularibus, qui per calumniam ecclesiam vel clericos fatigare praesumunt. Si quis secularium per calumniam ecclesiam vel res eius aut clericos cuiuslibet ordinis fatigare temptaverit et ex hoc convictus fuerit, ab ecclesiae liminibus et catholica communione, nisi digne poenituerit et per satisfactionem ecclesiae emendaverit, pellatur. 159. Ne testificentur manumissi. Libertus vel liberta in nullis negotiis contra quenquam testimonium dicere admittantur; excepto in aliquibus causis, ubi ingenuitas deesse dinoscitur, sicut permissum est et de servis; quia indignum nostra pensat clementia, ut libertorum testimonio ingenuis damna concitentur. Qui vero de eisdem fuerint progeniti, ad testimonium admittantur. 160. De his, qui cum furibus conscii fuerint Non solum ille, qui furtum fecerit, sed etiam et quicumque conscius fuerit vel furto ablata sciens susceperit, in numero furantium habeatur et simili vindictae subiaceat. 161. Si possessor per violentiam expellatur. Quicumque violenter expulerit possidentem, priusquam pro ipso iudicis sententia procedat, si causam meliorem habuerit, ipsam causam, de qua agitur, perdat; ille vero, qui violentiam pertulit, universa in statu quo fuerant recipiat et quae possedit securus teneat. Si vero illud invadit, quod per iudicium obtinere potuit, et causam amittat et aliud tantum quantum invasit reddat expulso. 162. Ut fideles fidem sanctae Trinitatis discant. Ut fideles fidem sanctae Trinitatis discant; in qua inter caetera credere oportet, quod per Spiritum sanctum remissio peccatorum in baptismate, confirmatione, poenitentia et in ceteris canonicis decretis, sicut scriptum est, conferatur, et quod fidelibus in ecclesia per Christum eiusdem sancti Spiritus dono per ministerium sacerdotale et per penitentiam remissio peccatorum indubitanter adtribuatur, et quod gentium omnium in vera carne in adventu Christi resurrectio futura sit; et cetera. Qam fidem memoriter teneant et suis sacerdotibus eam reddant et exponant per singula verba. Et ipsi sacerdotes eam fideliter et pleniter atque veraciter populum doceant, quoniam primum fundamentum christianae religionis fides catholica est. Et haec fides tunc est vera et fructuosa, si bonis operibus exornetur, id est spe, caritate, humilitate, castitate, continentia, sobrietate, unanimitate, concordia, iustitia, pietate, misericordia, innocentia, simplicitate et ceteris his similibus. Quae omnia in dilectione Dei et proximi consistunt. Sine his enim nemo potest Deo placere nec salvus esse. 163. De contumacibus presbiteris vel clericis. Si quis presbiterorum, diaconorum vel reliquorum clericorum contumax aut superbus vel inoboediens aut rebellis episcopo suo extiterit, gradum habentes proprio gradu careant; reliqui vero clerici vel monachi aut laici usque ad satisfactionem communione priventur. 164. De iudicibus clericis calumniam vel iniuriam inferentibus. Si iudex cuiuslibet ordinis clericum publicis actionibus inclinare aut distringere aut calumniare vel iniuriare absque episcopi sui permissu praesumpserit, usque ad ecclesiae satisfactionem cum omnibus tantis sceleribus auxiliantibus aut facientibus communione privetur. Episcopus tamen non dimittat, ut iniuriam patientibus plenam de praefatis clericis iustitiam canonice non faciat. 165. Ut orationem dominicam omnes discant fideles. Ut fideles orationem dominicam discant et intelligant et suis sacerdotibus eam verbo ex verbo reddant et alios fideles, qui eam nesciunt, doceant. 166. Ut nullus episcopus alterius episcopi vel presbiter alterius presbiteri parrochiam invadat. Ut nullus episcoporum vel presbiterorum parrochiam alterius invadat, sed contentus sit gubernatione creditae sibi plebis. 167. Ut monasteriis vel reliquis ecclesiis res non auferantur vel ipsa a quoquam inquietentur. Ut monasteria, quae Deo consecrata sunt, nulli liceat in aliquo inquietare nec quicquam de eorum rebus violenter abstrahere. 168. Ut clerici peregrini contenti sint hospitalitatis munere, et nulli eorum liceat officium sacerdotale in alterius parrochia agere absque licentia episcopi, in cuius parrochia esse noscuntur. Ut episcopi atque clerici peregrini contenti sint hospitalitatis munere oblato; nullique eorum liceat ullum officium sacerdotale absque permissu episcopi in cuius parrochia esse cognoscitur, agere. 169. Ut nullus episcopus sine consensu aliorum se praeferat anteriori. Ut nullus episcoporum se praeferat alteri per ambitionem, sed omnes agnoscant tempus et ordinem suae ordinationis. 170. Ut populi oblationes sacerdotibus in ecclesia offerant. Et ut omni die dominica communicent. Placuit, ut fideles oblationes sacerdotibus cotidie, si fieri potest, in ecclesia offerant. Et si cotidie non potest, saltem dominica die absque ulla excusatione fiat. Et ut praedicationem audiant, et si fieri potest, omni dominica die communicent, nisi criminali peccato et manifesto impediantur; quia aliter salvi esse non possunt, quoniam Dominus dixit: Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet et ego in eo. Et qui manducat me, vivet propter me. Et caetera exempla, quae prolixa sunt hic scribere. 171. Ut sacerdotes signa tangant horis canonicis. Ut sacerdotes signa tangant horis canonicis, et illorum officium agant sive diurnale sive nocturnale; quia scriptum est: Sine intermissione orate. Et idcirco non dimittant horas canonicas. 172. De stolis gestandis. Ut sacerdotes stolas portent propter signum castitatis, sicut decretum est. 173. Ut secreta non incipiatur nisi post hymnum finitum. Te igitur non inchoent sacerdotes nisi post angelicum hymnum finitum. 174. Ut annuntietur symbolum fidelibus a sacerdotibus. Ut annuntient presbiteri omnibus fidelibus sibi subiectis symbolum et orationem dominicam, ut sancto Spiritu illustrante solventur. 175. Ut presbiteri annuntient viris et feminis, nisi memoriter symbolum et orationem dominicam tenuerint, de sacro fonte filiolos vel filiolas non suscipiant. Annuntient presbiteri, ut neque viri neque feminae de sacro fonte filiolos vel filiolas suscipiant, nisi memoriter symbolum et orationem dominicam tenuerint. 176. Ut silentium in ecclesia teneatur et devote verbum Dei audiatur. Placuit, ut fideles silentium in ecclesia teneant et devote verbum Dei audiant et confessi veraciter de omnibus sceleribus suis sacerdotibus fiant, et mundent corpora et corda eorum, in quibus Deus condigne habitare dignetur; quomodo illis dictum est: Templum Dei estis, in quibus habitare desidero. Et ut eorum sacerdoti in omnibus oboediant et instruantur, pro quid missa vel sacerdotes constituti sint; et intellegant vim et mysterium dominici corporis et sanguinis et missae sive precum, quae in ea a sacerdote fiunt. Dicitur enim in ipsa oratione: « Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum et omnium circumstantium, quorum tibi fides cognita est et nota devotio, qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus, pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis et incolumitatis suae; tibi reddunt vota sua aeterno Deo vivo et vero. » Et reliqua. Instruantur etiam, ut cognoscant potestatem pontificum in ligando et solvendo et cetera, quae ad illos pertinent, atque reliquorum sacerdotum. Et ut timeant et venerentur secundum Domini praeceptum eorum sacerdotes; et qualiter in his offendere solent, eis annuntietur. 177. Ut episcopo infantuli ad confirmandum praesententur. Annuntient presbiteri populis, ut quam citius potuerint, suos infantulos ad confirmandum episcopo presentari faciant. 178. Ut presbiteri sine sacro chrismate oleoque benedicto non proficiscantur. Ut presbiteri sine sacro chrismate oleoque benedicto et salubri Christi eucharistia alicubi non proficiscantur; sed ubicumque vel fortuitu requisiti fuerint ad officium suum, inveniantur parati in reddendo debito. 179. Ut presbiteri oleum infirmorum ab episcopo expetant. Ut omnes presbiteri oleum infirmorum ab episcopo expetant secumque habeant et moneant fideles infirmos illud exquirere, ut eodem oleo peruncti gratia Dei sanentur, quia a presbiteris fusa oratio fidei salvabit infirmos. 180. Ut nullus presbiter parrochianus aliubi praesumat chrisma accipere, nisi ab episcopo suo. Ut nullus presbiter parrochianus aliubi praesumat chrisma accipere, nisi a suo episcopo in coena Domini. 181. Ut baptizari non praesumatur nisi in vigilia paschae et pentecostes. Ut baptizare nullus praesumat nisi per duo tempora, id est vigilia paschae et vigilia pentecostes, praeter mortis periculum. 182. Ut instruantur fideles, qui parvulos de sacro fonte suscipere cupiunt. Placuit, ut instruantur fideles, qui parvulos de sacro fonte suscipere cupiunt, ut intellegant et vim eiusdem sacramenti et quid pro aliis spoponderunt vel pro quo fideiussores extiterunt; et sciant, se nullo modo ante aliorum patres efficere, quam supradicta discant et intellegant seu reddant. Et si fideiussores pro terreno lucro damnari solent, quanto magis pro divino iure ne damnentur cavere oportet. Illi tamen ab his officiis removendi sunt, ne alios de sacro fonte in baptismate suscipiant nec etiam ad percipiendum Spiritus sancti donum aliorum patrini existant, qui et communione canonica privati et publicae poenitentiae sunt subacti, donec per poenitentiam satisfactionis reconciliationem mereantur, vel etiam illi, qui tale peccatum commissum habent, pro quo publicae poenitentiae plectendi et ligandi sunt. 183. Ut nulla pretia de baptizandis consignandisque fidelibus exigantur. Ut nulla praetia de baptizandis consignandisque fidelibus exigantur. Quod si qui perpetraverint, honoris sui sint periculum subituri. 184. De quorum baptismate absque dissimulatione dubitatur, ut baptizentur praeceptum est. De quibus dubium est, utrum sint baptizati an non, omnimodis absque ullo scrupulo baptizentur, his tamen verbis praemissis: « Non te rebaptizo; sed si nondum baptizatus es, baptizo te in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. » 185. Ut presbiteri in ecclesia fidem sanctae Trinitatis doceant. Notum est omnibus, impossibile esse sine fide placere Deo. Et ideo nullus sit presbiter, qui in ecclesia publice non doceat lingua quam auditores intellegant, fidem omnipotentis Dei in unitate et trinitate simpliciter credere, et ea, quae omnibus generaliter dicenda sunt, de malis evitandis sive bonis faciendis et iudicio in resurrectione futuro. Si vero ipse verbis manifeste explicare non potuerit, petat sibi ea a doctiore transcribi, qualiter aperte legat, quod qui audiunt, et intellegant. Et qui amplius non potuerit, vel his verbis admoneat: Penitentiam agite: adpropinquabit enim regnum coelorum. 186. Ut presbiteri annuntient populo quatuor legitima temporum ieiunia. Doceant presbiteri populum quatuor legitima temporum ieiunia observare, hoc est mense Martio, Iulio, Septembrio et Decembrio quando sacri ordines iuxta statuta canonum distribuuntur. 187. Ut ieiunia tria legitima in anno agantur. Iterum admoneant sacerdotes, ut ieiunia tria legitima in anno agantur, id est quadraginta dies ante nativitatem Domini, et quadraginta dies ante pascha, ubi decimas anni solvimus, et post pentecosten quadraginta dies. Quamquam enim nonnulla ex his canonica priventur auctoritate, nobis tamen omnibus simul propter consuetudinem plebis et parentum nostrorum morem haec observare, ut superius compraehensum est, convenit. Et licet omnibus diebus orare et abstinere conveniat, his tamen temporibus amplius ieiuniis et poenitentiae servire oportet. Praeter haec autem legitima tempora ieiunorium omnis sexta feria propter passionem Domini ieiunetur. Sed et sabbati dies a plerisque propter quod in eo Christus iacuit in sepulchro ieiunio consecratus habetur. 188. Ut populus, nisi duobus temporibus, infantes suos ad baptismum non offerat. Placuit, ut populus ad baptismum eorum infantes non offerat nisi duobus temporibus, si infirmitas non occupaverit; et quomodo in hoc offendunt, instruantur. 189. Ut dies dominicus reverenter colatur. Diem dominicum secundum reverentiam colite. Opus servile, id est agrum, pratum, vineam vel si qua graviora sunt, in eo non faciatis, nec causas nec calumnias inter vos dicatis; sed tantum divinis cultibus serviatis et a vespera usque ad vesperam dies dominicus servetur. Has quidem praecipuas festivitates annuntient presbiteri ut diebus dominicis sabbatizare; id est natale Domini dies quatuor 8. Kalendarum Ianuariarum; in circumcisione Domini Kalendas Ianuarias diem unum; in epiphania 8. Idus Ianuarii diem unum; in purificatione sanctae Mariae 4. Nonas Februarii diem unum; in pascha Domini usque in octavas paschae post dominicam dies tres; in ascensione Domini diem unum; in natali sancti Iohannis baptistae 8. Kal. Iulii diem unum. in passione sanctorum apostolorum Petri et Pauli 3. Kal. Iulii diem unum; in assumptione sanctae Mariae 18. Kal. Septembris diem unum: in transitu sancti Martini 3. Idus Novembr. diem unum; in passione sancti Andreae apostoli 2. Kal. Decembris diem unum. 190. Ut annuntient presbiteri eodem modo, sicut sabbatum paschae cum suo pascha, sabbatum pentecoste cum suo die dominico observare. Annuntient presbiteri eodem modo sicut vesperascente sabbato sanctum pascha celebratur, et ipsum diem pentecostes similiter celeberrimum habeant, ut sanctum pascha et ieiunium et missam et baptismum. 191. Ut annuntient presbiteri populo, se ab inlicitis abstinere connubiis. Annuntiet unusquisque presbyter publice plebi ab inlicitis connubiis abstinere et secundum Domini mandatum legitimum coniugium nequaquam posse ulla occasione separari, excepta causa fornicationis, nisi consensu amborum, et hoc propter servitium Dei. 192. Ut publice presbiteri annuntient plebi decimas et primitias omnium frugum ad benedicendum offerre. Annuntient presbiteri plebi publice, ut primitias omnium frugum terrae ad benedicendum afferant ad domos illorum et sic postea inde manducent, et decimas ex omnibus fructibus et pecoribus terrae annis singulis ad ecclesias reddant et de novem partibus, quae remanserint, elimosinas faciant, et ex ipsis peccata illorum redimant, sicut scriptum est: Elimosina a morte liberat. Et ipsa purgat peccata, sicut in sapientia legitur: Sicut aqua extinguit ignem, ita elimosina extinguit peccatum. 193. Ut fideles intellegant pactum quod cum Deo in baptismate fecerunt. Placuit, ut fideles intellegant pactum, quod cum Deo in baptismate fecerunt. A multis ergo ex toto et a multis ex parte transgreditur. Quid sit abrenuntiare diaboli operibus et pompis eius et omnibus operibus eius, instruantur fideles. Si vero iura humanae pactionis firma conservantur; quanto magis ferventius iura tanti pacti, quae cum Deo facta sunt, irrevocabiliter sunt observanda! 194. Ut sacerdotes admoneant viros et mulieres, ut luminaria ad basilicas deportent. Ut sacerdotes ammoneant viros et mulieres, ut ad basilicas luminaria et incensum et bucellas et primitias afferant, sicut scriptum est: Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis rugum tuarum da pauperibus. 195. Ut ammoneant presbiteri plebem, ne in ecclesia contentionibus et verbositatibus deserviant. Ammoneant presbiteri plebem, ut in ecclesiis verbosare non praesumant, sed cum fletu et compunctione cordis Dei implorent auxilium tam pro se, quam et proximis suis. Et quando presbiter caelebrat missam, corda illorum semper ad coelestia adtendant. Et quando lectiones sanctae vel euangelia recitata fuerint, cum silentio et devota mente pariter audiant, sicut Deus dixit per Moysen: Audi Israel et tace. Et oblationes offerant et communicare faciant. 196. Ut presbiteri sollicite curent, ne inhonesta et turpia quaelibet fiant in ecclesiis. Quando populus ad ecclesias venerit tam per dies dominicos quam et per solemnitates sanctorum, aliud non ibi agat nisi quod ad Dei pertinet servitium. Illas vero balationes et saltationes canticaque turpia ac luxuriosa et illa lusa diabolica non faciat nec in plateis nec in domibus neque in ullo loco: quia haec de paganorum consuetudine remanserunt. Et qui ipsa fecerit, canonicam sententiam accipiat. 197. Ne in mortuorum funeribus iuxta paganorum ritum agutur. Admoneantur fideles, ut ad suos mortuos non agant ea, quae de paganorum ritu remanserunt. Sed unusquisque devota mente et cum conpunctione cordis pro eius anima Dei misericordiam imploret. Et quando eos ad sepulturam portaverint, illum ululatum excelsum non faciant; sed sicut superius diximus, devota mente et cum conpunctione cordis, in quantum sensum habuerint, pro eius anima implorare Dei misericordiam faciant. Et illi, qui psalmos non tenent, excelsa voce, Kirie eleison, Christe eleison, viris incoantibus mulieribusque respondentibus alta voce canere studeant pro eius anima. Et super eorum tumulos nec manducare nec bibere praesumant. Quod si fecerint, canonicam sententiam accipiant. 198. Ut pro defunctis amicorum parentes eorum triginta dies adimplere faciant. Fideles pro defunctis amicorum et parentibus eorum ieiunia et oblationes triginta dies adimplere faciant, et mortuum super mortuum non ponant, nec ossa defunctorum super terram dimittant. Quod si fecerint, canonicae sententiae subiaceant. 199. De his, quos episcopus aut sacerdos excommunicaverit, ne eos fideles recipiant. Placuit, ut fideles eos, quos episcopus aut sacerdos propter eorum peccata excommunicaverit, non recipiant, antequam poenitentiam accipiant et ad confessionem veniant. 200. Ut nullus presbiter suam ecclesiam sine consensu episcopi sui derelinquat. Compellimur statuta canonum et in hoc servare, ut nullus presbiter creditam sibi ecclesiam sine consensu sui episcopi derelinquat et laicorum suasione ad aliam transeat. 201. Ut sacra misteria nullus presbiter nisi in loco consecrato agat. Ut nullus presbiter sacra misteria, nisi in locis ab episcopo consecratis, agere praesumat. 202. Ne aliud altare in ecclesia consecrata, nisi quod ab episcopo consecratum est, aliquis presbiter erigat. Ut nullus presbiter in ecclesia consecrata aliud altare erigat, nisi quod ab episcopo sanctificatum est, ut sit discretio inter sacratum et non sacratum. 203. Ut episcopus, presbiter et diaconus non sint aleatores et ebriosi. Quod episcopus, presbiter et diaconus aleator et ebrius esse non debeat. Similiter clerici et laici, si permanserint in alea, communione priventur. 204. Ut nemo clericorum usuras accipiat. Quoniam venerandi canones et divina prohibet au toritas usuras accipere, ideo nullus hoc clericorum facere praesumat, et in quantum potuerint, laicis vetare studeant. 205. Ut diem dominicum, in quo Dominus resurrexit, cuncti venerabiliter colant. Placuit, ut fideles diem dominicum, in quo Dominus resurrexit, venerabiliter colant. Nam si pagani ob memoriam et reverentiam deorum suorum quosdam dies colunt, et Iudaei more carnali sabbatum carnaliter observant, quanto magis christianis iste dies honorifice colendus est, ne in illo sancto die vanis fabulis aut locutionibus sive cantationibus vel saltationibus, stando in biviis et plateis, ut solet, inserviant. Sed ad sacerdotem aut ad aliquem sapientem et bonum veniant et eorum praedicationibus et bonis locutionibus, quae ad animam pertinent, utantur. Et illo die seu sabbato ad vesperas et ad matutinas sive ad missam cum eorum oblationibus, si fieri potest, omnes canendo kirie eleison, veniant, et eundo et redeundo kirie eleison decantent. Similiter et pastores pecorum eundo et redeundo in campum et ad domum faciant, ut omnes eos veraciter christianos et devotos esse cognoscant. 206. De reconciliandis poenitentibus. Quia vera necessitate praepedimur canonum statuta de reconciliandis poenitentibus pleniter observare; propter a omnino non dimittatur, ut unusquisque presbiter iussione episcopi de occultis tantum, quia de manifestis episcopos semper convenit iudi are, statim post acceptam confessionis penitentiam singulos data oratione reconciliari. Morientibus vero sine cunctamine communio et reconciliatio praebeatur. 207. Quot sint dies purificationis mulieris. Cum enixa fuerit mulier, post quot dies debeat ecclesiam intrare, testamenti veteris praeceptione didicimus, ut pro masculo diebus 33, pro femina autem 66 debeat abstinere. « Quod tamen, ut ait sanctus Gregorius, sciendum est quia in mysterio accipitur; nam si hora eadem, qua genuerit, actura gratias intret ecclesiam, nullo peccati pondere gravatur. Voluptas enim carnis, non dolor in culpa est. In carnis commixtione voluptas est, in prolis vero prolatione gemitus. Unde et ipsi primo matrimonio dicitur: In doloribus paries. Si itaque enixam mulierem prohibemus ecclesiam intrare, ipsam ei poenam suam culpam eputamus. » 208. Ut missarum celebrationes in locis incongruentibus non fiant. Placuit, ut fideles missarum caelebrationes in locis non consecratis et incongruentibus facere omnino non debeant nisi causa hostilitatis vel longinqui itineris: et id in altaribus ab episcopo consecratis fieri, si necessitas compellat. Sacerdotes tamen, qui in locis illicitis et non consecratis missas cantare praesumunt, gradum se sciant amissuros. Melius est enim missam non audiri, quam eam ubi non licet nec oportet celebrare aut audire. Et de usura ut non fiat omnes admoneantur. 209. De propinquitate. In quarta propinquitate carnis, quinta sextaque non licet nubere, sicut in lege scriptum est: Omnis homo ad propinquam sanguinis sui non accedat, ut revelet turpitudinem eius, id est, usque ad septimum gradum. Legitimum coniugium non licet separari sine consensu amborum, ita tamen ut ambo Deo serviant innupti. Potest autem alter alteri licentiam dare accedere ad servitium Dei, si ipse tamen innuptus vel innupta permanserit. In veteri testamento taliter legitur de coitu cum pecoribus: Mulier, quae subcubuerit cuilibet iumento, simul interficiatur cum eo. In novo illa, sicut ille, qui cum pecoribus coierit, quindecim annis, alii undecim poeniteat. Animalia coitu hominum polluta occidantur carnesque canibus proiciantur; sed coria eorum assumantur. Ubi autem dubium est, non occidantur. 210. De servo, qui damnum cuilibet intulerit, quid agendum sit. Nemini liceat servum suum propter damnum ab illo cuilibet inlatum dimittere, sed iuxta qualitatem damni dominus pro ipso respondeat vel eum in compositionem aut ad poenam petitori offerat. Si autem servus perpetrato scelere fugerit, ita ut a domino penitus inveniri non possit, sacramento se dominus excusare studeat, quod nec suae voluntatis nec conscientiae fuisset, quod servus eius tale facinus commisit. Sicut petierunt, ita domnus imperator consensit. 211. De eo, qui ad mallum legibus mannitus fuerit et non venerit. Si quis ad mallum legibus mannitus fuerit et non venerit, si eum sunnis non detinuerit, quindecim solidis culpabilis iudicetur. Similiter ad secundam et tertiam. Si autem ad quartam venire contempserit, possessio eius in bannum mittatur, donec veniat et de re, pro qua interpellatus fuerit, iustitiam faciat. Si infra annum non venerit, de rebus eius, quae in banno missae sunt, rex interrogetur, et quicquid inde iudicaverit, fiat. Prima mannitio super noctes 7, secunda super 14, tertia super 21, quarta super 42. Similiter et de beneficio hominis, si forte res proprias non habuerit, mittatur in bannum, usque dum rex interrogetur. 212. De eo qui filios non habuerit et in eorum loco alium sibi heredem facere voluerit. Qui filios non habuerit et alium quemlibet heredem sibi facere voluerit, coram rege vel coram comite et scabinis vel missis dominicis, qui ab eo ad iustitias faciendas in provincia fuerint ordinati, traditionem faciat. 213. De denarialibus, qualiter possint hereditare. Homo denarialis non antea hereditare in suam agnationem poterit, quam usque ad tertiam generationem perveniat. Homo cartolarius similiter faciat. 214. Ut omne sacramentum in ecclesia iuretur. Omne sacramentum in ecclesia et super reliquias iuretur; et quod in ecclesia iurandum est, vel cum sex electis, vel si duodecim esse debent, quales potuerit invenire. Sic illum Deus adiuvet et illi sancti, quorum istae reliquiae sunt, ut veritatem dicat: Si res intertiata furto ablata fuerit, liceat ei, super quem res intertiata fuerit, sacramento se excusare de furto, quod nec suae voluntatis aut conscientiae fuisset, quod ablatum est, et aliud tantum sine dampno restituatur. 215. Ut vitia, quae remanserunt ex ritu gentilium fideles caveant. Placuit, ut fideles caveant vitia, quae ex ritu gentilium remanserunt; id est, magi, arioli, sortilegi, venefici, divini, incantatores, somniatorum coniectores, quos divina fex inretractabiliter puniri iubet. Et ne eos inter se sinant esse, providendum illis est. 216. De ecclesiis restaurandis. De ecclesiis emendandis, et ubi in uno loco plures sunt quam opus sit, ut destruantur, quae necessariae non sunt, et aliae construantur. 217. Ne presbiteri, priusquam examinentur, ordinentur. Ut presbiteri non ordinentur, priusquam examinentur. Et ut excommunicatio subito et sine causa non fiat. 218. Ut dominici missi scabinos, advocatos et notarios eligant. Ut missi nostri scabinos, advocatos et notarios per singula loca eligant et eorum nomina, quando reversi fuerint, secum scripta deferant. 219. De his qui legem contemnunt servare. De his, qui legem servare contempserint, ut per fideiussores in praesentiam regis deducantur. 220. Ut fideles se a vitiis abstineant, quae quasi naturaliter in usu habentur. Placuit, ut fideles a vitiis detestandis, quae habentur quasi naturaliter in usu, se abstineant, quae apostolus aperte enumerat, id est, ebrietates, comessationes, contentiones, irae, rixae, dissensiones, detractiones, invidiae, inimicitiae; de quibus apostolus ait: Qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Et alibi: Non solum qui faciunt, sed qui consentiunt facientibus. Et de illis dici potest: Letantur, cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis. 221. De his qui heribannum solvere debent. Ut illi, qui heribannum solvere debent, coniectum faciant heribannatoribus, et nullum aliud obsequium comitibus vel vicariis faciant. 222. De fugitivis et peregrinis ut distringantur. De fugitivis ac peregrinis, ut distringantur, ut scire possimus, qui sint aut unde venerint. 223. De armillis et bruniis negotiatoribus non dandis. Ut armillae et bruniae non dentur negotiatoribus. 224. Ut mensurae aequales fiant. De mensuris, ut secundum iussionem nostram aequales fiant. 225. Ut christiani ab otioso sermone se caveant vel a ceteris vitiis. Placuit, ut fideles de otioso sermone, pro quo in die iudicii secundum Domini sententiam rationes omnes reddituri sumus, et de scurrilitate et stultiloquio et maledictionibus, quoniam iuxta apostolum maledicentes regnum Dei non possidebunt, et de mendacio noxio sive de periculoso assiduoque iuramento et obscoenis turpibusque canticis: ab his omnibus cuncti christiani se fortiter cavere debent; ne his studentes per neglegentiam detrimentum suarum patiuntur animarum. 226. Ut super vestituram Pippini regis testimonia, non mittantur. Ut non mittantur testimonia super vestituram domni Pippini regis. 227. Ut nec colonus nec fiscalinus traditiones faciat. Ut nec colonus nec fiscalinus possit alicubi traditiones facere. 228. Ne praesumat hominem aliquis sine causa ad iudicium mittere. Ut nullus praesumat hominem ad iudicium mittere sine causa, nisi iudicatum fiat. 229. Si liber homo in monasterio regulari comam deposuerit. Si liber homo in monasterio regulari comam deposuerit, et res suas ibidem delegaverit, promissionem factam secundum regulam firmiter teneat. 230. De coniugio, quod a Deo sit constitutum et quod non causa luxuriae, sed causa potius filiorum appetendum sit. Placuit, ut fideles sciant, coniugium a Deo esse constitutum, et quod non sit causa luxuriae, sed causa potius filiorum appetendum. Et ut virginitas usque a nuptias fideliter servetur. Et uxores habentes neque pellicem neque concubinam habere debeant: quomodo etiam in castitate uxores suas diligere eisque utpote vasi infirmiori honorem debitum impendere. Et quod commixtio carnalis cum uxoribus gratia fieri debeat prolis, non voluptatis. 231. Ut omnia, quae wadiare debent, secundum legem rewadientur. Ut omnia, quae wadiare debent, iuxta quod lege continetur, pleniter secundum ipsam legem rewadiata fiant. Et inpostmodum vel domnus rex vel ille, cuius causa est, iuxta quod ei placet, misericordiam faciat. 232. Ut nullus ebrius causam suam possit in mallo conquirere. Ut nullus ebrius suam causam in mallo possit conquirere, nec testimonium dicere. Nec placitum comes habeat, nisi ieiunus. 233. De nullo ad bibendum cogendo. Ut neminem liceat alium cogere ad bibendum. 234. De missis dominicis discurrentibus. De missis nostris discurrentibus vel ceteris hominibus in utilitate nostra iter agentibus praecipimus, ut nullus mansionem contradicere praesumat nec herbam, excepto suo prato. 235. Ut a coitu praegnantium fideles se abstineant. Placuit, ut fideles se abstineant a coitu praegnantium uxorum, necnon menstruo tempore. Et ut causa fornicationis non sit uxor, secundum Domini sententiam, dimittenda, sed potius sustinenda. Et quod hi, qui causa fornicationis dimissis uxoribus suis alias ducunt, Domini sententia adulteri esse notantur. 236. De canibus, qui in dextro armo tonsi sunt. De canibus, qui in dextro armo tonsi sunt, ut homo qui eum habuerit, cum ipso cane in praesentiam regis veniat. 237. De capitulis, quae in lege noviter addita sunt. Ut populus interrogetur de capitulis, quae in legem noviter addita sunt. Et postquam omnes consenserint, et manufirmationes suas in ipsis capitulis faciant. 238. Ut nullus ad placitum banniatur praeter scabinos septem et qui causam quaerere debent. Ut nullus ad placitum banniatur, nisi qui causam quaerere vult aut se ab alio quaeri scit; exscepto scabinis septem, qui ad omnia placita esse debent. 239. De falsis testibus non recipiendis. Ut falsi testes minime recipiantur. 240. Qualiter fidelibus christianis incesta cavenda sint. Placuit, ut fideles agnoscant, qualiter incesta christianis cavenda sint, et quod loca Deo dicata frequentius devotiusque ad Deum exorandum sibique propitium faciendum saepius, quam actenus fecissent, frequentent; et quod in basilicis Deo dicatis non sit fabulis otiosis turpibusque et obscoenis sermocinationibus vacandum, et negotia secularia publicaque placita habenda; et quod hi qui haec in ecclesiis faciunt, maiora sibi peccata accumulent. 241. De non iurando per vitam regis. Ut nullus praesumat per vitam regis et filiorum eius iurare. 242. Ut missi non solum de annuntiatione, sed etiam de opere breves afferant. Ut missi nostri, qui iam breves detulerunt de annuntiatione, adhuc adducant et de opere. 243. Ut nullus praesumat teloneum, rodaticum vel pulveraticum recipere. Ut nullus homo praesumat teloneum per vias, nec per villas rodaticum, nec pulveraticum recipere. 244. Ut fideles iusta iudicia iudicent. Placuit, ut fideles iusta iudicia iudicent et munera pro hoc non accipiant, et ut falsum testimonium vitent, et a detractione se abstineant necnon a caeteris malis, quae longum est dinumerare. 245. Ut ecclesiae earum iustitiam obtineant. In primis omnium iubendum est, ut habeant ecclesiae earum iustitias, et in vita illorum, qui habitant in ipsis ecclesiis, et post vitam in pecuniis et in substantiis earum. 246. Ut potestatem episcopi omnes intelligant, et instruantur, qualiter sive secundum canonicam sive secundum monasticam regulam eis vivendum sit. Ut omnes episcopi potestatem intellegant, et instruantur, ut vel secundum canonicam vel secundum monasticam regulam regant ministeria corum tam in monasteriis virorum, quam et in puellarum et in forensibus presbiteris seu reliquo populo Dei. 247. De viduis et orphanis et minus potentibus. Ut viduae, orphani et minus potentes sub Dei defensione et nostra mundeburdae pacem habeant et eorum iustitias adquirant. 248. De non parvipendenda excommunicatione sacerdotum. Placuit, ut fideles non parvipendant excommunicationem sacerdotum illorum; quoniam si hoc fecerint, iuste segregabuntur a caetu christianorum. 249. De episcopis et comitibus, ut sibi consensum invicem praebant. Ut episcopi cum comitibus stent et comites cum episcopis, ut utrique pleniter suum ministerium peragere possint. 250. Ut latrones vel homicidae sive adulteri sub magna correctione distringantur. Ut latrones vel homicidae seu adulteri vel incestuosi sub magna districtione et correctione sint correpti secundum eduam Baiuvariorum vel legem. 251. De rebus invasis. De rebus proprisis, ut ante missos et comites et iudices nostros veniant ii, qui hoc egerunt, et ibi accipiant finitivam sententiam, ita ut inantea nullus praesumat alterius rem proprendere; sed magis suam causam quaerant ante iudices nostros, ut diximus, et ibi recipiant quod iustum est. 252. De superbia, propter quam diabolus corruit. Placuit, ut fideles de superbia instruantur, per quam angelus factus diabolus de celo electus est. 253. De eo, cui non recte iudicatur. Ut si aliquis voluerit dicere, quod iuste ei non iudicetur, tunc in praesentiam nostram veniat. Aliter vero non praesumat in praesentiam nostram venire pro alterius iustitia dilatanda. 254. De invidia, per quam diabolus hominem eiecit de paradyso. Placuit, ut fideles admoneantur de invidia, per quam diabolus hominem de paradyso eiecit. 255. De odio et discordia. Placuit, ut fideles ammoneantur de odio et discordia, quae caritatem inter proximos extinguunt et dilectionem ovacuant et omnia bona pervertunt et non sinunt proximos in mutua dilectione consistere. 256. Kapitulum hoc, datum anno dominicae incarnationis 806. ad Teodonis villam anno imperii domni Karoli 6. CAP. 1. Ut lectiones in ecclesia distincte legantur. 2. De cantu, ut secundum ordinem et morem Romanae ecclesiae fiat cantatus. 3 De notariis, ut unusquisque episcopus et abba et singuli comites suum notarium habeant. 4. De caeteris disciplinis ecclesiae, ut secundum canones vel regulam fiant. 5. De medicinali arte, ut infantes hanc discere mittantur. 6. De ecclesiis sine honore manentibus absque officiis et luminaribus; et de his qui decimas assumunt et de ecclesiis non curant, ut hoc omnimodis emendetur; et de altaribus, ut non superflua sint in ecclesiis. 257. De laicis qui noviter sunt conversi. De laicis noviter conversis, ne, antequam suam legem pleniter vivendo discant, ad alia negotia mittantur. 258. Ut scribae falso non scribant. De scribis, ut non vitiose scribant. 259. Ut compotus discatur. De compoto, ut veraciter discant omnes. 260. De derelinquentibus seculum propter servitium Dei. De his qui seculum relinquunt propter servitium inpediendum et tunc neutrum faciunt, ut unum e duobus eligant, aut pleniter secundum canonicam aut secundum regulae institutionem vivant, aut servitium dominicum faciant. 261. Ut servi proprii non tondantur vel ancillae non velentur nisi ad mensuram. De servis propriis vel ancillis, ut non amplius tondantur vel velentur nisi secundum mensuram. Et ut ibi satisfiat, et villae non sint desolatae. 262. Ut superfluae congregationes nullatenus fiant. De congregationibus superfluis, ut nullatenus fiant; sed tantos congreget unusquisque, quantis consilium dare potest. 263. De his qui secundum regulam non pulsantur. De his qui non fiunt secundum regulam pulsati, ut deinceps emendetur. 264. Ut infantulae non velentur. Ut infantulae parvae aetatis puellae non velentur, antequam illae eligere sciant quid velint, salva canonica auctoritate. 265. De laicis, ut non sint praepositi monachorum. Ut laici non sint praepositi monachorum infra monasterium, nec archidiaconi sint laici. 266. Ut incestuosi canonice examinentur. De incestuosis, ut canonice examinentur, nec propter alicuius amicitiam quidam relaxentur, quidam constringantur. 267. De his qui per aliquod scelus rebelles fiunt. Ut paci omnes studeant; et qui pro aliquo scelere sibi rebelles sunt, constringantur. 268. De iustitiis ecclesiarum Dei, orphanorum, pupillorum ac viduarum. Iustitiae ecclesiarum Dei, viduarum, orphanorum et pupillorum et in publicis iudiciis non despiciantur clamantes, sed diligenter audiantur. 269. De iustitiis regalibus. Ut iustitiae regales pleniter inquisitae fiant. 270. De fame vel ceteris tribulationibus. Si venerit fames, clades, aut inaequalitas aeris vel qualiscumque tribulatio, non expectetur edictum dominicum, sed statim depraecetur Dei misericordia. Et in praesenti anno de famis inopia, ut unusquisque adiuvet prout potest, et nemo suam annonam nimis care vendat. Et ne foris imperium nostrum vendatur aliquid alimoniae. 271. Ut arma infra patriam non portentur. De armis infra patriam non portandis, id est scutis, et lanceis vel loricis. Si faidosus quis sit, discutiatur tunc, quis e duobus contrarius sit; et ut pacati sint, constringantur ad pacem, etiamsi noluerint. Et si aliter pacificare nolunt, adducantur in nostram praesentiam. Et si aliquis post pacificationem alterum occiderit, componat illum et manum, quam periuravit, absque ulla redemptione perdat et insuper bannum dominicum solvat. Et ut servi lanceas non portent. Qui inventus fuerit post bannum, asta frangatur in dorso eius. 272. Ut omnis homo de duodecim mansis bruniam habeat. De armatura in exercitu, sicut antea in alio capitulari mandavimus, ita servetur. Et insuper omnis homo de duodecim mansis bruniam habeat. Qui vero bruniam habens eam secum non duxerit, omne beneficium cum brunia perdat. 273. De negotiatoribus qui partes Sclavorum vel aliarum gentium petierint. De negotiatoribus qui ad partes Sclavorum et Avarorum pergunt, quousque procedere debeant, id est, partibus Saxoniae usque ad Bardenwic, ubi praevideat Herti, et ad Cesla, ubi Madalgaudus praevideat; ad Magadeburc, praevideat Atto; ad Herphesfurt, praevideat Madalgaudus; et ad Alagastat, similiter ad Forachem et ad Brehembret et ad Ragenesburc praevideat Ottulfus, ad Lavariocam Warnarius, ut arma et brunias non ducant ad vendendum. Quod si inventi fuerint portantes, omnem substantiam eorum auferant ab eis; dimidia quidem pars partibus palatii, alia vero medietas inter iamdictos missos et inventores dividatur. 274. Ut causedici qui adquiescere noluerint, recludantur. De clamatoribus vel causedicis, qui nec iudicium scabinorum adquiescere nec blasphemare volunt, antiqua consuetudo servetur, id est ut in custodiam recludantur donec unum e duobus faciant. Et si ad palatium pro hac re reclamaverint et litteras detulerint, non quidem eis credatur, nec tunc tamen in carcerem mittantur, sed cum custodia et cum ipsis litteris eos ad palatium nostrum remittant et ibi discutiantur, sicut dignum est. 275. De iuramento, ut nulli alteri nisi proprio se niori iuramenti fidelitas promittatur. De iuramento, ut nulli alteri per sacramentum fidelitas promittatur nisi nobis et unicuique proprio seniori ad utilitatem nostram et sui senioris; excepto his sacramentis quae iuste secundum legem alteri ab altero debentur. Et infantes, qui antea non potuerunt propter iuvenilem aetatem iurare, modo fidelitatem promittant. 276. De his, qui conspirationem fecerint, ut tripliciter iudicentur. Conspirationes quicumque facere praesumpserint et sacramento quocumque conspirationem firmaverint, triplici ratione iudicentur. Primo, ut ubicumque aliquod malum propter hoc perpetratum fuerit, auctores facti interficiantur; adiutores vero eorum singuli alter ab altero flagellentur et nares sibi invicem praecidant. Ubi vero nihil mali perpetratum est, similiter quidem inter se flagellentur et capillos sibi invicem defundant. Si vero per dexteras aliqua conspiratio firmata fuerit, si liberi sunt, aut iurent cum idoneis iuratoribus, quod hoc pro malo non fecissent; aut si hoc facere non potuerint, secundum legem suam componant. Si vero servi sunt, flagellentur; ut de caetero in regno nostro nulla huiuscemodi conspiratio per sacramentum neque sine sacramento fiat. 277. De periuriis, ut caveantur. Praecipimus, ut periuria caveantur, nec admittantur testes ad iuramentum antequam discutiantur. Et si aliter discuti non possunt, separentur ab invicem et singulariter inquirantur. Et non liceat accusatores testes eligere absente suo causatore. Et omnino nullus nisi ieiunus ad iuramentum vel ad testimonium admittatur. Et ille, qui ad testimonium adducitur, si refutatur, dicat ille qui eum refutat, et probet quare illum recipere nolit. Et de ipso pago, non de altero, testes eligantur, nisi forte longius extra comitatum causa sit inquirenda. Et si quis convictus fuerit periurii, perdat manum aut redimat. 278. Ut vicedomini, advocati et centenarii pravi auferantur. De advocatis, vicedominis, vicariis, centenariis pravis, ut tollantur, et tales eligantur qui et sciant et velint iuste causam discernere et terminare. Et quisquis pravus inventus fuerit, nobis pro certo nuntietur. 279. Ut antiqua telonea et iusta exigantur a negotiatoribus, nova vero et iniusta repellantur. Placet nobis ita, ut antiqua et iusta telonea a negotiatoribus exigantur tam de pontibus, quam et de navigiis seu mercatis. Nova vero sive iniusta, ubi vel funes tenduntur vel cum navibus sub pontibus transitur seu his similia, in quibus nullum adiutorium iterantibus praestatur, ut non exigantur. Similiter etiam nec de his qui sine negotiandi causa substantiam suam de una domo sua ad aliam aut ad palatium aut in exercitum ducunt. Si quid vero fuerit unde dubitetur, ad placitum nostrum, quod cum missis nostris habituri sumus, interrogetur. 280. De fugitivis clericis et laicis illud servandum est, quod in capitulari dominico continetur. De fugitivis clericis sive laicis, vel etiam feminis, sicut iam in alio capitulari nostro praecepimus, ita servetur. 281. De his qui ad Dei servitium volunt accedere, ut absque licentia regali non id agant, qui liberi existunt. Liberi homines, qui ad servitium Dei se tradere volunt, praecipimus ut prius hoc non faciant, quam a nobis licentiam postulent; nam quia audivimus aliquos ex illis non tam causa devotionis, quam exercitum sive aliam functionem regalem fugiendo, quosdam vero cupiditatis causa ab his qui res illorum concupiscunt, circumventos audivimus, et hoc ideo fieri prohibemus. 282. Ut potentiores pauperes non obprimant. De obpressione pauperum liberorum hominum, ut non fiant a potentioribus per aliquod malum ingenium contra iustitiam obpressi, ita ut coacti res eorum vendant aut tradant. Ideo haec de liberis hominibus dicimus, ne forte parentes contra iustitiam fiant exheredati et regale obsequium minuatur et ipsi heredes propter indigentiam mendici vel latrones seu malefactores efficiantur. Et ut saepius non fiant manniti ad placitum, nisi sicut in alio capitulari praecepimus. 283. Ut ecclesiae noviter inventae sine episcopi probatione non venerentur. De ecclesiis seu sanctis noviter sine auctoritate inventis, nisi episcopo probante minime venerentur: salva etiam de hoc et de omnibus ecclesiis canonica auctoritate. 284. De falsis monetis, quae contra iustitiam fiunt. De falsis monetis, quia in multis locis contra iustitiam et contra edictum fiunt, volumus ut in nullo alio loco moneta sit nisi in palatio nostro, nisi forte iterum aliter a nobis fuerit ordinatum. Illi tamen denarii, qui modo monedati sunt, si pensantes et meri fuerint, habeantur. 285. Ut heribannus dominicus fideliter exigatur. De heribanno volumus, ut missi nostri hoc fideliter exigant absque ullius personae gratia, blanditiae [blanditie] seu terrore secundum iussionem nostram; id est de homine habente libras sex in auro, in argento, bruniis, aeramento, pannis integris, caballis, ovibus, vaccis vel alio peculio, ita ut uxores eorum vel infantes non fiant dispoliati pro hac re, de vestimentis eorum accipiant legitimum heribannum, id est libras tres. Qui vero non habuerit amplius in suprascripto pretio valente nisi libras tres, solidi triginta ab eo exigantur. Qui autem non habuerit amplius nisi duas libras, decem solidos exsolvat. Si vero nisi unam libram habuerit, solidos quinque, ita ut iterum se valeat reparare ad Dei servitium et nostram utilitatem. Et missi nostri caveant ut diligenter inquirant, ne per aliquod malum ingenium nostram subtrahant iustitiam alteri tradendo aut commendando. 286. Ut census regalis inde solvatur, unde olim exigebatur legitime. Census regalis undecumque olim legitime exigebatur, volumus ut inde solvatur sive de propria persona hominis sive de rebus. 287. Quid de latronibus agendum sit. De latronibus sicut iam ante in alio capitulari commendavimus, ita maneat. 288. Quid de illis qui uxores habent fiscalinas, sit agendum. De liberis hominibus qui uxores de fiscis regalibus habent, et de feminis quae liberae sunt et homines similiter fiscalinos regios hab nt aut accipiunt: ut nec de hereditate parentum vel de causa sua quaerenda nec de testimonio pro hac re abiciantur; sed talis nobis in hac causa honor servetur, qualis et antecessoribus nostris regibus vel imperatoribus servatus esse cognoscitur. 289. De libris canonicis, ut veraciter habeantur. Volumus et ita missis nostris mandare praecipimus, ut in ecclesiis libri canonici veraces habeantur, sicut iam in alio capitulari sepius mandavimus. 290. De laicis, ut orationem dominicam memoriter discant. Ut laici simbolum et orationem dominicam pleniter discant. Comites quoque et centenarii, nobiles viri, legem suam pleniter discant, sicut in alio loco decretum est. Praecipimus autem missis nostris ut ea, quae multis iam annis per capitula nostra in toto regno nostro mandavimus agere, discere, observare vel in consuetudinem habere, ut haec omnia nunc diligenter inquirant et omnino ad servitium Dei et ad utilitatem nostram vel ad omnium christianorum hominum profectum innovare studeant, et quantum Domino donante praevalent, ad perfectum usque perducant et nobis omnino renuntient, quis inde certamen bonum hoc adimplere habuisset, ut a Deo et a nobis gratiam habeat. Qui autem neglegens inde fuerit, ut talem disciplinam percipiat, qualem talis sit contemptor recipere dignus, ita ut et caeteri metum habeant amplius. 291. Capitula quae ad legem Salicam mittenda sunt de occisione clericorum vel aliis causis. Qui subdiaconum occiderit, trecentos solidos conponat; qui diaconum, quadringentos solidos conponat; qui presbiterum, sexcentos; qui episcopum, nongentos; qui monachum, quadringentis solidis culpabilis iudicetur. Si quis in inmunitate damnum aliquod fecerit, sexcentos solidos conponat. Si autem homo furtum aut homicidum fecerit aut quodlibet crimen foris committens infra inmunitatem fugerit, mandet comes vel episcopo vel abbati vel vicedomino vel illi, qui locum episcopi vel abbatis tenuerit, ut reddat ei reum. Si ille contradixerit et eum reddere noluerit, in prima contradictione quindecim solidos componat. Si ad secundam inquisitionem eum reddere noluerit, triginta solidos conponat. Si nec ad tertiam consentire voluerit quicquid reus damni fecerit, totum ille, qui eum infra inmunitatem retinet nec reddere vult, solvere cogatur. Et ipse comes veniens licentiam habeat ipsum hominem infra inmunitatem quaerendi, ubicumque eum invenire potuerit. Si autem in prima inquisitione comiti responsum fuerit, quod reus infra inmunitatem quidem fuisset, sed fuga lapsus fuerit; statim iuret, quod ipse ad iustitiam cuiuslibet disfaciendam fugere eum non fecisset, et sit ei in hoc satisfactum. Si autem intranti in ipsam inmunitatem comiti collecta manu quislibet resistere tentaverit, comes hoc ad regem vel ad principem deferat, ut ibidem iudicetur. Et sicut ille, qui in inmunitate damnum fecit, sexentos solidos conponere debet, ita qui comiti collecta manu resistere praesumit, sexcentos solidos conponat. 292. Capitula quae domnus Karolus imperator constituit. Ut nullus ad placitum arma infra patriam portet. 293. De latronibus. Quicumque post illam missam sancti Iohannis praeteriti anni cuidam latroni mansionem dederit, si Francus est, cum duodecim similibus Francis iuret, quod latronem eum fuisse non scisset, licet pater eius sit aut frater vel aliquis propinquus. Si hoc iurare non potuerit et ab alio convictus fuerit, quod latronem in hospitio suscepisset, quasi latro sit, quia infidelis est noster et Francorum; et qui illum suscepit, similis est illi. Si autem audivit, quod latro fuisset, et tamen non scit firmiter, iuret solus, quod nunquam eum audisset nec per veritatem, nec per mendacium latronem; aut sit paratus, si ille postea de latrocinio convincitur, ut similiter dampnetur. 294. Ne aliquis de ignoto homine equum, bovem vel aliud animal emat. Ut nullus comparet caballum, bovem aut iumentum vel aliud animal, nisi illum hominem cognoscat, qui eum vendidit et de quo pago est et ubi manet et quis est eius senior. 295. De illis hominibus qui propter eorum culpas ad mortem diiudicati fuerint et postea eis fuerit vita concessa, quod si iustitiam ab aliis requisierint aut ab eis iustitiam quis quaerere voluerit, qualiter inter illos iudicium terminetur. Primo omnium de illis causis pro quibus iudicatus quis fuerit ad mortem, nullam potest facere repetitionem, quia omnes res suae secundum iudicium Francorum in publico fuerunt revocatae. Et si aliquid inpostmodum, postquam ei vita concessa est, cum iustitia adquirere potuerit, in sua libertate teneat et defendat secundum legem. In testimonium vero non suscipiatur nec inter scabinos legem iudicando locum teneat. Et si ad sacramentum aliquid ei iudicatum fuerit, quod iurare debeat, si aliquis ipsum sacramentum falsum dicere voluerit, cum armis contendat. 296. De homine iudicio scabineorum iudicato. Si alicui post iudicium scabinorum fuerit vita conces a et ipse postmodum aliqua mala perpetraverit et iustitiam reddere noluerit, dicendo quod mortuus sit et ideo iustitiam reddere non debeat, statutum est, ut superius iudicium sustineat, quod antea sustinere debuit. Et si aliquis adversus eum aliquid mali fecerit, secundum aequitatis ordinem licentiam habeat suam iustitiam requirendi de causa perpetrata, postquam ad mortem iudicatus est. De praeteritis vero maneat, sicut supra iudicatum fuit. 297. De eo, qui latronem forbannitum recipit, sive servus, sive liber sit. De latrone forbannito, liber homo, qui eum susceperit, ut quindecim solidos persolvat, servus centum viginti ictus accipiat. 298. De comite qui latronem in forbannum miserit, ut aliis vicinis comitibus notum faciat. Ut comes, qui latronem in forbannum miserit, vicinis suis comitibus notum faciat, eundem latronem a se esse forbannitum, ut illi eum non recipiant. 299. De his qui terrenis mercimoniis insistunt, ut magis ob supernae vitae desiderium, quam pro humana ambitione faciant. Placuit, ut admoneantur omnes fideles qui negotiis ac mercationibus rerum invigilant, ut non plus terrena lucra, quam vitam cupiant sempiternam; nam qui plus de rebus terrenis quam de animae suae salute cogitat, valde a via veritatis aberrat, et iuxta quendam sapientem in vita sua perdit intima sua. Sequendus est enim in hac parte, sicut et in caeteris apostolicus sermo, qui ait: Et ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum; vindex est enim Deus de his omnibus. Sicut ab his, qui labori agrorum et caeteris laboribus victum atque vestitum et necessaria usibus humanis adquirere inhiantes instant, decimae et elimosinae dandae sunt: ita his quoque qui pro necessitatibus negotiis insistunt, faciendum est. Unicuique homini Deus dedit artem, qua pascitur; et unusquisque de arte sua, de qua corporis necessaria vel subsidia habet, animae quoque, quod magis necessarium est, subsidium administrare debet. 300. Ut ecclesiasticis audientia minime denegetur provocantibus. Placuit, ut a quibuscunque iudicibus ecclesiasticis ad alios iudices ecclesiasticos, ubi est maior auctoritas, fuerit provocatum, non eis denegetur, qui provocaverint. 301. Ne episcopus quilibet alterius plebem episcopi vel fines usurpet. Ut episcopus alterius episcopi plebes vel fines non usurpet. 302. De clericis superbis, ut coerceantur. Ut clerici, qui superbi vel contumaces sunt, coerceantur; ut minores, qui maioribus inrogaverunt iniuriam, metum habeant; quia manifestum est illos non esse Dei, qui humilitatem contemnunt, sed diaboli, qui superbiae inventor et princeps est. Unde si quis tumidus vel contumeliosus extiterit in maiorem natu, contemptus debet contumaciae et superbiae in omnibus frangi. 303. De his qui statuta patrum violant; si laicus fuerit, communione privetur; si clericus, honore. Si quis statuta supergressus corruperit vel pro nihilo habenda putaverit, si laicus est, communione, si clericus, honore privetur. 304. De his qui contra suam professionem vel subscriptionem venerint. Qui contra professionem vel subscriptionem suam venerit, in concilio deponatur. 305. De presbitero qui se ab episcopo suo diviserit. Si quis presbiter contra episcopum suum inflatus scisma fecerit, anathema sit. Quod si superbia, quod absit, inflatus secernendum se ab episcopi sui communione duxerit ac separatim cum aliquibus scisma faciens sacrificium Deo obtulerit, loco amisso anathema habeatur. Nihilominus et de civitate et congregatione, in qua fuerit, longius repellatur, ne vel ignorantes vel simpliciter viventes serpentina fraude decipiat. 306. De presbiteris qui absque episcopi sui conscientia agendam celebraverint. Si quis presbiter inconsulto episcopo agendam in quolibet loco voluerit celebrare, ipse honori suo contrarius extitit. 307. Ut episcopus lapsum incurrens, si plures congregare nequiverit, a duodecim audiatur. Si quis episcopus quod non optamus, in reatum aliquem incurrerit, et fuerit ei nimia necessitas non posse plurimos congregare, ne in crimine maneat, a duodecim episcopis audiatur. 308. Ut episcopi plebes alienas non usurpent et ut nemo ex eis collegam suum in diocesi vel aliubi supergrediatur. Placuit ut a nullo episcopo usurpentur plebes alienae, nec aliquis episcoporum supergrediatur in diocesi collegam suum. 309. De episcopo qui ab aliquo inpetitur, vel si ipse quaestionem aliquam retulerit, ut per episcopos iudices causa terminetur. Si quis episcopus a quoquam inpetitur, vel ille aliquam questionem retulerit, per episcopos iudices causa finiatur, sive quos eis primates dederint, sive quos ipsi vicinos ex consensu delegerint. 310. Ut nullus episcopus alium episcopum conculcet aut inpediat. Ut nullus episcopus alium episcopum conculcet vel supergrediatur aut aliquod ei incommodum faciat. 311. Ne presbiteri vel diaconi sine conscientia episcoporum suorum aliquid agant. Ut presbiteri vel diaconi sine conscientia episcoporum suorum nihil agant. 312. De loco dando peregrino episcopo, in quo sacrificet. Ut peregrino episcopo locus sacrificandi detur atque benigne suscipiatur. 313. De non condempnando illo, cuius causa diligenter non est examinata. Non est iustum condempnare virum cuius causa ad liquidum non est examinata. 314. De his qui falsa fratribus capitalia obiciunt. Eos, qui falsa fratribus capitalia obiecisse convicti fuerint, placuit eos usque ad exitum non communicare. 315. De deponendo sacerdote vel le ita, si crimen aliquod de se confessus fuerit. Ut sacerdos vel levita, si de se crimen aliquod confitetur, deponatur. 316. De his qui libellos famosos inventi fuerint in ecclesia posuisse, ut anathematizentur. Si qui inventi fuerint libellos famosos in ecclesia ponere, anathematizentur. 317. Ut delator communionem nec in fine accipiat, si inventus fuerit quilibet per dilationem eius praescriptus vel interfectus. Delator si quis extiterit fidelis, et per delationem eius aliquis fuerit praescriptus vel interfectus, placuit eum nec in fine accipere communionem. 318. Ne aliquis episcopus vel inferior gradus dominico die quemquam iudicare praesumat. Ut nullus episcopus vel quis infra positus die dominico causas indicare praesumat. Ceteris vero diebus conhibentibus personis illa quae iusta sunt habeant licentiam iudicandi, excepto criminalia negotia. 319. De potente, si pauperem expoliaverit et non reddiderit a monente episcopo, ut excommunicetur. Si quis potentum quemlibet expoliaverit et admonente episcopo non reddiderit, excommunicetur. 320. Ut nullus clericus ab episcopo suo recedere praesumat et ad alium transire. Ut nullus clericus ab episcopo suo recedat et ad alium se transferat. 321. Ut clerici, qui arma praesumpserint, in monasterium ad agendam poenitentiam tradantur. Ut clevici, qui in quacunque seditione arma volentes praesumpserint, reperti amisso ordinis sui gradu in monasterio poenitentiae contradantur. 322. Ut nullus regum huius canonis censuram in aliquo violare permittat. Huius constitutionis forma servetur, ut execrandum anathema fiat et velut praevaricator catholicae fidei semper a Domino reus exsistat, quicumque regum deinceps canonis huius censuram in quocumque crediderit aut permiserit violandam. 323. Ut unusquisque alterius ruinis succurrat et iram Dei per suam compassionem a se removeat. Occurrere certe miserorum ruinis debet subsidio unusquisque, quo valet, et relevatione alienae vindictae a se Dei removere vindictam. Libat enim Domino prospera, qui ab afflictis pellit adversa. 324. Quod lex, quam rex, qui prior fuit, instituit, ab illo, qui ei successerit, pari sententia roborata sit. Legem, quam noster edidit princeps, stabili robore firmamus atque ut futuris temporibus observetur pari sententia definimus. 325. Ut in metropolitana sede ad synodum agendam omnes pontifices conferantur. Placuit definire, ut paternis institutionibus obsequentes in metropolitana sede tempore, quo omnes provinciales elegerint pontifices, ad synodum faciendam devotis studiis conferamus. 326. Ut dignitatem amittant omnes, qui ad expeditionem exercitus non pergunt aut de exercitu fugiunt. Placuit, ut omnis, qui aut in expeditionem exercitus absque gravi necessitate non progreditur, aut de exercitu fugit, te timonio dignitatis suae sit inrevocabiliter carens; ita ut in quibusdam villulis vel territoriis sive vicis pestis huius infamationis habitatores ipsorum locorum sint degeneres, et testificandi vel accusandi nullam habeant licentiam. 327. Ut christiani ex propinquitate sui sanguinis connubia non ducant. Ut christiani ex propinquitate sui sanguinis connubia non ducant, nec sine benedictione sacerdotis nubere audeant. 328. Ut non varientur, quae propter utilitatem sunt instituta. Quae ad perpetuam utilitatem sunt instituta, nulla commutatione varientur; nec ad privatum trahantur commodum, quae ad bonum sunt commune praefixa. Et manentibus terminis, quos statuerunt patres, nemo dampnet alienum; sed intra fines proprios atque legitimos, prout quis voluerit, in latitudine se caritatis exerceat. 329. De fide Nicena servanda. Et ut privilegia ecclesiarum integra maneant. Ut fides Nicena servetur, et privilegia ecclesiarum inlibata permaneant. 330. Quod contra caput non sit agendum. Contra caput etiamsi faciendum est, non libenter admittimus. 331. De presbiteris qui contra canones ad comitatum ire voluerint susceptis, qui dominico decreto communione alieni decernuntur. Ex relatione quorundam didicimus, qualiter presbiteri, qui contra canones adversum nos ad comitatum nescio qua audaci temeritate ire voluerunt, suscepti sunt. Unde has ad vos litteras destinamus, in quibus decreto nostro sancimus memoratos perturbatores a communione esse alienos debere. Et illos, qui effrenato huic facto consilio assensum commodare voluerunt, vestrae caritatis est estimare, qualiter habeantur. Quibus obicere debetis, quod iuxta canones fortiter incurrere et qualiter presbiteros non decebat rebelles existere tentaverunt. Vos autem monemus in speculis esse debere, neque in eorum proruptam audaciam devenire, quos anathematizatos scit sancta et apostolica ecclesia. 332. De sacerdotum Domini causis non terminandis priusquam ex utraque parte fideliter audiantur, et pariter ac diligenter perscrutentur. Nos, qui sacerdotum Domini natura volumus esse iura, nihil possumus in incognitis rebus in cuiusquam partis iudicio definire, priusquam universa quae gesta sunt veraciter audiamus. 333. Quod Dominus, qui animas hominum salvat, imitatores nos velit suae esse pietatis. Dominus, qui venit animas hominum salvare, non perdere, imitatores nos vult esse suae pietatis, ut peccantes quidem iustitia coherceat, conversos autem a misericordia non repellat. 334. De religionis periculo ab uniuscuiusque pietatis conscientia removendo. Removete, quaesumus, a vestrae pietatis conscientia periculum religionis et fidei. Et quod in secularibus negotiis vestrae aequitati conceditur, in rerum divinarum pertractatione praestate, ut Christi euangelio vim non inferat praesumptio. 335. Ut suarum rerum et omnium ecclesiarum sint communione contenti, quorum causa adhuc terminanda est. Illud quod ab antecessoribus nostris constitutum est, et nos approbamus, ut suarum rerum omniumque ecclesiarum communione sint interim contenti, quousque a nobis causa terminetur. 336. Ut non sinantur incurri, quorum causa incerta est. Ne cuiusquam procaci inpudentique versutia, quasi incertum quid sequendum sit, sinatis incurri, cum ab euangelica apostolicaque doctrina nec in uno quidem verbo liceat discedere, aut aliter de scripturis divinis habere, quam beati apostoli et patres nostri didicerunt atque docuerunt. 337. De his qui a sedibus suis fuerunt pulsi, et alii in illorum locum substituti sunt. Plurimos fratres sedibus suis pulsos et in exilia audivimus deportatos, atque in loco superstitum alios substitutos. His primitus vulneribus adhibeatur medicina iustitiae, ne quisquam ita careat propriis, ut alter utatur alienis. Quem errorem omnes relinquant. Nemini quidem perire honor debeat. Sed illis, qui pro fide laboraverunt, prius cum omni privilegio suo oportet ius proprium reformari. 338. De his qui non debent redire ad militiam secutarem. Quod ad militiam secularem post poenitentiam redire nemo debeat; nec eis iustam superesse querimoniam, qui se ab incoatis disceptationibus sponte subtraxerint. 339. De his quos oportet maiori auctoritate curari. Si exstiterint aliqui fratres desides vel neglegentes, quos oporteat maiori auctoritate curari, sic tamen est adhibenda correctio, ut semper sit salva dilectio. Unde apostolus Timotheum imbuens dicit: Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem. Quae moderatio si quibuscumque inferioribus membris ex apostolica institutione debetur, quanto magis fratribus et coepiscopis nostris reddenda est? 340. Ut non imponat aliquis alicui pondus, quod ipse ferre non valeat. Sicut non vult aliquis gravis oneris sarcinam ferre, ita non audeat alii grave pondus imponere. 341. Ut nullus apostolicas sanctiones temerare praesumat. Ita unanimes divinis apostolicis constitutionibus serviatis, ut in nullo patiamini pia canonum decreta violari. Ut nulli fas sit sine status sui periculo vel divinas constitutiones vel apostolicae sedis decreta temerare. 342. De amicitia et familiaritate servanda; quam qui non contendunt, facile servant. Omnes, ut non contendant, protegat amicitia. Nam et apostolus ad Corinthios scribit: Cum sint inter vos aemulationes et contentiones, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis? Nihil per contentionem neque per inanem gloriam; sed in humilitate mentis invicem aestimantes semetipsos non sua singuli respiciant, sed aliorum. 343. Ut alienae gentis homines ad exercitium imbuantur legibus. Alienae gentis homines legibus ad exercitium imbui et permittimus et optamus. Ad negotiorum vero discussionem resultamus et prohibemus; quamvis enim eloquiis polleant, tamen difficultatibus haerent. 344. De servo non credendo, si super aliquem crimen obiecerit. Servo penitus non credatur, si super aliquem crimen obiecerit, aut si etiam dominum suum in crimine impetierit. Nam si in tormentis positus exponat quod obicit, credi tamen illi nullo modo oportebit. 345. Ut testes testimonium nisi praesentes non dicant. Testes non absentes neque per epistolam testimonium dicant, sed praesentes quam noverunt et viderunt non taceant veritatem. Nec de aliis negotiis testimonium dicant, nisi de his tantummodo, quae sub praesentia eorum acta esse noscuntur. Super qua re sacra scriptura testatur dicens: Damus, inquiunt pharisaei ad milites, vobis pecuniam, et dicite quia vobis dormientibus venerunt discipuli Iesu et abstulerunt eum. Unde ait Augustinus: « Dormientes testes adhibes! Vere tu ipse obdormisti, qui scrutando talia defecisti. Si dormiebant, quid videre potuerunt? Si nihil viderunt, quomodo testes sunt? Sed defecerunt scrutantes scrutationes. » 346. De pactis et placitis conservandis. Pacta vel placita, quae per scripturam legitime ac iustissime facta sunt, dummodo in his dies vel annus sit evidenter expressus, nullatenus inmutari permittimus. 347. Quod haec sit vera caritas, qua Deus proximusque diligitur. Et idcirco ammonendi sunt omnes fideles, ut hanc observare curent. Placuit, ut admoneantur omnes fideles, quod haec sit vera caritas, quia Deum diligit homo plusquam se, et proximum tanquam se; et quia nihil vult alii facere nisi quod sibi vult fieri, et plura, quae recenseri longum est. Nam quicumque in potu et cibo et dandis atque accipiendis rebus caritatem putant, non mediocriter errant, dicente apostolo: Regnum Dei cibus et potus non est. Nam et ipsa, quando cum caritate fiunt, bona sunt et inter virtutes computanda. 348. Ut contra extraneos parentela aut propinquitas testimonium minime dicat. Fratres, sorores, uterini, patrui, avunculi, materterae, seu eorum filii, item nepos, neptis, consobrini, vel amitini, seu etiam quidam ex propria consanguinitate in iudicio adversus extraneos testimonium dicere non permittimus; nisi forsitan parentes eiusdem cognationis inter se litem habuerint, aut in causa de qua agitur aliam omnino ingenuitatem deesse constiterit. 349. Contra priorum definitionem filio vel heredi non licere venire. Filio vel heredi contra priorum iustam aut legitimam definitionem venire non liceat, quia iuste repellitur praesumptio illius, qui facta seniorum iniuste conatur inrumpere. 350. Non est danda passim accusandi vel puniendi licentia. Non passim damus accusandi vel puniendi licentiam, nisi aut manifestis indiciis patuerit scelus, aut legitime fuerit idipsum malum accusatum atque convictum; quatinus nulla videantur intentione vel ordine patrum transgredi praecepta sanctorum, aut obviare sacris regulis antiquorum. 351. Si de fure quis nesciens aliquid comparaverit. Universam rem nulli ingenuo liceat de incognito homine comparare, nisi certe fideiussorem adhibeat, cui credi possit, ut excusatio ignorantiae auferatur. Quod si aliter fecerit qui comparaverit, a iudice districtus auctorem praesentet infra tempus sufficienter a iudice constitutum. Quem si non potuerit invenire, adprobet se aut sacramento aut testibus innocentem, quod eum furem nescierit; et quod apud eum agnoscitur, accepta pretii medietate restituat; atque ambo datis invicem sacramentis promittant, quod furem fideliter quaerant. Quod si omnino furem invenire nequiverint, rem tantum, quae empta est, domino rei emptor ex integritate reformet. Si vero dominus rei furem noverit et eum publicare noluerit, rem ex toto amittat, quam emptor quiete possideat. Haec et de servis forma servabitur. 352. Ne testificentur manumissi. Libertus vel liberta in nullis negotiis contra quemquam testimonium dicere admittantur, excepto in aliquibus causis, ubi ingenuitas deesse dinoscitur, sicut praemissum est et de servis: quia indignum nostra pensat clementia, ut libertorum testimonia ingenuis damna concutiant. Qui vero de eisdem fuerint progeniti, ad testimonium in tertia generatione admittantur. 353. Si possessor per violentiam expellatur. Quicumque violenter expulerit possidentem, priusquam pro ipso iudicis sententia procedat, si causam meliorem habuerit, ipsam causam, de qua agitur, perdat: ille vero, qui violentiam pertulit, universa in statu quo fuerant recipiat, et quae possedit securus teneat. Si vero illud invadit, quod per iudicium obtinere potuerit, et causam amittat, et aliud tantum, quantum invasit, reddat expulso. 354. Si ad diripiendum quisque alios invitasse reperiatur. Si quis ad diripiendum alios invitaverit, ut cuiuscumque rem evertat, aut pecora vel animalia quaecumque diripiat, illi, cuius res direpta est, in septuplum quae sublata sunt restituat. Hi vero, qui cum ipso fuerint, si ingenui sint, quinos solidos conponere conpellantur; aut si non habuerint, unde conponant, centum quinquaginta flagella suscipiant. Si vero servi hoc sine domini voluntate commiserint, centenis quinquagenis flagellis verberentur, et ab eis res omnes integro in statu reddantur. 355. Ut socios suos nominet, apud quem pars rapinae fuerit inventa. Apud quem scelus agnoscitur et pars rapinae fuerit inventa, statim socios suos nominare cogatur. Quod si nominare noluerit, teneatur ad vindictam. Quod si honestior persona est, et pro scelere rationem reddat et quae ablata vel eversa fuerant, quadrupli conpositione restituat. Quod si certe apud servum rapinae pars reperiatur, centum quinquaginta flagella publice extensus accipiat, et socios suos nominare non differat. 356. De his qui diripienda indicare repperiuntur. Quicumque ingehuus vel servus aliquid diripiendum indicaverit, ut cuiuscumque res evertatur aut pecora vel iumenta diripiantur, et ex hoc certis probationibus publice convictus inveniatur, pro eo quod indicavit, si ingenuus est, quae eversa vel ablata sunt legibus in duplo restituat et nobis bannum nostrum, id est sexaginta solidos, conponat. Si vero servus vel colonus fuerit, centum quinquaginta flagella publice extensus bene impressa accipiat, et insuper ea, quae ablata sunt, secundum suam legem restituat. 357. De non suscipienda criminatione adversus doctorem, neque accusatorem adversus eum audiendum. Criminationes adversus doctorem nemo suscipiat, nemo audiat; quia indignum est ut hi qui throni Dei vocantur, aliqua motione turbentur. 358. Ne unus episcopus cognitionem sibi vindicet. Placuit, ut unus episcopus non vindicet sibi cognitionem. 359. Ut hi, quorum libertas nescitur, nequaquam accusent sacerdotes. Quorum fides, vita et libertas nescitur, non possint accusare sacerdotes. 360. Ut absentes non iudicentur. Adversus absentes non iudicetur. Quod si factum fuerit, prolata sententia non valebit. 361. De his qui falsa aliis inrogant. Omnis qui falsa aliis intulerit, puniatur et pro falsitate ferat infamiam. 362. Ne viles personae ad accusandum sacerdotes admittantur. Viles personae nullatenus admittantur ad accusationem sacerdotum. 363. Ne iudices causam personae absentis sua sententia praesumant. Caveant iudices ecclesiae, ne absente eo, cuius causa ventilatur, sententiam ferant; quia irrita erit, immo et causam in synodo pro facto dabunt. 364. Ne aliquis criminosus episcopum accuset. Nulli criminoso liceat episcopum accusare. 365. Quod qui episcopum accusat, Dei ordinationem accusat. Dei ordinationem accusat, in qua constituuntur, si quis episcopos accusat vel condemnat, dum minus spiritalia quam terrena sectatur. 366. Ut litem habentes, sive petitor, seu possessor, si antistitum iudicium elegerint, ad eos dirigantur. Volumus atque praecipimus, ut omnes ditioni nostrae Deo auxiliante subiecti, tam Romani, quam Franci, Alamani, Baiowarii, Saxones, Thuringii, Fresones, Galli, Burgundiones, Britones, Longobardi, Wascones, Beneventani, Gothi, Hispani ceterique nobis subiecti omnes, licet quocumque videantur legis vinculo constricti vel consuetudinario more connexi, hanc sententiam, quam ex sextodecimo Theodosii imperatoris libro, capitulo videlicet 11, ad interrogata Ablavii ducis illi et omnibus rescriptam sumpsimus, et inter nostra capitula pro lege tenenda consultu omnium fidelium nostrorum tam clericorum quam et laicorum posuimus legem cunctis perpetuo tenendam, id est: « Quicunque litem habens, sive possessor sive petitor fuerit, vel in initio litis, vel decursis temporum curriculis, sive cum negotium peroratur, sive cum iam coeperit promi sententia si iudicium elegerit sacrosanctae legis antistitis, illico sine aliqua dubitatione, etiamsi alia pars refragatur, ad episcoporum iudicium cum sermone litigantium dirigatur. Multa enim quae in iudicio captiosae praescriptionis vincula promi non patiuntur, investigat et promit sacrosanctae religionis auctoritas. Omnes itaque causae, quae vel praetorio iure vel civili tractantur, episcoporum sententiis terminatae perpetuo stabilitatis iure firmentur; nec liceat ulterius retractari iudicium, quod episcoporum sententiis deciderit. Testimonium etiam ab uno licet episcopo perhibitum omnes iudices indubitanter accipiant, nec alius audiatur, cum testimonium episcopi a qualibet parte fuerit repromissum. Illud est enim veritatis auctoritate firmatum, illud incorruptum, quod a sacrosancto homine conscientia mentis illibatae protulerit. Hoc nos edicto salubri aliquando censuimus, hoc perpetua lege firmamus malitiosa litium semina comprimentes; ut miseri homines longis ac pene perpetuis actionum laqueis implicati ab inprobis petitionibus vel a cupiditate praepropera maturo fine discedant. Quicquid itaque de sententiis episcoporum clementia nostra censuerat, etiam hac sumus lege complexi, gravitatem tuam et caeteros pro utilitate omnium imperpetuum observare conveniat. » 367. Ut ea illibata serventur, quae patrum auctoritas catholicorum lege instituit. Ea, quae circa catholicam legem vel olim ordinavit antiquitas, vel parentum nostrorum auctoritas religiosa constituit, vel nostra serenitas roboravit, novella superstitione submota integra et inviolata conservari praecipimus. 368. Ut privilegia, quae propter religionem instituta sunt nulla interminatione nova mutilentur. Non novum aliquid praesenti sanctione praecipimus, sed illa, quae olim videntur indulta, firmamus. Privilegia igitur, quae olim reverentia religionis obtinuit, mutilari sub poenae etiam interminatione prohibemus; ita quoque ut qui ecclesiae optemperant, his quibus ecclesia beneficiis perfruantur. 369. Ut si chorepiscopi aliquam consecrationem aut confirmationem fecerint, ab episcopis canonice reformentur. Hominum confirmatio, ecclesiarum, altarium, virginum, krismatum, presbiterorum, diaconorum et subdiaconorum consecrationes a chorepiscopis actae ab episcopis canonice ordinatis sunt reformandae canoniceque peragendae, quia chorepiscopi haec contingere non debuerunt nec agere potuerunt. Non enim ea tribuere valuerunt, quae non habent. Nequaquam enim talis ordinatio vel consecratio reiteratio esse a prudentibus et recte sapientibus videtur, sed irrita talis ordinatio et confirmatio ac consecratio indubitanter fore agnoscitur. Si quis autem chorepiscoporum aliquid ex praedictis agere temptaverit, non acta, sed imperfecta atque irrita erunt, et ipse omni ecclesiastico inrevocabiliter careat gradu. 370. De generali totius populi supplicatione apud principem pro sacerdotum causa, ne in hostem aut pugnam pergerent, et quale eis omnibus ex hoc inmineat periculum. Ex capitulis domni Karoli imperatoris Wormatia generaliter decretis atque ab omnibus firmatis et cunctis pro lege tenendis contraditis. Flexis omnes praecamur poplitibus maiestatem vestram, ut episcopi deinceps sicut hactenus non vexentur hostibus; sed quando vos nosque in hostem pergimus, ipsi propriis resideant in parochiis Deoque fideliter famulari studeant et eorum sacrosancta misteria canonice et Deo placide peragere satagant, atque pro vobis et cuncto exercitu vestro una cum omnibus sibi commissis orare viriliter missasque decantare et letanias atque elimosinas agere decertent. Quosdam enim ex eis in hostibus et praeliis vulneratos vidimus, et quosdam perisse cognovimus. Haec vero valde periculosa et oppido sunt cavenda. Quae idcirco suggerimus, ne pro talibus vos et nos simul pereamus. Novit Dominus, quando eos in talibus videmus, terror adprehendit nos, et quidam ex nostris timore perterriti propter hoc fugere et inimicis terga vertere solent. Plures enim potestis habere praeliatores, si illi propriis resident in parrochiis, quam si vobiscum pergunt; quoniam illi, qui eos praevident, omnes tunc pugnabunt; quod modo nequaquam faciunt, sed eos tantummodo custodiunt. Nam sine dubio potius vobis nobisque proficere possunt, si remanserint, quam si in hostem vel ad pugnam perrexerint: quia tunc eorum precibus adiuvamur, et modo eorum pressuris gravamur. Quando vero Moyses expansis ad coelum manibus orabat, vincebat Israhel; et quando a praecibus cessabat et manus eius gravabantur, priusquam sustentatae fierent et ipse praecibus insisteret, vincebatur et terga vertebat. Talibus ergo et multis aliis exemplis fulti, quorum prolixitatem vitantes modo non dicimus, quia sapienti semel dicta sufficiunt praedicta, obnixe omnes praecamur et ut concedantur rogamus, quia nullatenus volumus adsentire ut nobiscum ad talia pergant nisi duo aut tres bene docti, electione videlicet caeterorum, ad benedictionem dandam et ad periclitantium reconciliationem faciendam, ne vos et nos simul cum pluribus pereamus, sed eorum praecibus, ut iam memoratum est, fulciamur. Quam formam et de sacerdotibus tenere optamus, id est ut nec illi in hostem nisi bene docti et ipsi electione atque permissione propriorum episcoporum; qui tamen tales sint, de quorum scientia et vita ac conversatione omnes securi esse possimus. Illud tamen vel vos vel omnes scire cupimus, quod non propterea haec petimus, ut eorum res aut aliquid ex eorum pecuniis, nisi ipsis aliquid sponte nobis dare placuerit, aut eorum ecclesias viduare cupiamus, sed magis eis, si Dominus posse dederit, augere desideramus; ut et ipsi et vos et nos salviores simus et Deo potius ipso adminiculante placere mereamur. Scimus enim res ecclesiae Deo esse sacratas; scimus eas esse oblationes fidelium et precia peccatorum. Quapropter si quis eas ab ecclesiis, quibus a fidelibus collatae Deoque sacratae sunt, aufert, procul dubio sacrilegium committit. Coecus enim est, qui ista non videt. Quisquis ergo nostrum suas res ecclesiae tradit, Domino Deo illas offert atque dedicat suisque sanctis, et non alteri, dicendo talia et agendo ita. Facit enim scripturam de ipsis rebus, quas Deo dare desiderat, et ipsam scripturam coram altari aut supra tenet in manu, dicens eiusdem loci sacerdotibus atque custodibus: « Offero Deo atque dedico omnes res, quae hac in cartula tenentur insertae, pro remissione peccatorum meorum ac parentum et filiorum (aut pro quocunque illas Deo libare voluerit) ad serviendum ex his Deo in sacrificiis missarumque solemniis, orationibus, luminariis, pauperum ac clericorum elimosinis et caeteris divinis cultibus atque illius ecclesiae utilitatibus. Si quis autem eas inde, quod fieri nullatenus credo, abstulerit, sub poena sacrilegii ex hoc Domino Deo, cui eas offero atque dedico, districtissimas reddat rationes. » Ponit etiam in ea alias coniurationes, quas enumerare longum est. Nam qui eas inde postea aufert, quid agit nisi sacrilegium? Si ergo amico quippiam rapere furtum est, ecclesiae vero fraudare vel auferre indubitanter sacrilegium est. Unde et in sacris canonibus spiritu Dei conditis habetur ita: « Si quis oblationes ecclesiae extra ecclesiam accipere vel dare voluerit praeter episcopi conscientiam vel eius, cui huiuscemodi sunt officia commissa, nec cum eius voluerit agere consilio, anathema sit. » Absit enim, ut rerum ecclesiasticarum cupiditate vel ablatione sacrilegi aut anathema efficiamur aut talibus laqueis umquam devinciamur; quoniam scimus anathematos homines vel sacrilegos non solum infames et a consortio fidelium, priusquam haec per publicam satisfactionem ecclesiae et episcoporum reconciliationem manusque impositionem emendent, alienos esse, sed etiam a regno Dei extorres fieri, si in talibus defecerint, non dubitamus. Ut ergo omnis suspicio a nobis cunctis sacerdotibus et omnibus Christi et sanctae Dei ecclesiae fidelibus funditus auferatur, profitemur omnes, stipulas dextris in manibus tenentes easque propriis e manibus eicientes, coram Deo et angelis eius ac vobis cunctisque sacerdotibus et populis circumstantibus, nec talia facere nec facere volentibus consentire, sed magis Deo auxiliante resistere. Et hoc vobis omnibusque fidelibus sanctae ecclesiae et nostris notum esse cupimus, quod cum his qui absque voluntate aut consensu vel datione rectoris illius ecclesiae, cuius res iuste esse debentur, et maxime proprii episcopi res ecclesiae a regibus petere aut retentare vel auferre aut invadere vel vastare praesumpserint, nec in hostem nec ad pugnam ire, nec cibum sumere, nec ad ecclesiam vel ad palatium aut in itinere pergere, nec etiam nostros homines cum eorum hominibus, aut caballos vel reliqua pecora cum eorum pecoribus aut ad pastum ire aut simul habitare vel manere, nec ullam participationem cum eis nisi pro emendatione, ante publicam emendationem et ecclesiae satisfactionem umquam scienter aut libenter habere debeamus, ne pro eorum iniquitatibus atque flagitiis una cum eis et nos et nostri, quod absit, pereamus. Scimus enim, quod perit iustus pro impio. Tales vero a nobis, si nos fideles habere vultis, segregate et in ergastulum sub publica poenitentia redigite, et postulata concedite. Ut ergo haec omnia a vobis et a nobis, sive a successoribus vestris et nostris, futuris temporibus absque ulla dissimulatione conserventur, scriptis ecclesiasticis inserere iubete et inter vestra capitula interpolare praecipite. Quod ita factum esse omnibus liquet. 371. Ne episcopi ad bella pergant. Concessio domni Karoli imperatoris. Omnibus notum esse volumus, quia non solum ea, quae super episcoporum et presbiterorum hostium vexationibus et precibus pro nobis et vobis fieri rogitastis, concedere optamus, sed quidquid pro sanctae Dei ecclesiae et sacerdotum sive totius populi et vestra utilitate inveneritis, concedere paratissimi sumus. Et modo ista, sicut petistis, concedimus; et quando vita comite Deo auxiliante ad generale placitum venerimus, consultu omnium fidelium nostrorum scriptis firmare, nostris nostrorumque atque futuris temporibus inrefragabiliter manenda firmissime Domino amminiculante cupimus. Modo ea, quae generalia sunt et omnibus conveniunt ordinibus, statuere ac cunctis sanctae Dei ecclesiae nostrisque fidelibus ob Dei omnipotentis amorem et recordationem tradere parati sumus, et ad proximum synodalem nostrum conventum ac generale placitum, ubi plures episcopi et comites convenerint, ista sicut postulastis firmabimus. 372. Ex quibus supra. Sacerdotibus omnibus. Primo omnium monemus, ut fides catholica a presbiteris et episcopis diligenter legatur et omni populo praedicetur; quia hoc primum praeceptum Domini omnipotentis in lege est dicentis: Audi, Israel, dominus Deus tuus Deus unus est. Et ut diligatur ex toto corde et ex tota mente et ex tota virtute. 573. Ex quibus supra. Generaliter omnibus. Ut pax sit et concordia et unanimitas cum omni populo christiano inter episcopos, abbates, comites, iudices, et omnes ubique maiores seu minores personae pacem habeant; quia nihil Deo sine pace placet, nec munus sanctae oblationis ad altare, sicut in euangelio ipso Domino praecipiente legitur; quia et illud secundum mandatum est: Diliges proximum tuum sicut temetipsum. Item in euangelio: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Et iterum: In hoc cognoscent omnes, quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem. In hoc enim praecepto discernuntur filii Dei et filii diaboli; quia filii diaboli semper dissensiones et discordias movere satagunt: filii autem Dei semper paci et dilectioni student. 374. Ex quibus supra. Generaliter omnibus. Item habemus in lege Domini mandatum: Non anguriamini. Et in deuteronomio: Nemo sit, qui ariolos sciscitetur vel somnia observet vel auguria intendat. Item: Nemo sit maleficus nec incantator nec fitonis consultor. Ideo praecipimus, ut cauculatores et incantatores vel tempestarii vel obligatores non fiant, et ubicumque sunt emendentur vel damnentur. Item de arboribus vel petris vel fontibus, ubi aliqui stulti luminaria vel alias observationes faciunt omnino mandamus, ut iste pessimus usus et Deo exsecrabilis ubicumque invenitur, tollatur et destruatur. 375. Ex quibus supra. Generaliter omnibus. Item ut homicidia infra patriam, sicut lege Domini interdictum est, nec causa ultionis nec avaritiae nec latrocinando fiant. Et ubicumque inventa fuerint, a iudicibus nostris secundum legem ex nostro mandato vindicentur. Et non occidatur homo nisi lege iubente. 376. Ex quibus supra. Sacerdotibus omnibus. Ut episcopi diligenter discutiant per suas parrochias presbiteros, ut eorum fidem, baptisma et missarum celebrationes bene sciant, et ut fidem rectam teneant et baptisma catholicum observent, et missarum praeces bene intellegant, et ut psalmi digne secundum divisiones versuum modulentur, et dominicam orationem ipsi intellegant et omnibus praedicent intellegendam, ut quisque sciat, quid petit a Deo. Et ut gloria Patri eiusque Filio et Spiritui sancto cum omni honore apud omnes canatur, et ipse sacerdos cum cunctis angelis et populis Dei communi voce, Sanctus, Sanctus, Sanctus cantet. Et omnimodis dicendum est presbyteris et diaconibus, ut arma non portent, sed magis confidant in defensione Dei, quam in armis. 377. Ex quibus supra. Aliquid sacerdotibus, aliquid populo. Item placuit nobis admonere reverentiam vestram, ut unusquisque vestrum praevideat per suam parrochiam, ut ecclesia Dei suum habeat honorem, simul et altaria secundum suam magnitudinem venerentur, et non sit domus Dei et altaria sacrata pervia canibus, et ut vasa sacrata Deo cum magna veneratione habeantur, et ut sacrificia sanctificata cum magna diligentia ab eis colligantur, qui digni sunt, vel cum honore serventur, et ut secularia negotia vel vana gloria in ecclesiis non agantur; quia domus Dei domus orationis debet esse, non spelunca latronum. Et ut intentos habeant animos ad Deum, quando veniunt ad missarum sollemnia; et non exeant ante completionem benedictionis sacerdotalis.

Sex sunt, quae odit Dominus, et septimum detestatur anima eius, oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes sanguinem innoxium, cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum, testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias.

Qui secundum Deum sapiens est, secundum Deum beatus est. Melius est videre quod cupias, quam desiderare quod nescias. Ubi fuerit superbia, ibi et contumelia erit: ubi autem humilitas, ibi et sapientia: ubi non est gubernator, populus corruet in malum. Melius autem est, ubi multa consilia: Deus enim in caelo, et tu super terram. Idcirco sint tibi pauci sermones. Multas curas secuntur somnia, et in multis sermonibus invenitur stulticia.

Obsecramus omnes, ut bonam et probabilem habeant conversationem, sicut ipse Dominus in euangelio praecepit: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona et glorificent patrem vestrum, qui in caelis est; ut eorum bona conversatione multi pertrahantur ad servitium Dei. Et non solum servilis conditionis infantes, sed etiam ingenuorum filios congregent sibique socient. Et ut scolae gentilium puerorum fiant. Psalmos, notas, cantum, compotum, grammaticam per singula monasteria vel episcopia, et libros catholicos bene habeant emendatos: quia saepe dum bene aliquid Deum rogare cupiunt per mendosos libros male rogant. Et pueros vestros non sinite eos vel legendo vel scribendo corrumpere. Et si opus est euangelium, psalterium, missale scribere, perfectae aetatis homines scribant cum omni diligentia.

378. Ex quibus supra. Generaliter omnibus. Ut aequales mensuras et rectas et pondera iusta et aequalia omnes habeant, sive in civitatibus, sive in monasteriis, sive ad dandum, sive ad accipiendum, sicut in lege Domini praeceptum habemus. Item in Salomone, Domino dicente: Pondus et pondus, mensuram et mensuram odit anima mea.

Et hoc nobis competens et venerabile videtur, ut hospites peregrinique et pauperes susceptiones regulares et canonicas per loca diversa habeant; quia ipse Dominus dicturus erit in remuneratione magni diei: Hospes eram, et suscepistis me. Et apostolus hopitalitatem laudans dixit: Per hanc quidam placuerunt Deo, angelis hospitio susceptis.

379. Ex quibus supra. Aliquid sacerdotibus, aliquid populo. Item ut isti mangones et isti cociones, qui sine omni lege vagabundi vadunt per istam terram, non sinantur vagare et deceptiones in hominibus agere; qui nudi cum ferro dicunt alicubi datam sibi penitentiam vagantes discurrunt. Melius enim videtur, ut si aliquid inconsuetum et capitale crimen commiserint, in uno loco permaneant laborantes et servientes et penitentiam agentes, secundum quod sibi canonice inpositum sit. 380. Ex quibus supra. Generaliter omnibus. Statuimus secundum quod in lege Dominus praecepit, ut opera servilia diebus dominicis non agantur, sicut et bonae memoriae genitor noster in suis synodalibus edictis mandavit, ut viri talia opera non exerceant, hoc est nec in vinea colligendo, nec in campis arando, metendo vel foenum secando, vel sepem ponendo, nec concides stirpare, vel arbores caedere, vel in petris laborare, nec domus construere; nec in horto laborent, nec ad placitum conveniant, nec venationes exerceant. Sed tria tantummodo opera, si necessitas ingruerit summa, agant, et non alia, id est carra hostilia vel victualia vel si forte necesse fuerit corpus cuiuslibet ducere ad sepulchrum. Item similiter mulieres opera textrilia non faciant, nec capulent, nec consuant, nec opera pectilia faciant, nec lanam carpere, nec linum battere, nec in publico vestimenta lavare, nec vervices tondere habeant licitum, ut omnimodis honoretur dies dominicus, requiesque servetur; quatinus ad missarum solemnia et ad ecclesiam undique libere conveniant, et laudent Deum pro omnibus bonis, quae nobis in illa die fecit. Legimus enim, apostolo dicente: Manifesta autem sunt opera carnis; quae sunt fornicationes, immundiciae, luxuriae, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, irae, rixae, dissensio es, haereses, sectae, invidiae, homicidia, ebrietates, comessati nes et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Ideo haec eadem, quae magnus praedicator in ecclesia Dei singillatim nominavit, cum studio prohibete, intellegentes, quam sit terribile illud quod dixit: Qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Et omni instantia praedicate fidem tenendam Domino. De humilitate vero et paciencia, de castitate et continentia, de benignitate et misericordia, de elemosinis et confessione peccatorum suorum, et debitoribus suis ut secundum dominicam orationem omnibus sua debita dimittant, cunctos monete. 381. Ex quibus supra. Sacerdotibus omnibus. Studendum est episcopis, ut dissidentes fratres magis ad pacem, quam ad iudicium cohortantur.

Auctoritas ecclesiastica atque canonica docet, non debere absque sententia Romani pontificis concilia caelebrare.

Episcopi intercessionem praestent his, qui iniqua vi opprimuntur.

Nullus episcopus nisi in legitima synodo et suo tempore apostolica atque canonica vocatione congregata super quibusdam criminibus pulsatus audiatur.

Nemo episcopum apud iudices seculares accusare praesumat, sed apud primates suos.

Accusatores et accusationes, quas leges seculi non adsciscunt, canonica funditus repellit auctoritas.

Variis detractionibus et accusationibus non decet labefactari primatem, sed magis patrum regulis roborari. Nam et Liberius papa pro Athanasio duobus annis in exilio trusus est, et multi alii episcopi, qui eum damnare noluerunt, exilio sunt damnati: quorum exemplum omnes convenit sequi sacerdotes.

Multum derogatio praevalet, quando derogator creditur fide dignus. Ideo non omnes admittendi sunt, sed viri probatissimi. Primo semper persona, fides, vita et conversatio accusantium inquiratur. Et postea, quae obiciuntur, fideliter pertractentur; quia nihil aliter fieri debet, nisi impetitorum prius vita discutiatur.

Non est auctoritas, quemquam clericorum iudicare vel dampnare, antequam accusatores praesentes habeat, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina.

Omnis accusatio intra provinciam audiatur, et a conprovincialibus terminetur. Ultra provinciae terminos accusandi licentia non progrediatur.

Episcopus nec provocatus pro rebus transitoriis litiget.

Non est iustum iudicare aut condemnare virum, cuius causa ad liquidum non est examinata.

Maior a minore non potest iudicari.

Iudicis non est quemlibet iudicare vel condempnare absque legitimo accusatore; quia et Dominus Iudam furem esse sciebat, sed quia non est accusatus, ideo non est eiectus.

Episcopos eiectos atque suis rebus expoliatos in sedes proprias recipi et sua omnia legaliter primo eis reddi sancti canones decreverunt; et postea si quis eos accusare vellet, aequo periculo facere sanciverunt, iudices esse decernentes episcopos recte sapientes in ecclesia convenientes, ubi testes essent singulorum, qui oppressi videbantur.

Placuit, ut si quaecumque persona contra episcopum vel actores ecclesiae se proprium crediderit habere negotium, prius ad eum recurrat caritatis studio; ut familiari colloquio commonitus ea sanare debeat, quae in querimoniam deducuntur. Quam rem si differre voluerit, sententiam suscipiat excommunicationis.

Si quae causae vel contentiones inter clericos et laicos tam maioris ordinis, quam etiam inferioris fuerint exortae, placuit, ut secundum synodum Nicenam congregatis omnibus eiusdem provinciae episcopis iurgium terminetur; nec cui liceat, sine praeiudicio tamen ecclesiae romanae, cui in omnibus causis debetur reverentia custodiri relictis his sacerdotibus qui in eadem provincia Dei ecclesias motu divino gubernant, ad alias convolare provincias vel aliarum provinciarum episcoporum iudicium expeti vel pati, nisi fuerit provocatum. Quod si quis praesumpserit, et ab officio cleri depositus et iniuriarum reus ab omnibus iudicetur.

Si autem maiores causae in medio fuerint devolutae, ad sedem apostolicam, ut sancta synodus statuit et beata consuetudo exigit, per iudicium episcopale referatur.

Prudentissime iustissimeque decreta Niceni concilii sive Africani decreverunt, quaecumque negotia in suis locis, ubi orta sunt, finienda; maxime quia unicuique concessum est, si iudicio offensus fuerit cognitorum, ad concilia suae provinciae vel etiam universale provocare.

Servata quae scripta est de gubernationibus regula, manifestum est quod illa, quae sunt per unamquamque provinciam, ipsius provinciae synodus dispensat, sicut Niceno constat decretum esse concilio.

Si quis episcopus super certis accusatur criminibus, ab omnibus audiatur vel iudicetur qui sunt in provincia episcopis.

Quaecumque sunt ad religionis observantiam pertinentia, locis suis et a suae dioceseos synodis audiantur.

Unaquaeque provincia suo metropolitano et suis comprovincialibus episcopis sit contenta.

Maledictus omnis qui transfert terminos proximi sui. Et dicet omnis populus: Amen. Et reliqua.

Qui sunt supra diocesim episcopi, nequaquam ad ecclesias, quae sunt extra praefixos sibi terminos, accedant, nec eas aliqua praesumptione confundant.

Non oportet transferri terminos a patribus constitutos, ut alter alterius parrochiam invadat atque illic celebrare divina mysteria inconsulto episcopo, cui commissa est, praesumat.

382. Ex capitulis domni Karoli regis anno regni eius undecimo actis. De his, qui infra regnum sine iussione dominica per vim aliquid rapuerint. Si quis in exercitu infra regnum sine iussione dominica per vim hostilem aliquid praedari voluerit, aut foenum tollere, aut granum, sive pecora maiora vel minora, domusque infrangere vel incendere: Haec ne fiant omnino prohibemus. Quod si ab aliquo praesumptioso factum fuerit, sexaginta solidis, si liber est, sit culpabilis et omnia similia restituat, aut cum duodecim testibus se purget. Si vero servus hoc fecerit, capitali sententiae subiaceat, et dominus omnia similia restituat, quia servum suum non correxit nec custodivit, ut talia non perpetraret: quoniam si nos ipsos comedimus, cito deficiemus. Unusquisque tamen custodiat exercitum suum, ne aliqua depraedatio infra regnum fiat, qui non vult legibus emendare, quae sibi commissi iniuste fecerunt. Dignum est enim, ut magistri vel seniores pro sibi commissis reddant rationes, si aliquid praedae egerint aut iniuste fecerint, eo quod eos ita correctos non habent, ut talia non audeant perpetrare. 383. Ex capitulis domni Ludowici Inghilenaim apostolica auctoritate et synodali sanctione omnium videlicet clericorum ac laicorum generaliter consensu atque hortatu, decretis. Si quis infra regnum rapinam fecerit aut cuiquam nostro fideli eiusque homini aliquid vi abstulerit, in triplo cui aliquid abstulit legibus conponat, et insuper bannum nostrum, id est sexaginta solidos, nobis persolvat. Postmodum vero ante nos a comite adducatur, ut in bastonico retrusus, usque dum nobis placuerit, poenas luat. Nam si publice actum fuerit, publicam inde agat poenitentiam iuxta sanctorum canonum sanctionem; si vero occulte, sacerdotum consilio ex hoc agat poenitentiam: quoniam raptores, ut ait apostolus, nisi veram egerint poenitentiam, regnum Dei non possidebunt. Qui vero de rebus ecclesiarum aliquid abstulerit, gravius inde iudicetur; quia sacrarum rerum ablatio sacrilegium est et sacrilegus vocatur, qui ex eis aliquid abstulerit aut rapuerit. Extorres namque a liminibus sanctae matris ecclesiae tales personae usque ad satisfactionem ecclesiae, quam laeserunt, sunt habendae atque infamia notandae. 384. De eo qui facultatem depraedationis dederit malitiosa factione, ut vivus conburatur. Si quis scelerata factione facultatem depraedationis dederit, vel si quis factam diviserit, vivus conburatur. 385. Ut vexatio in praediis ecclesiarum praesumpta ab universis depellatur. Ab omnibus illius usurpationis contumelia depellenda est, ne praedia sibi coelestium sacrorum dicata a quibusdam irruentibus vexentur. Quod si quis praesumpserit, post debitae ultionis acrimoniam quae erga sacrilegos iure promenda est, exilio publicae deportationis uretur. 386. Ut capitale supplicium excipiat, qui violentiam commisisse dinoscitur. Qui manifestam detegitur commisisse violentiam, non iam relegatione aut deportatione insulae plectatur, sed supplicium capitale excipiat, nec interposita provocationis sententia, quae in eum fuerit dicta, suspendatur: quoniam multa facinora sub uno violentiae nomine continentur, cum aliis vim inferre tentantibus, aliis cum indignatione resistentibus verbera caedesque crebro deteguntur admissae. Unde placuit, ut si forte quis vel ex possidentis parte, vel ex eius qui possessionem temerare temptaverit, interemptus sit, in eum supplicium exeri, qui vim facere tentaverit, et alterutri patri causam malorum praebuit. 387. De eo qui sibi indebitum locum usurpaverit. Si quis indebitum sibi locum usurpaverit, nulla se ignoratione defendat, sitque plene sacrilegii reus, qui hoc agere temptaverit. 388. Ut inviolata permaneant, quae diversi principes circa sanctas ecclesias statuerunt. Quaecumque circa sacrosanctas ecclesias a principibus diversis sunt statuta, manere inviolata praecipimus. 389. Ut si ecclesiae privilegia alicuius temeritate fuerint corrupta piaculum quinque librarum auri poena multetur. Si ecclesiae venerabilis privilegia cuiusquam fuerint temeritate violata vel dissimulatione neglecta, commissum quinque librarum auri condempnatione plectatur. 390. Ut quae diversi principes statuerunt, vel antistites singuli pro causis ecclesiasticis obtinuerunt, inconvulsa perpetuo serventur. Quaecumque a divis principibus constituta sunt, vel singuli quique antistites pro causis ecclesiasticis impetrarunt, sub poena sacrilegii iugi et solida aeternitate serventur. Clerici non secularibus iudicibus, sed episcopali audientiae reserventur: fas enim non est, ut divini muneris ministri temporalium potestatum subdantur arbitrio. 391. De privilegiis ecclesiarum, quatinus incorrupta persistant. Praecipimus, ut privilegia, quae ecclesiis et clericis lege concessa sunt, maneant incorrupta. 392. Quod servari debeat potius quam auferri, quod sanctae Dei ecclesiae fuerit collatum. Iniquum est et sacrilegii instar, ut quae pro salute vel requie animarum suarum unusquisque venerabili ecclesiae contulerit aut certe reliquerit, ab his, quibus maxime servari convenerat, auferri et in aliud transferri. 393. Ut laicis quamvis religiosis, nulla sit disponendi de rebus ecclesiae data facultas. Laicis quamvis religiosis, nulla de ecclesiasticis facultatibus aliquid disponendi legitur umquam adtributa facultas. 394. Quod praedones ecclesiae sacrilegi sint, sicut scripturae testimonio conprobatur. Sacrilegi sunt ecclesiae praedones. Unde et in concilio Agathensi sub quarto capitulo decretum habetur ita: Amico quippiam rapere furtum est: ecclesiae vero fraudari vel abstrahi subripique sacrilegium. Omnes enim contra leges facientes resque ecclesiae diripientes vel ecclesias sacerdotesque contra divinas sanctiones vexantes sacrilegi vocantur, atque indubitanter infames sacrilegique habendi sunt. 395. Quod ea, quae Domino consecrantur, ad ius ecclesiasticum pertineant. Ea, quae Domino offeruntur vel consecrantur, ad ius pertinent sacerdotum. Et sacrilegi sunt omnes, qui ea auferunt vel in aliud transferunt. 396. Ut si quis dignitatem praesumpserit, quam non meruit a principe vel iusto seniore, sacrilegus habeatur. Si quis praesumpserit quam non meruit a principe vel seniore dignitatem, sacrilegus habeatur. 397. Ut illi, qui diversis sceleribus implicati sunt, ad testimonium non admittantur. Homicidae, malefici, fures, sacrilegi, raptores, venefici, adulteri et qui raptum fecerint vel falsum testimonium dixerint, seu qui ad sortilegos magosque decucurrerint, nullatenus erunt ad accusationem vel ad testimonium admittendi. 398. Ne ante iudex iaculetur in reum sententiam, auam ipse confiteatur aut socii sui eum convincant. Judex criminosum discutiens non ante sententiam proferat capitalem, quam aut reus ipse confiteatur, aut convictus per innocentes testes vel socios criminis sui manifestius convincatur. 399. Non esse iudicandum adversus absentes. Adversus absentes non iudicetur. Quod si factum fuerit, prolata sententia non valebit. 400. Ne episcopus quilibet alium conculcet episcopum. Ut nullus episcopus alium conculcet episcopum, nec eum supergrediatur, aut aliquod incommodum ei in sua faciat parrochia. 401. De episcopo deposito, qui se ad Romanum pontificem reclamaverit. Si quis episcopus depositus agendum sibi negotium in urbe Roma proclamaverit, alter episcopus in eius cathedra post apellationem eius, qui videtur esse depositus, omnino non ordinetur, nisi causa fuerit iudicio Romani episcopi determinata. 402. Ne in praedicatores ecclesiae detractiones seu vituperationes fiant; quod canonica scriptura damnat. Quod omnibus fidelibus omnibusque ordinibus summopere cavendum sit, ne clanculo aut publice unctum Domini detractionibus et vituperationibus dilanient, perpendentes illud exemplum Mariae, quae eo, quod Moysi famulo Domini propter Aethiopissam detraxit, inmunditia leprae multata sit. Et illud psalmistae: Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari. Et Dominus per Moysen ait: Diis non detrahes, et principi populi tui non maledices. Et si David, regum iustissimus, in Saul, quem constabat iam a Domino reprobatum et abiectum esse, manum mittere non praesumpsit, multo magis cavendum est, ne manum detractionis aut vituperationis sive indiscretionis aut dehonorationis quidam mittant in unctum Domini et in praedicatores sanctae Dei ecclesiae. 403. Quod episcopi inter se corrigere, si quid ortum fuerit, debent. Constantinus imperator de accusationibus episcoporum ait: « Hae quidem accusationes tempus habent proprium, id est diem magni iudicii, iudicem vero illum, qui tunc futurus est omnes iudicare. Mihi ergo homini constituto de huiusmodi rebus non licet habere auditorium, sacerdotum scilicet accusantium et simul accusatorum, quos minime convenit tales debere monstrari qui iudicentur ab aliis. » Imperator quoque Valentinianus de episcoporum causis sic ait: « Supra nos, inquit, est vestrum negotium. Et ideo vos de vestris inter vos agite causis, quia supra nos estis. » Et reliqua. 404. De sacrilegis, quod fures sint teste scriptura. Omnibus sciendum est, quod sacrilegi fures sint cuncti, qui res ecclesiae diripiunt, vastant, invadunt vexantque, aut a iure ecclesiarum quibus traditae fuerant, iniuste alienant. Unde et beatissimus Augustinus in omelia quadragesima octava euangelii Iohannis ita dicit: « Ecce inter sanctos est Iudas: ecce fur est Iudas; et ne contempnas, fur sacrilegus, non qualiscumque fur, fur loculorum, sed dominicorum loculorum, sed sacrorum. Si crimina discernuntur in foro qualiscumque furti et peculatus (peculatus enim dicitur furtum de re publica, et non sic iudicatur furtum rei privatae quomodo publicae) quanto vehementius iudicandus est sacrilegus fur, qui ausus fuerit non undecumque tollere, sed de ecclesia tollere? Qui aliquid de ecclesia aufert vel furatur, Iudae perdito comparatur. » Nota, quod aliquid de ecclesia tollere furtum esse beatus Augustinus asseveret, et patratorem tanti furti furem sacrilegum appellet, necnon et Iudae perdito aequiparet. Et post pauca: « Quare, inquit, loculos habuit, cui angeli ministraverunt, nisi quia ecclesia ipsius loculos suos habitura erat? » Ecce quibus tanti doctoris documentis instruimur, quia quod in capite praecessit, in corpore eius, quod est ecclesia, videtur impletum. Porro Christum et ecclesiam unam personam esse non nescimus. Et ideo quae ecclesiae sunt, Christi sunt; et quae ecclesiae offeruntur, Christo offeruntur; et quae ab ecclesia eius tolluntur, procul dubio Christo tolluntur. Esto, futurum erat, ut ecclesia Christi nummos haberet. Si nummos, utique et praedia et mancipia et diversarum specierum innumera ornamenta. Et quia inlicitum sit, ea quae conferuntur ecclesiae auferri, beati Hieronymi scribentis in expositione Mathei euangelistae verba ita testantur: « Omnes, inquit, qui stipe templi et his, quae conferuntur in usus ecclesiae, abutuntur in aliis rebus, quibus suam expleant voluntatem, similes sunt scribarum et sacerdotum redimentium mendatium et sanguinem Salvatoris. » 405. Quod quicquid offertur Domino, sanctum sanctorum sit et ad ius pertineat sacerdotum. Nulli liceat ignorare quod omne, quod Domino consecratur, sive homo fuerit sive animal sive ager vel quicquid semel fuerit consecratum, sanctum sanctorum erit Domino ad ius pertinet sacerdotum; propter quod inexcusabilis erit omnis, qui ea Domino et ecclesiae, cui conpetunt, aufert, vastat, invadit vel diripit, usque ad emendationem ecclesiaeque satisfactionem: quod sit sacrilegus et non tantum sacrilegus, sed etiam fur sacrilegus. 406. De his sacrilegis qui ecclesiae eiusque sacerdotibus iniurias inferunt. Si quis in hoc genus sacrilegii proruperit, ut in ecclesias earumque res inruens sacerdotibus et ministris vel ipso cultui locoque aliquid importet iniuriae vel inferat ad divini cultus iniuriam, in convictos sive confessos reos capitali sententia noverit vindicandum. Nec expectetur, ut episcopus iniuriae propriae ultionem deposcat, cui sanctitas ignoscendi soli gloriam derelinquit. Sitque cunctis non solum liberum, sed etiam laudabile, factas atroces sacerdotibus aut ministris iniurias veluti publicum crimen persequi ac de talibus reis ultionem mereri. 407. Quod omnia, quae Deo offeruntur, procul dubio et consecrantur. Omnia quae Domino offeruntur, procul dubio Domino consecrantur. Et non solum sacrificia, quae a sacerdotibus super altare Domino consecrantur, oblationes fidelium dicuntur: sed quicquid ei a fidelibus offertur, sive in mancipiis, sive in agris, vineis, silvis, pratis, aquis aquarumve decursibus, artificiis, libris, utensilibus, petris, aedificiis, vestimentis, pellibus, lanificiis, pecoribus, pascuis, membranis, mobilibus et immobilibus, vel quaecumque de his rebus, quae ad laudem Dei fiunt vel supplementum sanctae Dei ecclesiae eiusque sacerdotibus atque ornatum prestare possunt, Domino ecclesiaeque suae a quibuscumque ultro offeruntur, Domino indubitanter consecrantur et ad ius pertinent sacerdotum. Et quia Christum et ecclesiam unam personam esse veraciter agnoscimus, quaecumque ecclesiae sunt, Christi sunt; et quae ecclesiae vel in supradictis vel in quibuscumque speciebus, sive pollicitationibus sive pignoribus, sive scriptis sive corporalibus rebus offeruntur, Christo offeruntur; et quae ab ecclesia eius quocumque commento alienantur vel tolluntur, sive alienando, sive vastando, sive invadendo, sive minorando, sive diripiendo, Christo tolluntur. Et si ab amico quippiam rapere furtum est, precipue Christo Domino nostro, qui est rex regum et Dominus dominantium, aliquid auferre vel alienare, subripere vel vastare sacrilegium est. Omnes namque ecclesiae praedones manifestissime sunt sacrilegi; et nullus a sacrilegiis nisi per puram probatamque atque publicam poenitentiam et per ecclesiae satisfactionem episcoporumque per manus impositionem iuxta canonicas sanctiones reconciliationem regnum Dei possidebit; et non solum a regno Dei fit alienus, sed etiam a liminibus sanctae ecclesiae et praecipue ab illius, quam laesit, usque ad praedictam satisfactionem extorris efficitur. Talium vero scelerum patratoribus nisi post praedictam satisfactionem nec vivis nec mortuis communicare minime debemus; quia qui rapit pecuniam proximi sui, iniquitatem facit; qui autem pecuniam ecclesiae abstulerit, sacrilegium facit. Qui non solum sacrilegi, sed etiam fures sacrilegi et lupi atque homicidae pauperumque necatores sunt, et insuper anathematis vinculo dampnati coram Deo et sanctis eius efficiuntur. 408. Ut christiani ex propinquitate sui sanguinis connubia non ducant. Ne christiani ex propinquitate sui sanguinis connubia ducant, nec sine benedictione sacerdotis cum virginibus nubere audeant, neque viduas absque suorum sacerdotum consensu et conhiventia plebis ducere praesumant. 409. De eo qui se incestuoso ordine his personis, quibus a divinis regulis prohibitum est, coniunxerit. Si quis sine gradu se incestuoso ordine cum his personis, quibus a divinis regulis prohibitum est, coniunxerit, usquequo penitentiam sequestratione testentur, utrique communione priventur, et neque in palatio habere militiam, neque in foro agendarum causarum licentiam habebunt. Nam eorum qui modo praedicto se incesto coniunxerint, episcopi seu presbiteri in quorum diocesi vel pago actum fuerit, regi vel iudicibus scelus perpetratum annuntient, ut cum ipsis denuntiatum fuerit, se ab eorum communione aut cohabitatione sequestrent. Res autem eorum ad primos parentes usque ad sequestrationem perveniant sub ea conditione, ut antequam segregentur, per nullum ingenium neque per parentes, neque per emptionem neque per auctoritatem regiam ad proprias perveniant facultates, nisi prefatum scelus sequestrationis separatione et poenitentia fateantur. 410. Ex libro legum Theodosii 3. capitulo 11. de incestis. Quod incesti non sint legitimi heredes, sed infamia sint notatae utraeque personae. 411. Ut nullus devotam Deo virginem vel viduam coniugem accipiat. Ut deinceps, sicut canones ecclesiastici prohibent, nullus Deo devotam virginem, nullus sub religionis habitu consistentem, sive viduitatis continentiam professam, vel sui proximam generis, aut etiam de cuius admixtione incestivae notam possit subire infamiae, inlicito connubio aut vi aut consensu accipiat coniugem; quia nec verum poterit esse coniugium, quod a meliori proposito deducitur ad deterius et sub falsi nominis copula, incesta pollutione et fornicationis immunditia perpetratur. Hoc vero nefas, si agere amodo cuiuslibet gentis homines sexus utriusque temptaverint, insistente sacerdote vel iudice, etiamsi nullus accuset, omnimodis separati exilio perpetuo relegentur; nec aliqua definitione sui, quousque vixerint, longitudine temporis excusentur. 412. Quod blasphemiam Deo inferat, qui se cum Deo sacrata miscuerit. Scire vos convenit, quia blasphemiam Deo irrogat qui cum Deo sacrata vel cum velata femina se commaculat. 413. Ut clericus proprio honore privetur, si cum femina Deo sacrata vel velata se commiscuerit. Si clericus cum velata femina vel cum Deo sacrata se maculaverit, proprio honore privetur. 414. Quod sacrilegi et violatores iuxta apostolum sint, qui violant sacratarum feminarum corpora. Sciendum est omnibus, quod Deo sacratarum feminarum corpora per votum propriae sponsionis et verba sacerdotis Deo consecrata templa esse scripturarum testimoniis conprobantur. Et ideo violatores earum sacrilegi ac iuxta apostolum filii perditionis esse noscuntur. 415. Quod fornicatio omnibus peccatis periculosior esse perhibetur. Quod poene omnibus peccatis gravior et deterior sit fornicatio, et veraciter dici potest laqueus mortis et puteus inferni ac vorago perditionis, eo quod adulteri vel luxoriosi propter cordis inopiam perdunt animas suas. Nam ut ait scriptura, pretium scorti vix unius est panis; et qui se iungit meretrici, unum corpus efficitur; et qui iuxuriatur, mortuus est in corpore vivente. 416. Quales debeant scripturae valere. Scripturae, quae diem et annum habuerint evidenter expressum atque secundum legis ordinem conscriptae esse noscuntur, seu conditoris vel bestium fuerint signis aut subscriptionibus roboratae, omni habeantur stabiles firmitate. 417. Ut ita valeat commutatio, sicut et emptio. Commutatio si non fuerit per vim et metum extorta, talem qualem et emptio habeat firmitatem. 418. De excommunicandis iudicibus et potentibus, qui non se emendaverint. Ut iudices aut potentes, qui pauperes obprimunt, si commoniti a pontifice suo se non emendaverint, excommunicentur. 419. Ut episcoporum iudicio incesta matrimonia emendentur. Praecipimus, ut iuxta decreta canonum adulteria et incesta matrimonia, quae non sunt legitima, prohibeantur et episcoporum iudicio emendentur. 420. Quod in eo loco manendum unicuique, ubicunque volum voverit. Ut unusquisque in loco, ubi constitutus fuit et ubi votum vovit, ibi maneat et ibi reddat vota sua. 421. Quod maximum peccatum sit spiritalis commatris coniunctio. Sciendum est omnibus, quod coniunctio spiritalis commatris maximum peccatum sit et divortio separandum atque capitali sententia multandum, vel peregrinatione perpetua delendum. 422. De eo qui paganas observationes fecerit. Decrevimus, sicut et antecessores vel parentes nostri olim decreverunt, ut qui paganas observationes in aliqua re fecerit, multetur et dampnetur quindecim solidis. 423. Praeceptio, ut mancipia christiana paganis vel Iudaeis non tradantur. Praecipimus generaliter omnibus, ut mancipia christiana paganis vel Iudaeis non tradantur. 424. Ut omnes noverint, quantum malum sit Deo, sacratas incestare. Iubemus omnes scire omnibusque sacerdotibus praedicare atque sub poena sacrilegii denuntiare quantum malum et quam maximum flagitium sit cum Deo devotis feminis viduis vel virginibus, sive cum velatis, sive cum Deo devotis, maximeque cum sanctimonialibus et sacratis Deo virginibus vel viduis tam in monasteriis quam et extra commisceri. Nam hoc peccatum duplex esse non dubium est. Ut verbi gratia dicamus, cuius vindictae reus sit puer ante dominum suum, qui uxorem domini sui adulterio violaverit; quanto magis ille, qui sponsam Christi creatoris coeli ac terrae putredine suae libidinis commaculaverit, dicente beato Paulo apostolo: An nescitis, quia corpora vestra templa sint Spiritus sancti? Et alibi: Nescitis, quia templum Dei estis et spiritus Dei habitat in vobis? Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus: templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. Et iterum idololatriae servituti adulteros et fornicatores in sermone et numero peccatorum iungit dicens: An nescitis, quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare; quia neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. 425. Ut quia necessitas bellorum cogit, pars pecuniae, quae ecclesiae debetur, aliquanto tempore sub precario retineatur. Assentimus cum consilio servorum Dei et populi christiani propter inminentia bella et persecutiones caeterarum gentium, quae in circuitu nostro sunt, ut sub precario et censu aliquam partem ecclesialis pecuniae in adiutorium exercitus nostri cum indulgentia Dei aliquanto tempore retineamus ea conditione, ut annis singulis de unaquaque casata solidus, id est duodecim denarii, ad ecclesiam vel monasterium reddatur; eo modo ut si moriatur ille, cui pecunia commodata fuit, ecclesia cum propria pecunia revestita sit; et iterum si necessitas cogat ut princeps iubeat, precarium renovetur et rescribatur novum. Hoc omnino observetur, ut ecclesiae vel monasteria penuriam et paupertatem non patiantur, quorum pecunia in precario praestata sit; sed si paupertas cogat, ecclesiae et domui Dei reddatur integra possessio. 426. Ut ecclesiarum privilegia vel facultates sive quicquid ad easdem pertinet, nullus invadere praesumat. Praecipimus omnibus ditioni nostrae subiectis, ut nullus privilegia ecclesiarum vel monasteriorum infrangere, resque ecclesiarum invadere vel vastare aut alienare vel facultates earum diripere praesumat, nec sine precaria possidere pertentet; quia, sicut a sanctis patribus instructi sumus, gravissimum peccatum hoc esse dinoscitur, testante sacra scriptura, quae ait: Qui abstulerit aliquid patri vel matri, et dicit hoc non esse peccatum, homicidii particeps est. Pater noster sine dubio Deus est, qui nos creavit: mater nostra ecclesia, quae nos in baptismo spiritaliter regeneravit. Ergo qui Christi pecunias ecclesiae fraudat vel rapit sive vastat vel alienat, homicida ante conspectum iusti iudicis esse deputabitur. De quo quidam sapientum dicit: Qui rapit pecuniam proximi sui, iniquitatem facit; qui autem pecuniam ecclesiae abstulerit, sacrilegium facit. 427. Ut neque rex neque secularium quisquam per vim praedia ecclesiarum rapiat, quas episcopi, abbates vel abba issae regere videntur. Omnibus nos ipsos corrigentes posterisque nostris exemplum dantes generaliter interdicimus, ut nullus laicus homo, vel imperator, vel rex, aut aliquis praefectorum vel comitum, seculari potestate fultus, sibi per violentiam rapiat aut a nobis competere vel quocumque modo invadere praesumat monasterium aut praedia vel quascunque res de potestate episcopi vel abbatis aut abbatissae, et incipiat ipse vice abbatis regere et habere sub se monachos et pecuniam possidere, quae fuit Christi sanguine comparata. Talem hominem antiqui patres nominabant raptorem et sacrilegum et homicidam pauperum et lupum diaboli, intrantem in ovile Christi, et maxime anathematis vinculo dampnandum ante tribunal Christi. De talibus memores estote scripturae sancti Pauli apostoli ad Timotheum dicentis: Divitibus huius seculi praecipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo, qui praestat omnia. Tales si ecclesiae correctionem non recipiunt, ethnicis et publicanis sunt similes, quibus nec vivis nec mortuis communicat ecclesia Dei, Talibus, qui et hic et ibi reperiuntur, cum tuba Dei clangamus, ne tacentes dampnemur et simul cum eis pereamus. Si autem impietate horribilis est Deo ille, qui impie agit; certe separatus est talis a Deo, et anathemati iuste subicitur. Anathema enim nihil aliud significat, nisi a Deo separationem sicut in veteri et novo testamento iudicium de anathemate significat. 428. De his qui non solum de rebus suis aliquid ecclesiae conferunt, sed etiam ab aliis conlatas iniuste possident. Placuit nobis et ab omnibus observari convenit, ut quia nonnulli memores sui per quaslibet scripturas pro remedio animae suae de facultatibus suis ecclesiis aliquid contulisse probantur, quod a diversis Deum minus timentibus actenus mortifera calliditate tenetur, ita ut aliorum oblatio illis pertineat ad ruinam nec intueri corde possunt diem iudicii Domini, qui hoc cupiditatis delectantur ardore, quicumque inmemor interitus sui res ecclesiis, ut supra diximus, delegatas iniuste possidebit praesumpseritque retinere, et veritate conperta res Dei servis dissimulaverit reformare, ab omnibus ecclesiis segregatus a sancta communione habeatur extraneus, nec aliud mereatur habere remedium, nisi culpam cum propria rerum emendatione purgaverit: indigne enim ad altare Domini properare permittitur, qui res ecclesiasticas aut audet rapere aut iniuste possidere. Qui vero in hac iniqua defensione perdurant, ut necatores pauperum omnes iudicandi sunt, quod eorum taliter alimenta subtraxerint. Sacerdotalis tamen debet esse provisio, ut vindictam ammonitio manifesta precedat, ut res usurpatas iniuste qui abstulit, adhibita aequitate restituat. Quod si neglexerit et necessitas conpulerit postea praedonem sacerdotalis districtio maturata percellat. Neque quisquam per regna absque proprii episcopi auctoritate res dispensare nitatur; quia Dei potentia cunctorum regnorum terminos singulari dominatione concludit. Qui vero his nostris sanctionibus contraierit, et quae neglexit, legibus emendare tardaverit, vel deinceps in praedicta nequitia perdurare voluerit, omnes honores quos habere videbatur, perdat et a nobis seculariter et legaliter strictim fortiterque puniatur, et a sacerdotibus coelesti gladio feriatur. Et si se non correxerit, non solum excommunicatus, sed etiam anathematizatus moriatur. 429. De rebus ecclesiae, quae sibi iure debentur, ne in aliud transferantur. Sciendum est omnibus, quod sacrilegium sit res ecclesiae quocumque modo iniuste ab ecclesiis, quibus iure debentur, auferri et in aliud transferri. 430. Quod homicidae ante Deum deputentur, qui res ecclesiae vastant. Volumus omnes scire, quod qui Christi et ecclesiae pecunias auferunt resque eius fraudant, rapiunt, vastant vel diripiunt, homicidae ante Deum esse deputantur; quia res pauperum, quos ecclesia pascere debet, diripiunt. 431. Ut capitali poena multentur qui sacrilegia, adulteria, praedationes aut devastationes exercuerint. Sub poena capitali sacrilegia, adulteria, praedationes vastationesque in regno nostro a quibuscumque fieri prohibemus, ita ut si voluntarie quis ex his unum vel aliquid fecerit, de vita conponat, et omnes res eius, tam mobiles quam et immobiles, fisco nostro socientur vel ecclesiae, cuius res vastaverit vel alienaverit aut abstulerit, tradantur. Maximum enim sacrilegium est, oblationes fidelium, quae sunt res ecclesiarum, auferre, vastare, alienare, invadere, vel subripi. Nam, ut ait sacra scriptura, neque sacrilegi, neque adulteri, neque praedones, vel vastatores, qui sunt raptores, regnum Dei possidebunt. Et si hi, qui res fratrum diripiunt, a regno Dei alieni fiunt, quid super his fieri putatis, qui res Deo dicatas diripiunt vel auferunt? Nam quanto gravius quis in praesenti seculo peccat, tanto gravius in inferno torquebitur. 432. De viris, quod in castitate uxores suas diligere eisque ut vasi infirmiori custodiam et reliquam necessitatem debeant impendere. Omnes scire volumus, quod iubente Domino viri uxores suas in castitate debeant diligere; et eis utpote vasi infirmiori honorem et custodiam atque cuncta, quae necessaria sunt, prout quisque potuerit, ministrare fideliter debebit. Quod et nos, qui ministri Domini sumus nec sine causa Dei gladium portamus, episcopali in vice omnium episcoporum atque regali auctoritate pro viribus cunctos agere iubemus. 433. De conservanda fide inter virum et uxorem. Scire omnes volumus, sicut et saepius a Domini episcopis et reliquis Dei servis admoniti sumus, quod viri uxoribus suis et uxores similiter viris suis veraciter fidem et dilectionem servare debent, et non in aliquo ab his declinare, et quod non liceat coniugatis neque pellicem neque concubinam habere. 434. Ne clerici cuiuslibet ordinis a quibuslibet laicis iniurientur, vel apud alios quam apud episcopos accusentur. Ut neque presbiter neque diaconus neque subdiaconus de ecclesiis trahantur aut iniuriam aliquam eorum inscio episcopo patiantur. Sed quidquid quis adversus eos habuerit, in notitiam episcopi proprii perducat; et ipse causam iustitia praeeunte discutiens, animo clericos accusanti satisfaciat. 435. Ut hi, qui innocentes apud principem vel apud alios accusaverint damnentur. De his, qui innocentes ad principes aut iudices accusare convicti fuerint, si clericus honoratior fuerit, ab officii sui ordine degradetur; si vero secularis, poenam, quam ipsi, si convicti essent, passuri erant, patiatur. Et insuper si talis causa fuerit, unde vivere debeant, a sacerdotibus publica poenitentia multentur, ut spiritus salvus sit in die Domini. 436. Ut clerici de his causis quas seculi leges non admittunt minime impetantur. Nulle cause a iudicibus ecclesiasticis audiantur, quae legibus non continentur vel quae prohibitae esse noscuntur.
LIBER TERTIUS.

Nonnulla haec capitula pro brevitate libri canonum atque levitate a domno Karolo et a suis, sapientissimis episcopis excerpta sunt, quaedam de capite sententiae, quaedam vero de medio, quaedam autem de fine. Quae valde necessaria habenda sunt, atque memoriter retinenda. Reliqua vero tam ab eisdem, quam et postea a domno Hluduwico filio eius suisque proceribus aucta sunt.

1.

De primatu ecclesiarum et sacerdotum. Ut unaquaeque ecclesia sive unusquisque sacerdos suum primatum teneat, sicut in antiquis canonibus constitutum est.

2. Ut omnis ordo clericorum episcopo suo subiectus maneat. Clerici, qui praeficiuntur in ptochiis vel qui ordinantur in monasteriis vel basilicis martyrum, sub episcoporum, qui in unaquaque civitate sunt, secundum sanctorum patrum traditiones potestate permaneant nec per contumaciam ab episcopo suo dissiliant. Quicumque vero audent evertere huiuscemodi formam quocumque modo, nec proprio subiciuntur episcopo, siquidem clerici sunt, canonum correptionibus subiciant; si vero laici vel monachi fuerint, communione priventur. 3. Ut nemo clericorum relicto episcopo proprio ad negotia secularia migret. Quod non oporteat sacerdotem vel clericum, habentes adversus invicem negotia, proprium episcopum relinquere et ad secularia negotia convolare. 4. Ut presbiteri vel diaconi absque episcopi proprii consensu nihil praesumant. Presbiteri et diaconi praeter episcopum nihil agere pertentent. 5. Ut tempus poenitentum in consideratione episcopi consistat. Penes episcopos erit potestas, modum conversationis penitentum probantes, vel humanius erga eos agere vel amplius tempus adicere. Ante omnia vero praecedens eorum vita et posterior inquiratur, et ita eis inperciatur humanitas. 6. De poenitentum conversatione et fide. Conversatio poenitentum et fides tempus adbreviat. 7. De fructuum oblationibus, quae ministris ecclesiae conferuntur. Si quis oblationes ecclesiae extra ecclesiam accipere vel dare voluerit praeter episcopi conscientiam vel eius, cui huiuscemodi sunt officia commissa, nec cum eius voluerit agere consilio, anathema sit. 8. De his quae in usus pauperum conferuntur. Si quis oblata dederit vel acceperit praeter episcopum, vel eum qui constitutus est ab eo ad dispensandam misericordiam pauperibus, et qui dat et qui accipit, anathema sit. 9. Ut quicumque synodalem excommunicationem transgressus fuerit, in alia synodo spem recuperationis non habeat. Si quis episcopus damnatus a synodo, vel presbiter aut diaconus a suo episcopo, ausi fuerint de sacro ministerio aliquid contingere, sive episcopus iuxta praecedentem consuetudinem, sive presbiter aut diaconus: nullo modo liceat ei nec in alia synodo restitutionis spem aut locum habere satisfactionis. Sed et communicantes ei omnes abiciantur de ecclesia; et maxime, si, postquam didicerint hoc factum esse, communicare temptaverint. 10. Ut excommunicatis sive his, qui ecclesias deserunt, nemo communicet. Cum excommunicatis non licere communicare; nec cum his qui per domos conveniunt devitantes orationes ecclesiae, simul orandum est. Ab alia ecclesia non suscipiendum, qui in alia minime congregatur. 11. De conturbatoribus ecclesiae opprimendis. Si quis ecclesiam Dei conturbare et sollicitare persistit, tamquam seditiosus per potestates exteras opprimatur. 12. Ut monachi episcopis suis ubique subiecti maneant. Monachos per unamquamque civitatem aut regionem subiectos esse episcopo et quietem diligere et intentos esse tantummodo ieiunio et orationi in locis, in quibus renuntiaverunt seculo, permanentes. Nec ecclesiasticis vero nec secularibus negotiis communicent, vel in aliqua sint molestia propria monasteria deserentes; nisi forte praecipiatur propter opus necessarium ab episcopo civitatis. 13. Ut unusquisque ecclesiae, cui ordinatus est, ministret. Clericum permanere oportet in ecclesia, cui in initio ab episcopo praetitulatus est, et ad quam confugit quasi ad potiorem; hoc autem refutantes revocari debere ad suam ecclesiam, in qua primitus ordinatus est, et ibi tantummodo ministrare. Si quis hanc definitionem transgressus fuerit, decrevit sancta synodus a proprio gradu recedere. 14. De suscipiendis his qui persecutionem patiuntur. Statuimus per omnia, ut hi, qui persecutionem patiuntur a pravis quibusque vel infidelibus, suscipiantur a iustis et fidelibus. 15. De lege et consuetudine. Aliqua canone et ordine tenentur, aliqua consuetudine firmata sunt. 16. De alienis finibus non usurpandis. Inhibitum est, ne quis alienos fines usurpet aut per praemium vel favorem alicuius terminos patrum statutos transcendat. Quamquam novellae suggestiones, quae vel obscurae sunt vel sub genere latent, inspectae a nobis formam accipiant, et quod in laicis reprehenditur, id multo magis debet in clericis praedamnari. Universum concilium dixit: « Nemo contra prophetas, nemo contra evangelium vel contra apostolum facit aliquid absque periculo. » 17. Ut transgressores canonum excommunicentur. Transgredientem canonum definitionem excommunicatum esse praecipimus. 18. Ut episcopus curam monasteriorum gerat. Episcopum convenit civitatis competentem monasteriorum providentiam gerere. 9. De monendis his qui ordinantur. Si quis clericus ordinatur, moneri debet constituta servare. 20. De satisfactione poenitentiae. Satisfactio poenitentiae non est tam temporis longitudine, quam cordis conpunctione pensanda. 21. De mensura poenitentiae. Tempora poenitudinis habita moderatione episcopali arbitrio sunt constituenda, prout inspectorum animos viderit esse devotos: pariter etiam habentes aetatis senilis intuitum, et periculorum quorumque aut aegritudinum respicientes necessitates. 22. De malorum ordinatione vitanda. Qui tales ordinat sacerdotes, quales esse non debent, non est hoc consulere populis, sed nocere; nec praestare regimen, sed augere discrimen. 23. De episcopis qui inutiles ordinaverint. Qui in ordinandis sacerdotibus sanctorum patrum statuta neglexerunt, et quos refutare debuerunt, consecrarunt; unde si qui episcopi talem ordinaverint sacerdotem, qualem esse non liceat, etiamsi aliquo modo dampnum proprii honores evaserint, ordinationis tamen vim ulterius non habebunt, nec ei sacramento umquam intererunt, quod neglecto iudicio praestiterunt. 24. De cavendis illicitis ordinationibus. Ab illicitis ordinationibus est abstinendum. Et si quae factae sunt ordinationes illicitae, removeantur. Nec tantum putemus petitiones valere populorum, ut cum his parere cupimus, contra voluntatem domini Dei nostri, quae nos peccare prohibet, aliquid agamus. 25. De rebaptizatis non ordinandis. Non est permittendum, ut rebaptizati ad clericatus gradum promoveantur. 26. Ut qui excommunicatus sine licentia communicaverit, dampnetur. Si quis excommunicatus fuerit pro suo neglectu, et tempore excommunicationis ante audientiam communicare presumpserit, ipse in se damnationis iudicetur protulisse sententiam. 27. De non vendendis rebus ecclesiae. Placuit, ut presbiteri non vendant rem ecclesiae, ubi sunt constituti, nescientibus episcopis suis. 28. Ut absque licentia episcopi ad virgines vel viduas clerici non accedant. Clerici vel continentes ad viduas vel virgines nisi ex iussu episcoporum vel presbiterorum non accedant. Et hoc non soli faciant, sed cum conclericis vel cum his quibus episcopus aut presbiter iusserit. Nec ipsi episcopi vel presbiteri soli habeant accessum ad huiuscemodi feminas, sed ubi clerici presentes sunt aut graves aliqui christiani. 29. De appellatione primae sedis. Ut primae sedis episcopus non appelletur princeps sacerdotum aut summus sacerdos aut aliquid huiuscemodi, sed tantum primae sedis episcopus. 30. De arbitrio episcopi erga poenitentes. Poenitentibus secundum differentiam peccatorum episcopi arbitrio poenitentiae tempora decernantur. 31. De manumissionibus. Manumissiones in ecclesia sunt celebrandae. 32. Ut nemini sit facultas, relicta principali cathedra in ecclesia in sua diocesi vel in re propria diutius residere. Placuit, ut nemini sit facultas, relicta principali cathedra ad aliam ecclesiam in diocesi constitutam se conferre, vel in re propria diutius quam oportet constitutum curam vel frequentationem agere et propriam plebem neglegere. 33. De defensoribus ecclesiae a rege poscendis. Defensores ecclesiarum adversus potentias secularium vel divitum ab imperatore sunt poscendi. 34. De occursu clericorum ad concilium. Placuit, ut quotienscumque concilium congregandum est, episcopi et presbiteri, qui neque aetate neque aegritudine aut alia graviori necessitate impediuntur, competenter occurrant. Quod si occurrere non potuerint, excusationes suas in tractatoria subscribant. 35. De lectore unius ecclesiae in alia ecclesia non promovendo. Placuit, ut qui semel in ecclesia legerit, ab alia ecclesia ad clerum non teneatur aut promoveatur. Et ut ab electis iudicibus non sit provocandum. 36. De remissione penitentum. Penitentes quicumque ex gravioribus sive ex levioribus culpis poenitentiam gerunt, si nulla interveniat egritudo, quinta feria ante pascha eis est remittendum. Ceterum de pondere estimando delictorum sacerdotis est indicare. 37. De non invadenda alterius parrochia. Non oportet transferri terminos a patribus constitutos, ut alterius parrochiam alter invadat atque illic celebrare divina mysteria inconsulto eo, cui commissa est, praesumat. 38. De iusto baptismate non iterando. Rite baptizatos illo dono iterari non posse. Et aliter sola aqua lotos baptizare in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti necesse est provideri. 39. De ultione peccatorum. In ecclesia peccata populi inulta remanere non debere. 40. De prohibitis non despiciendis. Si quis interdicta despexerit, gradus sui periculo subiacebit: 41. De praevaricatoribus canonum summovendis. Quisquis sacerdotum contra interdicta canonum fecerit, a suo est officio submovendus, et veniam sibi deinceps noverit denegari. 42. De dilatione temporum erga eos, qui ad sacros ordines promoventur. Qui se divinae miliciae desiderat mancipari, sive inter lectores, sive inter exorcistas, quinquennio teneatur. Exinde acolitus vel subdiaconus quatuor annis. Et sic ad benedictionem diaconatus, si meretur, accedat: in quo ordine quinque annis, si inculpate gesserit, adhaerere debebit. Et postea, si probus fuerit, sacerdos efficiatur. 43. De confessione scelerum. Manifestum est confiteri eum de crimine, qui indulto et delegato iudicio purgandi se occasione non utitur. Nihil enim interest utrum in praesenti examine omnia, quae dicta sunt de eo, comprobentur, cum ipsa absentia pro confessione constat. 44. Ut doctoribus contraria non doceantur. Non debere quemquam ad iniuriam doctorum vindicare doctrinam; quia timeo ne conhibere sit hoc tacere. Et alibi: Merito causa nos respicit, si silentio faveamus errori. 45. De profundioribus quaestionibus. Profundiores quaestiones nec contempnendae sunt, nec penitus asserendae. 46. De non negligendis praeceptis canonum, sed viriliter exercendis. Nec ociosa nobis esse patitur, qui exercenda, non neglegenda, donavit. 47. De non studendo novitati. Si studere incipiamus novitati, traditum nobis a patribus ordinem calcabimus. 48. Ut nullus sacerdos in alterius parrochia aliquid praesumat. Sit unusquisque sacerdos concessis sibi contentus limitibus, nec in alterius parrochia quicquam praesumat; ne usurpatione locus alicui sacerdoti in alterius concedatur iniuriam. 49. De non ignorandis canonibus. Nulli sacerdoti liceat canones ignorare. 50. De populo docendo. Docendus est populus, non sequendus. 51. Ut aliqua conditione obligatus absque petitione domini sui non ordinetur. Qui originali aut alicuius conditione obligati sunt, non debent ab episcopis ordinari, nisi forte eorum petitio aut voluntas accesserit, qui aliquid sibi in eos vindicant potestatis: debet enim esse inmunis ab aliis, qui divinae militiae fuerit aggregandus. 52. De matis funditus abscidendis. Ea quae male pullulant radicitus evellantur, et messem dominicam zizania nulla corrumpant. 53. De non exigendis usuris. Usuram non solum clerici, sed nec laici christiani exigere debent. 54. De pravis persequendis. Aliter nobis commissos regere non possumus, nisi eos, qui sunt perditores aut perditi, zelo fidei dominicae persequamur, et sanis mentibus, ne pestis haec latius devulgetur, severitate qua possumus abscidamus. 55. De plebe adversus sacrilegos custodienda. Ante tribunal Domini de reatu neglegentiae se non poterit excusare, qui plebem suam contra sacrilegae persuasionis auctores noluerit custodire. 56. De utilitate gregis et pastoris. Aliter unus grex et unus pastor non sumus, nisi quemadmodum apostolus docet dicens: Simus autem perfecti in eodem sensu et in eadem sapientia. 57. De tepidis doctoribus. Interiorum ordinum culpae ad nullos magis referendae sunt, quam ad desides neglegentesque doctores, qui multam saepe nutriunt pestilentiam, dum necessariam dissimulant adhibere medicinam. 58. Quomodo aubia vel obscura teneantur. In his, quae vel dubia vel obscura fuerint, id noverimus sequendum, quod nec praeceptis euangelicis contrarium, nec decretis sanctorum invenitur adversum. 59. De uxoribus et concubinis. Non omnis mulier viro iuncta uxor est viri, neque omnis filius heres est patris. Itaque aliud est uxor, aliud concubina. Sic et aliud ancilla, aliud libera. Et alibi: Non est dubium eam mulierem non pertinere ad matrimonium, in qua docetur nuptiale non fuisse mysterium. 60. De concubinis relinquendis. Non est coniugii duplicatio, quando, ancilla relicta, uxor assumitur, sed profectus est honestatis. 61. De abstinendo a liciti. Oportet, qui pro inlicitis veniam poscit, etiam a multis licitis abstinere. 62. Quod poenitentibus nulla lucra negotiationis exercere conveniat. Nulla lucra negotiationis poenitentibus exercere convenit quia difficile est inter vendentis ementisque commercium non intervenire peccatum. 63. De reatu potentum. Reatu maiore delinquit, qui potiore honore perfruitur; et maiora facit vitia delictorum sublimitas dignitatum. 64. Ut pravi non consecrentur. Quisquis pravorum consecrator extiterit sacerdotum, factum suum ipse dissolvat; et quod commisit illicite aut a decessoribus suis invenit admissum, si proprium periculum vult vitare, dampnabit. 65. Ut iniusta populi petitio effectu careat. Nec tantum putemus petitiones valere populorum, ut, cum his parere cupimus, contra voluntatem domini Dei nostri, qui peccare prohibei, aliquid agamus. 66. De potestate data non abutenda. Privilegium meretur amittere, qui permissa sibi abutitur potestate. 67. Ut nemo poenitentem alterius parrochiae absolvat. Nullus sacerdos in alterius civitate vel diocesi poenitentem, vel sub manu positum sacerdotis, vel qui reconciliatum se esse dixerit, sine consensu et litteris episcopi vel presbiteri, in parrochia presbiter, aut episcopus in civitate suscipiat. 68. De criminosis non promovendis. Ad clerum criminosi nequeant promoveri; et in clero positi si in aliquibus criminibus inventi fuerint, a suis officiis arceantur. 69. De iis qui variis passionibus irretiti sunt. De moniis aliisque passionibus inretitis ministeria sacra tractare non licet. 70. De mortuis temere non iudicandis. Non est temere iudicandum de his, qui ad Deum migraverunt. 71. De contentione vitanda. Summopere contentio est vitanda. 72. Quod mali bona ministrando sibi noceant. Mali bona ministrando sibi tantummodo nocent, nec ecclesiae sacramenta commaculant. 73. Ut vivente viro vel uxore nemo eorum alteri coniugio copuletur. Qui interveniente repudio alio se matrimonio copularunt, hos in utraque parte adulteros esse manifestum est. Qui vero vel uxore vivente, quamvis dissociatum videatur esse coniugium, ad aliam copulam festinarunt, nec possunt adulteri non videri, in tantum ut etiam hae personae, quibus coniuncti sunt, adulteri esse monstrentur. 74. De potestate episcopi in parrochia sua. Ut unusquisque episcopus habeat suae parrochiae potestatem, et regat iuxta reverentiam singulis competentem, et providentiam gerat omnis possessionis quae sub eius est potestate. 75. Ut nemo clericorum absque consensu episcopi sui principem adeat. Si quis adire principem necessaria causa deposcit, hoc agatur cum consilio et tractatu metropolitani et ceterorum episcoporum ipsius provintiae. 76. De potestate episcopi in rebus ecclesiasticis. Episcopus ecclesiasticarum rerum habeat potestatem, ad dispensandum erga omnes, qui indigent, cum summa reverentia et timore Dei. Participat autem et ipse quibus indiget, si tamen indiget. 77. Ut clericus extra suam parrochiam absque sui pontificis permissu non proficiscatur. Non oportet, sacerdotem vel clericum sine iussione sui proficisci pontificis. 78. Qualiter episcopi provehantur. Episcopi iudicio metropolitanorum et eorum episcoporum qui circumcirca sunt, provehantur ad ecclesiasticam potestatem. 79. Quod turbis electiones episcoporum non concedantur. Non est permittendum turbis, electiones eorum facere, qui sunt ad sacerdotium provehendi. 80. Ut episcopi terminos parrochiae suae non transeant. Qui sunt supra diocesim episcopi, nequaquam ad ecclesias, quae sunt extra praefixos sibi terminos, accedant, nec eos aliqua praesumptione transcendant.. 81. Ut episcopi nisi vocati extra suam diocesim nullas ordinationes fatiant. Non vocati episcopi extra suam diocesim accedant propter ordinationes faciendas vel propter alias dispensationes ecclesiasticas. 82. Quod ea, quae in provincia agenda sunt, ipsius provintiae synodus dispenset. Servata vero quae scripta est de gubernationibus regula, manifestum est quod illa, quae sunt per unamquamque provintiam, ipsius provinciae synodus dispenset, sicut Niceno constat decretum esse concilio. 83. De protestate primatis dioceseos. Si quis a metropolitano laeditur, apud primatem dioceseos iudicetur. 84. Ut accusatores clericorum sine probatione non recipiantur. Clericos vel laicos accusantes episcopos aut clericos, passim et sine probatione ad accusationem recipi non debere, nisi prius eorum discutiatur existimationis opinio vel suspitio. 85. Ut criminosus vocem accusandi non habeat. Is qui in aliquibus criminibus irretitus est, vocem adversus maiorem natu non habeat accusandi. Ab universis episcopis dictum est: si criminosus est, non admittatur. Placet. 86. Ut accusato locus, unde ipse est, conceaatur, ubi testes habere queat. Placuit, ut accusatus vel accusator in eo loco, unde est ille qui accusatur, si metuit aliquam vim temerariae multitudinis, locum sibi eligat proximum, quo non sit difficile testes eius perducere, ubi causa finiatur. 87. Ut episcopus ante iustam definitionem nullatenus propria potestate privetur. Adimi episcopo episcopatum, antequam cause eius exitus appareat, nulli christiano videri iure potest. 88. Ut nulli criminoso liceat accusare episcopum. Episcopum nulli criminoso liceat accusare. 89. De primate in accusatione episcopi expetendo. Si quis episcopus accusatur, ad primates ipsius provinciae causam eius deferat accusator. 90. Ut accusator culpabilis non recipiatur. Si accusatoris persona in iudicio episcoporum culpabilis apparuerit, ad arguendum non admittatur nisi de propriis causis. 91. Ut nemo ecclesiasticus testificari conpellatur. Ut nulla ad testimonia dicendum ecclesiastici cuiuslibet persona pulsetur. 92. De concilio universali. Concilium universale non nisi necessitate faciendum. 93. De causis specialibus. Causae quae communes non sunt, in suis provinciis iudicentur. 94. Ut metropolitanus in alterius provintia nihil praesumat. Unaquaeque provincia suo metropolitano et suis conprovincialibus episcopis sit contenta, nec aliquis in limitibus alterius provintiae quicquam presumat. 95. Ut contradicentibus non ordinetur episcopus. Nolentibus clericis vel populis nemo debet episcopus ordinari. Sit facultas clericis renitendi, si se viderint praegravari. Et quos ex transverso cognoverint, non timeant refutare. 96. Quod tres episcopi praecepto archiepiscopi ordinare possunt episcopum. Si necessitas fuerit, tres episcopi, in quocunque loco sint, archiepiscopi praecepto ordinare possunt episcopum. 97. De contradictione ordinationis episcopi. Si de ordinatione episcopi fuerit contradictio oborta, non praesumant ad purgandum eum, qui ordinandus est, tres iam, sed postuletur ad numerum unus vel duo in eadem plebe, cui ordinandus est. Discutiantur ergo primo personae contradicentium: postremo vero illa, quae obiciunt, pertractentur. Et cum purgatus fuerit sub conspectu publico, ita demum ordinetur episcopus. 98. Ut chorepiscopi modum mensurae, qui in sacris canonibus praefixus est, non excedant. Emersisse reprehensibilem et valde inolitum usum comperimus, eo quod quidam chorepiscopi ultra modum suum progredientes et donum sancti Spiritus per inpositionem manuum tradant, et alia, quae solis pontificibus debentur, contra fas peragant, praesertim cum nullum ex septuaginta discipulis, quorum speciem in ecclesia gerunt, legatur donum sancti Spiritus per manus inpositionem tradidisse. Quod autem solis apostolis eorumque successoribus proprii sit officii tradere Spiritum sanctum, liber actuum apostolorum docet. In concilio vero Caesariensi ita de chorepiscopis habetur scriptum: « Chorepiscopi quoque ad exemplum quidem et formam septuaginta videntur esse. Ut comministri autem propter studium, quod erga pauperes exhibent, honorentur. » Item in concilio Antioceno, capitulo decimo: « Qui in vicis vel possessionibus chorepiscopi nominantur, quamvis manus inpositionem episcoporum perceperint et ut episcopi consecrati sint, tamen sanctae synodo placuit, ut modum proprium recognoscant et gubernent subiectas sibi ecclesias earumque moderamine curaque contenti sint. » 99. Quales personae ad accusationem non admittantur. Placuit, ut omnes servi vel liberti omnesque infames personae ad accusationem non admittantur, vel omnes quos ad accusanda publica crimina leges publicae non admittunt. 100. Ut si unum crimen accusatores approbare nequiverint, de ceteris non admittantur. Placuit, ut quociescumque clericis ab accusatoribus multa crimina obiciuntur, et unum ex ipsis, de quo prius egerint, approbare non valuerint, ad cetera non admittantur. 101. Ut testes infra quattuordecim annos aetatis non recipiantur. Testes ad testimonium non admittendos, qui nec ad accusationem admitti precepti sunt, vel quos ipse accusator de sua domo produxerit. Ad testimonium autem infra quattuordecim etatis suae annos nullus admittatur. 102. Ut clerici sive episcopi a suis metropolitanis vel a conprovincialibus audiantur. Canones Africanae provinciae vel etiam decreta Nicena inferioris gradus clericos sive ipsos episcopos suis metropolitanis apertissime commiserunt. Prudentissime enim iustissimeque definierunt quaecumque negotia in suis locis, ubi orta sunt, finienda; maxime quia unicuique concessum est, si iudicio offensus fuerit cognitorum, ad concilia suae provintiae vel etiam universale provocare. 103. Si quis episcopus depositus Romanum pontificem appellaverit, causa eius iudicio episcopi Romani determinetur. Si quis episcopus depositus fuerit eorum episcoporum iudicio, qui in vicinis locis commorantur, et proclamaverit agendum sibi negotium in urbe Roma, alter episcopus in eius cathedra post appellationem eius, qui videtur esse depositus, omnino non ordinetur, nisi causa fuerit iuditio episcopi Romani determinata. 104. Ut episcopus accusatus ab omnibus conprovincialibus, coepiscopis videlicet suis, audiatur vel indicitur. Si quis episcopus super certis criminibus accusatus fuerit, ab omnibus audiatur qui sunt in provincia episcopis. 105. Quod legitima uxor sit nuptialiter ducenda. Dubium non est, eam mulierem non pertinere ad matrimonium, in qua docetur nuptiale non fuisse mysterium. Igitur quicumque filiam suam viro habenti concubinam in matrimonium dederit, non ita accipiendum est, quasi eam coniugato dederit, nisi forte illa mulier et ingenua facta et dotata legitime et publicis nuptiis honestata videatur. Paterno arbitrio viris iunctae carent culpa, si mulieres, quae a viris habebantur, in matrimonio non fuerunt, quia aliud est nupta, aliud concubina. 106. De metropolitanis, ne conprovincialium causas absque proprio episcopo audiam, neque alicuius coepiscopi querelam vel crimen praeter ceterorum omnium conprovincialium coepiscoporum praesentiam discutere praesumant. Ut nullus metropolitanus absque ceterorum omnium conprovintialium coepiscoporum instantia aliquorum audiat causas eorum clamante canonum tuba: « Metropolitanus praeter omnium conscientiam non faciat aliquid (subauditur, conprovintialium coepiscoporum), nisi quantum ad propriam pertinet parrochiam. » 107. De accusatoribus sacerdotum calumniosis vel suspectis. Accusatores calumniosos vel suspectos nemo suscipiat, nemo audiat. 108. De accusatoribus et accusationibus submovendis quas leges non admittunt. Accusatores et accusationes quas seculi leges non admittunt, et nos summovemus. 109. De causis episcoporum vel reliquorum sacerdotum a conprovincialibus infra propriam provinciam terminandis, et non ab aliis, nisi ad primates vel ad sedem apostolicam fuerit provocatum. Si quae causae vel contentiones inter clericos et laicos vel inter clericos tam maioris ordinis quam etiam inferioris fuerint exortae, placuit, ut secundum synodum Nicenam congregatis omnibus eiusdem provinciae episcopis iurgium terminetur. Nec cui liceat (sine praeiudicio tamen Romanae ecclesiae, quae in omnibus causis debet reverentia custodiri), relictis his sacerdotibus, qui in eadem provintia Dei ecclesias nutu divino gubernant, ad alias convolare provincias, vel aliorum conprovincialium episcoporum iudicium expeti vel pati, nisi hi suspecti fuerint. Quod si quis praesumpserit, et ab officio cleri depositus et iniuriarum reus ab omnibus iudicetur. 110. De accusatoribus in maiorum natu iudicio requirendis. Quaerendum est in iudicio, cuius sit conversationis et fidei is qui accusat et is qui accusatur. 111. De accusatoribus pravae conversationis, vel quorum vita est accusabilis, non recipiendis in causa sacerdotum. Ut hi, qui non sunt bonae conversationis vel quorum vita est accusabilis, non permittantur maiores natu accusare. 112. De accusatoribus, quorum fides, vita et libertas nescitur, non admittendis in sacerdotum pulsatione. Quorum fides, vita et libertas nescitur, non possunt sacerdotes accusare. 113. De canonibus a sacerdotibus non ignorandis. Placuit, ut nulli sacerdoti liceat canones ignorare. 114. De episcopo sibi soli praesumente cognitionem. Placuit, ut unus episcopus non vendicet sibi cognitionem. 115. De episcopis damnare volentibus eos a quibus sunt consecrati. Episcopi pontifici a quo consecrati probantur, praeiuditium inferre nullum possunt. Quod si presumptum fuisse cognoscitur, viribus carere non dubium est, nec posse inter ecclesiastica ullo modo statuta censeri. 116. De episcopis eiectis vel suis rebus expoliatis, ut ante non accusentur, quam legibus pleniter restituantur. Si quis episcopus suis fuerit rebus expoliatus et accusatione pulsatus, odinatione pontificum oportet prima fronte cedere, ut omnia, quae per suggestiones inimicorum amiserat, legaliter potestati eius ab honorabili concilio redintegrentur, et praesul prius statui pristino reddatur; ipseque demum potestative, non subito, sed diu dispositis ordinatisque suis, tunc ad tempus veniat ad causam; et si iuste videtur, accusantium propositionibus respondeat. 117. De his, quos leges seculi non admittunt, in clericorum causis non admittendis. Quos leges seculi non admittunt, his dicendi in cognitionem vel adsequendi aliquid deneganda est licentia. 118. De non cogendo clericos in publicum dicere testimonium. Clerici de iudicii sui cognitione non cogantur in publicum dicere testimonium. 119. De accusato is persona scelerum maculis aspersa ad sacerdotum accusationem non admittenda. Si accusatoris persona in iudicio episcoporum culpabilis, id est sceleribus irretita apparuerit, ad arguendum non admittatur nisi de propriis causis. 120. Ne interventor episcopus cathedram, ubi intercessor est, sedeat. Item constitutum est, ut nulli interventori licitum sit cathedram, cui intercessor datus est, quibuslibet populorum studiis vel seditionibus retinere. 121. Quotiens de minoribus iudicibus ecclesiaticis ad maiores ecclesiasticos iudices fuerit provocatum, non eis denegetur qui provocaverint. Placuit, ut a quibuscumque iudicibus ecclesiasticis ad alios iudices ecclesiasticos, ubi est maior auctoritas, fuerit provocatum, non eis degenetur, qui provocaverint. 122. De apostolicis et canonicis decretis minime violandis. Providendum est in omnibus, ne in aliquo apostolica vel canonica decreta violentur. 123. Decretum domni Karoli regis Francorum, ut servi Dei neque in hostem pergant, neque armaturam baiulent. Karolus, gratia Dei rex regnique Francorum rector et devotus sanctae ecclesiae defensor atque adiutor in omnibus. Apostolicae sedis hortatu omniumque fidelium nostrorum et maxime episcoporum ac reliquorum sacerdotum consultu, servis Dei per omnia omnibus armaturam portare vel pugnare aut in exercitum et in hostem pergere omnino prohibemus, nisi illi tantummodo qui propter divinum ministerium missarum scilicet sollemnia adimplenda et sanctorum patrocinia portanda ad hoc electi sunt; id est unum vel duos episcopos cum cappellanis presbiteris princeps secum habeat, et unusquisque praefectus unum presbiterum, qui hominibus peccata confitentibus iudicare et indicare poenitentiam possit. 124. Non esse fundendum sanguinem christianorum vel paganorum a sacerdotibus. Ut sacerdotes neque christianorum neque paganorum sanguinem fundant. 125. Ut servi Dei venationes non exerceant. Omnibus servis Dei venationes et silvaticas vagationes cum canibus et ut accipitres et falcones non habeant, interdicimus. 126. Ut ignoti episcopi vel presbiteri ante synodalem probationem non admittantur ad ministerium ecclesiasticum. Statuimus, ut secundum canonicam cautelam omnes undecumque supervenientes ignotos episcopos vel presbiteros ante probationem synodalem in ecclesiasticum ministerium non admitteremus. 127. De sacerdotibus, qui plures uxores habuerint. Si sacerdotes plures uxores habuerint, vel sanguinem christianorum vel paganorum fuderint, aut canonibus obviaverint, sacerdotio priventur, quia deteriores sunt secularibus. 128. Ut unusquisque sollicitus sit adiuvante defensore ecclesiae, ne in sua parrochia populus opera diabolica agat. Decrevimus, ut secundum canones unusquisque episcopus in sua parrochia sollicitudinem adhibeat adiuvante grafione qui defensor ecclesiae est, ut populus Dei paganias non faciat, sed ut omnes spurcitias gentilitatis abiciat et respuat, sive profana sacrificia mortuorum, sive sortilegos vel divinos, sive filacteria et auguria, sive incantationes, sive hostias immolaticias, quas stulti homines iuxta ecclesias ritu pagano faciunt sub nomine sanctorum martyrum vel confessorum Domini; quae potius quam ad misericordiam sanctos suos ad iracundiam provocant. 129. Ut parrochiam suam unusquisque episcopus singulis circumeat annis. Statuimus, ut singulis annis unusquisque episcopus parrochiam suam sollicite circumeat, et populum confirmare et plebes docere et investigare et prohibere paganas observationes divinosque vel sortilegos, aut auguria, filacteria, incantationes vel omnes spurcitias gentilium studeat. 130. Ut presbiteri episcopis suis subiecti sint, et ut quadragesimae tempore ministerii sui ordinem reddant. Decrevimus iuxta sanctorum canones, ut unusquisque presbiter in parrochia habitans episcopo suiectus sit illi, in cuius parrochia habitat, et simper in quadragesima rationem et ordinem ministerii sui sive de baptismo, sive de fide catholica, sive de precibus et ordine missarum episcopo reddat et ostendat. Et quandocumque iure canonico episcopus circumeat parrochiam populos ad confirmandos, presbiter semper paratus sit ad suscipiendum episcopum cum collectione et adiutorio populi, qui ibi confirmari debet. Et in coena Domini semper novum chrisma ab episcopo suo quaerat. Et de vetere nullus baptizare praesumat, sed ardere in luminaribus ecclesiae vetus non tardet. 131. Ne aliquis accipiat ecclesium infra parrochiam sine consensu episcopi sui. Ut nemo accipiat ecclesiam infra parrochiam sine consensu episcopi sui, nec de una ad aliam transeat. 132. Ut de incestis et infirmis et poenitentibus coram gerant sacerdotes. Ut de incestis et criminosis curam gerant sacerdotes magnam. Similiter de infirmis et poenitentibus, ut morientes sine sacrati olei unctione et reconciliatione atque viatico non transeant. Et de ieiunio quatuor temporum. 133. Ut duabus vicibus in anno ad mallum omnes liberi veniant. Ut ad mallum venire nemo tardet, unum circa aestatem, et alterum circa autumnum. Ad alia vero si necessitas fuerit vel denuntiatio regis urgeat, vocatus venire nemo tardet. 134. Ut nullus neglegens sit, quando pro rege vel fidelibus suis orandum fuerit. Ut quando denuntiatum fuerit pro rege vel pro fidelibus suis qualibet causa orationes facere, nemo ex hoc neglegens appareat. 135. De ieiunio quatuor temporum et a sacerdote plebi denuntiando, et ab omnibus observando. Ut ieiunium quatuor temporum et ipse sacerdos observet, et plebi denuntiet observandum. 136. Ut sacerdos nisi in locis consecratis missam non celebret. Nullus sacerdos nisi in locis Deo dicatis vel in itinere in tabernaculis et mensis lapideis ab episcopis consecratis missas celebrare praesumat. Quod qui praesumpserit, gradus sui periculo subiacebit. 137. De sacerdotibus qui ministerium suum adimplere non valent. Sacerdotes, qui rite non sapiunt adimplere ministerium suum, nec discere iuxta praeceptum suorum episcoporum pro viribus satagunt, vel contemptores canonum existunt, ab officio proprio sunt submovendi, quousque haec pleniter emendata habeant. 138. De his, qui poenitentia accepta moriuntur. De his, qui recedunt de corpore poenitentia accepta, placuit sine reconciliatoria manus inpositione eis communicare: quod morientis sufficit consolationi secundum definitiones patrum, qui huiusmodi communionem congruenter viaticum nominarunt. Quod si supervixerint, stent in ordine poenitentum; ut ostensis necessariis poenitentiae fructibus legitimam communionem cum reconciliatoria manus inpositione recipiant. 139. Ut nullus iudex neque presbiterum neque diaconum aut clericum sine consensu episcopi sui distringat. Ut nullus iudex neque presbiterum neque diaconum aut clericum aut iuniorem ecclesiae sine scientia pontificis per se distringat aut condempnare praesumat. Quod si fecerit, ab ecclesia, cui iniuriam irrogare dinoscitur, tamdiu sit sequestratus, quandiu reatum suum cognoscat et emendet. 140. Ut nullus episcoporum vel secularium alterius episcopi res tenere praesumat. Ut nullus episcoporum vel secularium cuiuscumque alterius episcopi sive ecclesiae seu privati res, aut regnorum divisione aut provinciarum sequestratione, competere aut retinere praesumat. Quod si quis hoc facere temptaverit, tamdiu sit ab omnium caritate suspensus, et a communionis gratia sequestratus, quoadusque res ablatas cum fructuum satisfactione restituat. 141. De hoste et pugna atque armis sacerdotibus prohibitis. Secunda vice propter ampliorem observantiam apostolica auctoritate et multa sanctorum episcoporum ammonitione instructi sanctorumque canonum regulis edocti, consultu videlicet omnium nobilium nostrorum, nosmetipsos corrigentes posterisque nostris exemplum dantes volumus, ut nullus sacerdos in hostem pergat, nisi duo vel tres tantum episcopi electione ceterorum propter benedictionem et praedicationem populique reconciliationem, et cum illis electi sacerdotes, qui bene sciant populis poenitentias dare, missas celebrare, de infirmis curam habere, sacratique olei cum sacris precibus unctionem impendere, et hoc maxime praevidere, ne sine viatico quis de seculo recedat. Hi vero nec arma ferant, nec ad pugnam pergant, nec effusores sanguinum vel agitatores fiant; sed tantum sanctorum pignora et sacra ministeria ferant, et orationibus pro viribus insistant; ut populus, qui pugnare debet, auxiliante Domino victor existat, et non sit sacerdos sicut populus. Reliqui vero, qui ad ecclesias suas remanent, suos homines bene armatos nobiscum aut cum quibus iusserimus, dirigant; et ipsi pro nobis et cuncto exercitu nostro missas, letanias, oblationes, elymosinas faciant, orantes Deum coeli, ut proficiamus in itinere quo pergimus, victoresque Deo amminiculante existamus. Gentes enim et reges earum qui sacerdotes secum pugnare permiserunt, nec praevalebant in bello, nec victores exstiterunt; quia non erat differentia inter laicos et sacerdotes, quibus pugnare non est licitum. Haec vero Galliarum, Hispaniarum, Langobardorum nonnullasque alias gentes et reges earum fecisse cognovimus; quae propter dictum nefandissimum scelus nec victores fuerunt, nec patrias retinuerunt: Quam foveam caventes, malumus cum paucis et licitis Domino opem ferente victores existere, quam cum multis et illicitis tergum, quod absit, vertere et cum praedictis gentibus perire. Qualis enim victoria datur, ubi sacerdotes una hora dominica pertractant mysteria, et christianis dominicum porrigunt corpus pro suarum animarum redemptione, et post christianos, quibus hoc ministrare, aut paganos, quibus Christum praedicare debuerant, propriis sacrilegisque manibus necant; praecipue dicente eis Domino: Vos estis sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo condielur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus? Et dum haec ita se habeant, elegimus potius Domino adminiculante, nobisque illis et cunctis eorum ecclesiis opem ferente, nec quisquam eis pro hoc de honoribus vel ecclesiarum rebus minuente, ut gradus eorum et sanctorum canonum decreta custodiant, quam illi aut nobis imperantibus aut consentientibus contra haec faciant, aut gradibus careant, aut pereant, et nos simul, quod absit, cum eis et victoria careamus vel pereamus. Quoniam peccatis exigentibus timemus, si talia et tam inlicita eis aut imperemus aut agere consentiamus, ut una cum eis pereamus; quia non solum qui faciunt, sed et qui consentiunt facientibus, aequo piaculo re sunt in conspectu Dei et sanctorum eius. Si vero ista veraciter ex utraque parte fuerint custodita, credimus, quia corruent ante nos omnes paganae gentes, et victores erimus; insuper et bene agentes Domino auxiliante vitam possidebimus sempiternam. 142. De his, qui putaverunt idcirco praeceptum fuisse non ire ad pugnam sacerdotes, ut honor eis minueretur. Quia instigante antiquo hoste audivimus quosdam nos suspectos habere, prepterea quod concessimus episcopis et sacerdotibus ac reliquis Dei servis, ut in hostes nisi duo aut tres a ceteris electi et sacerdotes similiter perpauci ab eis electi non irent, sicut in prioribus nostris continetur capitularibus, nec ad pugnam properarent, nec arma ferrent, nec homines tam christianos quam paganos necarent, nec agitatores sanguinum fierent, vel quicquam contra canones facerent, quod honores sacerdotum et res ecclesiarum auferre vel minorare eis voluissemus: quod nullatenus facere vel facere volentibus consentire omnes scire cupimus; sed quanto quis eorum amplius suam normam servaverit et Deo servierit, tanto eum plus honorare et cariorem habere volumus. Et ut haec certius credantur et per futura tempora conserventur, praecipimus, ut nullus res ecclesiae nisi praecario possideat. Et postquam ipsae precariae finitae fuerint, faciant potestative speculatores ecclesiae, utrum elegerint, aut ut ipsas res recipiant, aut posteris eorum sub precario et censu habere permittant: ita tamen, ut ipsi proprias et utiles res eisdem ecclesiis, de quarum iure esse videntur, legaliter tradant, et si a rectoribus earundem ecclesiarum precariae renovandae sunt, canonice renoventur. Novimus ergo multa regna et reges eorum propterea cecidisse, quia ecclesias exspoliaverunt resque earum vastaverunt, abstulerunt, alienaverunt vel diripuerunt, episcopisque et sacerdotibus atque, quod maius est, ecclesiis eorum abstulerunt et pugnantibus dederunt. Quapropter nec fortes in bello nec in fide stabiles fuerunt, nec victores extiterunt; sed terga multi vulnerati et plures interfecti verterunt, regnaque et regiones et, quod peius est, regna coelestia perdiderunt atque propriis hereditatibus caruerunt et actenus carent. Quae omnia vitantes, nec talia facere nec consentire nec infantibus aut successoribus nostris exemplum dare volumus; sed quantum valemus et possumus, adiuncto Leonis papae et omnium episcoporum, quorum consilio usi hoc egimus, spiritu nostro spiritui eorum, per Deum et omnium sanctorum merita prohibemus contestamurque, ne talia faciant vel facere volentibus consentiant; sed adiutores et defensores atque sublimatores ecclesiarum et cunctorum servorum Dei pro viribus existant; ne in foveam, in quam praedicti reges et regna ceciderunt, cadant, aut in profundum, quod absit, inferni demergantur. Et ut haec devotius per futura tempora conserventur, praecipientes iubemus, ut nullus tam nostris quam futuris temporibus a nobis vel successoribus nostris ullo unquam tempore absque consensu et voluntate episcoporum, in quorum parrochiis esse noscuntur, res ecclesiarum petere, aut invadere, vel vastare aut quocumque ingenio alienare praesumat. Quod si quis fecerit, tam nostris quam et successorum nostrorum temporibus, poenis sacrilegii subiaceat, et a nobis atque successoribus nostris nostrisque iudicibus vel comitibus sicut sacrilegus et homicida, vel fur sacrilegus legaliter puniatur, et ab episcopis nostris anathematizetur, ita ut mortuus etiam sepultura et cunctis Dei ecclesiae precibus et oblationibus careat, nec elymosinam suam quisquam recipiat. Quod autem maximum sacrilegium sit res ecclesiae auferre, invadere, alienare, vastare vel subripi, maxime omnes scripturae divinae testantur. Et beatus Symmachus papa synodali sententia cunctos feriendo, dicit: « Iniquum est, inquit, et sacrilegii instar, ut quae vel pro salute vel pro requie animarum suarum unusquisque venerabili ecclesiae pauperum causa contulerit aut certe reliquerit, ab his, quibus maxime servari convenerat, auferri aut in aliud transferri. » Et multa sanctorum canonum decreta et sanctorum patrum edicta haec eadem testantur: quae scrutari et scire cupientibus perfacile patent. 143. De sceleribus nefandis, ob quae regna percussa sunt, ut penitus caveantur. Prohibemus omnino sub poena sacrilegii generaliter omnibus cunctarum ecclesiarum rerum invasiones, vastationes, alienationes, sacerdotumque et reliquorum servorum Dei oppressiones, vexationes atque cunctorum generum iniurias, necnon et cunctis utriusque sexus hominibus adulteria, fornicationes sodomiticasque luxurias atque incesta vel cuncta illicita coniugia, homicidia iniusta, periuria, falsa testimonia, et omnia illicita, pro quibus non solum regna et reges sed etiam homines in eis commanentes perire cognovimus. Sed quia Deo auxiliante per merita et intercessionem sanctorum servorumque Dei, quos sublimare et honorare curavimus atque curamus, actenus nos et successores nostri regna et regiones adquisivimus, et victorias multas habuimus, deinceps summopere omnibus nobis providendum est, ne pro praedictis inlicitis et spurcissimis luxuriis his, quod absit, careamus. Nam multae regiones, quae rerum ecclesiarum invasiones, vastationes, alienationes vexationesque et sacerdotum reliquorumque servorum Dei oppressiones vel quascumque iniurias, vel iam dicta illicita et adulteria, vel sodomiticam luxuriam vel commixtionem meretricum sectatae fuerunt, nec in bello seculari fortes, nec in fide stabiles perstiterunt. Et qualiter Dominus talium criminum patratoribus ultrices poenas per Sarracenos et al os populos venire et servire permisit, cunctis earum gesta legentibus liquet. Et nisi nos ab his caveamus, similia nobis supervenire non dubitamus, quia vindex est Deus de his omnibus. Quapropter sciat unusquisque nobis subiectus, quia qui in uno ex his repertus atque convictus fuerit, et honores, si habet, omnes perdere, et in carcerem se usque ad iustam emendationem atque per publicae poenitentiae satisfactionem retrodi et ab omni fidelium consortio fieri alienum. Valde enim cavenda est illa fovea, in quam alios cecidisse cognovimus. 144.

De his presbyteris, qui contra episcopos suos seculares defensores habere noscuntur. Quod illi presbyteri, qui sine episcopo proprio arbitrio viventes seculares defensores habent contra episcopos, et seorsum populos congregant, eorumque erroneum ministerium non in ecclesia, sed per agrestia loca et mansiunculas agunt et ecclesias conturbant, tales sacerdotes vitandi et honore proprio sunt privandi, carceribusque vel monasticae vitae sub poenitentia diebus vitae suae tradendi, mala quae egerunt luituri.

145. Ut cuiuspiam gradus clericus sine pontificis sui concessa nullum ad iudicium seculare attrahere praesumat. Clericus cuiuslibet gradus sine pontificis sui permissu nullum ad seculare iudicium attrahere praesumat, nec laico quemlibet clericum in seculari iudicio liceat accusare, cum privatorum christianorum causas magis apostolus ad ecclesias deferri atque ibidem terminari praecipiat. 146. Ut clerici venationes non faciant cum avibus vel canibus. Ut clerici venationes non agant, nec acceptores vel falcones habeant. 147. Ut omni anno ministerii sui rationem presbiteri episcopo suo reddant. Ut unusquisque presbiter per singulos annos episcopo suo rationem ministerii sui reddat tam de fide catholica, quam de baptismo atque de omni ordine ministerii. 148. Ut omnes episcopi parrochias suas annis singulis circumeant. Ut singulis annis unusquisque episcopus parrochiam suam circumeat populumque confirmet ac doceat, et ea quae vitanda sunt prohibeat, et quae agenda sunt utiliter agere suadeat. 149. De eo, qui non coacte statuta transgressus fuerit. Si quis statuta supergressus corruperit vel pro nihilo habenda putaverit, si laicus est, communione, si clericus, honore privetur. 150. Ut ecclesiarum negotia semper primo audiantur in causis. De ecclesiarum negotiis, ut absque dilatione ulla continuo audiantur a iudice. 151. De episcopo non usurpando alterius fines episcopi. Ne episcopus alterius episcopi plebes vel fines usurpet. 152. De non iudicando vel testificando quemquam in sua causa. Ut nullus in sua causa iudicet aut testimonium dicat. 153. Ut episcopus eiectus vel suis carens rebus ante plenam restitutionem non accusetur; nec ille, qui suis libere et integerrime fruens est bonis, antequam familiariter conveniatur; neque respondere conpellatur, nisi canonice venerit evocatus. Canonica testante tuba didicimus, quod episcopus eiectus vel suis rebus expoliatus nequaquem debet accusari vel iudicari, antequam legaliter et pleniter restituatur. Si quis vero libere suis ecclesiaeque sibi commissae et integerrime fruens rebus ac honoribus super certis accusatus fuerit criminibus, prosequi ante non licet, quam ab accusatoribus familiariter ut ea emendare debeat, super quibus res agitur, ammonitus fuerit. Si inter se se minime ante pacaverint, canonice ad synodum convocentur, ut ab omnibus, qui haec praetermiserint, ex utraque parte publice arguantur et corrigantur, qui familiariter se et secrete corrigi noluerunt. Quod si sponte aut aliqua necessitate compulsus aut in fratrum conventu aut in quolibet loco canonice vocatus nec olim familiariter commonitus venerit, a nullo conpellatur, antequam haec fiant, ut respondeat; sed prius, ut praelibatum est, familiariter conveniatur, ut de se et de suis ea sanet, unde querimonia agitur. Deinde tempore in Nicenis canonibus praefixo, ut canonice respondeat, ad synodalem convocetur conventum. Et ut episcopum apud iudices publicos nemo audeat accusare, sed aut apud primates diocesearum, aut apud sedem apostolicam; nec aliorum nisi suorum aut certe electorum indicum sententia inpetatur vel teneatur. Sane si circa haec secus actum fuerit, viribus carere in omnibus haut dubium est. 154. De superbis vel contumacibus clericis vel laicis cohercendis. Ut clerici, qui superbi vel contumaces sunt, coerceantur, ut minores, qui maioribus inrogaverunt iniurias, metum habeant; quia manifestum est illum non esse Dei, qui humilitatem contempnit, sed diaboli, qui superbiae inventor et princeps est. Unde si quis tumidus vel contumeliosus extiterit in maiorem natu, contemptus debet contumacia et superbia in omnibus frangi. 155. Ut nullus clericus vel abbas ad iudicia secularia sine iussione proprii episcopi ire praesumat. Et ut nullus suo episcopo contumax aut inoboediens existat. Statutum est in synodis a sanctis patribus, ut nullus clericus ad indicia laicorum publica conveniat nisi per iussionem episcopi sui vel abbatis, iuxta canonum Carthaginensium capitulum nonum, ubi scriptum est: « Qui relicto ecclesiastico iudicio publicis iudiciis purgari voluerit, etiamsi pro illo fuerit prolata sententia, locum suum amittat. Hoc in criminali iudicio. In civili vero perdat, quod evincit, si locum suum obtinere voluerit. Cum enim ad eligendos iudices undique ecclesiae patet auctoritas, quia se indignum fraterno consortio iudicat qui de universa ecclesia male sentiendo quidem de seculari iudicio poscit auxilium, cum privatorum christianorum causas apostolus magis ad ecclesiam deferri atque ibidem terminari praecipiat. » Simul et hoc statutum est, ut nullus presbiter aut diaconus vel subdiaconus aut fidelis laicus vel quicumque regulae mancipatur, suo episcopo inflatus aut scisma faciens aut contumax vel inobediens appareat, quoniam in canonibus scriptum est: Presbiteri et diaconi praeter episcopum nil agere pertemptent. Et per inoboedentiam primus homo cecidit. Quicumque vero audent evertere huiusmodi formam quocumque modo, nec proprio subiciuntur episcopo, si quidem clerici sunt, canonum correptionibus subiacebunt; si vero laici vel monachi fuerint, communione priventur. 156. De episcopis non accusandis nisi ad summos primates, quia non omnes metropolitani summi sunt primates. Et hoc summopere ab eis praevideatur, ne aliqua cupiditate vel invidia fiat. Si quis episcoporum accusatur, ad summos primates causa deferat accusator; qui attentius discutiant, si causa pietatis hoc fiat necne. Quod si alicuius invidia aut inimicitia vel prava cupiditate aut mala voluntate actum fuerit, nullo modo tale recipiatur negotium; quoniam inconveniens est, ut hi, qui throni Dei vocantur et immobiles esse debent, pravorum accusationibus moveantur vel perturbentur. Nam si causa pietatis agi inventum fuerit, patienter audiantur; minus ne, reiciantur et canonice corrigantur. 157. Quid de advocato agendum sit, qui in dolo vel fraude repertus fuerit. Si advocatus in causa suscepta iniqua cupiditate fuerit repertus, a conventu honestorum et a iudiciorum communione separetur, et videat ne iudicis et assertoris personam accipiat. 158. De his, qui contra suam professionem vel subscriptionem venerint. Qui contra professionem vel subscriptionem suam venerit, in concilio deponatur. 159. De clericis monachis aut laicis conspirantibus. Ut nec clerici nec monachi nec laici conspirationem vel insidias contra pastorem suum faciant. Quod si fecerint, canonicis subiaceant increpationibus. 160. De pervasoribus finium aliorum. Si quis pervasor approbatus fuerit, tantum spatii restituat quantum praesumpsit invadere, cum fructibus duplis. 161. De presbiteris infiatis vel scisma facientibus. Si quis presbiter contra episcopum suum inflatus scisma fecerit, anathema sit. Quod si superbia, quod absit, inflatus secernendum se ab episcopi sui communione duxerit, ac separatim cum aliquibus scisma faciens sacrificium Deo obtulerit, loco amisso anathema habeatur; nihilominus et de civitate et congregatione in qua fuerit, longius repellatur, ne vel ignorantes vel simpliciter viventes sempiterna fraude decipiat. 162. Ut presbiteri indiscrete ab episcopis vel ab aliis aut laicis non mittantur. Statutum est, ut presbiteri, sicut hactenus factum est, indiscrete per diversa non mittantur loca, nec ab episcopis, nec ab aliis praelatis, nec etiam a laicis; ne forte propter eorum absentiam et animarum pericula et ecclesiarum, in quibus constituti sunt, neglegantur officia. 163. De criminibus definitis minime refricandis. De his criminibus, de quibus absolutus est accusatus, refricari accusatio non potest. 164. De approbanda accusatione. Si quis adversarium suum ita apud iudicem crediderit accusandum, ut se asserat violentiam pertulisse, ad probationem rei eum convenit attineri. 165. De presbiteris, qui inconsultis propriis episcopis in locis non consecratis missas agunt. Si quis presbiter inconsulto episcopo agendam in quolibet loco voluerit celebrare, ipse honori suo contrarius extitit. 166. Ut presbiteri in ecclesiis inconsulto episcopo non constituantur vel de ecclesiis expellantur ab aliquo. Sancitum est, ut sine auctoritate vel consensu episcoporum presbiteri in quibuslibet ecclesiis nec constituantur nec expellantur. Et si quis deinceps hoc facere temptaverit synodali sententia districte feriatur. 167. Quod Dei ordinationem accuset, qui episcopos detrahit vel accusat. Dei ordinationem accusat, in qua constituuntur, qui episcopos accusat aut condemnat. Non est itaque arguendus a plebe, vel a malae conversationis aut pravae vitae accusandus hominibus episcopus, sed rectores ecclesiae a Deo sunt iudicandi. 168. De homicidiis infantum. Si quis infantem necaverit, ut homicida teneatur. 169. De his, qui rapinam fecerint, aut iter agentes assallierint, aut domorum nocturni spoliatores fuerint, quid sit agendum. Si quis ad faciendam rapinam aggreditur, aut iter agentem in praediis adsallierit, aut domum alterius nocturnus spoliator intraverit, et occisus fuerit, mors latronis ipsius a nemine requiratur. 170. Ut iudices prius capitalem non proferant sententiam, quam aut reus ipse confiteatur, aut per testes innocentes convincatur. Iudex criminosum discutiens non ante sententiam proferat capitalem, quam aut reus ipse confiteatur, aut per innocentes testes convincatur. Si in maioribus personis crimen obiectum fuerit, principis est expectanda sententia. 171. De episcopis, si in reatum incurrerint, quid agendum sit. Si quis episcopus a quoquam impetitur, vel ille aliquam quaestionem retulerit, per episcopos iudices causa finiatur, sive quos eis primates dederint, sive quos ipsi vicinos ex consensu delegerint. 172. De his, qui viduas vel virgines inconsulto episcopo velare praesumunt. Statutum est, viduas inconsultis episcopis velari non debere. Simul et hoc constitutum est, ut si quispiam presbiterorum deinceps huius constitutionis normam contumaciter transgressor extiterit, scilicet ut aliquas viduas inconsulto episcopo velare praesumpserit, gradus sui periculum incurrat. Similiter et de puellis virginibus a presbiteris non velandis statutum est, ut si quis hoc facere temptaverit, tanquam transgressor canonum dampnetur. 173. De accusato episcopo, si comprovinciales suspectos habuerit, ut Romanum appellet pontificem. Placuit, ut quandocumque episcopus accusatur, si conprovinciales aut vicinos suspectos habuerit, sanctae et universalis Romanae ecclesiae appellet pontificem, ut ab eo quicquid iustum et Deo placitum fuerit terminetur. 174. De reis ad ecclesias vel altaria earum confugientibus, ut non abstrahantur. Ut eos timoris necessitas non constringat circa altare manere, et loca veneratione digna polluere, depositis armis qui fugerint. Quod si non deposuerint, sciant se armatorum viribus extrahendos. Et quicumque eos de porticibus et de atriis et de hortulis, de balneis vel adiacenciis ecclesiarum abstrahere praesumpserit, capite puniatur. 175. De non usurpandis plebibus alienis, et de non gravando episcopo. Ut nullus episcopus alterius episcopi plebes usurpet, aut alium conculcet episcopum vel supergrediatur, aut aliquod ei incommodum in sua parrochia vel alicubi faciat. 176. De his, qui in recta fide suspecti sunt, in accusationem sacerdotum vel testimonium non suscipiendis. Ut omnes, qui in fide Christi catholica suspecti sunt, in accusatione sacerdotum vel testimonio humano dubii habeantur nec recipiantur. 177. Quid sint delatores, vel quid de eis faciendum sit. Delatores dicuntur, qui aut facultates prodiderint alienas aut caput inpetunt alienum. Qui si convicti fuerint, continuo strangulentur. Servus si super dominum fuerit delator, etiamsi obiecta probaverit, puniatur. 178. De episcoporum causa per episcopos iudices terminanda. Si quis episcopus a quoquam inpetatur, vel ille aliquam quaestionem retulerit, per episcopos iudices causa finiatur, sive quos eis primates dederint, sive quos ipsi vicinos ex consensu delegerint. 179. Ut nullus occultas nuptias aut raptum faciat, vel quam propinquus suus habuit ducat uxorem; sed dotatam et a parentibus traditam per benedictionem sacerdotum accipiat, qui vult nubere, uxorem. Sancitum est, ut publicae nuptiae ab his, qui nubere cupiunt, fiant: quia saepe in nuptiis clam factis gravia peccata tam in sponsis aliorum, quam et in propinquis sive adulterinis coniugiis, et quod peius est dicere consanguineis, accrescunt, vel accumulantur. Ex his autem procreari solent coeci, claudi, gibbi et lippi sive alii turpibus maculis aspersi. Et hoc ne deinceps fiat, omnibus cavendum est. Sed prius conveniendus est sacerdos, in cuius parrochia nuptiae fieri debent, in ecclesia coram populo. Et ibi inquirere una cum populo ipse sacerdos debet, si eius propinqua sit an non, aut alterius uxor vel sponsa vel adultera. Et si licita et honesta omnia pariter invenerit, tunc per consilium et benedictionem sacerdotis et consultu aliorum bonorum hominum eam sponsare et legitime dotare debet. Scribit namque de legitimo matrimonio beatus Augustinus ita: « Talis esse debet quae uxor habenda est, ut secundum legem sit casta in virginitate, et dotata legitime, et a parentibus tradita sponso, et a paranimphis accipienda. Et ita secundum legem et euangelium publicis nuptiis honestata in coniugio licite sumenda; et omnibus diebus vitae suae nisi ex consensu et causa vacandi Deum numquam propter hominem separanda. Et si fornicata fuerit et vir eius voluerit, dimittenda; sed illa vivente, altera non ducenda, quia adulteri regnum Dei non possidebunt; et poenitentia illi accipienda. Nolite vos, viri, habere uxores quarum priores mariti vivant: adulterina enim sunt ista coniugia. » Et hoc, ut diximus, omnino providendum est, ne eius sit propinqua; quia scriptum est: Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedat, ut revelet turpitudinem eius. Similiter scriptum est: Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis eius commixtione maculaberis. Et in decretalibus papae Gregorii legitur: « Si quis diaconam aut monacham aut commatrem spiritalem aut fratris uxorem aut neptam aut novercam aut nurum suam aut consobrinam aut de propria cognatione vel quam cognatus habuit, duxerit uxorem, anathema sit. Et responderunt omnes tertio: anathema sit. Item. Si quis viduam rapuerit vel furatus fuerit in uxorem, vel consentientes ei, anathema sit. Et responderunt omnes tertio: anathema sit. Si quis virginem, nisi desponsaverit eam, rapuerit vel furatus fuerit in uxorem, vel consentientes ei, anathema sit. Et responderunt omnes teritio: anathema sit. » Et alibi in canonibus scriptum est, ut nemo usque ad affinitatis lineam ex propinquitate sui sanguinis connubia ducat, neque virginibus sine benedictione sacerdotis quis nubere praesumat: oppido enim ista omnia cavenda sunt ne fiant. Sed postquam ista omnia probata fuerint, et nihil inpedierit, tunc si virgo fuerit, cum benedictione sacerdotis, sicut in sacramentario continetur, et cum consilio multorum bonorum hominum publice et non occulte ducenda est uxor; ut boni ex eis filii Domino miserante procreentur, et non tales, sicut superius dictum est. 180. Quod excommunicati a sacerdote antequam canonice reconcilientur, non possint maiores natu accusare. Ut excommunicatus a sacerdote, maiores natu vel episcopos accusare non praesumat, quamdiu in ipsa est excommunicatione. Quod si praesumpserit, non recipiatur, sed aut maiori excommunicationi subiaceat, aut ab ecclesia pellatur. 181. De homicidis, maleficis, veneficis convictis appellare volentibus non audiendis. In civilibus causis vel levioribus criminibus legibus dilatio praestanda est. Homicidae, adulteri, malefici, venefici convicti si appellare voluerint, non audiantur. 182. Quod presbiteri, diaconi et reliqui clerici sine iussione sui pontificis nihil agere debeant. Ut presbiteri vel diaconi sine conscientia episcoporum suorum nihil agant. 183. De his, qui virgines opprimunt aut rapiunt. Et de aliorum sponsis raptis. Statutum est, ne oppressio virginum aut viduarum vel raptus ab ullis hominibus de puellis aut viduis fiat. Scriptum est namque in canonibus, in concilio Calcidonensi: « Eos, qui rapiunt puellas sub nomine simul habitandi, cooperantes et conhibentes raptoribus decrevit sancta synodus, si quidem clerici sunt, decidant a gradu proprio, si vero laici, anathematizentur. » Quibus verbis aperte datur intellegi, qualiter huius mali auctores dampnandi sint, quando participes et conhibentes tanto anathemate feriuntur, et quod iuxta canonicam auctoritatem ad coniugia legitima raptas sibi iure vendicare nullatenus possunt. De desponsatis quoque puellis et postea ab aliis raptis in canonibus Ancyrani concilii legitur ita: « Desponsatas puellas et postea ab aliis raptas placuit erui et eis reddi, quibus antea fuerant desponsatae, etiamsi eis a raptoribus vis illata constiterit. » Proinde statutum est a sacro conventu, ut raptor publica poenitentia multetur; rapta vero, si eam sponsus recipere noluerit, et ipsa eidem crimini consentiens minime fuit, licentia nubendi alii non negetur. Quod si illa consensit, simili sententiae subiaceat. Quod si post haec se iungere praesumpserint, utrique anathematizentur. 184. De accusatoribus in iudicium praesentandis, et accusatis non modicum spatium accipiendis ad abluenda crimina. Nemo debet iudicari aut dampnari, priusquam accusator praesens habeatur; et spatium non modicum defendendi accipiat accusatus ad abluenda crimina. 185. De clericis nullo fiscali aut publico subdendis officio. Ut clerici nullo fiscali aut publico subdantur officio, sed liberi ab omni humano servitio ecclesiae deserviant. 186. Ut nullus sacerdos feminas secum habitare permittat aut cum eis frequentare praesumat. Sancitum est de presbiteris, qui feminas secum indiscrete habitare permittunt et propter hoc malae opinionis suspicione denotantur, ut si deinceps ammoniti non se correxerint, velut contemptores sacrorum canonum canonica invectione feriantur. 187. De testibus vel accusatoribus, qui cum inimicis morantur, in sacerdotum accusatione non recipiendis. Non sunt illi testes suscipiendi neque accusatores, qui cum inimicis morantur, vel quos ipsi de domo produxerint, quia corrumpunt mores bonos colloquia mala. 188. De testibus non recipiendis, qui christianae religioni infesti extiterint. Ut testandi licentia denegetur eis, qui christianae religionis et nominis dignitatem neglexerint. 189. De peregrinis episcopis pie recipiendis. Ut peregrino episcopo locus sacrificandi detur. 190. Ut illicitus accessus feminarum ad altare non fiat, aut ullae feminae vasa sacra aut corpus et sanguinem Domini contrectare praesumant. Statutum est, ut illicitus feminarum accessus ad altare non fiat; quia contra omnem auctoritatem divinam et canonicam institutionem est, feminas sanctis altaribus se ultro ingerere, aut sacrata vasa inpudenter contingere, sive indumenta sacerdotalia presbiteris ministrare, aut corpus et sanguinem Domini contingere populisque porrigere: quod omni ratione et auctoritate caret, et ne ulterius fiat omnimodis prohibitum est. Et quaecumque feminae deinceps hoc facere praesumpserint, iudicio canonico usque ad satisfactionem subdantur. Quod autem mulieres ingredi ad altare non debeant, in concilio Calcidonensi et in decretis Gelasii papae copiosissime invenitur. 191. De accusatis sacerdotibus, ut non prius in indicium decidant, quam accusatores secundum canonicos et regulares sanctiones pleniter inquirantur. Si quis criminatur, non ante in iudicium detrudatur quam accusator pertentetur, atque secundum legem et canonicam sententiam exquiratur. Quod si indigna ad accusandum persona inveniatur, ad accusationem non admittatur, quia indignum est, ut vita innocentis ulla maculetur pernicie. 192. De violatoribus sepulchrorum. Qui sepulchra violaverint, puniantur tam ingenui quam servi. Si maior persona in hoc scelere fuerit depraehensa, amissa medietate honorum suorum perpetua notetur infamia. Si clericus, depositus omni honore clericali perenni exilio deputetur. Si iudex hoc persequi aut implere distulerit, facultatibus et honore privetur. Et quicumque hoc scelus accusare voluerit, licentia tribuatur. 193. Ut sacerdotes suam non relinquant ecclesiam. Ut ne quis qualibet necessitate suam relinquat ecclesiam. 194. De presbiteris gradum amittentibus, qui adeo deteriorari solent, ut filii Belial efficiantur, quid agendum ait. Sancitum est de presbiteris gradum amittentibus, ut unusquisque episcoporum tam per se, quam et per ministros suos vitam et conversationem morumque emendationem eorum cognoscat, eosque canonicae poenitentiae subdere non neglegat, iuxta quod in concilio Caesariensi titulo primo scribitur: « Presbiter si uxorem acceperit, ab ordine deponatur. Si vero fornicatus fuerit aut adulterium perpetraverit, amplius pelli debet et ad poenitentiam redigi. » Nonnulli enim, amisso gradu, adeo filii Belial efficiuntur, ut nec publicis, quia fas non est, nec canonicis propter incuriam et neglegentiam rectorum legibus constringantur. 195. De laicis de religione disputandi praesumentibus. Nulli egresso ad publicum disceptandi de religione vel tractandi, vel consilii aliquid deferendi vel maiores natu accusandi, patescat occasionis aditus. Si quis posthac contra haec veniendum crediderit, vel insistere motu pestiferae persuasionis temptaverit, competenti poena et digno supplicio coerceatur. 196. De his qui falsa principum rescripta detulerint. Et de nonnullis aliis causis. Qui falsa principum rescripta detulerint, ut falsarii puniantur. Qui falsum nesciens allegavit, falsi poena non teneatur. In caput domini patronive nec servus nec libertus interrogari potest. Ut praegnantem nemo torqueat. Qui de se confessus est, super alium credi non potest. 197. De his qui falsa fratribus intulerint quid agendum sit. Eos, qui falsa fratribus capitalia obiecisso convicti fuerint, placuit usque ad exitum non communicare, et infames semper existere. 198. Ut nullus de alterius presbiteri parrochia populo persuadere audeat, ut relicta propria parrochia ad suam ecclesiam conveniant aut sibi eorum decimas dent. Statutum est, ut nullus presbiter fidelibus sanctae Dei ecclesiae de alterius presbiteri parrochia persuadeat, ut ad suam ecclesiam relicta propria ecclesia conveniant et suas decimas sibi dent. Sed unusquisque sua ecclesia et populo sit contentus, et quod sibi non vult fieri, alteri nequaquam faciat, iuxta illud euangelii: Quaecumque vultis ut faciant vobis homines, haec eadem facite illis. Quisquis autem contra haec constituta venerit, aut haec infringere temptaverit, tanquam contemptor gradus sui periculo subiacebit. 199. Quod laicis de viris Deo dicatis vel ecclesiasticis facultatibus aliquid disponendi nulla sit adtributa facultas. De viris Deo dicatis vel ecclesiasticis facultatibus aliquid disponendi nulla legitur laicis quamvis religiosis umquam adtributa facultas. 200. De his qui in blasphemiam alterius aliquam scripturam vel cantica composuerint vel cantaverint. Is qui in blasphemiam alterius cantica composuerit, vel qui cantaverit ea, extra ordinem vindicetur, nam lex exiliari iubet eos, qui libellos famosos excogitant aut proponunt. Notatur infamia, quicumque, dum appellat iudicem, convicium dixerit. Non tantum is, qui maledictum aut convicium dixerit, famosus efficitur, sed et is, cuius consilio factum esse patuerit. 201. Quid de sacerdotibus vel levitis de se crimen confitentibus agendum sit. Ut sacerdos vel levita, qui de se crimen aliquod confitetur, deponatur. 202. Ut nullus presbiter publice poenitentes inconsulto episcopo reconciliare audeat. Et ut omnes publice poenitentes in coena Domini ad episcopum proprium conveniant, ut ab eo canonice absolvantur, vel diiudicentur. Statutum est et in sanctis canonibus prohibitum, ut nullus presbiter poenitentem publice inconsulto episcopo reconciliare praesumat, nisi morte forte periclitantem, sed omnes publice poenitentes quinta feria ante pascha, quae est coena Domini, ad civitatem in cinere et cilicio in praesentiam episcopi prostrato vultu conveniant, et ibi ab episcopo canonice et ordinabiliter, sicut in sacramentario et in Romano ordine continetur, reconcilientur atque diiudicentur consolenturque et praedicentur, quid deinceps agere quidve vitare debeant instruantur, atque insuper divinis precibus per manus inpositionem episcopi sanentur. Nullo namque tempore presbitero in publica missa poenitentem reconciliare sine licentia episcopi concessum est. Si quis hoc facere praesumpserit, canonica correctione multetur. 203. De clericis vel laicis, qui suo episcopo calumniatores extiterint. Si quis clericus vel laicus exprobrator vel calumniator suo episcopo extiterit, ut homicida habeatur. 204. De causis in iudicio convincendis, et de sententia adversus absentes infirmanda. Et de causis in iudicio non revolvendis. Et ut absentes non damnentur. Et quod absentes per alium nec accusare nec accusari possint. Convinci nemo potest iudicio sine testibus aut scriptura. Sententia absente parte alia a iudice data nullam obtinet firmitatem. Causa inter praesentes iudicata post decennnium revolvi non potest, nec inter absentes post vicennium. In causa capitali absens nemo dampnetur. Neque absens per alium accusatorem accusari potest. 205. Quid de dela oribus fidelibus agendum sit. Delator si quis extiterit fidelis, et per delationem eius aliquis fuerit praescriptus vel interfectus, placuit eum nec in fine accipere communionem. 206. De sacerdotibus vel clericis, qui per pecunias aliorum sacerdotum ecclesias aut beneficia subripiunt vel subvertunt. Sancitum est atque omnibus prohibitum, ut si quis presbiter praeventus fuerit alicui clerico aut laico munera dare aut aliquam pecuniam tribuere, ut alterius presbiteri ecclesiam subripiat, pro hac cupiditate seu rapina turpis lucri gratia deiciatur a clero et alienus existat a regula. Nam si pro misericordia episcopo placuerit longo tempore eum poenitendo quae gessit in carceris aerumna recludere et usque ad satisfactionem ibi retinere, liceat. Et postea si se correxit et alia deinceps minime se facere promiserit; humanius erga eum agere poterit, si voluerit et ipse dignus inventus fuerit. 207. Ut seculares de viris Deo dicatis ecclesiaeque facultatibus ad se nihil putent pertinere praeter reverentiam tantum. Synodali decreto sancitum est, ne laici vel seculares de viris Deo dicatis ecclesiaeque facultatibus aliquid ad se putent vel praesumant praeter reverentiam pertinere, quorum quarumque sacerdotibus disponendi indiscusse a Deo cura commissa docetur. Si quis contra haec venire praesumpserit, anathemate feriatur. 208. De servis dominorum facinora confessis non audiendis. Si servi facinora dominorum confessi sunt, nullo modo audiantur, nisi forte eos reos deferant maiestatis. 209. Quid de hominibus, qui pauperes expoliant et admonente episcopo non reddiderint agendum sit. Si quis potentum quemlibet expoliaverit et admonente episcopo non reddiderit, excommunicetur. 210. De his, qui sine iussione episcopi iudices seculares adeunt, aut sine licentia et litteris episcopi sui proficiscuntur. Et de laicis ecclesiis vel clericis calumniam facientibus. Sanccitum est, ut presbiter vel diaconus sive quilibet clericus regulae subiectus inconsulto episcopo ad iudicem secularem non pergat. Necnon et hoc sanccitum est, ut sine epistola episcopi sui non liceat clericum vel monachum proficisci. Et alibi in canonibus legitur ita: « Presbiter aut diaconus vel clericus sine antistitis sui epistolis ambulans, communionem ei nullus impendat. » Simulque statutum est, ut si quis secularium per calumniam ecclesiam aut clericum fatigare temptaverit et convictus fuerit, ab ecclesiae liminibus et catholica communione, nisi digne poenituerit, coherceatur. 211. De laicis vitiosis a clericis, nisi sponte voluerint, non recipiendis. Omnes episcopi in tertia sessione adclamaverunt: « Sane dignum est, ut sicut sacerdotes vel clericos sua in accusatione vel secularibus iudiciis laici non recipiunt, ita ipsi sacerdotum vel clericorum accusationibus seu ecclesiasticis negotiis nisi sponte non recipiantur; quoniam inconveniens est, ut hi, qui hos respuunt, ab his recipiantur. » 212. Ut hi, qui sponte hominem occidere voluerint et non potuerint perpetra e, ut homicidae habeantur. Qui hominem voluntarie occidere voluerit et perpetrare non potuerit, ut homicida punietur. 213. De clericis, qui a suis recedunt episcopis. Ut nullus clericus ab episcopo suo recedat et ad alium se transferat. 214. Ut nulli sacerdotes eorum decimas aut aliquid de rebus vel facultatibus ecclesiae sine licentia proprii episcopi vendere praesumant. Statutum est, ut nullus presbiter vel diaconus eorum decimas vel aliquid de rebus ecclesiae sine consilio proprii episcopi inreverenter vendere praesumat; quia in canonibus decretum est ita: « Placuit ut presbiteri vel diaconi non vendant rem ecclesiae, ubi sunt constituti, nescientibus episcopis suis. » Et ne deinceps fiat cavendum est, sicut a quibusdam in aliquibus locis impudenter factum audivimus, eo quod quidam sacerdotes, antequam messes maturae vel collectae essent, eorum decimas vendere causa ebrietatis temptaverunt: quod ne deinceps fiat pariter omnes inhibemus, sed ut prius cum gratiarum actione a sacerdotibus recipiantur. Et si necessitas fuerit pro restauratione ecclesiarum vel pro redemptione captivorum eas vendere, cum consilio proprii episcopi et aliorum bonorum sacerdotum hoc faciant; ne qualibet occasione occulte et sine testimonio fraudentur oblationes fidelium; et unde pauperes recreari debent vel ecclesiae restaurari seu clerici vivere, sive episcopi recipi, hospites et peregrini pasci ac venerari, presbiteri vel diaconi aut quilibet fidelium in suis nimiis potationibus vel comessationibus seu carnalibus desideriis, quae multis modis aguntur, inflectere non praesumant, sed in praedictis rebus eas fideliter subministrent; et sciant se non suarum, sed dominicarum rerum esse dispensatores. Propterea quasi dominicas res fideliter eas conservare et utiliter dispensare Domini sacerdotes oportet. Et si, quod absit, aliter fecerint, canonica invectione districte feriantur. 215. De anathematis hominibus repellendis. Omnium anathematum vox in accusatione vel testimonio aut humano iudicio penitus non audiatur, nec hi accusare quemquam permittantur. Sed si quis anathematis poenam parvi duxerit, aut in insulam religetur, aut exilio deputetur, ne possit ecclesiam Dei eiusque famulos perturb re. 216. De sententia adversus absentes vel minores iudicata non valenda. Adversus absentes vel minores sententia iudicata non valebit. 217. Quid de clericis, qui in seditione arma portaverint, faciendum sit. Clerici, qui in quacumque seditione arma volentes praesumpserint, reperti, amisso ordinis sui gradu in monasterio poenitentiae contradantur. 218. De his qui inebriantur, ut a communione, nisi se correxerint, suspendantur, aut corporali supplicio subdantur. Sancitum est, ut a presbiteris vel diaconibus seu a reliquis clericis omni modo vitetur ebrietas, quae omnium vitiorum fomes ac nutrix est. Itaque eum, quem ebrium fuisse constiterit, ut ordo patitur, aut quadraginta dierum spatio a communione statuimus submovendum, aut corporali subdendum supplicio. 219. Quid de his ecclesiae iudicibus faciendum sit, qui absentes iudicare praesumunt. Caveant iudices ecclesiae, ne absente eo, cuius causa ventilatur, sententiam proferant; quia irrita erit: immo et causam in synodo pro facto dabunt. 220. De his, qui apud extraneos iudices causam suam proponunt. Et de his, qui prius in proprio foro non iurgaverint. Et de iudi ibus, qui sua neglegentia causas differunt. Si quis alium crediderit accusandum, apud provinciae illius iudicem negotium suum proponat; et omnem iacturam litis incurrat, qui non ante in proprio foro iurgaverit. Quod si per neglegentiam iudicis causa definita non fuerit, tantum eum fisco nostro iuhemus exsolvere, quantum res ipsa, de qua agitur, valuisse cognoscitur. Et qui consiliis suis adhaerent, exilio deputentur. 221. Quod ruinis miserorum oppido succurendum sit. Occurrere certe miserorum ruinis debet subsidio unusquisque, quo valeat ex relevatione alienae vindictae a se Dei removere vindictam. Libat enim Domino prospera, qui ab afflictis pellit adversa. 222. Quid de vaticinatoribus falsis agendum sit. Vaticinatores, qui se futura scire dicunt, caesi de civitate iactentur. 223. Quod in metropolitana sede, tempore quo omnes elegerint conprovinciales episcopi, ad synodum faciendam sit conveniendum. Placuit definiri, ut paternis institutionibus obsequentes, in metropolitana sede tempore quo omnes conprovinciales elegerint pontifices, ad synodum faciendam devotis studiis conferantur. 224. Quid de episcopo, qui alium conculcare vel calumniare aut iniuriare praesumpserit episcopum faciendum sit. Ut nullus episcopus alium episcopum conculcet eumque calumniare vel iniuriare praesumat. Quod si fecerit, gradus sui periculo subiacebit. 225. Ut nullus presbiter in ecclesia benedictiones publicas super populum fundere aut altare consecrare vel reconciliare praesumat. Statutum est, ut presbiteri benedictionem in ecclesia super plebem fundere aut altare consecrare aut reconciliare aut summovere vel collocare ullo modo non praesumant. Simul et hoc statutum est, ut altare erigere vel de loco in locum transmutare, ut a quibusdam factum audivimus, sine episcopi sui licentia vel consilio, cuius est et ipsum altare consecrare et post motionem vel violationem reconciliare, presbiteri non pertemptent. Quod si aliter fecerint, gradus sui periculo subiacebunt. 226. Ut absentibus quod ablatum est, pleniter restituatur. Propter absentes legem volumus iterare, ut quicquid fuerit eis a qualibet persona ablatum, totum amicis eorumque proximis vel servis, cum iudicem interpellaverint, sine dilatione reddatur; ut res, quas discedens dominus in sua proprietate dimisit, integre ab actoribus domini, quocumque sedeat, vindicentur. Quaecumque autem in militia constitutis vel absentibus pervasa fuerint, sine aliqua iubemus dilatione restitui. 227. Ut ea quae ad perpetuam utilitatem sunt instituta, inconvulsa permaneant. Quae ad perpetuam utilitatem sunt instituta, nulla commutatione varientur; nec ad privatum trahantur commodum, quae ad bonum sunt commune praefixa. Et manentibus terminis, quos statuerunt patres, nemo damnet alienum; sed intra fines proprios atque legitimos, prout quis voluerit, in latitudine se caritatis exerceat. 228. De neglegentibus officia divina et non venientibus ad matutinalia vel vespertinalia sive reliqua divina officia. Sancitum est, ut si quis presbiter vel diaconus aut quilibet clericus ecclesiae deputatus si intra civitatem fuerit, aut in quolibet loco, in quo ecclesia est, et ad quotidianum psallendi sacrificium matutinis vel vespertinis horis, ad ecclesiam non convenerit, deponatur a clero; si tamen castigatus veniam ab episcopo per satisfactionem noluerit promereri. 229. De his, qui in captivitatem ducti sunt, quid agendum sit. Quicumque necessitate captivitatis ducti sunt, et non sua voluntate, sed hostili depraedatione ad adversarios transierunt, quaecumque in agris vel in manciplis ante tenuerunt, sive a fisco possideantur, sive aliquid ex his per principem cuicunque datum est, sine ullius contradictione personae, tempore quo redierint, vindicent ac praesumant; si tamen cum adversariis non sua voluntate fuerint, sed captivitate se detentos esse probaverint. 230. Quod contra caput non sit surgendum. Contra caput, etiamsi faciendum sit, non libenter admittimus. 231. Ut presbiteri per singulas ebdomadas, sicut ab episcopo vel ab illo, qui constitutus est ab eo, vocantur, ad civitatem conveniant absque ulla dilatione discendi gratia. Statutum est, ut omnes presbiteri parrochiae ad civitatem per turmas, et per ebdomadas ab episcopo sibi constitutas conveniant discendi gratia, ut aliqua pars in parrochiis presbiterorum remaneat, ne populi et ecclesiae Dei absque officio sint; et aliqua utilia in civitate discant, ut meliores ad parrochias demum et sapientiores atque populis utiliores absoluti revertantur. Et ibi ab episcopo, id est, in civitate sive a suis bene doctis ministris, bono animo instruantur de sacris lectionibus et divinis cultibus et sanctis canonibus, sive de baptismatis sacramento atque missarum solemniis et precibus, et de reliquis officiis omnibus sibi necessariis pleniter et distincte ac singillatim imbuantur. Et omnia, quae illi per parrochias docere, praedicare ac facere debent, eos episcopus et sui bene docti ministri veraciter et discrete doceant, ut quid facere vel quid vitare debent, sciant; quatenus eorum vitam bene et condigne atque inrepraehensibiliter ducant, et aliis bene vivendo bonum exemplum aliisque ulla offensione praebeant, et eorum ministeria sapienter et rationabiliter adimpleant, ut in nullam, quod absit, offensionem incidant, sed Dei gratiam promereri valeant. 232. Quid de convictis in iudicio de evidenti violentia faciendum sit. Convictus in iudicio de evidenti violentiae crimine reus capite puniatur. 233. Ut sacerdotes de incognitis rebus nihil iudicare praesumant. Nos qui sacerdotum Domini matura volumus esse iudicia, nihil possumus de incognitis rebus in cuiusquam partis praeiudicium definire, priusquam universa, quae gesta sunt, veraciter audiamus. 234. De his, qui relinquunt ecclesiastica officia et ad seculares confugiunt. Et de clericis furtum ecclesiae facientibus. Sive de clericis comam nutrientibus, vel habitum aut vestimenta clericalia mutantibus. Sancitum est, ut quisquis clericus relicto officio suo propter districtionem ad secularem quemlibet confugerit, et is, ad quem recurrit, solatium ei defensionis inpenderit, cum eodem ab ecclesiae communione pellatur.

Simulque sancitum est, ut si quis clericus furtum ecclesiae fecerit, peregrina ei communio tribuatur.

Simili modo decretum est, ut clerici, qui comam nutriunt, ab archidiacono, etiamsi noluerint, inviti detondantur. Vestimenta vero vel calciamenta eis nisi quae religionem deceant uti aut habere non liceat.

235. De servis insciis vel consciis dominis violentiam facientibus, et qualiter haec corrigantur. Servi si inscio domino confessi vel convicti fuerint violentiam commisisse, addicti tormentis gravibus puniantur. Si vero iubentibus dominis violentiae crimen admiserint, domini qui inlicita praeceperunt, notantur infamia et nobilitatis vel honoris sui dignitatem tenere non possunt. Servi autem, qui talibus dominorum iussionibus paruerunt, in metallo detrudantur. Ceterum non liceat iudicibus discussionem violentiae differre vel dimittere vel donare. Si autem probaverint violentiam et non statim vindicaverint, noverint se periculum subituros. Viles autem personae quae frequenter admisisse violentiam conprobantur, constituta legibus poena suprascripta omnimodis feriantur. 236. Qualiter d sides vel neglegentes curandi sint. Si extiterint aliqui fratres desides vel neglegentes, quos oporteat maiori auctoritate curari, sic tamen est adhibenda correctio, ut semper sit salva dilectio. 237. Ut clerici contumaces vel inflati contra episcopum suum non sint, nec parvipendant eius excommunicationem. Et qualiter haec facientes suam recipere debeant dignitatem. Statutum est, ut contumaces clerici, prout dignitatis ordo permiserit, ab episcopis corrigantur. Et si qui prioris gradus elati superbia communionem fortasse contempserint, aut ecclesiam frequentare vel officium suum implere neglexerint, peregrina eis communio tribuatur; ita ut, cum eos poenitentia correxerit, rescripti in matricula gradum suum dignitatemque recipiant. 238. Quod accusatoribus ante discussionem utriusque partis non sit credendum. Quociens quilibet accusator aliquid de adversario suo eo absente suggesserit, ante discussionem utriusque partis penitus non credatur. 239. De sacerdotibus non extrahendis Praecipimus, ut nullo vel falso insimulatus crimine extrahatur sacerdos. 240. Ut qui iudices suspectos habuerint, vocem appellationis exhibeant. Si quis iudicem pro quibuscumque causis adversum sibi senserit aut habuerit forte suspectum, vocem appellationis exhibeat; ut, cum ei concessum fuerit, integro negotio apud alium iudicem amotis dilationibus possit audiri. 241. Ut caveat unusquisque, quantum fieri potest, ut alteri non faciat, quod pati non vult. Sicut non vult aliquis gravis oneris sarcinam ferre, ita non audeat alii grave pondus inponere. 242. Ut discordantes ad altare sive ad gratiam sanctae communionis non accedant. Et si unus eorum se correxerit et alter discordans inventus fuerit, quid de his agendum sit. Sancitum est, ut personarum discordantium nemo, antequam reconcilientur ad altare Domini accedere audeat vel gratiam communionis sanctae percipere; sed geminato tempore per poenitentiam conpensabunt, quod discordiae servierunt. Sed si unus eorum alio contemnente ad satisfactionem caritatis occurerrit, ex eo tempore ut pacificus in ecclesiam recipiatur, ex quo ad concordiam festinasse convincitur. 243. Quod poenitentes a conviviis et ornamentis atque alba veste abstinere debeant. Qui luget, abstinere debet a conviviis ac ornamentis et alba veste. 244. De divinis et apostolicis atque canonum decretis minime violandis. Iubemus, ut ita omnes divinis et apostolicis constitutionibus serviatis, ut in nullo patiamini pia canonum decreta violari. Praecipimus etiam, ut nulli fas sit sine status sui periculo vel divinas constitutiones vel apostolicae sedis decreta temerare. 245. De his sacerdotibus, qui de ecclesiis ad ecclesias inrationabiliter transeunt, et de illis, qui in loco eorum sunt ordinati. Sancitum est, ut illi sacerdotes, qui de ecclesiis ad ecclesias migrant vel migraverunt et suos titulos absque licentia et consensu episcopi dimittunt vel dimiserunt, tandiu a communione habeantur alieni, quamdiu ad eas redierint ecclesias, in quibus primo sunt constituti. Quod si alius alio transmigrante in locum viventis ordinatus est, tamdiu vacet sacerdotii dignitate, qui suam deseruit ecclesiam, quamdiu successor eius quiescat in Domino. 246. Quod iniuriarum actiones nonnisi praesentes accusare possint. Iniuriarum actiones nonnisi praesentes accusare possunt. Crimen enim, quod vindictae aut calumniae iuditium expectat, per alios intendi non potest. 247. Quod amicitiam protegat omnis, qui non contendit. Omnis, qui non contendit, protegit amicitiam. Nam et apostolus ad Corinthios scribit: Cum sint inter vos aemulationes et contentiones, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis? Nihil per contentionem neque per inanem gloriam, sed in humilitate mentis invicem aestimantes semetipsos, non sua singuli respicientes, sed aliorum. 248. Ut quod ecclesia tricennali iure possederit, nulli liceat pro hoc deinceps appellare. Et de raptoribus viduarum vel virginum. Et ut feminae sacris altaribus non ministrent. Statutum est, ut facultates ecclesiae, necnon et dioceses, quae ab aliquibus possidentur sacerdotibus, iure sibi vindicent quod tricennalia lex conclusit, et ultra triginta annos nulli liceat pro id appellare, quod legum tempus exclusit. Simulque sanccitum est, ut raptores viduarum vel virginum ab ecclesiae communione pellantur. Et ut feminae sacris altaribus non ministrent vel aliquid ex his, quae virorum sunt officiis deputata praesumant. 249. De indicibus contra legem iudicantibus et legem audire nolentibus. Quicumque iu lex oblatas sibi in iudicio leges vel iuris species audire noluerit et contra eas iudicaverit, ex hac re convictus in carcerem deportetur. 250. De inperitis, ut peritis non praeferantur. Valde iniquum est, ut inperiti magistris, novi antiquis, vel rudes praeferantur emeritis. 251. Ut liceat litigatoribus vitiatam causam appellationis remedio sublevare, et ut appellatores in nullam custodiam redigantur. Iudices observare debent, ut liceat litigatori vitiatam causam appellationis remedio sublevare, et appellatores nec in carcerem redigantur, nec a militibus faciant custodiri, sed agendum negotium suum liberi observent. Nec etiam in subplicium destinatis appellandi vox denegetur. 252. Ut nullus falsum testimonium dicat. Et de periculo falsorum testium seu poenitentia vel abiectione eorum. Volumus atque praecipimus, ut omnes a falso testimonio se abstineant, scientes et hoc gravissimum scelus esse et ab ipso Domino in monte Synai prohibitum, dicente eo: Non falsum testimonium dixeris. Sive: Falsus testis non erit inpunitus. Sciat etiam se, quisquis hoc perpetraverit, tali poenitentia purgandum, sicut de periurio, aut tali damnatione et excommunicatione feriendum, sicut de homicidio vel periurio. Summa enim stultitia et nequitia est, ut aliquis homo, qui christiano nomine censetur, pro cupiditate argenti et auri aut vestimentorum sive agrorum vel cuiuslibet rei sicut saepe contingere solet, propter ebrietatem aut ventris ingluviem in tam grande scelus corruat, ut aut septem annis in arcta erumna sit, aut ab ecclesia sit repulsus, dicente Domino: Quid prodest homini, si lucretur universum mundum, animae vero suae detrimentum faciat? 253. Quod eandem poenam passurus sit accusator, si convincere accusatum non potuerit, quam reus passurus erat. Poenam, quam reus passurus erat, accusator excipiat, si convincere eum non potuerit. Nemo potest debitorem plus agnoscere, quam ille, qui iniuriae sustinuit nequitiam. 254. Quod prolator scripturam adfirmare debeat. Statutum est, ut scripturam prolator adfirmet. Nam si is, qui scripturam protulit, eius non adstruxerit veritatem, ut falsitatis reum esse detinendum. 255. Ut omnes fideles suis episcopis fideliter oboediant. Qui episcopum suum noluerit audire, et excommunicatus fuerit et rennuerit, perennem condemnationem episcoporum apud Deum sustineat, et insuper a palatio nostro sit omnino extraneus, et omnes facultates eius ad legitimos parentes perveniant. 256. De homicidis quid agendum sit. De homicidis ita iussimus observare, ut quicumque ausu temerario alium sine causa occiderit, vitae periculo feriatur et pretio nullo se redimere umquam valeat. Et si convenerit, ut ad conpositionem quisque descendat, nullus de parentibus aut amicis eum quicquam adiuvet. Quod si fecerit, suum wirgildum omnino conponat. 257. Quid de furibus et malefactoribus sit agendum. De furibus et malefactoribus decrevimus observari, ut si quinque aut septem bonae fidei homines absque inimicitia proposita criminosum aliquem cum sacramenti interpositione esse dixerint, quomodo contra legem furtum perpetravit, sic secundum legem moriatur. Et si iudex conpraehensum latronem laxaverit, vitam suam amittat, ut ceteri disciplinam in omnibus observent. 258. De incestis quid agendum sit. Ut incestum nullus sibi umquam societ coniugium. Quod si contigerit, ab episcopo loci illius separentur et publicam septem annorum iuxta canonicos gradus ambo agant poenitentiam. Qui autem hoc agere noluerint, ab omnibus ut anathema habeantur. 259. De accusatoribus non facile recipiendis, nec absque certa probatione quibusquam iudicandis vel damnandis. Omnia primo diligenter cunctos oportet inquirere, ut cum iustitia definiantur. Nullus quemquam ante iustum iudicium damnet, nullum suspicionis arbitrio iudicet. Primus quidem probet, et sic iudicet; non enim qui accusatur, sed qui convincitur, reus est: pessimum namque et periculosum est quemquam de suspicione iudicare. In ambiguis Dei iudicio reservetur sententia; quod certe agnoscunt, suo, quod nesciunt, divino reservent iudicio. Quoniam non potest humano condemnari examine, quem Deus suo iudicio reservavit. Incerta namque non debemus iudicare, quoadusque veniat Dominus, qui latentia producet in lucem et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium. Quamvis enim vera sint, non tamen credenda sunt nisi quae certis indiciis conprobantur, nisi quae manifesto iudicio convincuntur, nisi quae iuditiario ordine publicantur. 260. De chorepiscoporum superstitione atque damnatione. Omnibus sanctae Dei ecclesiae fidelibus et nostris notum esse volumus, quia non parva quaestio de chorepiscoporum superstitione ad nos non semel aut bis aut ter venerat, sed saepissime nostris auribus molestiam intulerat. Ipsa enim quaestio non solum inter clericos, sed etiam inter laicos crebrius ventilabatur. Dicebant ergo presbiteri, diaconi et subdiaconi a regularibus episcopis ordinati, non esse eos presbiteros vel diaconos aut subdiaconos, qui a chorepiscopis videbantur quasi sacrati, nec sacerdotale eos debere peragere officium, nisi foreat a canonice ordinatis episcopis consummati. Sumentes quoque de canonica auctoritate sanctionem affirmabant, a chorepiscopis ordinatos vulneratum potius quam episcopaliter sanctificatum per illam manus inpositionem habere caput. Ubi autem vulnus infixum est, medicina est adhibenda, qua possit recipere sanitatem. Similiter et laici dicebant, quod talium ministrorum vel sacerdotum, id est qui a chorepiscopis erant quasi ordinati, officia audire nollent, nec eorum infantes maiores vel minores aut familiam eorum per manus inpositionem consignari vel confirmari usquam vellent, ne magis vulnus quam benedictionem acciperent. Quod iurgium cum enucleatius discutere voluissemus, placuit nobis ex hoc apostolicam sedem consulere, iubente canonica auctoritate atque dicente: Si maiores causae in medio fuerint devolutae, ad sedem apostolicam, ut sancta synodus statuit et beata consuetudo exigit, incunctanter referantur. Quapropter Arnonem archiepiscopum ad Leonem apostolicum misimus, ut inter cetera, quae ferebat, etiam eum ex hoc interrogaret; ut quicquid super his definiendum esset, apostolica auctoritate a nostris episcopis regulariter sopiretur. Qui nobis verbis et scriptis ab eo renuntians haec non esse necesse iterare vel definire, quia sepissime a suis praedecessoribus et a multis sanctis episcopis atque synodalibus sanctionibus eos esse prohibitos atque damnatos; et ideo non esse necesse ventilare sed definita tenere. Dixit enim nullum fore presbiterum vel diaconum aut subdiaconum ab eis ordinatum, nec ecclesiam ab eis dedicatam, nec virginem consecratam, nec quemquam confirmatum, neque quicquam quod de episcopali ministerio praesumpsere esse peractum; sed quicquid ex his ab eis inlicite erat praesumptum, omnia a canonice ordinatis episcopis debere rite peragi et in meliorem statum reformari, quia quod non ostenditur gestum, ratio non sinit ut videatur iteratum. Praedictos autem chorepiscopos omnes praecepit damnare et in exilio detrudi. Ista vero omnes, maxime regni nobis a Deo commissi episcopi cum eodem Arnone, permittente praefato apostolico mitius tractantes, iamdictos villanos episcopos inter presbiteros statuerunt, ita ut amplius nihil de episcopali ministerio praesumerent, nec ipsi deinceps a quoquam fierent, qui gradus sui periculum vitare vellet. Decretum namque est in illa synodo, quam Reginisburc pro eadem vel pro aliis causis apostolica auctoritate praefato praetexto habuimus: nihil ex praedictis a quoquam eorum, agere nec facere volentibus consentire; sed quicquid ab his episcopaliter praesumptum est, a canonice ordinatis episcopis peragi debere, nec ullum usquam de episcopali ministerio a chorepiscopis aliquid accepisse, quia nihil in dante erat, quod aliquis horum accipere potuisset; quoniam quod non habuit quis eorum, dare non potuit. Nam episcopi non erant, quia nec ad quandam civitatis episcopalem sedem titulati erant, nec canonice a tribus episcopis ordinati. Ideo de episcopali ministerio nihil agere potuerunt. Et idcirco non ostenditur gestum, quod praefixi agere putaverunt; quia quod non habuerunt, nullatenus dare potuerunt. Ideo namque nulla causa permittit, ut videatur iteratum, quod de causis memoratis a canonice ordinatis episcopis cognoscitur regulariter peractum. Unde et cum saepe quaestio de male accepto honore nascatur, quis ambigat nequaquam esse tribuendum, quod non decet fuisse collatum. Scimus enim, sicut et in antiquis patrum legimus decretis, posse veram ac iustam legitimi episcopi benedictionem auferre omne vitium, quod a vitioso fuerat iniectum. 261. De rebus ecclesiasticis absque iuss one proprii episcopi non dispensandis. Placuit, ut episcopi rerum ecclesiasticarum in omnibus iuxta sanctorum canonum sanctiones plenam semper habeant potestatem. Nullus eas dare vel accipere absque proprii episcopi audeat iussione; nullus eas invadere vel vastare aut quoquo modo deteriorare praesumat. Nam devastantibus ecclesias earumque res nihil aliud intellegimus, quam contra illum aeterni imperii Deum eiusque maiestatis homines movere certamen, cum illae aedes illi die noctuque famulentur et illi sint consecratae. Videant ergo vastantes easque invadentes, praenuntiamus, ne ab illo, si se commoveat, vastentur et disperdantur, cuius percussionem montium dorsa ferre non possunt. Nos vero ista nec agere volumus nec facere volentibus consentire; ne nos ipsos quod absit, perdamus aut se perdere volentibus consentiamus. Quapropter praecipimus, ut si quis ex iure ecclesiastico hactenus nostra largitate aliquid possedit, si illa deinceps habere voluerit, ut ad proprios episcopos veniat et ab eis et a praepositis ecclesiarum, unde esse videntur, quocumque modo iuste potuerit, ea inpetrare satagat, et nihil ex eis aliter ambiat aut concupiscat vel accipiat, ne cupidus sanctarum rerum ignis, qui in eis est, eos favillosius exurat. Unde et in sacris canonibus spiritu Dei conditis decretum habetur ita: « Si quis oblata dederit vel acceperit praeter episcopum vel eum, qui constitutus est ab eo ad dispensandum misericordiam pauperibus, et qui dat et qui accipit, anathema sit. » Scimus enim, anathematos homines et in praesenti seculo infames esse ac perditos, et a consortio fidelium in omnibus absque pane et aqua fieri alienos, atque si absque ecclesiae satisfactione de hac vita recesserint, a regno Dei fore extorres. Quam foveam cavere dissimulans vel recusans nostra se sciat per omnia carere societate; quia non solum qui faciunt, sed qui facientibus prava consentiunt, rei sunt. Satius enim nobis est regnum non habere terrenum quam aeternum perdere: plus vero me credo posse Deum per suorum sanctorum merita adiuvare, quam omnem militiam secularem. Quapropter omnes scire cupimus, si super his quibus fruimur bonis universum mundum lucrari potuissemus, nostran vestrasque animas perdere noluissemus; nec se pro praedictis cupiditatibus perdere volentibus assentire. Testante namque euangelica tuba didicimus, nihil prodesse homini universum mundum lucrari, si animae suae detrimentum patiatur. Et iterum: Quam dabit homo commutationem pro anima sua? Et iterum: Ibunt hi in supplicium sempiternum, iusti autem in vitam aeternam. 262. Ut mulieres non ingrediantur ad altare. Et ut baptizandi fidei sacramento instruantur, et post baptismum chrisma coeleste per episcoporum manus inpositionem percipiant. Non oportet mulieres ingredi ad altare. Baptizandos vero oportet fidei simbolum discere et quinta feria septimanae maioris episcopo vel presbiteris reddere. Et qui in aegritudine constituti baptismum perceperint, sanati fidei symbolo doceantur, ut noverint, quanta natione digni sunt habiti. Oportet etiam baptizatos post baptismum chrisma coeleste percipere, et regni Christi participes fieri. 263. Quod non conveniat caticumenis vel poenitentibus in pascha vel pentecosten aut nativitate Domini baptismum vel ante canonicam reconciliationem sacramentum dominici corporis dare, sed tantum sal benedictum. Ut per sollemnissimos paschales dies sacramentum caticuminis non detur, nec eis qui a liminibus ecclesiae sunt exclusi, neque eis ante canonicam reconciliationem, qui publicam gerunt poenitentiam; sed tantum benedictum sal a sacerdotibus pro communione tribuatur. Et quia fideles per illos dies sacramenta non mutant, nec caticuminos vel publice poenitentes oportet mutare. 264. Ut in synodo prius generales causae, quae ad normam ecclesiae pertinent, finiantur, et postea speciales ventilentur. Placuit, ut quotiens secundum statuta patrum synodus congregata fuerit, nullus episcoporum vel presbiterorum aliquam prius causam suggerere audeat, quam ea, quae ad emendationem vitae et ad severitatem regulae animaeque remedia pertinent, finiantur. 265. De his, qui res ecclesiae a principibus petunt, ut irrita habeantur quae obtinent, et ipsi communione priventur. Qui res ecclesiae petunt a regibus, et horrendae cupiditatis impulsu egentium substantiam rapiunt, irrita habeantur quae obtinent, et a communione ecclesiae, cuius facultatem auferre cupiunt, excludantur. 266. Ut nullus episcopus de alterius episcopi diocesi quicquam praesumat. Ne parrochias cuiuslibet episcopi alterius civitatis episcopus canonum temerator invadat, et vesanae cupiditatis facibus inflammatus suis quemadmodum non contentus rapiat aliena. 267. Ut hi, qui res ecclesiae invadunt, vastant vel diripiunt, si monente episcopo non se correxerint, communione priventur. Si quis cuiuscumque munuscula ecclesiae sanctis scripturarum titulis conlata nefaria calliditate abstulerit, fraudaverit, invaserit, retentaverit atque suppresserit, et non statim a sacerdote commonitus Deo auxiliante reddiderit, ab ecclesiae catholicae communione pellatur. 268. Ut posteriores episcopi non se praeponant prioribus. Ut nullus episcopus prioribus suis se audeat anteponere. 269. Ut clerici, qui sine epistolis episcopi sui extra propriam parrochiam profecti fuerint, communione prirentur; et si incorrigibiles apparuerint, verberibus coerceantur. Clericis sine commendatitiis epistolis episcopi sui licentia non pateat evagandi; et in omni loco, ad quem sine epistolis episcopi sui, ut dictum est, venerint, a communione habeantur alieni. In monachis quoque par forma servetur; quos si verborum increpatione non emendaverint, etiam verberibus statuimus coherceri. 270. De clericis, si ebrietatem non vitaverint, ut excommunicentur aut verberentur. Ante omnia a clericis vitetur ebrietas, quae omnium vitiorum fomes ac nutrix est. Nec quis potest liberum corporis sui ac mentis habere iudicium, qui captus vino a sensu probatur alienus; et proclivius ad iudicium mens labefactata ducitur, ut plerumque possit peccatum aut crimen, dum nescit, incurrere. Ignorantia vero talis non potest effugere poenam, quam ex voluntaria amentia manasse constiterit. Itaque quemcumque ebrium fuisse constiterit, ut ordo patitur, aut quadraginta dierum spatio a communione statuimus submovendum, aut corporali subdendum esse subplicio. 271. De his, qui per calumniam ecclesiam aut clericum fatigare temptaverint. Si quis per calumniam ecclesiam aut clericum fatigare temptaverit, et convictus fuerit, ecclesiae liminibus et catholicorum communione, nisi digne poenituerit, arceatur. 272. Ut laici non ordinentur nisi religione praemissa. Et ut monasteriis puellarum probatae vitae homines praefigantur. Praecipimus, ne laicus nisi religione praemissa clericus fiat. In monasterium vero puellarum homines nonnisi probatae vitae et aetatis provectae ad quascumque earum necessitates vel ministrationes permittantur intrare. Ad faciendas vero missas clerici, qui ingressi fuerint, statim peracto ministerio regredi festinent. Aliter autem nec clericus nec monachus iuvenis ullum ad puellarum congregationem habeat accessum, nisi hoc aut paterna aut germana necessitudo probetur admittere. 273. De his, qui districtionem episcoporum circa se austeriorem putaverint, quid agendum sit. Si quis clericorum circa se aut districtionem aut retractationem episcopi sui putat iniustam, iuxta antiquas constitutiones recurrat ad synodum. 274. De conspiratione clericorum vel monachorum aut laicorum. Si quis clericorum, ut in multis locis diabolo instigante actum fuisse perpatuit, rebellis auctoritati se in unum coniuratione intercedente collegerit, et aut sacramenta inter se data aut cartulam conscriptam fuisse patuerit, nullis excusationibus haec praesumptio praevellatur; sed res detecta, cum in synodum ventum fuerit, in praesumptoribus iuxta personarum et ordinum qualitatem a pontificibus, qui tunc in unum collecti fuerint, vindicetur; quia sicut caritas ex praeceptis dominicis corde, non cartulae conscriptione vel coniuratione est exhibenda, ita quod supra sacras admittitur scripturas, auctoritate et districtione pontificali est reprimendum. 275. De his, qui res ecclesiae traditas invadunt vel vastant aut absque proprii episcopi consensu accipiunt, quid agendum sit. Si quis res ecclesiae debitas vel proprias sacerdotis horrendae cupiditatis instinctu occupaverit, retinuerit aut a potestate ex competitione perceperit, si eas non restituat, nullis se rebus excuset. Quod si agnito iure ecclesiastico non statim ecclesiae vel sacerdoti reformaverit, aut ut ipsum ius agnoscere possit in iudicium electorum venire distulerit; tamdiu a communione ecclesiastica suspendatur, quamdiu restitutis rebus tam ecclesiam quam sacerdotem reddat indemnem. Similis etiam his, qui oblationes defunctorum ecclesiis vel sacerdotibus legaliter dimissas quolibet ordine adsignare tardaverint vel retinere praesumpserint, districtionis ecclesiasticae iuxta priores canones forma servetur. Cui etiam sententiae subiacebit, quisquis sibi quolibet ordine, quod pro devotione sua ecclesiis dedit, revocare praesumpserit. Abbatibus, presbiteris ceterisque ministris de rebus ecclesiasticis vel sacro ministerio traditis nil alienare vel obligare absque permissione et subscriptione episcopi sui liceat. Quod si praesumpserint, degradentur, communione concessa; et quod temere praesumptum aut alienatum est, ordinatione episcopi revocetur. 276. De his quae die dominico agi prohibentur vel permittuntur. Audivimus, persuasum esse populis die dominico agi cum caballis aut bubus vel vehiculis itinera non debere, neque ullam rem ad victum reparare, vel ea, quae ad nitorem domus vel hominis pertinent, nullatenus exercere; quae res ad iudaicam superstitionem magis quam ad christianam observantiam pertinere probatur. Quapropter id statuimus, ut die dominico quod ante fieri licuit, liceat. A rurali tamen opere, id est opere aratri, vel vineae, vel sectione messis excussione exarto vel sepe censuimus abstinendum, quo facilius ad ecclesiam venientes orationis gratia vacent. Quod si inventus fuerit aliquis in operibus suprascriptis, aut quae interdicta sunt exercere praesumpserit, qualiter haec emendare debeat, non in laicorum districtione, sed in sacerdotis castigatione consistat. 277. De his, qui ante finitam missam de ecclesia egredi praesumant. De missis nullus laicorum ante discedat, quam dominica dicatur oratio. Et si episcopus praesens fuerit, eius benedictio expectetur. Neque ante missam expletam quis egredi praesumat. 278. De his, qui in ecclesia cum armis intrare praesumant. Sacrificia matutina missarum sive vespertina ne quis cum armis pertinentibus ad bellorum usum expectet. Quod qui fecerit, in sacerdotis potestate consistat, quali eum districtione debeat castigare. 279. Ut laici in ecclesia infra cancellos stare non praesumant. Ut laici secus altare, quo sancta mysteria celebrantur, inter clericos tam ad vigilias quam ad missas stare penitus non praesumant. Sed pars illa quae a cancellis versus altare dividitur, choris tantum psallentium pateat clericorum. Ad orandum vero et communicandum laicis et feminis, sicut mos est, pateant sancta sanctorum. 280. De his, qui sabbato sancto paschae hora nona ieiunium solvunt. Quidam sabbato sancto ab hora nona ieiunium solvunt, conviviis utuntur; et dum sol ipse eadem die tenebris palliatus lumina subduxerit ipsaque elementa turbata moestitiam totius mundi ostenderint, illi ieiunium tamen diei polluunt, epulisque inserviunt. Et quia totum eundem diem universalis ecclesia propter passionem Domini in moerore et abstinentia peragit, quicumque in eo ieiunium praeter parvulos, senes et languidos ante peractas indulgentiae preces persolverit, a paschali gaudio depellatur; nec in eo sacramentum corporis et sanguinis Domini percipiat qui diem passionis eius per abstinentiam non honorat. 281. De purgatione sacerdotum, qualiter Wormatia secunda vice a domno Karolo atque a suis tractata atque sopita est. Omnibus vobis, tam praesentibus quam et futuris, scire cupimus, quia ideo consultu sedis apostolicae et omnium nostrorum episcoporum ac reliquorum sacerdotum atque maxime cunctorum fidelium nostrorum de purgatione criminatorum sacerdotum tanta tractavimus eamque cum testibus, sicut in anteriori capitulari nostro continetur, fieri decrevimus, quoniam nesciebamus eandem causam a beato Gregorio papa esse definitam. Nam cum Wormatiae generalem conventum habuissemus, allata est nobis a Rihulfo Mogontiacensi metropolitano epistola beati Gregorii papae, in qua inter cetera continebantur haec: « De presbitero vero vel quolibet sacerdote a populo accusato, si certi non fuerint testes qui crimini illato non veritatem dicant, ius iurandum erit in medio, et illum testem proferat de innocentiae suae puritate, cui nuda et aperta sunt omnia; sicque maneat in proprio gradu. » Ista vero omnia, quia vires nostras excedunt, in iuditio episcoporum iuxta canonicam sanctionem definienda relinquimus; ut haec quando orta fuerint, ita definire satagant, ut nec secundum seculum iustam reprehensionem, nec penes Deum, quod absit, damnationem, sed aeternae beatitudinis ipso auxiliante, qui omnia infucata praestat, praemia consequantur. 282. De recto iudicio ab omnibus iudicando. Et de litibus et contentionibus cavendis. Omnes monemus, ut lites vel contentiones non recte iudicatas ad patientiae culmen perducere studeant, sicut dominus noster Iesus Christus in mandatis suis nos admonet dicens: Iuste iudicate, filii hominum. Et: In quocumque iudicio iudicaveritis, iud cabitur de vobis. Et iterum: Munera excecant oculos sapientium et tollunt verba iustorum. Qui consentit, non recte iudicat. Sic docet praeceptum Domini: Quod tibi non vis fieri, ne facias. Vae vobis, iudices et principes, qui ab impio accipitis munera, et iustitiam iusti aufertis ab eo. Et rememoramini quod dicitur: Reddet Deus unicuique secundum opera sua vel secundum iustitiam suam. 283. Ut testes, priusquam de causa interrogentur, sacramento constringantur. Testes, priusquam de causa interrogentur, sacramento debere constringi, ut iurent se nihil falsi dicturos. Haec etiam iubemus, ut honestioribus magis quam vilioribus testibus fides potius admittatur. Unius autem testimonium, quamlibet splendida et idonea videatur esse persona, nullatenus audiendum. 284. Ut episcopos vel sacerdotes aut clericos in iudiciis secularibus nullus accuset. Mansuetudinis nostrae lege prohibemus in iudiciis episcopos accusari, ne dum adfutura ipsorum beneficio impunitas estimatur, libera sit ad arguendos eos animis furialibus copia. Si quid est igitur querelarum, quod quispiam defert, apud alios potissimum episcopos convenit explanari, ut oportuna atque commoda cunctorum quaestionibus audientia commodetur. 285. De privilegiis ecclesiarum et clericorum non violandis. Privilegia, quae olim reverentia religionis obtinuit, mutilari sub poenae etiam interminatione prohibemus; ita ut hi quoque, qui ecclesiae optemperant, his, quibus ecclesia, beneficii perfruantur. 286. Ut mancipia, quae Iudaei emerint aut circumciderint, ab eorum potestate auferantur. Si quis Iudaeorum christianum servum vel cuiuslibet alterius sectae emerit et circumciderit, a Iudaei ipsius potestate sublatus in libertate permaneat. 287. De his, quae a prioribus principibus circa ecclesiarum utilitates sunt ordinata, ut inmota permaneant semper. Ea, quae circa catholicam legem vel olim ordinavit antiquitas, vel parentum nostrorum auctoritas religiosa constituit, vel nostra serenitas roboravit, novella superstitione submota integra et inviolata custodiri praecipimus. 288. De integra restitutione. Integra restitutio dicitur, si quando res quaelibet aut causa, quae perierat, in priorem statum reparatur, vel id quod alicui sublatum est, reformatur; ita ut eorum causae vel res in integrum revocentur, qui aut per timorem potestatis alicuius conpulsi sunt, aut fraude vel errore decepti sunt, aut per captivitatem vel quamcunque iniustam necessitatem substantiam suam aut statum ingenuitatis perdidisse noscuntur; aut si qui pro necessitate longae peregrinationis absentant, vel restauranda ea, quae in dampnis minorum gesta esse probantur. 289. De his, quae iniuste ablata sunt, ut iuste legibus in integrum restituantur. Quociens de revocanda re vel causa integrae restitutionis beneficium petitur, aut in rem aut in personam agendum est, ut res ipsa, quae sublata est, recipiatur. Et cum in persona actio coeperit intendi, is qui rem indebite abstulisse convincitur, id, quod sublatum est, intra annum in quadruplum reformet; post annum vero in duplum reddendum est. 290. Ut ecclesiarum vel clericorum servos a iudicibus non liceat vexari. Ecclesiarum servos et episcoporum vel omnium clericorum a iudicibus vel actoribus publicis in diversis angariis non fatigari divina praecipimus auctoritate. Unde omne concilium a pietate gloriosissimi domini nostri poposcit, ut tales deinceps ausus inhibeat, sed servi suprascriptorum officiorum in eorum usibus vel ecclesiae laborent. Si quis vero iudicum aut actorum clericum aut servum clerici vel ecclesiae in publicis ac privatis negotiis occupare voluerit, a communione ecclesiastica, cui inpedimentum facit, efficiatur extraneus. 291. Ut de criminibus definitis non liceat postmodum movere certamen. De his criminibus, de quibus quis absolutus est, ab eo, qui accusavit, refricari accusatio non potest. 292. Ut dotes ecclesiarum simul cum ipsis ecclesiis semper ad proprii episcopi pertineant dispositionem. Multi contra canonum constituta ecclesias, quas aedificaverint, postulant consecrari, ita ut dotem, quam eidem ecclesiae contulerint, non censeant ad episcopi ordinationem pertinere. Quod factum et in praeterito displicet, et in futuro prohibetur. Sed omnia secundum constitutionem antiquam ad episcopi ordinationem et potestatem pertineant. 293. Ut episcopi semper praevideant, qualiter iudices cum omnibus sibi commissis agant. Sint semper perspectores episcopi secundum regis ammunitionem, qualiter iudices cum populis agant, et aut ipsos praemonitos corrigant, aut insolentias eorum auditibus principum innotescant. Quod si correptos emendare nequiverint, et ab ecclesia et a communione eos suspendant. 294. De devotis peccantibus non recipiendis, nisi peccare desierint. Devotam peccantem non recipiendam in ecclesia, nisi peccare desierit. Et si desinens egerit aptam poenitentiam decem annis, recipiat communionem. Prius autem quam in ecclesia admittatur ad orationem, ad nullius convivium christianae mulieris accedat. Quod si admissa fuerit, etiam haec, quae eam receperit, habeatur absens. Corruptorem etiam par poena constringat. Quae autem maritum acceperit, non admittatur ad poenitentiam, nisi adhuc vivente ipso marito caste vivere coeperit, aut postquam ipse decesserit. 295. De his, qui excommunicantur a sacerdotibus, ut nul us ad eos accedat. Si quis laicus per excommunicationem abstinet, ad domum eius clericorum vel religiosorum nullus accedat. Similiter et clericus si abstinet, a clericis devitetur. Si quis cum illo conloqui aut convivare fuerit deprehensus, etiam ipse abstineatur. Sed hoc pertineat ad eos clericos, qui eius sunt episcopi, et ad omnes, qui commoniti fuerint de eo, qui abstinet, sive laico quolibet sive clerico. 296. De vagis et levibus sacerdotibus ac clerici quid agendum sit. Hoc etiam placuit, ut vagus atque instabilis clericus sive etiam in diaconali ministerio vel presbiterali officio constitutus, si episcopi, a quo ordinatus est, praeceptis non obedierit, ut in delegata sibi ecclesia officium dependat assiduum, quousque in vitio permanserit et communione et honore privetur. 297. De tenendis ad solutionem, qui debitum promittunt. Si quis pro alterius debito se pecuniam promiserit redditurum, ad solutionem statutae promissionis est retinendus. 298. De his, qui ad vendendum alterius rem acceperint, quid agendum sit. Si facto pretio rem vendendam aliquis cuicumque tradiderit, et dum ab eo vendenda profertur, quacumque occasione perierit, ei perit, qui eam dederat distrahendam. Ceterum si rem acceptam non rogante domino, sed promittente eo, qui accepit, dum vellet venundare perdiderit, sibi rei perditae ingerit detrimentum. 299. Ut creditor rem debitoris non vendat, priusquam eum de solutione ter conveniat. Creditor si sine conditione pignus sibi depositum tenens ter debitorem convenerit, ut soluto debito pignora sua recipiat, et debitor noluerit post tres admonitiones soluto debito pignora sua recipere, creditor distrahendi pignoris habebit liberam potestatem. 300. Ut cum rebaptizatis fide es non communicent. Cum rebaptizatis fideles religiosi nec in cibo participent. 301. De his, qui iubente sacerdote de ecclesia exire contempserint, quid agendum sit. Qui iubente sacerdote pro quacumque culpa ab ecclesia exire contempserint, pro noxa contumaciae tardius recipiantur ad veniam. 302. De clericis increpationi inoboedientibus verberandis. Clerici, quos increpatio non emendaverit, verberibus coherceantur. 303. De his, qui aliis aliquid debent, et ipsis ab eis aliquid debetur, ut in solutionem computentur. Si quis debeat alicui solidos decem, et ille qui debet de quacunque ratione debeantur illi a creditore suo solidi quinque, et veniens creditor totos decem solidos a debitore petat, si probaverit ille debitor sibi ab eo quinque solidos deberi, quare illum in solidum pro totis decem solidis convenit, causam perdat, qui noluit debitum conpensare. Similis ratio est de frumento vel de aliis speciebus. 304. De his, qui filiis familias aliquid commodaverint, quid agendum sit. Qui filiofamilias contra interdicta legum inscio parte pecuniam commodavit, eam nec vivente nec mortuo patre ab eodem poterit postulare. 305. De secularibus, qui suas uxores derelinquunt. Hi vero seculares, qui coniugale consortium absque culpa graviore dimittunt vel etiam dimiserunt, et nullas causas dissidii probabiliter proponentes propterea sua matrimonia dimittunt, ut aut inlicita aut aliena praesumant, si antequam apud episcopos conprovinciales dissidii causas dixerint, et priusquam uxores iudicio dampnentur, abiecerint, a communione ecclesiae et sancti populi coetu, pro eo quod fidem et coniugium maculant, excludantur. 306. Ut stipendia clericis iuxta meritum distribuantur. Clerici etiam omnes, qui ecclesiae fideliter vigilanterque serviunt, stipendia sanctis laboribus debita secundum servitii sui meritum vel ordinationem canonum a sacerdotibus consequentur. 307. De accusatoribus et accusationibus, quas seculi leges non admittunt, a clericorum causis repellendis. Accusationes et accusatores atque earum negotia, quae seculares non adsciscunt leges, divina ac synodica funditus a clericis repellere auctoritate censemus; quia indignum est superioribus, pati ab inferioribus, quae inferiores ab eis uti despiciunt. 308. De episcopo, qui alterius parrochianum praesumit retinere vel ordinare seu iudicare. Nullus episcopus alienum parrochianum praesumat retinere aut ordinare vel iudicare absque proprii episcopi voluntate; quia sicut irrita erit eius ordinatio, ita et diiudicatio; quoniam censemus nullum alterius iudicis nisi sui sententia teneri. Nam qui eum ordinare non potuit, nec iudicare ullatenus poterit. 309. De peregrinis iudiciis non recipiendis. Peregrina iudicia generali sanctione prohibemus; quia indignum est, ut ab externis iudicetur, qui provinciales et a se electos debet habere iudices. 310. De poenitentibus, qualiter poenitentiam debeant accipere. Poenitentes tempore quo poenitentiam petunt, inpositionem manus et cilicium a sacerdote consequantur. Et si aut comas non deposuerint, aut vestimenta non mutaverint, abiciantur. Et nisi digne poenituerint, non recipiantur. Iuvenibus etiam non facile committenda est propter aetatis fragilitatem. Viaticum tamen omnibus in morte positis non negandum. 311. De contumacibus clericis et ad officium tardis. Contumaces vero clerici prout dignitatis ordo permiserit ab episcopis corrigantur. Et si qui prioris gradus elati superbia communionem fortasse contempserint, aut ecclesiam frequentare vel officium suum implere neglexerint, peregrina eis communio tribuatur; ita ut cum eos poenitentia correxerit, rescripti in matricula gradum suum dignitatemque recipiant. 312. De his, qui alienam pecuniam sibi commodatam attractare praesumunt. Si quis sacculum vel argentum signatum deposuerit, et is, penes quem depositum fuit, illud invito eo contrectaverit, et depositi et furti actio ei in eum conpetit. 313. De creditore, qui debitore tardante ad solutionem, pignus, quod penes se retinet, vendiderit, quod amplius acceptum est debitori reddendum. Si quis creditor debitore in solutionem tardante rem sibi pro debito positam distraxerit, si quid amplius acceptum fuerit quam quod debebatur, quod amplius acce tum est restituat debitori. 314. Ut episcopus ultra suam provinciam ad iudicium minime devocetur, nisi fuerit provocatum; sed ab omnibus suis provintialibus episcopis infra suam provintiam audiatur. Nullus episcopus extra suam provintiam ad iudicium devocetur. Sed vocato eo canonice in loco omnibus congruo, tempore synodali, ab omnibus provincialibus episcopis audiatur, qui concordem super eum canonicamque proferre debent sententiam. Quia si hoc minoribus tam clericis quam laicis concessum est, quanto magis de episcopis servari convenit? Nam si ipse metropolitanum aut iudices suspectos habuerit aut infestos senserit, apud primatem dioceseos aut apud Romanae sedis pontificem iudicetur. 315. De episcopis, qui Romanum appellant pontificem. Placuit, ut si episcopus accusatus appellaverit Romanum pontificem, id statuendum, quod ipse censuerit. 316. De pre biteris, qui in suis parrochiis aliquid paganis agere permittunt, et de agris, in quibus haec acta esse noscuntur, quid agendum sit. Si in alicuius presbiteri parrochia infideles aut faculas incenderint, aut arbores aut fontes aut saxa venerentur, si hoc eruere neglexerit, sacrilegum se esse cognoscat. Dominus aut ordinator rei ipsius si ammonitus hoc emendare noluerit, communione privetur. 317. De poenitentibus, quae defunctis viris aliis nubere praesumunt. Poenitens, quae defuncto viro alio nubere praesumpserit, et quae vel suspecta vel interdicta familiaritate cum extraneo convixerit, cum eodem ab ecclesiae liminibus arceatur. Haec etiam et de viro in poenitentia posito placuit observare . 318. De his, qui rem alterius rendendum acceperint, si eam minus vendiderint, pretium, quod eis mandatum fuerat, solvere cogantur. Si quis cuilibet mandet, ut rem suam decem solidos vendat, et ille eam octo vendiderit, praecium, quod ei mandatum est, quicquid minus ab emptore percepit, mandatori complere conpellatur. Venditio tamen rescindi non potest. 319. De eo, qui servum bona fide conparaverit, si servus ex priori vitio fugerit, quid agendum sit. Servus bona fide conparatus si ex veteri vitio fugerit, non tantum praecium dominus, sed et ea, quae per fugam abstulit, reddere cogetur. 320. De his, qui indiscussos potestate tyrannica dampnare praesumunt. Et de episcopis vel sacerdotibus, quod non debeant ab aliis iudicari, nisi a quibus et ordinari. Sunt nonnulli qui indiscussos potestate tyrannica, non canonica auctoritate dampnant; et sicut nonnullos gratia favoris sublimant, ita quosdam odio invidiaque permoti humiliant, et levi opinionis aura condemnant, quorum crimina non adprobant. Ideoque communi decreto censemus, ut quandocumque aliquis episcoporum criminatur, congregatis omnibus eiusdem provinciae episcopis causa eius audiatur, ut non occulte iudicetur vel dampnetur; quia ab aliis iudicari prius non potest, nisi ab his, a quibus ordinari potuit. Quod si aliter factum fuerit, nullas vires habebit. 321. De his, qui habent causas adversus episcopos proprios, vel adversus alios, apud synodum provintiae audiendis; exceptis his, qui adversus suum metropolitanum querelam habuerint. Si clericus vel laicus habuerit causam adversus episcopum proprium vel adversus alterum, aut episcopus adversus quemquam, apud synodum provinciae iudicetur. Quod si adversus eiusdem provinciae metropolitanum episcopus vel clericus habuerit querelam, petat primatem dioceseos; et apud ipsum iudicetur aut apud sedem apostolicam. 322. De ore eorum in accusatione vel testimonio obstruendo, qui divinis vocibus mortui esse noscuntur. Placuit, eorum accusandi sacerdotes et testificandi in eos vocem obstruere, quos non humanis, sed divinis vocibus mortuos esse scimus; quia vocem funestam potius intercidi quam audiri oportet. 323. De non neganda appellatione accusati. Placuit ut accusato, si iudices suspectos habuerit, liceat appellare; quia non oportet negare audientiam roganti. 324. Quod reis, qui de se confessi sunt, super alios non sit credendum. Non est credendum contra alios eorum confessioni, qui criminibus inplicantur, nisi se prius probaverint innocentes; quia periculosa est et admitti non debet rei adversus quemcumque professio. 325. De pervasoribus finium, priusquam causae auditio terminetur. Si quis pervasor finium fuerit adprobatus, eo quod priusquam aliquid iudicio terminetur, id quod alter tenuerat invasisset: non solum illud, quod male praesumpserit, amittat, sed ut non unusquisque rem alienam occupet, cum fuerit in causa devictus pervasor iuris alieni, tantum spatii restituat, quantum praesumpserit invadere. 326. De his qui contra voluntatem defuncti faciunt, ut perdant hereditatem. Omnibus, qui contra voluntatem defuncti faciunt, ut indignis, auferatur hereditas. 327. De his, quibus per testamentum aliquid delegatum est, quod nihil contra voluntatem defuncti liceat agere. Qui per testamentum sibi aliquid derelictum acceperit et vindicaverit, et voluerit contra voluntatem defuncti agere, licentiam penitus non habebit. 328. Quod voluntas defuncti ab heredibus in omnibus sit peragenda. Nulli quidem de bonis usurpandis virorum nec dividendi contra bonos mores concessa licentia est; sed praecipiente patre divisionem ab eo factam durare, si modo usque ad extremum eius vivendi spatium voluntas eadem perseverasse doceatur. 329. De filiis, qui patrem laeserint, donationibus carendis. Si quis filius donatione patris aliquid fuerit consecutus et eum postmodum laeserit, post probatas in iudicio laesionis causas, ad donationem pater, si voluerit, in integrum revocetur. 330. De donatione in filio a patre facta, si ab eo laesus fuerit, revocanda. Donatio in filio a patre facta, si laesum se pater esse probaverit, revocetur. 331. De detractione principum ac maiorum natu ab omnibus cavenda. Quod omnibus fidelibus omnibusque ordinibus summopere cavendum sit, ne clanculo aut publice unctum Domini detractionibus et vituperationibus dilanient, perpendentes illud exemplum Mariae, quae pro eo, quod Moysi famulo Domini propter Aethiopissam detraxit, inmunditia leprae multata sit. Et illud psalmistae: Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis no ite malignari. 332. Quod omnibus, qui lite pulsati fuerint, non aliubi quam in proprio foro iurgandum sit. Clericus vel laicus si crimine aut lite pulsatus fuerit, non aliubi, quam in foro suo vocatus audiatur. 333. Ut appellantes nulla arceantur detentione. Appellantem non debet a flictio ulla aut carceris aut detentionis iniuriare custodia. Et liceat appellatori vitiatam causam appellationis remedio sublevare. 334. De his, qui contempto fideiussore ad solutionem potius debitorem delegerint. Si quis contempto fideiussore debitorem suum tenere maluerit, fideiussor vel heres eius a fideiussionis vinculo liberatur. Si vero procurator litis victus fuerit, mandator eius ad solutionem tenetur. 335. Quod liberi homines statum suum et deteriorare et inmeliorare possunt. Homo liber, qui statum suum in potestate habet, et peiorare eum et meliorem facere potest; atque ideo operas suas diurnas nocturnasque locat. 336. De concubinis non habendis. Qui uxorem habet, eo tempore concubinam habere non potest, ne ab uxore eum dilectio separet concubinae. 337. De monachis, qui monasteria sua contempnunt, ab episcopo revocandis. Illud etiam unanimi consensu convenit observari, ut si qui monachorum aut monacharum in congregatione positi religiosam conversationem elegerint, et postea aut ad parentes aut quamcumque proprietatem se a congregatione ipsa subtraxerint, et ab episcopo suo per epistolam admoniti ad septa monasterii sui redire distulerint, sint usque ad exitum vitae a communione suspensi, nec prius ad eucaristiae gratiam admittantur, quam ad ovile suum, de quo se vagationis insolentia visi sunt subtraxisse, cum humillima subplicatione debeant satisfactione reverti. 338. De feminis, quae religionis vestem in domibus propriis mutaverint, si postea concubitum elegerint, quid agendum sit. De viduis et puellis quae sibi in habitum religionis in domibus propriis, tam a parentibus quam per se, vestem mutaverint, et se postea contra instituta patrum vel praecepta canonum coniugia crediderint copulanda, tamdiu utrique habeantur a communione suspensi, quousque quod inlicite perpetraverunt, emendent. Quod si emendare neglexerint, a communione vel omnium christianorum convivio in perpetuo sint sequestrati. 339. Quod quatuor personae in iudiciis semper adesse debeant. Quot personae solent in iudiciis esse? Quattuor: accusator causae, defensor causae, testes, iudex. Quo quisque utitur officio? Iudex aequitate, testes veritate, accusator intentione ad amplificandam causam, defensor extenuatione ad minuendam causam. Saepe enim fit causa ratiocinationis aut metu aut gloria aut pecunia, id est, aut commodi aliquid appetendi, vel incommodi aliquid vitandi. 340. Quod non solum, qui furtum fecerint; sed et qui ad hoc perficiendum adiutorium aut consilium dederint, furti actione sunt tenendi. Non tantum qui furtum fecerit, sed etiam is cuius opere aut consilio furtum factum fuerit, furti actione tenebitur. 341. Qui sint agnati, et qui sint cognati. Agnati sunt, qui per virilem sexum descendunt; cognati autem, qui per femineum. Et ideo patrui vel patruorum filii et agnai sunt et cognati; avunculi vero et avunculorum filii cognati sunt, non agnati. 342. De his qui se metu aut terrore servos esse mentiti sunt. Qui metu et inpressione alicuius terroris apud acta praesidis servum se esse mentitus est, postea statum suum defendendi non praeiudicat. 343. De his qui domos effregerint vel villas expoliaverint aut expugnaverint, vel rapinas fecerint, quid agendum sit. Hi qui aedes aliquas villasve expoliaverint, effregerint, expugnaverint, siquidem id turba cum telis coacta fecerint, capite puniantur. Telorum autem appellatione omnia, ex quibus saluti hominis noceri possit, accipiuntur. 344. De his qui latrones vel reliquos malefactores susceperint. Receptores adgressorum itemque latronum eadem poena afficiuntur, qua ipsi latrones: sublatis enim susceptoribus crassantium cupido conquiescit. 345. De his qui incendium fecerint. Si aliquis malitiae studio incendium miserit, de hoc crimine convictus poenis gravissimis iubetur interfici. Quod si per neglegentiam factum incendium conprobatur, damnum quod cuicumque inlatum fuerit, res quae incendio perierit, dupli satisfactione sarciatur. 346. De non valendis constitutionibus contra canones vel decreta praesulum aut bonos mores conditis. Constitutiones contra canones et decreta praesulum Romanorum seu reliquorum pontificum vel bonos mores nullius sunt momenti. 347. Ut non constringat clericum sententia non a suo iudice dicta. In clericorum causa huiusmodi forma servetur, ut ne quemquam eorum sententia non a suo iudice dicta constringat. 348. Ut hi, qui falsa aliis inrogaverint, puniantur et falsitate infames efficiantur. Omnis, qui falsa aliis intulerit, puniatur et pro falsitate ferat infamiam. 349. De conprovintiali synodo retractanda per vicarios urbis Romae episcopi. Ut provincialis synodus retractetur per vicarios urbis Romae episcopi, si ipse decreverit. 350. Ut nullus episcopum aut actores ecclesiae apud alios prius accuset, quam eum familiariter conveniat atque ab eo familiarem iustitiam petat. Si quis adversus episcopum causam habuerit, non prius alios episcopos vel alios iudices adeat, ut eum accuset, quam familiariter ei suam indicet querelam, et ab eo aut iustam emendationem aut rationabilem percipiat excusationem, ipsa nos instruente veritate: Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te es ipsum solum. Si te non audierit, adhibe duos vel tres tecum. Et si vos non audierit, dic Ecclesiae; id est, accusa eum publice tunc et non prius. Et reliqua. 351. De infamibus vel sacrilegis, quod religiosos accusare non possint. Nulli infami atque sacrilego de quocumque negotio liceat quandoque adversus religiosum christianum, quamvis humilis servilisque persona sit, testimonium dicere, nec de quacumque re actione vel inscriptione christianum inpetere. 352. Ut causae, quas leges seculi non admittunt, a iudicibus ecclesiasticis non audiantur. Nullae causae a iudicibus ecclesiasticis audiantur, quae legibus non continentur vel quae prohibitae esse noscuntur. 353. Quod hi, qui pro iniuria mediocri damna subire conpelluntur, infames efficiantur. Qui pro iniuria mediocri estimatae iniuriae damna subire conpellitur, quamvis civiliter videatur addictus, tamen infamis eflicitur. 354. De absentibus non damnandis. In causa capitali absens nemo damnetur. Neque absens per alium accusare aut accusari potest. 355. Ut hi, qui res alienas violenter occupant, quicquid ibi perditum vel alienatum fuerit, eis, quibus conpetebant, pleniter restaurent. Si ex rebus, quas violenter aliquis occupat, quaelibet sub quacumque occasione perierint aut arserint, vel servi violenter occupati mortui fuerint, quamlibet fraude illius, qui occupavit id quod perit, factum non videatur, tamen ab ipso quaecumque perierint reddenda sunt, qui rem iuris alieni violenter visus est occupasse. 356. De his qui cum pecoribus coitu mixti sunt, aut more pecorum usque affinitatis lineam cum consanguineis incestum commiserunt, sive cum masculis concubuerunt. In hoc titulo Graeca verba posita sunt, id est, περὶ τῶν ἀλογευσαμένων, ἤ καὶ ἀλογευομένων. Quod nos Latine possumus dicere: De his, qui inrationabiliter versati sunt sive versantur. In qua sententia sensus triplex est; id est de his, qui cum pecoribus coitu mixti sunt, aut more pecorum cum consanguineis usque affinitatis lineam incestum commiserunt, aut cum masculis concubuerunt. Quisquis autem ex his unum egerit, aut capite puniatur, aut si ei vita concessa fuerit, iuxta Ancyrani concilii sententiam, quae in capitulo decimo quinto et sexto continetur, poenitentiam veraciter agat. 357. Quod in causa capitali vel in causa status non per advocatos, sed per ipsos sit agendum. Si quando in causa capituli vel in causa status interpellatum fuerit, non per procuratores, sed per ipsos est agendum. 358. Ut metropolitani episcoporum conprovincialium causas non praesumant audire, nisi praesentes omnes fuerint episcopi conprovintiales. Si quis metropolitanus episcopus, nisi quod ad suam solummodo propriam pertinet parrochiam, sine consilio et voluntate omnium provincialium episcoporum extra aliquid agere tentaverit, gradus sui periculo subiacebit; et quod egerit, irritum habeatur et vacuum. Sed quicquid de provincialium coepiscoporum causis suarumque ecclesiarum et clericorum atque secularium necessitatibus agere aut disponere necesse fuerit, hoc cum omnium consensu conprovincialium agatur pontificum, non aliquo dominationis fastu, sed humillima et concordi administratione, sicut Dominus ait: Non veni ministrari, sed ministrare. Et alibi: Qui maior est vestrum, erit minister vester; et reliqua. Similiter et ipsi conprovinciales episcopi cum eius consilio, nisi quantum ad proprias pertinet parrochias, agant iuxta sanctorum constituta patrum: ut uno animo, uno ore, concorditer sancta glorificetur Trinitas in saecula. 359. Ut reprehensio, qua laici arguuntur, a clericis respuatur. Notum sit omnibus, quia quod in laicis reprehenditur, id multo magis debet in clericis praedamnari. 360. De delatoribus quid agendum sit, vel qui sint delatores. Delatori aut lingua capuletur, aut convicto caput amputetur. Delatores autem sunt, qui invidia produnt alios. 361. De his qui in alterius famam aut scripturam aut verba contumeliosa confixerint. Qui in alterius famam in publico scripturam aut verba contumeliosa confixerit, et repertus scripta non probaverit, flagelletur. Et qui ea prius invenerit, rumpat, si non vult auctoris facti causam incurrere. 362. De his qui unam rem duobus dominis donaverint. Si aliquis unam rem duobus per legitimas scripturas donaverit, uni prius et alteri postea, non quaerendus est in his donationibus qui primus, qui posterior sit; sed qui rem tradente donatore possederit, is eam, cui est tradita possidebit. Nec interest, utrum in parentes an in extraneos talis sit facta donatio. 363. De servis in caput domini a quoquam non interrogandis. Servi in caput domini neque a praeside, neque a procuratore, neque tam in parvis quam in capitalibus causis interrogari possunt. 364. De his, qui irati crimen aliquod cuilibet dixerint, si postea resipiscentes hoc perficere noluerint, quid agendum sit. Si quis iratus crimen aliquod cuilibet temere obiecerit, convitium non est pro accusatione habendum. Sed permisso tractandi spatio, id quod iratus dixit, per scripturam se probaturum esse fateatur; ut si fortasse resipiscens post iracundiam iterare ac scribere noluerit, non ut reus criminis teneatur. 365. Ut qui crimen obiecerint, scribant se probaturos. Et ut ibi causa agatur, ubi crimen admissum esse dinoscitur. Qui crimen obicit, scribat se probaturum. Revera ut ibi causa agatur, ubi crimen admittitur; et qui non probaverit quod obiecit, poenam quam intulerit ipse patiatur. 366. Ut nullus absque inevitabili necessitate suam relinquat ecclesiam. Ut ne quis, dum in ea durare potuerit, qualibet necessitate suam relinquat ecclesiam. 367. De his, qui ante alterius iudicem fuerint pulsati, quid agendum sit. Pulsatus ante suum iudicem causam dicat; et non ante suum iudicem pulsatus, si noluerit, taceat. Et ut pulsato, quotiens appellaverit, induciae dentur. 368. De his qui famosos libellos legere aut cantica famosa cantare praesumunt. Hi, qui inventi fuerint libros famosos legere vel cantare, excommunicentur. 369. De his qui a clericorum accusatione sunt repellendi. Homicidae, malefici, fures, sacrilegi, raptores, venefici, adulteri, et qui raptum fecerint vel falsum testimonium dixerint, seu qui ad sortilegos magosque cucurrerint, nullatenus ad accusationem vel ad testimonium erunt admittendi. 370. De his qui divinos vel matematicos consulere praesumunt. Qui de salute principis vel summa rei publicae mathematicos, ariolos, aruspices, vaticinatores consulit, cum eo qui responderit capite puniatur. 371. De auctoribus vel concitatoribus seditionum vel tumultuum. Auctores seditionis et tumultus vel concitatores populi pro qualitate dignitatis aut in crucem tollantur, aut bestiis obiciantur, aut in insulam deportentur. 372. De periculo iudicantium et providentia eorum. Maius periculum est iudicantis, quam eius qui iudicatur. Unde unicuique providendum est ne aliquem iniuste iudicet aut puniat. 373. De accusatione adversus doctorem submovenda. Accusationes adversus doctorem nemo suscipiat, quia non potest humano condemnari examine, quem Deus suo reservavit iudicio. 374. Quod hi qui adversus patres armantur, Deo existunt odiosi. Sic odit Deus eos qui adversus patres armantur, ut patrum invasores, qui in omni mundo infamia notantur. 375. Qualiter decimae et oblationes fidelium a sacerdotibus sint dispensandae. Instruendi sunt presbiteri pariterque admonendi, quatenus noverint decimas et oblationes, quas a fidelibus accipiunt, pauperum et hospitum et peregrinorum esse stipendia, et non quasi suis, sed quasi commendatis uti debere; de quibus omnibus sciant se rationem redditurus in conspectu divinae maiestatis, et nisi eas fideliter pauperibus et his, quibus praemissum est, administraverint, condempnationem patiendos. Qualiter vero dispensari debeant, canones sacri instituunt: scilicet ut quatuor partes ex omnibus fiant, una ad fabricam ecclesiae relevandam, altera pauperibus distribuenda, tertia presbitero cum suis clericis habenda, quarta episcopo reservanda. Et quicquid exinde pontifex iusserit, prudenti consilio est faciendum. 376. Quod feminae cum presbiteris vel reliquis clericis non debeant habitare, nec eis ministrare, nec intra cancellos stare, neque ad altare accedere. Inhibendum et modis omnibus tenendum est, ut nullus sacerdos eas personas feminarum, sicut in canonibus insertum continetur, de quibus suspicio potest esse, in domo sua habeat, et non solum illas, sed neque illas, quas antiqui canones concedunt; quia instigante diabolo etiam in illis scelus frequenter perpetratum reperitur, aut etiam in pedissequis earum. Nam si qua de his habuerit talem necessitatem, cui sit necessaria sustentatio presbiteri, habeat in villa aut in vico domum longe a presbiteri conversatione, et ibi ei subministret quae necessaria sunt. Sed et hoc secundum auctoritatem canonum modis omnibus prohibendum, ut nulla femina ad altare praesumat accedere, aut presbitero ministrare, vel infra cancellum stare aut sedere. 377. Ut incesti a sacerdotibus per veraces et Deum timentes homines fideliter perquirantur et canonice puniantur. De incestis omni studio perquirendum est sacerdotibus per homines veraces et timorem Dei ante oculos habentes. Et si reperti fuerint, statim aut per se emendare studeant, aut cum adiutorio archidiaconi sui vel episcopi hoc ipsum extirpare satagant; ne tanto flagitio et scelere et illi polluantur et pereant, et alii in eorum vicinitate omnipotentis Dei iram incurrant. 378. Ut presbiteri et reliqui clerici ab omnibus vitiis se caveant, et subiectos sibi fideliter instruant, atque bonis operibus omnibus ducatum praebeant. Ammonendi sunt clerici et instruendi, ut primum ipsi ab omni fornicatione et inmunditia et luxuria et ab omni pollutione carnis sint alieni, et tunc plebi sibi subiectae et verbis praedicent et exempla ostendant, ubi ab omni fornicatione et ab omni inrationabili vel inutili pecudum luxuria et pollutione abstineant, et mundo se corpore et mente Deo praeparent. 379. De confessionibus fidelium accipiendis et diiudicandis, et consilium dandis, qualiter pro modulo et quantitate peccati sit poenitentia. Quaerendum namque est sacerdoti, cum accipit cuiuslibet fidelis confessionem peccatorum, qualiter primo peccatum perpetratum, aut si postea iteratum aut frequenter actum sit; si sponte, si coacte, si per ebrietatem aut per quodlibet ingenium factum sit. Et cum invenerit, unde radix illius peccati processit, tunc congruam adhibeat medicinam. Qualis vero peccati adhibenda sit medicina, secundum canonum autenticorum et sanctorum patrum instituta intelligi debet, et non secundum placitum hominis, sed secundum Dei voluntatem. Nec in hac parte voluntas aut gratia hominis sectanda est, sed voluntas Dei in omnibus exquirenda; quatinus dignis praecibus et poenitudine digna placari possit omnipotentis Dei vindicta, quam cum vicio provocavit. 380. De his qui prius non habentes odium, sed se defendentes aliquem occiderint, qualiter corrigenda sit temporis institutio. Si quis quiete gradiens per viam, aut si etiam in domo sua fuerit aut in platea civitatis aut in villa, subito aut ab alio supervenius aut litis commotione volens se defendere, non habens contra illum antea odium, interfecerit hominem; septem annis secundum canonicam institutionem poeniteat, tres vero communione privetur, quatuor autem in communione et orationum et oblationum susceptus, in sacerdotis pendeat arbitrio, utrum dignus sit corpus Christi accipere, aut usque ad plenitudinem poenitentiae ab eo separari. Abstinentia ciborum in providentia sacerdotis erit secundum possibilitatem poenitentis et devotionem et affectionem lacrimarum. 381. De muliere quae duobus fratribus nupserit, et de viro eius, quid agendum sit. Mulier, quae duobus fratribus nupserit, abici debet usque ad diem mortis. Sed propter humanitatem in extremis suis sacramentis reconciliari oportet; ita tamen, ut prius solvatur coniugium et maneat innupta et vir eius absque uxore simili poenitentiae sit subditus. Quod si duo fratres cum una femina fornicati fuerint, nescientes alter alterius fornicationem, statim ut cognoverint adulterium, qui eam habet uxorem, dimittat. Et ille quidem post actam poenitentiam, si uxor defuncta fuerit, potest alteri sociari; illa vivente nequaquam. Illa vero nunquam ulterius poterit in coniugium assumi, et iugi poenitentiae submissa ad exitum vitae communionis gratiam percipiat .

Mulier quae dormiens filium suum oppresserit, et mortuus fuerit, sex annis poeniteat. Vir eius si in domo illius fuit, quatuor; si vero in uno lecto, simili modo poeniteat, duos in pane et aqua, reliquos quatuor secundum quod sacerdos illos viderit posse, abstinentiam innonat ciborum.

382. De muliere quae adulteravit virum suum, similiter et de viro qui uxorem suam adulteravit, qualiter de ambobus agendum sit. Mulier habens virum si adulterium perpetraverit et occulte ad confessionem venerit, septem annis poeniteat, tres in pane et aqua; caeteros quatuor in providentia erit sacerdotis qualiter eam viderit posse; et ita ei ciborum abstinentia innonatur. Similiter et vir habens uxorem, si adulterium perpetraverit, faciat, id est per triennium non communicet. Si cuius uxor adulterium perpetraverit et hoc a viro deprehensum fuerit et publicatum, dimittat uxorem, si voluerit, propter fornicationem. Illa vero secundum quod superius insertum est, publice agat poenitentiam. Vir vero eius illa vivente nullatenus habebit licentiam aliam ducere uxorem. Quod si voluerit adulteram sibi reconciliari, licentiam habeat, ita tamen ut pariter cum illa poenitentiam agat et exacta poenitentia ad communionis gratiam, sicut superius continetur insertum, utrique accedant. Similis forma et in muliere servabitur. Si eam vir eius adulteraverit, habet potestatem dimittendi virum propter fornicationem. Maneat tamen innupta, quamdiu vir eius vixerit; quia nec ille habet potestatem aliam accipere prima vivente, nec illa primo. Habent tamen potestatem semetipsos reconciliari. 383. Ut ad confirmationem episcopi omnes devote conveniant eique quae necessaria sunt ministrare non neglegant. Praecipimus ut ad accipiendum per manus pontificis inpositionem Spiritus sancti donum sollicite et devote omnes concurrant, et episcopo suo ea quae necessaria sunt fideliter ministrent, eique ab omnibus et per omnia oboediatur. 384. De parvulorum instructione, tam fidei et baptismatis mysterio, quam sancti Spiritus dono. Sciendum est omnibus, quod parvuli instruendi sunt, cum ad intelligibilem aetatem venerint, et de fidei sacramento et baptismatis mysterio et septiformis gratiae sancti Spiritus dono. 385. De frequenti peccatorum confessione. Notum esse omnibus volumus, quod confessio peccatorum excepto ea, quae sacerdotibus ad consilium accipiendum Deumque placandum fit, Deo frequenter in oratione sit facienda. 386. De manifestatione aliorum peccatorum, et quod ea celare peccatum sit. Omnibus fidelibus notum fore desideramus, quod quorundam peccatorum alienorum conscit, nisi ea emendationis et salutis causa prodiderint, delinquant. Unde scriptum est Nihil prodest illi suo errore non pollui, qui consensum praestat erranti. Et alibi: Non solum qui faciunt, sed consentiunt facientibus, rei sunt. 387. Quod magis delinquunt, qui fidem perceperunt, quam alii, si tamen in bono opere persistant. Sciendum est omnibus et sine oblivione retinendum, quod gravius puniantur, qui fidem Christi perceperunt et in malis vitam finierunt, quam illi, qui sine fide mortui sunt et tamen bona egerunt opera; quoniam melius est fidem non percipere, quam post eius perceptionem retrorsum abire. 388. De coniugio, quod a Deo sit institutum. Notum sit omnibus, quod coniugium a Deo sit constitutum, et non sit appetendum causa luxuriae, sed procreatione filiorum, et quod bonorum coniugatorum vita per lob sit designata. 389. De castitate eorum qui conjugio sunt copulandi. Sciendum est omnibus et firmiter retinendum, quod hi qui uxores ducere voluerint, sicut eas castas et incorruptas cupiunt invenire, sic ad eas casti et incorrupti debent accedere easque cum benedictione sacerdotis, sicut in sacramentario continetur, accipere. Sed prius eas dotali titulo debent conligare. 390. Ut omnes a minore usque ad maiorem suis sacerdotibus sicut ipsi Domino obedientes existant, cuius vice legatione in ecclesia funguntur. Ex capitulis domni Karoli Theodonis villa firmatis. Volumus atque praecipimus, ut omnes suis sacerdotibus tam maioris ordinis quam et inferioris a minimo usque ad maximum, ut summo Deo, cuius vice in ecclesia legatione funguntur, oboedientes existant. Nam nullo pacto agnoscere possumus, qualiter nobis fideles existere possunt, qui Deo infidi et suis sacerdotibus inoboedientes apparuerint; aut qualiter nobis obedientes nostrisque ministris ac legatis obtemperantes erunt, qui illis in Dei causis et ecclesiarum utilitatibus non obtemperant. Potius namque iuxta veritatis vocem ille metuendus est, qui potest animam et corpus perdere in gehennam, quam ille qui corpus torquere et honores temporales potest auferre. De illis dictum est: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Et alibi: Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei. Et rursus: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, melius est illi, ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris. Et iterum: Qui vos recipit, me recipit; et qui me recipit, recipit eum, qui me misit. Et multa alia horum similia. His ergo fulti oraculis iubemus, ut omnes eis pro viribus ad eorum peragenda ministeria et ad malos et peccatores atque neglegentes homines distringendos summopere oboedientes existant. Qui autem in his, quod absit, aut neglegentes eisque inoboedientes fuerint inventi, sciant se nec in nostro imperio honores retinere, licet etiam filii nostri fuerint, nec in palatio locum, neque nobiscum aut cum nostris societatem aut communionem ullam habere, sed magis sub magna districtione et ariditate poenas luere. In his namque omnium nostrorum fidelium volumus agnoscere fidem ac benivolentiam; quoniam si haec fideliter et utiliter impleverint, tunc Deo et nobis fideles erunt; si autem, quod absit, secus egerint, tunc non solum infideles, sed infames atque reprobi manifeste apparentes notabuntur, eorumque domus publicabuntur et ipsi exiliabuntur. 391. De infantum baptismo et ecclesiarum vel altarium seu fidelium consignandorum dubitatione, quid agendum sit. Placuit, ut infantes, quando non inveniuntur certissimi testes, qui eos sine dubitatione baptizatos esse testentur, neque ipsi sunt per aetatem idonei de traditis sibi sacramentis respondere, absque ullo scrupulo tempore legitimo baptizari. Similiter et de ecclesiis vel altaribus atque consignandis fidelibus, quotiens super his dubitatur, agendum est; id est, ut sine ulla trepidatione consecrentur et fideles confirmentur; quoniam quod non ostenditur gestum, ratio non sinit ut videatur iteratum. 392. De advocatis vel defensoribus ecclesiarum a principe postulandis. Pro ecclesiarum causis ac necessitatibus earum atque servorum Dei advocati seu defensores, quotiens necessitas ingruerit, a principe postulentur, et ab eo fideliter atque libenter iuxta canonicas sanctiones fidelissimi dentur. 393. Ut ubi quisque ordinatur, ibi pertineat. Clerici cuiuslibet gradus in quibuscumque locis ordinati fuerint ministri, ad eadem loca pertineant atque in ipsis locis perseverent. 394. De presbiteris et ministris ecclesiae, ut a suis et non ab aliis episcopis crisma petant vel accipiant. Et de chorepiscoporum cassanda superstitione. In singulis episcoporum parrochiis presbiteri eorumque ministri non a quibuslibet episcopis, sed a suis propriis, crisma petant vel accipiant. Nec alio unquam tempore iuxta sanctos canones vel secundum morem Romanum, nisi in coena Domini, sanctum crisma conficiatur. Quibus etiam diebus presbiteris vel eorum ministris canonice dispensandum est, sed non aliis tradendum, nisi solummodo presbiteris vel diaconibus aut subdiaconibus bene fidelibus. Indignum enim est, ut alii illud suscipiant, nisi illi qui hoc in tradendo usuri sunt. Similiter et hoc statutum est, ut a corepiscopis, qui iuxta sanctorum decreta locum septuaginta discipulorum, id est presbiterorum, tenent, vel ab ipsis presbiteris nec virginum consecratio nec sancti Spiritus traditio nec ecclesiarum vel altarium consecratio vel illa, quae solis episcopis debentur, fiat. Nam si a duobus episcopis episcopus non potest consecrari, quomodo ille episcopus erit, aut aliquid de episcopali ministerio, nisi quantum presbiter, cuius locum in ecclesia tenet, agere poterit? Omnia ergo, quae isti praesumptiose de episcopali ministerio egerunt, irrita esse comprobantur et effectu carere, atque per omnia tam ab apostolica sede, quam et omnium episcoporum decreto irrita esse et potius nocumenta, quam aliqua adiumenta sunt iudicata ac saepius interdicta. Ideoque ne fiant omnino sub anathematis vinculo interdicimus, atque qui ab eis sunt polluti potius quam sanctificati, in meliorem statum canonice, id est a tribus ordinatis episcopis, ut reformentur iubemus; quia reformatio non est iteratio, sed ecclesiastica et canonica perfectio. 395. De his qui rapiunt feminas, ut eas non habeant uxores. Placuit, ut hi, qui rapiunt feminas vel furantur aut seducunt, ut eas nullatenus habeant uxores, quamvis eis postmodum conveniat, aut eas dotaverint vel nuptialiter cum consensu parentum suorum acceperint. Si quis autem uxorem habere voluerit, canonice et legaliter eam accipiat et non rapiat. Qui vero eam rapuerit vel furatus fuerit aut seduxerit, numquam eam uxorem habeat; sed propinquis suis eam legalibus reddat, et in triplo plenum bannum dominicum conponat, et insuper canonice publicam poenitentiam gerat. Ad quod omnes una voce clamaverunt dicentes: « Ista omnes firmiter tenere volumus et in perpetum ab omnibus conservari optamus. 396. Quod in omnibus locis Deus orandus sit, et non in aliis, quam in Deo dicatis ab episcopis, locis missa sit celebranda. Sciendum est omnibus, quod et in alis conpetentibus locis, si locus basilicae procul fuerit, oratio ad Deum et confessio peccatorum fieri debeat et possit, missarum vero celebratio nonnisi in locis ab episcopis Deo dicatis, excepto tempore hostilitatis, et in hoc nonnisi in altaribus et tabernaculis ab episcopis Deo dicatis nullatenus rite fieri possit aut debeat. 397. De secularibus qui episcopis suis inobedientes existunt et ad emendationem sui tardant venire, quid agendum sit. Si quis secularium tam maioris ordinis quam et inferioris, peccatum egerit et vocatus sui episcopi auctoritate ad emendationem ac poenitentiam venire distulerit, tamdiu sit ab ecclesia extorris et a catholicorum consortio sequestratus, quousque quod inlicite commisit, emendet ac reatum suum usque ad satisfactionem canonice diluat, atque reconciliatione proprii episcopi divinis precibus indulgentiam consequatur et veniam, ecclesiaeque gremio, a cuius utero deviaverat, peracta satisfactione ab eodem emendatus episcopo canonice reddatur. 398. De clericis, ut non utantur armis vel sagis. Ut clerici pompis aut sagis vel armis non utantur. 399. Ut ea quae episcopus in sua diocesi corrigere non valet, ad alios referat praesules, vel si necesse fuerit regi intimet. Ut ea, quae in sua diocesi episcopus per se suosque corrigere vel emendare nequiverit, coram reliquis episcopis ad corrigendum insinuet vel regi indicare non tardet; ut qui ecclesiasticis regulis inoboediens apparuerit, per potestates exteras corrigatur. 400. De his qui Deo famulantur, si in baratrum fornicationis ceciderint, qualiter corrigendi sint. Statuimus, ut quisquis servorum Dei vel ancillarum Christi in crimen fornicationis lapsus fuerit, quod in carcere poenitentiam faciat in pane et aqua. Et si ordinatus presbiter sit, duos annos in carcere permaneat, et ante flagellatus et scorticatus videatur; et post episcopus augeat. Si autem clericus vel monachus in hoc peccatum inciderit, post tertiam verberationem in carcerem missus, vertentem annum ibi poenitentiam agat. Similiter et nonanes velatae eadem poenitentia teneantur, et radantur omnes capilli capitis eius. 401. De his qui a paganis baptizati fuerint. Praecipimus, ut qui a paganis baptizati sunt, denuo a Christi sacerdotibus in nomine sanctae Trinitatis baptizentur, et postea ab episcopis crismentur, quia aliter christiani nec dici nec esse possunt. 402. De his qui a corepiscopis confirmati fuerint. Si quis ab episcopo et non a corepiscopo, qui non episcopus, sed vicarius episcopi, priusquam prohibiti essent, et erant et dicebantur, fuerit confirmatus, reiterari talis confirmatio non debet. Nam corepiscopi ante apostolicam atque synodalem prohibitionem non ex numero apostolorum, sed ex septuaginta discipulorum, ut sacri canones testantur, ordine erant, quos numquam spiritum paraclitum tradidisse novimus. Sed quia olim, ut dictum est, iam dicti corepiscopi prohibiti sunt, ideo modo nihil sunt, nec spiritum paraclitum ullo umquam tempore tradere potuerunt nec modo possunt. Quapropter non apparet iteratum quod olim canonice non agnoscitur patratum. 403. Ut qui ab hereticis baptizatus fuerit in nomine sanctae Trinitatis, non rebaptizetur, sed sola manus impositione perficiatur. Quicumque baptizatus fuerit ab hereticis in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, nullo modo rebaptizari debet, sed per solam manus inpositionem purgandus est. 404. Ut baptizandi symbolum discant fidei. Baptizandos oportet fidei symbolum discere et quinta feria ultimae septimanae episcopo vel presbiteris reddere. Et qui in aegritudine constituti baptismum perceperint, sani facti fidei symbolo doceantur, ut noverint, quanta natione digni sunt habiti. Oportet etiam baptizatos post baptismum crisma caeleste percipere et regni Christi participes fieri. 405. Ut hi de quibus dubitatur utrum baptizati sint an non, vel a presbitero diis immolanti vel immolatitiis carnibus vescenti sunt baptizati, ut rebaptizentur. Quod hi qui dubitant utrum sint baptizati an non, vel a presbitero diis mactanti vel immolatitiis carnibus vescenti, fuerint baptizati, ut baptizentur praeceptum est. 406. Ne ullus plusquam duas uxores accipiat. Ne quisquam amplius quam duas accipiat uxores, quia iam tertia superflua est. 407. De orationibus et elemosinis ac missarum celebrationibus pro fidelibus defunctis fideliter agendis; quibus impii carere debent; quoniam nec eorum elemosina a sacerdotibus vel reliquis fidelibus accipienda est. Quod pro catholicis defunctis sint memoriae faciendae et oblationes et orationes Deo offerendae. Non tamen pro impiis, quamvis sint christiani, ex his aliquid agere licebit. 408. Ut nullus episcopus sive presbiter aliam causam in synodo prius suggerat, quam ea quae ad emendationem vitae pertinent, finiantur. Nullus episcoporum vel presbiterorum aliquam prius causam suggerere audeat, quam ea, quae ad emendationem vitae et ad severitatem regulae atque ad animae remedia et vitae pertinent, finiantur. 409. De his qui facultatem ecclesiae petunt a regibus prava cupiditate illecti, quid agendum sit. Qui reculam ecclesiae petunt a regibus, et horrendae cupiditatis impulsu egentium substantiam rapiunt, irrita habeantur quae optinent, et a communione ecclesiae, cuius facultatem auferre cupiunt, excludantur. 410. Ut nullus episcopus alterius episcopi res devastet aut plebes invadat. Ne parrochias cuiuslibet episcopi alterius civitatis episcopus canonum temerator invadat, et vesanae cupiditatis facibus inflammatus suisque admodum non contentus rapiat aliena. 411. De eo qui munuscula ecclesiae fraudaverit vel quolibet modo invaserit, ut ab ecclesiae communione arceatur. Si quis cuiusque munuscula ecclesiae sanctis scripturarum titulis collata nefaria calliditate abstulerit, fraudaverit, invaserit, retentaverit atque suppresserit, et non statim a sacerdote commonitus Deo collata reddiderit, ab Ecclesiae catholicae communione pellatur. 412. De episcopo iudicato, si apostolicam appellare sedem voluerit. Ut iudicatus episcopus ad apostolicam sedem, si voluerit, appellet. Concilio Sardicense titulo quinto. Quod si appellaverit, in cathedram ipsius alter non ordinetur. 413. De his qui a iudicibus, quos primates dederunt, appellaverint, quid agendum sit. Ut si a iudicibus, quos primas dederit, quis appellaverit, alii iudices amplioris numeri decernantur. Quod si et ab ipsis appellaverit, ad sententiam concilii causa deferatur. 414. De presbiteris, ut inconsulto episcopo non praesumant celebrare agendam. Ut presbiteri inconsulto episcopo in quolibet loco agendam non audeant celebrare. 415. Ne aliquis presbiter civitatis sine episcopi praecepto aliquid agat. Ut presbiter civitatis sine iussione sui episcopi nihil iubeat nec in unaquaque parrochia aliquid agat. 416. Ne presbiteri rem ecclesiae sine sui consensu episcopi vendant. Ut presbiteri rem ecclesiae sine consensu episcopi sui non vendant. 417. De abiecto clerico ab aliena ecclesia non recipiendo. Ut abiectum clericum aliena ecclesia non admittat. 418. Ut ad Patrem oratio semper dirigatur. Ut nullus in praecibus nisi ad Patrem dirigat orationem. Et ut prius eas cum instructioribus tractet. 419. De rebus ecclesiae a nullo iniuste retentandis vel diripiendis. Ne cui liceat res vel facultates ecclesiis aut monasteriis vel xenodochiis pro quacumque eleemosina cum iustitia delegatas retentare, alienare atque subtrahere. Quod si quis fecerit, tamquam necator pauperum antiquorum canonum sententiis constrictus ab ecclesiae liminibus excludatur, donec ea, quae sublata sunt aut retenta, reddantur. 420. Ut ab ecclesiae societate extorris habeatur, quicumque eius rebus dampnum intulerit. Ut nullus episcoporum aut cuiuslibet ordinis clericus vel alia quaecunque persona quibuslibet conditionibus seu in uno regno seu in alio positas alterius cuiuscumque ecclesiae res aut petat aut praesumat accipere. Quod si fecerit, tamdiu habeatur a communione altaris vel ab omnium fratrum ac filiorum caritate suspensus, donec ipse ecclesiae, cuius directo ordine iuris est, ablata restituat. 421. De privilegiis ecclesiarum inlibate servandis. Privilegia atque praecepta ecclesiarum manere semper incorrupta praecipimus. Et quicquid ab antecessoribus vel parentibus nostris circa sacrosanctarum ecclesiarum utilitates constitutum est, vel quae singuli quique antistites pro causis ecclesiasticis impetrarunt, sub poena sacrilegii iugi solidata aeternitate serventur. 422. De clericis a propriis episcopis corrigendis. Placuit, ut clerici non distringantur vel diiudicentur nisi a propriis episcopis. Fas enim non est, ut divini muneris ministri temporalium potestatum subdantur arbitrio. Nam si propriorum episcoporum iussionibus inoboedientes extiterint, tunc iuxta canonicas sanctiones per potestates exteras adducantur, id est per iudices saeculares. 423. Ut nullus chorepiscopus per inpositionem manus Spiritum sanctum tradat aut consecrationem faciat. Placuit, ut sicut Leonis papae et omnium episcoporum nostrorum atque reliquorum fidelium generali et synodali consultu decrevimus, ut nullus corepiscopus per manus inpositionem Spiritum sanctum tradere, aut sacerdotes vel levitas aut subdia conos sacrare, vel virgines velare, aut sanctum crisma conficere, vel ecclesias aut altaria sacrare, aut benedictionem in publica missa populis tribuere praesumat: quae omnia summis pontificibus, id est cathedralibus episcopis debentur, et non chorepiscopis vel presbiteris, quorum formam iuxta sanctorum canonum decreta chorepiscopi gerunt. Si autem hi aliquid ex his agere temptaverint, irrita erunt, quae ab eis geruntur, et ipsi omni ecclesiastico honore funditus priventur. 424. De his qui a chorepiscopis sunt ordinati presbiteri, diaconi vel subdiaconi. Ut hi, qui a chorepiscopis presbiteri vel diaconi aut subdiaconi sunt ordinati, nullatenus in presbiteratus vel diaconatus aut subdiaconatus officio ministrare praesumant. Similiter homines, qui ab imperitis ab eis videntur esse confirmati, vel virgines seu ecclesiae sacratae aut crisma confectum sive altaria dedicata pro confirmatis vel sacratis aut dedicatis minime habeantur; quia quae illi non habuerunt, dare non potuerunt, quoniam ex his eis quicquam agere non licet: quae omnia summis pontificibus debentur et non chorepiscopis, qui nec summi pontifices vel episcopi fuerunt, nec deinceps unquam fieri possunt. Nullum enim ex septuaginta ex his aliquid unquam fecisse legimus vel scimus; ad quorum exemplum et formam presbiteros vel chorepiscopos, antequam ipsi chorepiscopi prohibiti essent, fuisse agnovimus. Haec vero omnia a cathedralibus episcopis, qui a provincialibus episcopis aut praesentia aut iudicio metropolitani consecrati esse noscuntur, agenda sunt, et non a presbiteris vel chorepiscopis, qui ambo unius formae esse videntur. Quae si ab eis aut propter imperitiam aut propter praesumptionem acta, ut praedictum est, ab imperitis esse putantur, a cathedralibus tamen episcopis reformanda vel peragenda sunt; quia quae illi in his agere cogitarunt, inperfecta remanserunt, et ut iam praelibatum est, quod illi non habuerunt, dare non potuerunt. Episcopi namque non fuerunt; quia nec a tribus episcopis, nec ad aliquam episcopalem cathedram ordinati fuerunt, et ideo ex his nihil agere potuerunt. Et ne alicui talis ordinatio vel confirmatio aut consecratio reiteratio esse videatur, adtendat illud, quod scriptum est: Quod non ostenditur gestum, ratio non sinit ut videatur iteratum. Et reliqua talia eorumque similia. 425. Ne iudices de excessibus malorum iudicent aliquid extra conibentiam sacerdotum. Ne iudices quicquam de perfidorum excessibus, extra sacerdotum cohibentiam, iudicare praesumant. 426. De presbiteris episcoporum, quo ipsi ire non potuerint, ad corrigendum mittendis. Ut episcopi tunc inmunes habeantur a damnis, cum eorum presbiteros ad ea quae ipsi non correxerint, miserint corrigenda. 427. De eo qui fallax in fiae repertus fuerit. Si coram hominibus repertum mendacium et infamem facit et dampnis affligit, quanto magis in divina fallax fide praeventus, non erit penitus ad accusationem vel ad testimonium admittendus. Merito ergo accusare et testificare prohibentur, qui in recta fide suspecti sunt. 428. Quod non solum flagitia deflenda, sed etiam amaris poenitentiae fletibus sint eradicanda. Sicut deflendum christianis est eorum scelus, qui in Christo praevaricatores existunt; ita modis omnibus decernendum, ut absque satisfactione ecclesiae nullus omnino veniam mereatur, qui a meliore proposito ad deterius declinasse convincitur, quia crudelis et stupenda praesumptio crudeliori debet extirpari supplicio. 429. De illo qui non solum furtum fecerit, verum et qui furi consenserit. Non solum ille, qui furtum fecerit, sed etiam et quicunque conscius fuerit vel furto ablata sciens susceperit, in numero furantium habeatur et simili vindictae subiaceat. 430. Ut in sancto paschae sabbato, die et parasceue missae non agantur. Ut sabbato sancto, hoc est in vigilia paschae, ieiunium ante noctis initium nisi a parvulis aut infirmis non solvatur; nec missa in parasceue aut in eodem sabbato sancto vel divina mysteria his duobus diebus celebrentur. Canonibus quippe iubentibus biduo ista sacramenta penitus non debent celebrari. 431. De his qui in locis illicitis et minime consecratis contra canonicam auctoritatem missas celebrare vel audire praesumunt. Statutum saepissime et inhibitum est, ut missarum celebrationes in locis incongruentibus fieri omnino non debeant. Simul et hoc decretum est, ut si quis presbiterorum, excepto quando in itinere pergitur et locus basilicae procul est et id in altaribus ab episcopo consecratis fieri necessitas conpellit, ne populus Dei sine missarum celebratione et corporis et sanguinis dominici perceptione maneat, missarum celebrationes in huiuscemodi illicitis locis post tot tantasque prohibitiones facere tantaverit, gradus sui periculum incurrat. Et hoc populis denuntiandum est, ne missas in praedictis illicitis locis sacerdotibus cantare suadeant vel haec illicita facere presbiteros deprecentur; quoniam scriptum est: Vide ne offeras holocausta tua in omni loco, quem videris; sed in loco, quem elegerit Dominus, ut ponat nomen suum ibi. Satius igitur est missam non audire, quam eam ubi non licet nec oportet caelebrare nec audire. Et in canonibus legitur, ut nullus sacerdotum in domibus vel in aliis locis nisi in ecclesiis dedicatis celebrare missas audeat. Si quis contra haec decreta egerit, canonica correctione feriatur. Simul et hoc statutum est, ut nullus sacerdos in aliis quam in Deo dicatis vasis et ab episcopis consecratis ministrare seu missas celebrare praesumat: quia sicut non est concessum, ut alii missas cantent et sacrificia consecrent, quam illi, qui ab episcopis sunt consecrati, ita non est licitum, ut in aliis domibus vel altaribus aut vasis missas sacerdotes caelebrare praesumant, quam ab episcopis consecratis. Sunt etiam ab episcopis consecranda et benedicenda corporales pallae ac alia vestimenta sacerdotalia, necnon et omnia, quae in usus basilicae vel altaris sive in ministerio sacerdotum ad divina mysteria explenda conplectuntur, quatenus cum his sacris Deo sacratius sive placabilius ministrare valeant. Unde et in aliis sanctorum patrum decretis legitur: « Quamquam Deum vera fide ubique orare liceat, sacrificia vero offerre aut corpus Domini confici nullo modo legimus aut veraciter scimus in aliis locis iuste fieri, nisi in locis Deo ab episcopo dicatis, nisi causa hostilitatis aut summae necessitatis: et hoc non in mansionibus aut in domibus non sacratis, sed in tabernaculis dedicatis ab episcopis, et altaribus a pontificibus sacra unctione unctis et divinis precibus consecratis, et hoc summa ex necessitate et in itinere procul ab ecclesia positis, ne populus sine missarum solempniis et sacramenti corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi perceptione remaneat. » Ab antiquis autem patribus et praedecessoribus nostris nulla alia ex occasione aut pigritia seu praesumptione, sed pro praedicta necessitate hoc concessum esse legimus. Aliter quoque nisi ut praefixum est in locis non consecratis missarum solempnia agere non licet. Et hoc nonnisi ex summis et pro praedictis necessitatibus fieri ullo modo licet; quoniam lex divina admodum praecipiens ait: Caveat quisque, ne offerat holocausta sua in omni loco, quem Dominus elegit. Et alibi: Recte offert, qui ad ecclesiam necessitate praeoccupante aut infirmitate venire non potest et aliubi Deum orat. Sed non recte dividit, qui in locis illicitis et altaribus minime consecratis missarum celebrationes peragit. Multo enim melius est missas non cantare aut audire, quam in locis illicitis missas cantare aut audire: quoniam qui illicita agit et prohibita facit, non modicum errat et nimis peccat; et nisi poenitentiam canonice et iuste in hoc se ulo ex hoc egerit, maximam condempnationem in futuro iudicio propter hoc indubitanter percipiet. Multa vero et innumerabilia exempla ex his in supradictis legalibus et in aliis canonicis et divinis libris inveniuntur, quae hic pro prolixitate inserere distulimus et pro fastidio ac labore scriptoris sive lectoris hic non inseruimus. Nam si quis ex his potiora et plura exempla invenire desiderat, in praefixis libris sufficienter legendo et diligenter quaerendo invenire poterit. Si quis ergo post tot prohibitiones haec decreta apostolica et synodali atque imperiali auctoritate renovata et maxime omnium imperii nostri populorum ac procerum nostrorum consensu et hortatu conscripta atque firmata temerare praesumpserit, si clericus fuerit, gradus sui periculo subiacebit; si vero monachus aut laicus fuerit, a liminibus ecclesiae usque ad ecclesiae satisfactionem extorris fiat. Si autem, quod absit, suo episcopo vel reliquis sacerdotibus inobediens vel contumax extiterit, a comitibus vel missis nostris comprehensus in carcerem usque ad nostram et proprii episcopi atque ecclesiae satisfactionem sub magna aerumna retrusus maneat. 432. Quod incestum committat, qui se consanguineae suae usque ad affinitatis lineam coniungit. Nullus fidelium usque adfinitatis lineam, id est usque in septimam progeniem consanguineam suam ducat uxorem vel eam quoquo modo incesti macula polluat. Si quis vero hoc scienter temerare praesumpserit, si liber est, bannum nostrum, id est sexaginta solidos, fisco nostro persolvat, et insuper canonice ut incestus luat ac publice iuxta canonicos gradus peniteat. Si autem servus vel ecclesiasticus fuerit, publice flagelletur ac decalvetur, et iuxta proprii episcopi iussionem poenitentiam publice et canonice gerat. Quod si aliquis tam liber quam servus aut ecclesiasticus vel fiscalinus episcopo proprio vel suo sacerdoti aut archidiacono inobediens vel contumax sive de hoc sive de alio quolibet scelere extiterit, omnes res eius a comite et a misso episcopi ei contendantur, usque dum episcopo suo obediat, ut canonice poeniteat. Quod si nec se ita correxerit et ad episcopum et canonicam poenitentiam venire distulerit, a comite comprehendatur et in carcerem sub magna aerumna retrursus teneatur, nec rerum suarum potestatem habeat, quousque episcopus iusserit. Quod si comes vel eius ministri haec adimplere distulerint, canonice ab episcopo vel a suo ministro excommunicetur, et usque dum haec pleniter adimpleat, semper communione catholicorum careat, usque dum ipsi episcopo humanius erga eum aliquid agere placuerit. Si vero, quod non optamus, ipse comes aut de praedictis causis aut de ipsa excommunicatione inobediens aut neglegens apparuerit, honore comitatus pariter et communione careat, usque dum ambo in nostram praesentiam veniant, ut nos illum episcopali auctoritate atque imperiali metu ita corrigamus, ut ceteri timorem habeant nec deinceps talia committere ullatenus audeant. 433. Ut incesti, quamdiu in scelere manent, non fidelium christianorum, sed tantum aut gentilium catecuminorum vel energuminorum locum teneant. Incesti dum in ipso detestando atque infando scelere maneant, non inter fideles christianos, sed inter gentiles aut catecuminos vel energuminos habeantur; id est cum christianis non cibum sumant, non potum, non in eodem vasculo edant aut bibant; sed soli hoc faciant. Non osculentur aut salutentur ab eis. Sed si suis sacerdotibus inobedientes extiterint et a tam nefandissimo se scelere segregare atque ad publicam poenitentiam redire noluerint, inter eos habeantur, qui spiritu periclitantur immundo, vel etiam inter eos, de quibus ipsa Veritas ait: Si te non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Nam cum fidelibus non debent orare nec in ecclesiam intrare, sed ad ianuam ecclesiae excubare, et intrantibus in eam atque exeuntibus ex ea vultu in terra prostrato veniam postulare, et ut pro se orare non dedignentur flagitare, et lacrymis perfusi vultu contrito atque humiliato spiritu semper omnibus apparere, usque ad satisfactionem ecclesiae et proprii episcopi canonicam reconciliationem manere, et ad pristinum incestum numquam redire, nec secularia negotia exercere, nec placitis aut accusationibus vel testimoniis interesse, sed crebris sacerdotum precibus manusque pontificis proprii inpositionibus et elemosinarum largitionibus atque ceterorum hominum exhibitionibus eos purgari sanarique oportet. 434. De incestis nullo coniugii nomine praevalendis Incestos nullo coniugii nomine praevalendos esse censemus. 435. De incestis coniunctionibus. Si quis eo gradu se incestuoso ordine cum his personis, quibus a divinis regulis prohibitum est, coniunxerit, usquequo poenitentiam sequestratione testentur, utrique communione priventur, et neque in palatio habere militiam, neque in foro agendarum causarum licentiam habebunt. Nam quoquo modo praedicto se incesto coniunxerint, episcopi seu presbiteri, in quorum dioecesi vel pago actum fuerit, regi vel iudicibus scelus perpetratum adnuntient; ut cum ipsis denuntiatum fuerit, se ab eorum communione aut cohabitatione sequestrent. Res autem eorum ad primos parentes usque ad sequestrationem perveniant sub ea conditione, ut antequam segregentur, per nullum ingenium, neque per parentes, neque per emptionem, neque per auctoritatem regiam ad proprias perveniant facultates, nisi praefatum scelus sequestrationis separatione et poenitentia fateantur. 436. De canonicae accusationis ordine. Accusationis ordinem canonicis dudum regulis institutum servare iubemus, ut si quis clericus in criminali vel in leviori causa pulsatur vel in discrimine capitis arcessitur, non statim reus aestimetur, quia accusari potuit, ne subiectam innocentiam faciamus; sed quisquis ille est, qui crimen intendit, in iudicium episcopale veniat, nomen rei indicet, vinculum inscriptionis arripiat, custodiat similitudinem, habita tamen dignitatis aestimatione patiatur. Nec sibi fore noverit licentiam mentiendi, cum calumniantes ad vindictam poscat similitudo supplicii. 437. De servis et libertis vel infamibus personis non recipiendis. Omnes servi vel liberti omnesque infames personae non permittantur maiores natu accusare, vel omnes, quos ad accusanda publica crimina leges publicae non admittunt. Infames sunt cuncti, quos decreta canonica et ecclesiastica atque leges seculares ascribunt infames esse. 438. De episcopis et reliquis sacerdotibus vel clericis ad seculares iudices minime accusandis. Si quis episcopus, presbiter aut diaconus vel quilibet clerici apud episcopos, quia alibi non oportet, a qualibet persona fuerint accusati, quicumque fuerit sive ille sublimis vir honoris, sive ullius alterius dignitatis, qui hoc genus inlaudabilis intentionis arripuit, noverit docenda probationibus, monstranda documentis se debere inferre. Si quis ergo circa huiusmodi personas non probanda detulerit, auctoritate huius sanctionis intelligat se iacturam famae propriae sustinere; ut damno pudoris, existimationis dispendio discat sibi alienae verecundiae impune insidiari saltem de cetero non licere. Nam sicut episcopos, presbiteros, diaconos caeterosque, si his obiecta potuerint comprobare, ab ecclesiasticis gradibus aequum est removeri: ita similis videri debet iustitiae modus, quod appetitae innocentiae moderatam deferri iussimus ultionem. Ideo huiuscemodi dumtaxat causas episcopi sub testificatione multorum actis audire debebunt. 439. De primatum et metropolitanorum differentia. Nulli alii metropolitani appellentur primates, nisi illi qui primas sedes tenent, et quos sancti patres synodali et apostolica auctoritate primates esse decreverunt. Reliqui vero, qui alias metropolitanas sedes sunt adepti, non primates, sed metropolitani vocentur. 440. De familiaribus vel hominibus tam liberis quam servis dominum accusantibus vel secreta eius prodentibus quid agendum sit. Si quis ex familiaribus vel ex servis cuiuslibet domus cuiuscumque criminis delator atque accusator emerserit, eius existimatione caput atque fortunas petiturus, cuius familiaritati vel dominio inhaeserit: ante exhibitionem testium, ante examinatum iudicium in ipsa expositione criminum atque accusationis exordio ultore gladio feriatur. Vocem enim funestam potius intercidi quam audiri oportet. Eorum vero accusandi sacerdotes vel testificandi in eos os obstruimus, quos non humanis, sed divinis vocibus mortuos esse scimus. 441. Quod episcopi a Deo, cuius servi existunt, sint iudicandi, accusandi vel dampnandi; quia iuxta Apostolum nemo alienum servum debet iudicare. Et quod non ab humanis aut pravae vitae hominibus sint lacerandi, ipso Domino regulam tribuente. Episcopi a Deo iudicandi sunt, non ab humanis aut pravae vitae hominibus sunt lacerandi, ipso Domino exemplum dante, quando per ipsum et non per alios vendentes et ementes eiecit de templo et mensas nummulariorum proprio evertit flagello et eiecit de templo. Et sicut alibi ait: Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos discernit. 442. De his qui se ipsos quocumque modo necant. Quicumque se propria voluntate aut in aquam iactaverit, aut collum ligaverit, aut de arbore praecipitaverit, aut ferro percusserit, aut cuilibet voluntariae se morti tradiderit, istorum oblatio non recipiatur . 443. De his qui clericum iniuriaverint. Quicumque iudex aut secularis presbitero aut diacono aut cuilibet de clero aut de iunioribus matris ecclesiae absque audientia episcopi vel archidiaconi vel archipresbiteri iniuriam inferre praesumpserit, anathema ab omnium christianorum consortio habeatur. 444. Ne laici intersint, quando canonica iura ventilantur vel regularia examinantur, nisi in propria accusentur persona. Quando ea, quae canonica sunt, ventilantur vel quaedam regularia examinantur, nec iudices seculares neque aliquos laicos interesse oportet, nisi eos tantummodo qui in propria accusantur persona. 445. Ut ecclesiastica iura semper inviolata permaneant. Monemus, ut iura ecclesiarum, sicut a patribus divinitus inspiratis sunt ordinata, inviolata permaneant. Nihil alienum inprobus ambitus concupiscat, nec per alterius imitationem suum aliquis quaerat augmentum. 446. Suggestio populi ad imperatorem Karolum et episcopos. Deus ad hoc vestram religiositatem ordinavit, ut et iniustitias removeatis, et praesumptiones abscidatis, et sacerdotibus laborantibus succurratis, et multis opprobriis locum non praebeatis, sed post agnitionem ei, qui calumniam patitur, adiutorium feratis; illum vero, qui calumniam facit, si vere est calumniator, abscidatis. 447. De alienis iudicibus non recipiendis, et peregrina iudicia vel examina respuenda. Episcopis singulorum locorum omnium, qui sub eorum degunt moderamine, curae sit causas utilitatesque disponere. Valde enim est incongruum, ut omissis suis alii quilibet illorum se causis admisceant, sed illi eorum vitam conpetenti regularique debeant moderatione disponere, qui eos ordinare canonice possunt, vel a quibus ordinati sunt, et qui pro commissis eorumque animabus conpelluntur reddere rationem. 448. De episcopo qui adversus proprium metropolitanum vel contra alios quosque habuerit causam, quid agendum sit. Si forte, quod non optamus, aliquem episcopum contra proprium metropolitanum vel contra alios quosque contingat aliquid habere causae, decrevimus, ut ob hoc sedis apostolicae iudicium hi, qui petere festinant, licentiam habeant: quod scitis canonum etiam antiquorum patrum institutione permissum. 449. Quod fundamentum totius bonitatis sit Christus Iesus, et qualiter in ovile ovium per ostium sit intrandum. Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id, quod positum est, qui est Christus. Quisquis ergo cum dilectione Dei et proximi fidei, quae in Christo est, firmitatem tenet, eundem Iesum Christum Dei et hominis filium apud se posuit fundamentum. Sperandum ergo est, quia ubi Christus fundamentum est, bonorum quoque operum sequatur officium. Ipsa quoque per se Veritas dicit: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro; qui autem intrat per ostium, pastor est ovium. Et paulo post subiecit dicens: Ego sum ostium. Ille ergo in ovile ovium intrat per ostium, qui intrat per Christum. Ipse autem per Christum ingreditur, qui de eodem creatore ac redemptore humani generis vera sentit et praedicat et praedicata custodit; culmen regiminis ad officium portandi oneris suscepit, non ad appetitum gloriae transitorii honoris; curae quoque suscepti ovilis solerter invigilat, ne oves Dei aut perversi homines prava loquentes dilanient, aut maligni spiritus delectamenta vitiorum suadentes devastent. 450. De causis definitis minime recommovendis. Flagitari iudicium non debet de causa quae deffinita vel iudicata est. 451. De his qui contra praepositos suos se erigunt, et de accusatoribus vel testibus inimicis, quid agendum sit. Qui se contra praepositos suos erigunt, profecto ostenditur quia esse servi Dei contemnunt. Filius Dei in sancto ait Euangelio: Ego non accuso nec iudico quemquam. Nihil enim sine Patre facit Filius, quia communis eorum operatio est et unita voluntas. Hoc vero in loco quasi iudex loquitur, dicens qualis iudex, quales testes Deo esse debeant, ut cognoscant homines in iudicando, quod non ex voluntate et potestate sua, sed ex aequitate debeant formare sententiam. Iustitia in iudicando est manifestanda, non potentia. 452. De regulis clericorum. Clerici lege patrum monentur, ut a vulgari vita seclusi, a mundi voluptatibus sese abstineant; non spectaculis, non pompis intersint; convivia publica fugiant; privata non tantum pudica, sed sobria colant; usuris nequaquam incumbant, qui nec turpium occupationes lucrorum fraudesque cuiusquam studiose appetant; amorem pecuniae quasi materiam cunctorum criminum fugiant; secularia officia negotiaque abiciant: honorum gradus per ambitiones non appetant; pro beneficiis medicinae Dei munera non accipiant; dolos et coniurationes caveant; odium, aemulationem, detractionem et invidiam fugiant; non vanis oculis, non infreni lingua aut petulanti tumidoque gestu incedant; sed pudorem ac verecundiam mentis simplici habitu et incessu ostendant; obscoenitatem etiam verborum sicut et operum penitus exsecrentur; viduarum ac virginum visitationes frequentationesque fugiant; contubernia extranearum feminarum nullatenus appetant. Castimoniam quoque inviolati corporis perpetuo conservare studeant, aut certe unius matrimonii vinculo foederentur. Senioribus quoque debitam praebeant oboedientiam, neque ullo iactantiae studio semetipsos attollant. Postremo in doctrina, in lectionibus, psalmis, hymnis, canticis spiritalibus, exercitio iugi incumbant. Tales enim esse debent, qui divinis cultibus sese mancipandos studeant; scilicet ut dum scientiae operam dant, doctrinae gratiam populis administrent. 453. De neganda accusatorum licentia criminandi, priusquam se ipsos purgaverint de his quae eis obiciuntur. Neganda est accusatis licentia criminandi, priusquam se crimine quo praemuntur exuerint. 454. De falsis testibus et periuris quid agendum sit. Si quis convictus fuerit aliquos ad falsum testimonium vel periurium adtraxisse aut per quamcumque corruptionem sollicitasse, ipse quidem usque ad exitum non communicet. 455. De qualitate virginis in coniugio. Sciscitandum est si vult pater virginis, quia caput mulieris vir. Requirenda est a patre voluntas virginum, dum Deus relinquat hominem in manibus consilii sui. 456. Ut clerici vel laici in aliena ecclesia non communicent sine litteris episcopi sui. Statutum est, ut unusquisque clericus vel laicus non communicet in aliena plebe sine litteris episcopi sui. 457. Ut laici contemptores canonum excommunicentur, clerici vero honore priventur. Si quis statuta supergressus corruperit vel pro nihilo habenda putaverit, si laicus est, communione; si clericus, honore privetur. 458. Ut qui clericum alienum defendere nititur, communione privetur. Si forte aliquis clericorum regulam disciplinae ecclesiasticae subterfugiens fuerit evagatus, quicumque eum susceperit et illum pontifici suo non reconciliaverit, sed magis defensare praesumpserit, Ecclesiae communione privetur. 459. De accusationibus in clericorum causis non suscipiendis, quae saeculi legibus prohibentur. Et de clericis dampnatis a nemine defendendis. Statutum est ut nullae accusationes a iudicibus audiantur ecclesiasticis, quae legibus saeculi prohibentur. Et ut, si quis cuiuslibet honoris clericus iudicio episcoporum quocumque crimine fuerit damnatus, non liceat eum, sive ab ecclesiis quibus praefuit, sive a quolibet homine defensari; interposita poena damni pecuniae atque honoris, quo nec aetatem nec sexum excusandum esse praecipimus. 460. Ut non alii metropolitani primates appellentur nisi illi, qui primas sedes tenent; quia alii non possunt tres turmas facere de episcopis, quam illi qui primas sedes tenent; qui tres turmas facere debent, sicut in hac sententia iubetur. Placuit, ut quotiescumque concilium congregandum est, episcopi qui neque aetate neque aegritudine neque alia graviore necessitate inpediuntur, conpetenter occurrant. Primatibusque suarum provinciarum intimetur, ut de universis episcopis vel duae vel tres turmae fiant; ac de singulis turmis vicissim quotquot electi fuerint, ad diem concilii instantissime occurrant. 461. Quod cum illis quibus episcopus non loquitur, non sit loquendum, nec excommunicatis communicandum; ut ipsi humilient semetipsos, ut festinius reconcilientur. Ex epistol. sancti Clementis utilia, quae praesenti tempore ecclesiis necessaria sunt, honorifice proferenda et cum reverentia ab omnibus fidelibus ac praecipue clericis recipienda; ex quibus quod specialiter placuit propter venerandam antiquitatem, statutis praesentibus roboremus, quod suprascriptus beatus martyr de beatissimi Petri apostoli constitutione commemorat dicens: « Quae autem etiam ex vobis ipsis intellegere debetis, si qua sunt, quae ipse propter insidias hominum malorum non potest evidentius et manifestius proloqui. Verbi gratia, inimicus est alicui pro actibus suis. Vos nolite expectare ut ipse vobis dicat: cum illo nolite amici esse. Sed prudenter observare debetis et voluntati eius, videlicet qui ecclesiae curam gerit, absque commotione obsecundare et averti ab eo, cui ipsum sentitis adversum, sed nec loqui his quibus ipse non loquitur: ut unusquisque qui in culpa est dum cupit omnium vestrorum sibi gratiam reparare, festinet citius reconciliari ei qui omnibus praeest; ut per hoc redeat ad salutem, cum oboedire coeperit monitis praesidentis. » Et caetera, quae in consequentibus denotantur amicis eorum, qui veritati inimici sunt. Sciat itaque deinceps clerus ad reatum, sed et fidelium populus ad culpam sibi adscribendum, si quis in hoc vitium malorum computatur et disciplinae subversor fore agnoscitur. 462. De non iniuriandis episcopis aut lacerandis, sed potius tolerandis. Episcopum vero oportet oportune et inportune atque sine intermissione ecclesiam suam docere eamque prudenter regere et admonere, ut a vitiis se abstineat et salutem consequi possit aeternam. Et illa cum tanta reverentia eius doctrinam debet suscipere eumque amare et diligere ut legatum Dei et praeconem veritatis; quia, testante Veritate, quaecumque ligaverit super terram, erunt ligata et in coelo, et quaecumque solverit super terram, erunt soluta et in coelo. Nimis timenda est haec sententia et providenduum vobis, ne offendatis eos qui tantam a Domino habent potestatem. Et ideo potius oboediendi, diligendi et summopere sunt venerandi; non detrahendi vel lacerandi aut eiciendi, sed portandi et amandi, ipso dicente Domino: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Ideo haec vobis et omnibus fidelibus praecipimus, ut ab his vos caveatis, et posteris vestris non malum, sed bonum exemplum relinquatis, quoniam iniuria episcoporum ad Christum pertinet, cuius vice funguntur. Unde et vos, qui veri Dei estis discipuli, abicite a cordibus ante omnia discordias et animorum dissensiones, ex quibus omne opus malum procedit, et benignitatem ac simplicitatem tota mente servate. Veruntamen scitote cuncti, quod supra omnes vos laboret episcopus, quia unusquisque vestrum suum proprium fert laborem, ille vero et suum et singulorum. Et ideo sicut ille pro vobis omnibus, ita et vos omnes pro eo summopere laborare debetis, in tantum, ut si etiam necesse fuerit, animas vestras pro eo ponatis; sicut et ipse animam suam pro vobis, si necesse fuerit, ponere debet, ipso dicente Salvatore: Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. Vos vero oboedite eis et vigilate pro eis; quia ipsi vigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant et non gementes. 463. De legitimo coniugio. Decretum est, ut uxor legitime viro coniungatur. Aliter enim legitimum, ut a patribus accepimus et a sanctis apostolis eorumque successoribus traditum invenimus, non fit coniugium, nisi ab his qui super ipsam feminam dominationem habere videntur; et a quibus custoditur, uxor petatur, et a parentibus propinquioribus sponsetur et legibus dotetur, et suo tempore sacerdotaliter, ut mos est, cum praecibus et oblationibus a sacerdote benedicatur, et a paranimfis, ut consuetudo docet, custodita et sociata a proximis, et tempore congruo petita legibus detur et solemniter accipiatur. Et biduo vel triduo orationibus vacent et castitatem custodiant, ut bonae soboles generentur et Domino suis in actibus placeant. Taliter enim et Domino placebunt et filios non spurios, sed legitimos atque hereditabiles generabunt. 464. De his qui de suspicione vel absque legitimo accusatore aliquos iudicare praesumunt. Placuit, ut nullus quemquam clericorum vel laicorum de suspicione aliqua iudicare praesumat; similiter ne sine accusatore legitimo quispiam condemnetur, quia pessimum et periculosum est quempiam de suspicione iudicare, aut sine legitimo accusatore quemquam damnare. 465. Ut episcopi per singulos annos circumeant parrochias suas. Placuit, ut unusquisque episcopus per singulos annos cunctas dioceses parrochiasque suas circuire non neglegat; sed docendo, confirmando, singula quaeque quae necessaria sunt restaurando et corrigendo, prout melius valuerit, reformare satagat. 466. Ut presbiteri et diaconi, quando per parrochias constituuntur, stabilitatis et oboedientiae suae atque statuta servare promissionem suo faciant episcopo. Quando presbiteri aut diaconi per parrochias constituuntur, oportet eos professionem episcopo suo facere. 467. Ne iudices quoslibet clericos vel servos ecclesiae in suis angariis aut quibus libet rebus occupare praesumant. Ut non liceat iudicibus clericos vel servos ecclesiae in suis angariis occupare. 468. De ecclesiis et dotibus earum, ut ad episcopi semper dispositionem pertineant. Placuit, ut omnes ecclesiae cum dotibus et omnibus rebus suis in episcopi proprii potestate consistant, atque ad ordinationem vel dispositionem suam semper pertineant. 469. Quod clerici iudices seculares adire non debeant. Ut clerici, qui seculares iudices appetunt, excommunicentur. 270. De his qui viduis vim inferunt aut feminas invitas ducunt. Placuit, ut viduis pro castitate violentiam nullus inferat, et mulier iuvita virum non ducat. Quod si quis fecerit, in triplo nobis bannum nostrum persolvat, et ab episcopo, atque si necesse fuerit distringente comite, publicam per gradus canonicos poenitentiam agere cogatur. Et si inoboediens extiterit, nobis per firmissimos fideiussores praesentetur, ut aut in carcerem retrudatur aut in exsilium deportetur; ut et ceteri timorem habeant, ne umquam talia agere praesumant. 471. De potentibus, qui quoslibet expoliant. Placuit, ut si quis potentum quemlibet expoliaverit et admonente episcopo non reddiderit, excommunicetur. 472. De his qui ecclesiam intrant et non communicant. Placuit, ut omnes, qui in ecclesiam intrant, nisi a suo fuerint excommunicati sacerdote, communicent. Si qui autem hoc facere noluerint, tamdiu a communione et a christianorum consortio habeantur alieni, quandiu per satisfactionem ecclesiae a proprio mereantur per manus inpositionem reconciliari episcopo et sanctae restitui communioni. 473. De his qui acceperint eucharistiam et non sumpserint. Placuit, ut omnes, qui sacram acceperint eucharistiam et non sumpserint, ut sacrilegi repellantur. 474. Ut hi qui a sacerdotibus excommunicantur, a fidelibus usque ad reconciliationem, nisi quibus permissum fuerit, semper vitentur. Placuit ut his qui a suis excommunicantur sacerdotibus, nullus fidelium communicet, nisi quibus permissum ab eis fuerit, nec priusquam canonice reconcilientur, ad eos accedat. Quod si quis facere temptaverit, simili sententiae subiaceat. 475. De his qui pro munere aut favore alicuius iustitiam opprimunt. Quam si extraneus a christianae fidei regula qui se defensorem veritatis insimulat et veritatem ipsam munerum acceptione commaculat, audiat contra se prophetam dicentem: Pro eo, quod vendidistis argento iustum et pauperem pro calciamentis, ecce stridebo ego super vos sicut stridet plaustrum onustum foeno, et peribit fuga a veloce, et fortis non o tinebit virtutem suam, et robustus corde inter fortes nudus effugiet. 476. Qualiter haec statuta observanda sint. Et de his qui haec contempnunt, sive clericis, sive laicis, quid agendum sit. Has omnes constitutiones ecclesiasticas, quas summatim breviterque perstrinximus, sicut plenius in canone continentur, manere perenni stabilitate sancimus. Si quis ergo clericus aut laicus harum sanctionum oboediens esse noluerit, si clericus fuerit, excommunicationi subiaceat; si vero laicus fuerit et honestioris loci persona, medietatem facultatum suarum amittat fisci viribus profuturam. Si vero minoris loci persona est, amissione rerum suarum multatus in exilio deputetur. 477. De his quae ab antecessoribus nostris circa cultum divinum statuta fuerunt, ut semper illibata permaneant. Quaecumque a parentibus nostris diversis sunt statuta temporibus, manere inviolata atque incorrupta circa sacrosanctas ecclesias praecipimus. Nihil igitur a privilegiis inmutetur; omnibus, qui ecclesiis serviunt, tuitio deferatur, quia temporibus nostris addi potius reverentiae cupimus, quam ex his, quae olim praestita sunt, mutari. 478. De capitulis apostolica auctoritate roboratis. Maxime trium ultimorum capitula istorum librorum apostolica sunt cuncta auctoritate roborata, quia his condendis maxime apostolica interfuit legatio. Nam eorum nomina praeter trium, id est Leonis, Sergii et Georgii, hic non inseruimus, licet ea per singulos conventus inserta invenissemus, vitantes legentium atque scribentium fastidia. Si quis autem plenius ea nosse voluerit, istorum legat autentica, quibus illa inserta reperiet. Interdum haec discendo et amando atque operibus conplendo non neglegat; quia, ut Dominus novit, pro amore et utilitate sanctae Dei ecclesiae, ut horum in prooemio praelibatum est, sunt collecta isticque inserta. Legentibus pax, custodientibus gloria, operibusque haec complentibus vita ut tribuatur aeterna oramus.
ADDITIO PRIMA.

Hujus additionis primae capitula videsis supra inter constitutiones Aquisgranenses anni 817, col. 393.

ADDITIO SECUNDA.

Capitula quae deinceps sequentur [ Baluz., sequuntur], non tunc, quando praescripta velud in subsequentibus habentur inventa, collecta, ordinata hucque inserta esse noscuntur; sed postmodum a fidelibus reperta hac in scedula sicut acta erant sunt inserta, ut facilius a fidelibus, quotiens necesse fuerit, repperiantur.

INCIPIUNT CAPITULA

QUAE SUNT GENERALITER PER PARROCHIAS POPULIS DENUNTIANDA. 1. Ut fidei sacramento baptizandi imbuantur. Et ut parvuli de sacris fontibus ab his non suscipiantur vel homines ad confirmationem teneantur, qui in publica poenitentia adhuc canonice inreconciliati manserunt. Hoc admonendum vel denuntiandum fidelibus necessario praevidimus, ut hi qui fidem Christi expetunt et provectae aetatis sunt, priusquam ad baptismum accedant, instruantur et fidei et baptismatis sacramento. Similiter et illi instruendi sunt, qui parvulos de sacro fonte suscipere voluerint, ut intellegant et vim eiusdem sacramenti et quid pro aliis spoponderint vel pro quo fideiussores extiterint. Illos tamen specialiter ab his officiis removendos iudicamus, ne alios de sacrosancto fonte baptismatis suscipiant nec etiam ad percipiendum sancti Spiritus donum aliorum patroni existant, qui et communione canonica privati et poenitentiae publicae sunt subacti, donec per poenitentiae satisfactionem reconciliationem mereantur. Quos enim lex divina et canonica auctoritas ab ecclesiarum liminibus et a castris militaribus, ne ruina sint populi, sequestrat, multo magis ab his sacris officiis usque ad tempus poenitentiae, ut iam dictum est, peractum, sunt sequestrandi.

2. Quo tempore baptisma celebrari oporteat. Ut extra statuta tempora canonum baptismata non celebrentur: quia sacri canones hoc modis omnibus, nisi aliquod periculum institerit, fieri prohibunt, in tantum, ut etiam eos, qui alio tempore baptizantur, a gradibus ecclesiasticis arceant. 3. Ut pactum in baptismate factum cum Deo a baptizatis observetur. De eo etiam instruendos fideles necessario providimus, ut intellegant pactum quod cum Deo in baptismate fecerunt. Pactum, quod cum Deo in baptismate fit, a multis ex toto, a multis ex parte transgreditur. Ex toto quippe transgreditur, quando quis post acceptam baptismatis gratiam aut ad infidelitatem aut heresim aut certe ad scisma prolabitur; ex parte vero, quando quis aut ad superbiam aut ad invidiam aut ad caetera vitia spiritalia, quae ex radice superbiae prodeunt, labitur. 4. Quid sit abrenuntiatio in baptismo, et quomodo observanda sit. Quid sit abrenuntiare diabolo, operibus et pompis eius, valde omnes fideles intelligere oportet. Quapropter necesse est, ut praedicatores in admonendo et auditores in discendo et opere complendo abhinc, ut suum cavere possint periculum, magnum adhibeant studium. Abrenuntiare igitur diabolo est penitus eum respuere, spernere, reicere eique contradicere seque unumquemque ab eo alienare, sive aliud quid quod hoc verbo in hoc sensu exprimi potest. Opera eius sunt, quae utique operibus Salvatoris contraria existunt, primum superbia, cuius ille auctor est et quae eum ex angelo daemonem fecit, quae est etiam initium omnis peccati, et cetera vitia, quae ex radice procedunt superbiae. Pompa diaboli haec est, quae et pompa mundi, id est ambitio, arrogantia, vana gloria omnisque cuiuslibet rei superfluitas in humanis usibus: unde crescit elatio, quae multoties honestati solet adscribi, et cetera huiusmodi, quae de fonte superbiae procedere noscuntur. Haec et his similia sunt, quae unusquisque fidelis tempore baptismatis a se reiecit Christoque se mancipavit pactumque cum Deo fecit, ne penitus ad ea, quibus abrenuntiavit, rediret. Verum si iura humanae pactionis firmiter conservantur, fixius tamen atque ferventius iura tanti pacti, quae cum Deo facta sunt, inviolabiliter sunt observanda. 5. De scolis per singulas urbes habendis. Inter nos pari consensu decrevimus, ut unusquisque episcoporum in scolis habendis et ad utilitatem ecclesiae militibus Christi praeparandis et educandis abhinc maius studium adhiberet. Et in hoc uniuscuiusque studium volumus probare, ut quando ad provinciale episcoporum concilium ventum fuerit, unusquisque rectorum scolasticos suos eidem concilio adesse faciat, quatenus et ceteris ecclesiis noti sint et eius sollers studium circa divinum cultum omnibus manifestum fiat. 6. Quod ab episcopis ieiunis inpositionem manuum fieri oporteat. Ut episcopi nonnisi ieiuni per inpositionem manuum Spiritum sanctum tradant, exceptis infirmis et morte periclitantibus. Sicut autem duobus temporibus, pascha videlicet et pentecosten, baptismum, ita etiam traditionem sancti Spiritus a ieiunis pontificibus convenit caelebrare. 7. De presbiteris indiscrete per diversa non mittendis. Ut presbiteri, sicut hactenus factum est, indiscrete per diversa non mittantur nec ab episcopis nec ab aliis praelatis nec etiam a laicis; ne forte propter eorum absentiam, et animarum pericula et ecclesiarum, in quibus constituti sunt, neglegantur officia. 8. Ut presbiteri, qui gradum amiserint, canonicae poenitentiae subdantur. De presbiteris gradum amittentibus visum est nobis, ut unusquisque episcoporum vitam et conversationem morumque emendationem eorum, qui gradum amittunt, tam ipse quam per ministros suos noverit, eosque poenitentiae canonicae subdere non neglegat, iuxta quod in concilio Caesariensi titulo primo scribitur: « Presbiter, si uxorem acceperit, ab ordine deponatur; si vero fornicatus fuerit aut adulterium perpetraverit, amplius pelli debet et sub poenitentia redigi. » Nonnulli enim amisso gradu adeo filii Belial efficiuntur, ut nec publicis, quia fas non est, nec canonicis propter quorundam episcoporum incuriam, legibus constringantur. 9. Ut nullus presbiterorum missam solus celebrare praesumat. Visum etiam nobis fuit illud inhibendum, ut nullus presbiterorum solus missam celebrare praesumat; quia ita nec verba Domini salvatoris, quibus mysteria corporis et sanguinis sui discipulis suis celebranda contradidit, nec apostoli Pauli documenta declarant, nec etiam in ipsis actis apostolorum, si enucleatim legantur, ita fieri debere ullo modo invenitur. Unde conveniendus, immo interrogandus nobis videtur huiusmodi corporis et sanguinis Domini solitarius consecrator, quibus dicit: Dominus vobiscum, et a quo illi respondetur: et cum spiritu tuo, vel pro quibus supplicando Domino inter cetera, Memento, Domine, et omnium circumstantium, cum nullus circumstet, dicit? Quae consuetudo quia apostolicae et ecclesiasticae auctoritati refragatur et tanto mysterio quandam dehonorationem irrogare videtur, omnibus nobis in commune visum est, ut deinceps huiuscemodi usus inhibeatur. 10. Ut in unaquaque ecclesia proprius presbiter habeatur. Saepe namque in aliis conciliis et nunc in nostris conventibus constitutum est, ut unaquaeque ecclesia, si facultas suppetit, proprium habeat presbiterum, et unusquisque presbiter una tantum sit contentus ecclesia. 11. Ut in die dominica rurale opus non fiat. Inter cetera vero admonitionis nostrae officia satis illud necessarium visum est, ut populis fidelibus terribiliter denuntietur, ut diem dominicum, in quo auctor vitae resurrexit a mortuis, honorabiliter et venerabiliter colant. Nam si pagani ob memoriam et reverentiam deorum suorum dies colere, et Iudaei more carnali sabbatum carnaliter observare satagunt: quanto magis christianae religionis devotio ob memoriam dominicae resurrectionis eundem diem venerabiliter atque honorabiliter colere debet! Multi namque nostrorum visu, multi etiam quorundam relatu didicimus, quosdam in hoc die opera ruralia exercentes fulmine interemptos, quosdam artuum contractione multatos, quosdam etiam visibili igne absumptos subito in cinerem resolutos poenaliter occubuisse. Proinde necesse est, ut primum sacerdotes, reges et principes cunctique fideles, huic diei debitam observationem atque reverentiam devotissime exhibeant. 12. De missarum celebrationibus in locis incongruentibus minime agendis. Illud etiam, quamquam saepe admonitum sit, nobis iterum inculcandum populisque denuntiandum summopere visum fuit, ut missarum celebrationes in locis incongruentibus fieri omnino non debeant; et necesse est, ut unusquisque episcoporum huiuscemodi temerariam consuetudinem a parrochia sua penitus amoveat. Et si quis presbiterorum abhinc (excepto quando in itinere pergitur et locus basilicae procul est et id in altaribus ab episcopo consecratis fieri necessitas compellit, ne populus Dei sine missarum celebratione et corporis et sanguinis dominici perceptione maneat) missarum celebrationes in huiusmodi inlicitis locis post tot tantasque prohibitiones facere adtemptaverit, dignum est ut gradus sui periculum incurrat. Satius igitur est missam non audire, quam eam ubi non licet nec oportet celebrare aut audire. 13. Quod presbiteri inconsultis episcopis viduas velare non debeant. Quia ergo, quod saepe in nostris conciliis prohibitum est, viduas inconsultis episcopis velari non debere, et eandem constitutionem a quibusdam praevaricari nunc cognovimus, prorsus ne deinceps fieret interdiximus; ut si quispiam presbiterorum deinceps huius constitutionis contumaciter transgressor extiterit, scilicet ut aliquam viduam inconsulto episcopo velare praesumat, gradus sui periculum incurrat. 14. De puellis virginibus a presbiteris non velandis. Similiter et de puellis virginibus a presbiteris non velandis inhibuimus, in qua re hactenus multos presbiterorum partim ignorantia, partim temeritate, deliquisse depraehendimus. 15. Quod quaedam feminae sibi velum absque assensu sacerdotum imponunt. Deprehendimus et aliam neglegentiam, eo quod quaedam feminae sine consensu sacerdotum velum sibi incaute inponant: quod similiter ne ulterius fieret inhibuimus. 16. De abbatissis et sanctimonialibus, quae contra canones viduis et puellis velum inponunt. Nihilominus etiam in quibusdam locis inolitum invenimus usum stultitiae plenum et ecclesiasticae auctoritati contrarium, eo quod videlicet nonnullae abbatissae et aliquae ex sanctimonialibus viduis et puellis virginibus contra fas velum inponere praesumant, et ideo nonnullae taliter velatae putant se liberius suis carnalibus desideriis posse vacare et suas voluntates explere. Quapropter statuimus, ut si aut abbatissa aut quaelibet sanctimonialis post hanc diffinitionem in tantam audatiam proruperit, ut aut viduam aut puellam virginem velare praesumat, iudicio canonico usque ad satisfactionem subdatur. 17. De feminis nobilibus, quae post mortem virorum suorum capita velant statim. De nobilibus feminis, quae amissis viris repente velantur et in propriis domibus diversas necessitates opponentes residere delectantur, de quibus in aliis conventibus coram serenitate vestra iamdudum ventilatum et definitum est, maiori solertique studio admonendas esse et instruendas ab episcopis statuimus, quatinus suae saluti consulant, ne sic indiscrete vivendo et propria noxiaque libertate utendo et per diversa vagando periculum animarum suarum incurrant, semper illud apostolicum ante oculos habentes, quod dicitur: Vidua quae in deliciis est, vivens mortua est. 18. De inlicito accessu feminarum ad altare. Ut inlicitus accessus feminarum ad altare non fiat, modis omnibus inhibuimus. Quia quorundam relatu didicimus in quibusdam provinciis contra legem divinam canonicamque institutionem feminas sanctis altaribus se ultro ingerere sacrataque vasa impudenter contingere et indumenta sacerdotalia presbiteris administrare, et, quod his magis indecentius ineptiusque est, corpus et sanguinem Domini populis porrigere, et alia quaeque, quae ipso dictu turpia sunt, exercere inhibuimus, ne ulterius fieri praesumatur. Quod autem mulieres ingredi ad altare non debeant, in concilio Chalcedonensi et in decretis Gelasii papae copiose invenitur. 19. Ut nullus canonicorum vel monachorum, nisi praedicationis aut alicuius certae necessitatis causa, et hoc cum licentia episcopi vel eius qui ab eo sua vice fungitur, monasterium monacharum aut canonicarum adire praesumat. Quia etiam comperimus quosdam canonicos et monachos postposito religionis suae pudore monasteria sanctimonialium tam monacharum quam canonicarum inconsulto episcopo suo impudenter atque inreverenter adire, qui obtendere solent se non ob aliud illuc accedere nisi aut propinquitatis aut familiaritatis aut certe nescio cuius conlocutionis gratia; quod factum quia nec canonico nec monastico congruit proposito, prorsus interdicimus, nisi forte causa praedicationis aut certe inevitabilis necessitas id facere coegit: et hoc nullatenus sine licentia episcopi, aut illius qui vice illius fungitur, fieri praesumatur. Quod si sermo praedicationis faciendus est, congruo in loco coram omnibus fiat. Si vero colloquendum cum aliqua sanctimonialium ratio expostulat, id non alibi nisi in constituto loco, id est in auditorio sub testimonio virorum religiosorum et religiosarum feminarum fiat. Quando vero sacerdotibus in monasteriis puellaribus missarum celebrationes faciendae sunt, cum ministris sibi deputatis illuc ingrediantur. Quibus rite peractis, non ad secretas conlocutiones sanctimonialium se ullo modo divertant, sed cum ministris suis illico egrediantur. Porro si sacerdotibus sanctimoniales peccata sua confiteri voluerint, id non nisi in ecclesia coram sancto altari adstantibus haud procul testibus faciant. Si autem infirmitas praepedierit, ut in ecclesia eadem confessio fieri nequeat, in quacumquelibet domo facienda est, non nisi testibus similiter haud procul adstantibus fiat. Nullo modo quippe videtur nobis convenire, ut monachus relicto monasterio suo idcirco sanctimonialium monasteria adeat, ut confitentibus peccata sua modum poenitentiae inponat. 20. Quod pecunia a paupere non sit exigenda cum usura. Quia ergo in multimodis usurarum adinventionibus quosdam clericos et laicos oblitos praeceptionis dominicae, qua dicitur: Pecuniam tuam non dabis ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges; ego dominus Deus vester, in tantam turpissimi lucri rabiem exarsisse cognovimus, ut multiplicibus atque innumeris usurarum generibus sua adinventione et cupiditate repertis pauperes adfligant, opprimant et exhauriant, adeo ut multi fame confecti pereant, multi etiam propriis derelictis alienas terras expetant: in quibuscumque locis hoc fieri didicimus, ne ulterius fieret cum ingenti protestatione modis omnibus inhibuimus, attendentes illud, quod in libro exodi Dominus per legislatorem dicit: Si pecuniam tuam dederis populo meo pauperi, qui habitat tecum, non urgeas eum quasi exactor nec usuris opprimas. In libro quoque levitici: Si attenuatus fuerit frater tuus et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam et peregrinum et vixerit tecum, non accipias ab eo usuram, nec amplius quam dedisti. Time Dominum Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te. Et in libro deuteronomii: Si unus, inquit, de fratribus tuis, qui morantur intra portas civitatis tuae, in terra, quam dominus Deus daturus est tibi, ad paupertatem venerit, non obdurabis cor tuum nec contrahes manum, sed aperies eam pauperi et dabis mutuum quo eum indigere perspexeris. Item in eodem: Cave ne forte subrepat tibi impia cogitatio, et dicas in corde tuo, adpropinquat septimus annus remissionis, et avertas oculos tuos a paupere fratre tuo, nolens ei mutuum quod postulat commodare, ne clamet contra te ad Dominum et fiat tibi in peccatum; sed dabis ei nec ages quippiam callide in eius necessitatibus sublevandis, ut benedicat tibi dominus Deus tuus in omni tempore in cunctis, ad quae manum miseris. Amos propheta ait: Audite hoc, qui conteritis pauperem, et deficere facitis egenos terrae, dicentes: Quando transibit messis, et venundabimus merces et sabbatum, et aperiemus frumentum, ut imminuamus mensuram et augeamus siclum et supponamus stateras dolosas, ut possideamus in argento egenos et pauperes pro calciamentis, et quisquilias frumenti vendamus? Hieronymus in expositione Ezechielis prophetae: « Putant quidam usuram tantum esse in pecunia. Quod praevidens scriptura omnis rei aufert superabundantiam, ut plus non recipias, quam dedisti. Solent in agris frumenti et milii, vini et olei caeterarumque specierum usurae exigi, sive ut appellat sermo divinus, superhabundantiae: verbi gratia ut hyemis tempore demus decem modios et in messe recipiamus quindecim: hoc est amplius parte media: qui iustissimum se putaverit, quartam plus accipiet portionem. Et solent augumentari ac dicere: Dedi unum modium qui satus fecit decem modios. Nonne iustum est, ut medium modium de meo plus accipiam, cum ille mea liberalitate novem et semis de meo habeat? Nolite errare, inquit Apostolus, Deus non irridetur. Respondeat enim nobis breviter fenerator misericors, utrum habenti dederit an non habenti. Habenti utique dare non debuerat; sed dedit quasi non habenti. Ergo quare plus exigit quasi ab habente? Alii pecunia foenerata solent munuscula accipere diversi generis, et non intellegunt usuram appellari et superhabundantiam quicquid illud est, si ab eo, quod dederint, plus acceperint. » De mensurarum namque inaequalitate et modiis iniustis et sextariis, quae Domini lege habere prohibentur, qualiter res ad certam correctionem perduci possit, non satis perspicue nobis patet, eo quod in diversis provinciis diversae ab omnibus pene habeantur. Hoc tamen modis omnibus optamus et admonemus, ut saltim nullus duplices mensuras in sua dominatione aut habeat aut haberi permittat, quoniam hac occasione multos pauperes affligi in plerisque locis cognovimus. 21. De diversis flagitiis malorum. Sunt sane diversorum malorum patratores, quos et lex divina improbat et condemnat, pro quorum etiam diversis sceleribus et flagitiis populus fame et pestilentia flagellatur et ecclesiae status infirmatur et regnum periclitatur. Contra quos nos eorum malitiam exagerantes, quamquam in sacris eloquiis satis sint exsecrata, necessarium praevidimus iterum nostra admonitione et exhortatione praecaveri omnino oportere; sicut sunt diversarum pollutionum patratores, quas cum masculis et pecoribus nonnulli diversissimis modis admittunt, quae incomparabilem dulcedinem piissimi creatoris ad amaritudinem provocantes, tanto gravius delinquunt, quanto contra naturam peccant: pro quo etiam scelere igne coelesti conflagratae infernique hiatu quinque absorptae sunt civitates, necnon et quadraginta et eo amplius millia stirpis Beniaminae mucrone fraterno confossa sunt. Haec porro indicia et evidentes vindictae declarant, quam detestabile et exsecrabile apud divinam maiestatem hoc vitium exstet. Extant et alia perniciosissima mala, quae ex ritu gentilium remansisse non dubium est; ut sunt magi, arioli, sortilegi, venefici, divini, incantatores, somniatorum conjectores, quos divina lex inretractabiliter puniri iubet. De quibus in lege dicitur: Anima quae declinaverit ad magos et ariolos et fornicata fuerit cum eis, ponam faciem meam contra eam, et interficiam illam de medio populi sui. Sanctificamini et estote sancti, quia ego sanctus sum Dominus Deus vester. Custodite praecepta mea et facite ea, quia ego sum Dominus, qui sanctifico vos. Et alibi: Magos et ariolos et maleficos terrae vivere ne patiamini. Dubium etenim non est, sicut multis est notum, quod quibusdam praestigiis atque diabolicis illusionibus ita mentes quorumdam inficiunt poculis amatoriis, cibis vel filacteriis, ut in insaniam versi a plerisque iudicentur, dum proprias non sentiunt contumelias. Ferunt enim suis maleficiis aera posse conturbare et grandines immittere, futura praedicere, fructus et lac auferre aliisque dare, et innumera a talibus fieri dicuntur. Qui ut fuerint, huiusmodi reperti viri seu feminae in tantum disciplina et vigore principis acrius corrigendi sunt, in quantum manifestius ausu nefando ac temerario servire diabolo non metuunt. De his quoque in concilio Anciritano titulo 23 ita scriptum est: « Qui divinationes expetunt et morem gentilium subsequuntur aut in domos suas huiuscemodi homines introducunt inquirendi aliquid arte malefica aut expiandi causa, sub regula quinquennii iaceant secundum gradus poenitentiae definitos. » Oportet enim haec in omnibus, et maxime in his locis, ubi licite et impune multi se posse aut perpetrare hoc confidunt, ut studiosius et diligentius admoneantur et severius corrigantur. 22. De aliis vitiis, quae in usu quasi per naturam habentur. Sunt et alia detestanda vitia, quae ita habentur quasi naturaliter in usu, ut ea perpetrantes quanti sint discriminis non advertant; sicut sunt ea, quae Apostolus aperte enumerat, id est ebrietates, comessationes, contentiones, irae, rixae, dissensiones, detractiones, invidiae, inimicitiae: quae homines iuxta eundem apostolum a regno Dei excludunt, ita inquiens: Qui enim talia agunt, regnum Dei non consequentur. In tantum enim ea impudenter et fidenter quidam committunt, ut merito de illis dici possit: Laetantur cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis. Unde oportet ut omnes christiani haec et subtiliter intellegant et studiosissime caveant ne forte ea perpetrantes, et alia bona quae agunt perdant, et propter haec a regno Dei se alienos faciant. Similiter etiam de otioso sermone iuxta Domini vocem omnes reddituri sumus in die judicii rationem; de scurrilitate et stultiloquio et maledictionibus, quoniam iuxta Apostolum maledicentes regnum Dei non possidebunt; de mendacio, de periculoso, noxio assiduoque iuramento, et obscoenis turpibusque canticis omnibus christianis intellegendum et observandum est, ut summopere ab his se caveant, ne his studentes per neglegentiam detrimentum suarum patiantur animarum. Haec igitur, quae breviter praemissa sunt, primum adiuvante divina gratia, a nobismetipsis abdicando formam et exemplum aliis praebere volumus, et fidelibus vestris humiliter innotescere et fideliter denuntiare necessario iudicavimus. Sed et per parrochias nostras omnes admonendo instruere cupimus, ne, quod absit, per suam ignorantiam et nostram neglegentiam hujuscemodi mortiferis subiaceant vitiis. 23. Quod laici uxores sola causa filiorum habere debeant, et quod coniugium a Deo est institutum. Congessimus etiam in opere conventus nostri nonnulla alia capitula ad laicorum fidelium observationem et salutem pertinentia, quorum hic omissa prolixitate mentionem tantum facimus: scilicet quod nosse eos oporteat coniugium a Deo esse constitutum, et quod non sit causa luxuriae, sed causa potius filiorum appetendum, et ut virginitas, sicut doctores nostri tradunt, usque ad nuptias sit custodienda, et ut uxores habentes neque pellicem neque concubinam habere debeant; quomodo etiam in castitate uxores suas diligere eisque utpote vasi infirmiori honorem debitum debeant impendere; et quod commixtio carnalis cum uxoribus gratia fieri debeat prolis, non voluptatis; et qualiter a coitu praegnantium uxorum viris abstinendum sit; necnon et qualiter menstruo tempore viris ab uxoribus suis abstinendum sit, et quod nisi causa fornicationis, ut Dominus ait, non sit uxor dimittenda, sed potius sustinenda; et quod hi, qui causa fornicationis dimissis uxoribus suis alias ducunt, Domini sententia adulteri esse notentur; sive etiam qualiter incesta christianis cavenda sint; et quod loca Deo dicata frequentius devotiusque a fidelibus ad Deum exorandum sibique propitium faciendum sint adeunda; et quod in basilicis Deo dicatis non sit fabulis otiosis turpibusque et obscenis sermocinationibus vacandum, et negotia secularia publicaque placita habenda; et quod qui haec in ecclesiis Dei faciunt, maiora sibi peccata adcumulent. De iusto iudicio iudicando, et munerum acceptione cavenda. De falso testimonio vitando et de detractione vitanda, necnon et de ceteris quae longum est dinumerare. Sunt etiam alia plura flagitia pernecessario corrigenda, quae nos ideo hic inserere non necessarium duximus, quoniam satis evidenter in vestris capitulis ea comprehensa esse scimus, quae vos vestra auctoritate et fidelium consultu per strenuos missos vestros corrigenda esse censuistis. Haec fideles nos et devotissimi famuli et oratores vestri iuxta parvitatem sensus nostri, prout brevitas temporis permisit, secundum sanctam ordinationem vestram de his, quae ad nostram et consacerdotum subiectorumque nostrorum correctionem et emendationem pertinere perspeximus, necnon et de his, quae populis necessario annuntianda et admonenda praevidimus, illud etiam quod vestrae pietati deposcendum modo iudicavimus, pauca de multis, quae in nostris conventibus gesta sunt excerpentes in unum redigendo succincte et ordinatim adnotavimus. Sed quamquam ordine praepostero de his, quae praemissa sunt, vestro ardentissimo desiderio prius satisfacere elegerimus, illud tamen, quod in capite prius ponendum fuerat et ad vestram specialiter personam ministeriumque pertinere cognovimus, nullatenus oblivioni tradidimus; sed potius vestrae saluti prospicientes, nonnulla capitula necessaria fideliter collegimus et vobis familiariter admonitionis gratia porrigenda devovimus; ut aperte atque distincte inspiciendo, legendo et audiendo vestra cognoscere possit solertia, et de quibus et pro quibus in memoratis conventibus nostris secundum virium possibilitatem nostrarum fideliter egerimus. 24. De regis vocabulo, et qualis esse debeat ipse. Ut quid rex dictus sit, Isidorus in libro Sententiarum scribit. « Rex enim, inquit, a recte agendo vocatur. Si enim pie et iuste et misericorditer agit, merito rex appellatur. Si his caruerit, non rex, sed tyrannus est. » Antiqui autem, ut idem Isidorus in libro Etymologiarum scribit, omnes reges tyrannos vocabant. Sed postea pie et iuste et misericorditer regentes regis sunt nomen adepti; impie vero, iniuste crudeliterque principantibus non regis, sed tyrannicum aptatum est nomen. Unde et beatus Gregorius ait in Moralibus: « Viros namque sanctos proinde reges vocari in sacris eloquiis didicimus, eo quod recte agant sensusque proprios bene regant et motus resistentes sibi rationabili discretione conponant. Recte igitur illi reges vocantur, qui tam semetipsos quam subiectos bene regendo pacificare noverunt. » Ad quid etiam constitutus sit imperator, Fulgentius in libro de veritate praedestinationis et gratiae scribit: « Clementissimus quoque imperator non ideo est vas misericordiae praeparatum in gloria, quia apicem terreni principatus accepit, sed si imperiali culmine recta fide vivat, et vera cordis humilitate praeditus culmen regiae dignitatis sanctae religioni subiciat; si magis in timore servire Deo, quam in tumore dominari populo delectetur; si in eo lenitas iracundiam mitiget, ornet benignitas potestatem; si se magis diligendum, quam metuendum cunctis exhibeat; si subiectis salubriter consulat; si iustitiam sic teneat, ut misericordiam non relinquat; si prae omnibus ita se sanctae matris Ecclesiae catholicae meminerit filium, ut eius paci atque tranquillitati per universum mundum prodesse suum faciat principatum. Magis enim christianum regitur ac propagatur imperium, dum Ecclesiastico statui per omnem terram consulitur, quam cum in parte quacumque terrarum pro temporali securitate pugnatur. » Unde et Isidorus scribit: « Principes namque seculi nonnunquam intra ecclesiam potestatis adeptae culmina tenent, ut per eandem potestatem disciplinam ecclesiasticam muniant. Ceterum intra ecclesiam potestates necessariae non essent, nisi ut quod non praevalet sacerdos efficere per doctrinae sermonem, potestas hoc imperet per disciplinae terrorem. Saepe per regnum terrenum coeleste regnum proficit; ut qui intra ecclesiam positi contra fidem et disciplinam ecclesiae agunt, rigore principum conterantur, ipsamque disciplinam, quam ecclesiae utilitas exercere non praevalet, cervicibus superborum potestas principalis inponat. » Salomon in Proverbiis: Misericordia et veritas custodiunt regem et roborabitur clementia thronus eius. 25. De ministerio regali, quale sit. Regale namque ministerium specialiter est populum Dei gubernare et regere cum aequitate et iustitia et ut pacem et concordiam habeant studere. Ipse enim debet primo defensor esse ecclesiarum et servorum Dei, viduarum, orphanorum caeterorumque pauperum necnon et omnium indigentium. Ipsius enim terror et studium huiusmodi, in quantum possibile est, esse debet; primo ut nulla iniustitia fiat; deinde, si evenerit, ut nullo modo eam subsistere permittat, nec spem delitescendi sive audaciam male agendi cuiquam relinquat; sed sciant omnes, quoniam si ad ipsius notitiam pervenerit quippiam mali quod admiserint, nequaquam incorrectum aut inultum remanebit, sed iuxta facti qualitatem erit et modus iustae correctionis. Unde oportet, ut ipse qui iudex est iudicum, causam pauperum ad se ingredi faciat et diligenter inquirat, ne forte illi, qui ab eo constituti sunt et vicem eius agere debent in populo, iniuste aut neglegenter pauperes oppressiones pati permittant. Scire autem et unumquemque, cuiuslibet sit ordinis, oportet, quia si de otioso sermone Deo rationem redditurus est, multo magis de ministerio sibi divinitus commisso. De ministerio autem regis ita Iob loquitur: Cumque sederem quasi rex circumstante exercitu, eram tamen moerentium consolator; auris audiens beatificabat me et oculus videns testimonium reddebat mihi, quod liberassem pauperem vociferantem et pupillam, cui non esset adiutor. Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus sum. Iustitia indutus sum, et vestivit me sicut vestimento et diademate iudicio meo. Oculus fui caeco et pes claudo. Pater eram pauperum, et causam, quam nesciebam, diligentissime investigabam. Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam. Salomon: Rex qui sedet in solio iudicii, dissipat omne malum intuitu suo. Item idem in libro Sapientiae: Diligite iustitiam, qui iudicatis terram: sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum. Item ibi: Audite ergo reges, et intelligite: discite iudices finium terrae, praebete aures vos qui continetis multitudines et placetis vobis in turbis nationum, quoniam data est a Domino potestas vobis et virtus ab altissimo, qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur; quoniam cum essetis ministri eius, non recte iudicastis neque custodistis legem iustitiae neque secundum voluntatem Dei ambulastis. Horrende et cito apparebit vobis Dominus, quoniam iudicium durissimum in his, qui praesunt, fiet. Exiguo enim conceditur misericordia; potentes autem potenter tormenta patientur. Non enim subtrahet personam cuiusquam Dominus, nec reperebitur cuiusquam magnitudinem, quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter pro omnibus cura est illi. Extant et alia innumera sanctarum scripturarum testimonia regio nomini et officio convenientia; super quibus colligendis vestra sancta devotio idcirco magnum nobis ademit laborem, eo quod divina gratia adeo tot virtutum praerogativis vestrum repleverit animum et exornaverit dignitatem, ut non sit necesse sacerdotibus Domini copiosioribus exemplis qualibet exageratione vestrum animum onerare. Quare Deo omnipotenti gratias uberrimas ac multiplices referimus, qui ita vos pia religione, sancta devotione, benigna humilitate, amore iustitiae, operibus misericordiae caeterarumque sanctarum virtutum perfectione sua gratuita pietate ditavit, ut merito ab omnibus amandi et imitandi sitis. Verum quod nos, si haec vobis coelitus attributa non fuissent, cum temporali periculo propter auctoritatem ministerii nostri vos ad ea peragenda admonere, immo admonendo exigere a vobis, quoquo modo debueramus: vos e contra propter divinum amorem et honorem et admonendo nos ad potiora provocatis, et pium opportunumque adiutorium nobis ferre devotissime curatis. Proinde humillimis precibus specialiter pietati vestrae suggerimus, ut bonum, quod coepistis, Deo opitulante indesinenter perficere non gravemini, et in adinplendis operibus iustitiae ac misericordiae nullatenus deficiatis; quoniam non inchoantibus, sed perficientibus praemium aeternae vitae datur. Et iuxta Veritatis vocem: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. 26. Quod in eligendis et constituendis ecclesiae rectoribus regem magnam vigilantiam adhibere oporteat. Iterum monendo magnitudini vestrae suppliciter suggerimus, ut deinceps in bonis pastoribus rectoribusque in ecclesiis Dei constituendis magnum studium atque solertissimam adhibeatis curam: quia si aliter factum fuerit, et ordo ecclesiasticus suam non habebit dignitatem, et religio christiana in multis labefactando damna detrimenti sui patietur, et animae vestrae, quod non optamus, periculum generabitur. 27. De abbatissis constituendis. Similiter deposcimus, ut in abbatissis constituendis vestrum specialiter caveatis periculum, sicut vobis saepe est admonitum et per divinam auctoritatem crebrius manifestatum. 28. De adiutoribus rei publicae et ministris eligendis. Sed et hoc obsecramus, ut in eligendis adiutoribus vestris et rei publicae ministris, qui vice vestra populum Dei regere et gubernare atque iudicare debent, solertissimam providentiam habeatis, semper illud attendentes, quod in libro exodi ad Moysen dicitur: Pro id, inquit, de omni populo viros prudentes et timentes Deum, in quibus sit veritas et qui oderint avaritiam, et constitae ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios, qui iudicent populum omni tempore. Quicquid autem maius fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo iudicent, leviusque tibi sit partito in alios onere. Si hoc feceris, implebis imperium Domini et praecepta eius poteris sustentare. Unde et in libro Deuteronomii: Iudices, inquit, et magistros constitues in omnibus portis tuis, quas Dominus Deus tuus dederit tibi per singulas tribus tuas, ut iudicent populum iusto iudicio nec in aliquam partem declinent. Item ibi: Dixique vobis in illo tempore: Non possum solus sustinere vos, quoniam Dominus Deus vester multiplicavit vos et estis hodie sicut stellae coeli plurimae. Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa millia et faciat vobis sicut locutus est. Non valeo solus vestra negotia sustinere et pondus et iurgia. Date e vobis viros sapientes et gnaros et quorum conversatio sit probata in tribus vestris. Sed et in libro paralipomenon ita legitur: Constituitque rex Iosaphat iudices terrae in cunctis civitatibus Iuda munitis per singula loca. Et praecipiens iudicibus, videte, ait, quid facitis; non enim hominis exercetis iudicium, sed Domini, et quodcumque iudicaveritis, in vos redundabit. Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite; non enim est apud dominum Deum vestrum iniquitas nec personarum acceptio nec cupido munerum. Rogamus etiam vestram pietatem propter divinam misericordiam vestramque salutem ac totius populi utilitatem necnon et regni honorem atque stabilitatem, ut vestra pietas solertissimam vigilantiam adhibeat, quatinus consiliarii et dignitatis vestrae ministri custodesque animae vestrae et corporis, qui debent esse intra regnum aliis decus et bonitatis exemplum et in exteris nationibus bonae opinionis condimentum, caritatem, pacem, atque concordiam omni simulatione et calliditate postposita ad invicem habeant, ut secundum Dei voluntatem et vestram honestatem atque totius regni profectum communiter decertent, et veri vobis adiutores in omnibus concorditer existant. Tunc etenim veri consiliarii verique adiutores vestri et totius regni salubriter esse poterunt, si unanimes extiterint et in invicem dilectionem habuerint. Decet quippe ut sacra domus vestra cunctis spectabilis appareat et imitabilis existat, et fama suae bonae opinionis sive alios imperii vestri subiectos sive exteras nationes habundantissime perfundat. Ubi igitur omnes dissensiones et discordiae dirimendae et omnis malitia imperiali auctoritate est comprimenda, necesse est, ut quod in aliis corrigere decernit, in ea minime repperiatur. Nam et hoc humiliter obsecrando admonemus, ut liberos vestros, quos vobis divina pietas largiri voluit, in timore Dei iugiter diligenterque erudiatis, sicuti et facitis, et ut in mutuae dilectionis caritate et fraternitatis amore atque unanimitatis concordia vicissim consistant, sedula paternaque admonitione insistatis; et ne inlicitis actibus creatoris sui offensam incurrant, provida solertique circumspectione nihilominus invigiletis, attendentes batum Iob, cuius studium, ut beatus Gregorius in moralibus libris scripsit, circa filios erudiendos tale extitit, ut non solum eos exterius perfectos opere et sermone efficeret, verum etiam eorum corda sacrificii oblatione mundaret. Adtendite etiam et David instruentem Salomonem filium suum, de quo in primo libro Malachim legitur: Ego, inquit, ingredior viam universae terrae. Confortare et esto vir fortis et observa custodias domini Dei tui, ut ambules in viis eius et custodias ceremonias eius et iudicia eius et praecepta et testimonia, sicut scriptum est in lege Moysi. Et in libro paralipomenon: Tu autem, Salomon fili mi, scito Deum patris tui, et servi ei corde perfecto et animo voluntario. Adtendite etiam Tobi, de quo legitur quod cum factus esset vir, accepit uxorem Annam ex tribu sua, et genuit ex ea filium, nomen suum imponens ei, quem ab infantia timere Deum docuit et abstinere ab omni peccato. Item idem alloquens eundem filium suum: Omnibus, inquit, diebus vitae tuae habeto Deum in mente, et cave, ne aliquando peccato consentias et praetermittas praecepta Dei nostri. Et substantia tua fac elemosinam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere: ita enim fiet, ut nec a te avertatur facies Domini. Quomodo potueris, ita esto misericors. Et caetera. Item paulo post: Adtende tibi, fili, ab omni fornicatione, et praeter uxorem tuam nequaquam patiaris crimen scire. Superbiam nunquam in tuo sensu aut in corde dominari permittas: in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio. Et idem non post multa: Consilium semper a sapiente perquire, omni tempore benedic Deo et pete ab eo, ut vias tuas dirigat et omnia consilia tua in ipso permaneant. Item idem: Audite ergo, filii mei, patrem vestrum; servite Domino in timore, et inquirite, ut faciatis quae sunt placita illi; et filiis vestris mandate, ut faciant iustitias et elemosinas et ut sint memores Dei et benedicant eum in omni tempore in veritate et in tota virtute sua. His omnibus praelibatis, notescimus vobis, quod ea, quae in capitulis vestris nobis tractanda commisistis, scilicet quid a principibus et reliquo populo vel ita ut divina auctoritas doceat, aut aliter teneatur, vel quid inde ex parte aut ex toto dimissum sit ut non teneatur, fatemur quia in his capitulis, quae superius continentur, necnon et in his, quae praesenti anno conscribi et per missos vestros ob vitia comprimenda per imperium vestrum direxistis, multa demonstrata sunt, quae a pastoribus ecclesiarum et a principibus et a reliquo populo hactenus neglecta extiterunt, et aliter, quam divina auctoritas se habeat, in his eos egisse et agere novimus. Sed si haec nostra sacerdotalis admonitio effectum Deo operante per vestrum bonum studium abhinc optinuerit, credimus quod multa, quae a multis aliter, quam divina auctoritas se habeat, dimissa sunt, quae non tenebant, corrigentur. Nam et illud quod in eisdem capitulis continetur, ut manifestum fieret, quae causae id effecerint, ut sacerdotes et principes a recto tramite deviassent, exceptis praemissis capitulis, in quibus, sicut diximus, multa negligebantur, specialiter tamen unum obstaculum ex multo tempore iam inolevisse cognovimus; id est quia et principalis potestas diversis occasionibus intervenientibus, secus quam auctoritas divina se habeat, in causas ecclesiasticas prosilierit, et sacerdotes partim negligentia, partim ignorantia, in cupiditate, in secularibus negotiis et sollicitudinibus ultra quam debuerant se occupaverint, et hac occasione aliter quam divina auctoritas doceat, in utraque parte actum extitisse dubium non est. Sed quia Deo miserante a progenitoribus et genitore vestro et a vobis multa correcta gratulamur, si ea, quae admonemus, prosperum successum habuerint, credimus quod ad perfectionis statum vestra intentio nostraque devotio Deo cooperante pervenire possit. Verumtamen quia novimus statum huius regni sub tali conditione et tenore crevisse atque dilatatum esse, et a prudentissimis sanctisque praedecessoribus nostris, sive scilicet ab episcopis sive a principibus, hanc causam ex toto correctam non fuisse propter haec quae suo tempore dici possunt, et pondus tantae considerationis parvitatis nostrae vires excessit, quoniam nec otium nec spatium temporis nec plenitudinem consacerdotum nostrorum, sicut ipsa necessitas exposcebat, habuimus: ideo haec congruentiori et aptiori tempori vita comite, si Deus ita annuerit, tractanda ac consideranda distulimus, quoniam tantae considerationis perfectio indiget adsensu et adiutorio principum, et multitudine atque devotione necnon et studio sacerdotum et oboedientia, vel concordia populi et congruentia loci temporisque spatio. Porro de episcopali libertate, quam Deo annuente vestroque adminiculo suffragante adipisci ad Dei servitium peragendum cupimus, suo in tempore vobis dicenda atque vobiscum conferenda reservavimus, quatenus ita sit, ut et nometipsos salvare populoque nobis subiecto utiliter prodesse atque pro vobis et stabilitate imperii vestri liberius valeamus exorare, et de vestris obsequiis et regni adiutorio solatium debitum minime subtrahatur, sed, si possibile fuerit, potius augeatur.
ADDITIO TERTIA. Haec capitula proprie sunt ad episcopos vel ad ordines quosque ecclesiasticos pertinentia, quae non solum observare, sed etiam sibi subiectis vel commissis facienda perdocere debent. 1.

De rebus ecclesiae. Quia iuxta sanctorum patrum tradicionem novimus res ecclesiae vota esse fidelium, pretia peccatorum et patrimonia pauperum, cui non solum habita conservare, verum etiam multa Deo opitulante conferre optamus: tamen ut ab ecclesiasticis de non dividendis rebus ullius ecclesiae suspicionem dudum conceptam penitus amoveremus, statuimus, ut neque nostris, neque filiorum et Deo dispensante successorum nostrorum temporibus, qui nostram vel progenitorum nostrorum voluntatem vel exemplum imitari voluerint, nullam penitus divisionem aut iacturam patiantur.

2. Ut episcopi per electionem cleri et populi vitae merito et sapientiae eligantur. Sacrorum canonum non ignari, ut in Dei nomine sancta ecclesia suo liberius potiretur honore, adsensum ordini ecclesiastico praebuimus, ut scilicet episcopi per electionem cleri et populi secundum statuta canonum de propria diocesi remota personarum et munerum acceptione ob vitae meritum et sapientiae donum eligantur, ut exemplo et verbo sibi subiectis usquequaque prodesse valeant. 3. De canonica professione a multis deturpata. Quia vero canonica professio a multis partim ignorantia, partim desidia dehonestabatur, operae pretium duximus, Deo annuente, apud sacrum conventum, ut ex dictis sanctorum patrum velut ex diversis pratis quosdam vernantes flosculos carpendo, tractando in unam regulam canonicorum et canonicarum congerere et canonicis vel sanctimonialibus servandam contradere, ut per eam canonicus ordo absque ambiguitate possit servari. Et quoniam illam sacer conventus ita etiam laudibus extulit, ut usque ad unum iota observandam percenseret: statuimus, ut ab omnibus in eadem professione degentibus indubitanter teneatur, et modis omnibus sive a canonicis sive a sanctimonialibus canonice degentibus deinceps observetur. Sed et de ecclesiarum honore, quomodo Deo adiuvante quantum in nobis est vigeat, similiter in subter adnotatis capitulis insertum esse dinoscitur. 4. Quod episcopi in Longobardia positi ab eis, quos ordinabant, sacramenta et munera exigere solent. De episcopis vero in Longobardia constitutis, qui ab his, quos ordinabant, sacramenta et munera contra divinam et canonicam auctoritatem accipere vel exigere soliti erant, modis omnibus inhibitum est ne ulterius fiat; quia iuxta sacros canones uterque a gradu proprio talia facientes abici debent. 5. De capitulis, quae de incestis nuptiis et aliis causis agenda essent. Nonnulla vero capitula, sicut de incestis nuptiis, necnon et de ecclesiis, quae inter coheredes dividuntur et tali occasione proprio honore carent, sive de his ecclesiis, quae nimium rebus propriis sunt attenuatae, vel certe de his rebus, quae nuper necessitate compellente a nonnullis ecclesiis sunt ablatae, et si qua sunt alia sive in ecclesiasticis sive in publicis rebus emendatione digna, quae temporis brevitate efficere nequimus; in tantum differendum illud dignum iudicavimus, donec Domino favente consultu fidelium facultas nobis id efficiendi ab eo tribuatur. Inventa vero ut Deo opitulante effectum optineant per tempora, hic inserenda censuimus. 6. De causa monachorum, quibus eligendi sibi abbates licentia data sit ex se ipsis. Monachorum siquidem causam qualiter Deo opitulante ex parte disposuerimus, et quomodo constitutum fuerit, ex se ipsis sibi eligendi abbatis licentiam dederimus, et qualiter Deo opitulante quieti vivere propositumque suum indefesse custodire valeant, ordinaverimus, in alia scedula diligenter adnotari fecimus, et ut apud successores nostros ratum foret et inviolabiliter conservaretur, confirmavimus. 7. De his, qui a proprio episcopo non accipiant chrisma. Si quis de alio chrismate, quam de illo novo, quod proprii episcopi largitione vel concessione accipit, baptizare nisi praeoccupante morte, temptaverit, pro temeritatis ausu ipse in se suae damnationis protulisse sententiam manifestatur. 8. Ut nullus nisi iusto iudicio expolietur. Non est privilegium, quo spoliari possit iam nudatus. Ideo, nisi iusto iudicio decernente, nullus expolietur. 9. De eo, qui post veritatem repertam aliquid deinceps discutit. Quisquis enim post veritatem repertam aliquid ulterius discutit, mendacium quaerit. Idcirco ab omnibus caute agendum est. 10. De causis, quae lege non continentur, a iudicibus ecclesiasticis minime iudicandis. Ut nullae causae a iudicibus ecclesiasticis audiantur, quae legibus non continentur vel quae prohibitae esse noscuntur. 11. De conversatione accusati vel accusatoris. Quaerendum est in iudicio, cuius sit conversationis et fidei is qui accusat et is qui accusatur. 12. De his, qui christiani nominis honorem neglexerunt. Ut accusandi vel testificandi licentia denegetur iis, qui christianae religionis et nominis dignitatem neglexerint. 13. Ut oblationes in domibus ab episcopis vel presbiteris non fiant. Quod non oporteat in domibus oblationes celebrari ab episcopis vel a presbiteris. 14. Quod posteriore pacto omne pactum dissolvatur. Omne pactum posteriori dissolvitur pacto. Homo vero liber statum suum et peiorare et inmeliorare potest. 15. De accusatoribus de inimici domo prodeuntibus. Accusatoribus de inimici domo prodeuntibus non est credendum. 16. De fratrum provisione, ne inrationabiliter fiat. Ita consulendum est fratribus, ut non videamur destruere, quod aedificatum est: si enim quod aedificavi destruo, praevaricatorem me ipse constituo. 17. De clericis, qui in seditione arma volentes sumpserunt. Clerici, qui in quacumque seditione arma volentes sumpserint, reperti, amisso ordinis sui gradu in monasterium poenitentiae contradantur. 18. Quod lex imperatorum non sit supra legem Dei. Lex imperatorum non est supra legem Dei, sed subtus. 19. De confessione peccatorum in oratione Deo cotidie agenda. Quod confessio peccatorum, excepta ea quae sacerdotibus ad consilium accipiendum Deumque placandum fit, Deo frequenter in oratione sit facienda. 20. Quod spiritalis examinet omnia et ipse a nullo examinetur. Spiritalis iudicat omnia; ipse autem a nemine iudicatur. 21. Ut tempore menstruo ab uxoribus abstineatur. Quod tempore menstruo omnino ab uxoribus sit abstinendum. 22. De his, qui erga episcopos vel erga actores ecclesiae aliquam querelam iustam habuerint. Si qui erga episcopum vel actores ecclesiae quamlibet querelam habere iustam crediderint, non primates aut alios adeant iudices, priusquam ipsos conveniant familiariter, non semel, sed saepissime, ut ab eis aut suam iustitiam aut iustam recipiant excusacionem. Si autem secus egerint, ab ipsis et ab aliis communione priventur tanquam apostolorum patrumque aliorum contemptores, de quibus ait propheta: Erunt quasi non sint, et peribunt viri, qui contradicunt vobis. 23. De potestate ligandi atque solvendi concessa sacerdotibus a Christo. Quod nosse oporteat laicos, sacerdotibus ligandi atque solvendi potestatem a Domino esse collatam, et quod eorum monitis parere atque excommunicationi humiliter succumbere debeant. 24. Ut presbiteri, qui sine praecepto episcoporum ad externas ecclesias transierint, a communione suspendantur. Presbiteri, qui sine iussione proprii episcopi de ecclesiis ad alias ecclesias migraverint, tamdiu a communione habeantur alieni, quamdiu ad easdem redierint ecclesias, in quibus primitus sunt instituti. 25. De eo, qui sibi iudicem contrarium senserit. Si quis iudicem pro quibuscumque causis adversum sibi senserit aut habuerit forte suspectum, vocem appellationis exhibeat. 26. De pace et concordia et unanimitate. Ut pax et concordia sit atque unanimitas in populo christiano. Quia unum Deum patrem habemus in coelis et unam matrem ecclesiam, unam fidem, unum baptismum; ideo in una pace et in unanimitate concorditer vivere debemus, si ad unam veram hereditatem regni coelestis cupimus pervenire; quia non est dissensionis Deus, sed pacis, ut ipse ait: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. 27. De potestate episcoporum pro rebus ecclesiasticis, ac de convenientia episcoporum cum laicis. Ut episcopi potestatem habeant res ecclesiasticas praevidere, regere et gubernare atque dispensare secundum canonum auctoritatem. Volumus, ut et laici in eorum ministerio oboediant episcopis ad regendas ecclesias Dei, viduas et orphanos defensandos, et ut oboedientes sint eis ad eorum christianitatem servandam. Et episcopi consentientes sint comitibus et iudicibus ad iustitias faciendas. Et ut nullatenus per aliquorum mendacium vel falsum testimonium neque per periurium aut per praemium lex iusta in aliquo depravetur. 28. De iniuria episcopi et laetania subversa. Si quis episcopo vel aliis ministris intra ecclesiam iniuriam fecerit, iubemus eum tormentis subiectum in exilio mori. Sed et si ipsa sancta oratoria vel divina ministeria conturbaverit vel laetaniam everterit, capitali periculo subiaceat. Sin autem contumeliam tantum fecerit, tormentis et exilio tradatur. 29. De decimis. Admonemus atque praecipimus, ut decimas Deo omnino dare non neglegatur, quas Deus ipse sibi dari constituit, quia timendum est, ut quisquis Deo suum debitum abstrahit, ne forte Deus per peccatum suum auferat ei necessaria sua. 30. Ut ecclesiae pacem habeant. Reum confugientem ad ecclesiam nemo extrahere audeat, neque inde donare ad poenam vel ad mortem, ut honor Dei et sanctorum eius conservetur; sed rectores ecclesiarum pacem et vitam ac membra eis obtinere studeant. Tamen legitime conponant quod inique fecerunt . 31. De intestato episcopo. Si quiscumque ex gradu ecclesiastico sine testamento et sine cognitione discesserit, hereditas eius ad ecclesiam ubi servivit, devolvatur. Similiter de sanctimonialibus. 32. Iterum de pace ecclesiarum. Praecipimus, ut in ecclesiis aut in domibus ecclesiarum vel atriis placita secularia minime fiant. 33. De beneficiis ecclesiasticis. Quicumque beneficium ecclesiasticum habent, ad tecta ecclesiae restauranda vel ipsas ecclesias emendandas omnino adiuvent et nonam et decimam reddant. 34. De ordinibus sacris. Lector, subdiaconus, diaconus, presbiter si clericatus honorem contempserint, curiali conditioni cum suis facultatibus subiciantur. 35. De oblatione et pace in ecclesia facienda. Oblationem quoque et pacem in ecclesia facere iugiter admoneatur populus christianus; quia ipsa oblatio sibi et suis magnum est remedium animarum, et in ipsa pace vera unanimitas et concordia demonstratur. 36. Ut malum ebrietatis omnino vitetur. Magnum malum ebrietatis, unde omnia vitia pullulant, modis omnibus cavere praecipimus. Qui autem hoc vitare noluerit, excommunicandum esse decrevimus usque ad emendationem congruam. 37. De multitudine clericorum. Ne passim episcopus multitudinem clericorum faciat, sed secundum meritum vel reditum ecclesiarum numerus moderetur . 38. De spiritalibus filiolis. Praecipimus, ut unusquisque conpater vel proximi spiritales filiolos suos catholice instruant. 39. Ut canticum luxuriosum circa ecclesias deseratur. Canticum turpe atque luxuriosum circa ecclesias agere omnino contradicimus: quod ubique vitandum est. 40. Quales sint clerici. Nemo fiat clericus, nisi qui bonum testimonium habet et litteratus est. 41. De episcopis et abbatibus, ut ante se ioca turpia fieri non permittant. Ut episcopi et abbates ante se loca turpia facere non permittant, sed pauperes et indigentes secum ad mensam habeant, et lectio divina ibi personet, et sumant cibum cum benediccione et laude Dei secundum apostolum: Sive manducatis sive bibitis, omnia in laudem Dei facite. 42. De iustis iudiciis ab episcopis agendis. Ut episcopi iudices iudicia iusta discernant; quia sunt quaedam modo iudicanda, quaedam Dei iudicio reservanda. Scriptum est enim: Nolite iudicare ante tempus, quoadusque veniat Dominus, qui et inluminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium; et tunc laus erit unicuique a Deo. Et illud memores sint: In quo enim iudicio iudicaveritis, iudicabitur de vobis. 43. De clericis qui de ecclesia desistunt. Clericis de ecclesia desistentibus et aliis in loco revocatis, si redierint discessi, nil eis praestetur. Hoc vero, quod discedentes reliquerunt, non in usu rectorum, sed succedentibus cedat. 44. De monachorum et canonicorum militia cum consilio utiliter implenda. Ut monachi et canonici pleniter consilium habeant, qualiter Deo militare animasque eorum melius valeant custodire; ne propter aliquam necessitatem occasionem quaerant vagandi, et inter ipsos propter hoc locus tentandi detur diabolo. 45. Viduas in deliciis non oportere vivere. Ut viduae non sint in deliciis, sed secundum apostolum sub potestate episcopi vivant, sicuti decet. 46. Ut clerici non habeant actiones seculares. Clericus vel monachus, neque exactor publicarum rerum neque conductor aut vectigalium vel curationis domus vel procurator litis vel fideiussor in talibus causis fiat. 47. De eo qui contra canonica statuta egerit. Si quis contra haec statuta fecerit, si episcopus est, omnes res eius ex quacumque causa vel persona, sive ante episcopatum sive postea ad eum pervenerint, ecclesiae suae eas vindicare sancimus. Si vero clerici ibi hoc fecerint, poenam pecuniarum, quam episcopus existimaverit exigere, ecclesiae vindicandam. Hi vero, qui actiones suas eis commiserunt vel fideiussores eos pro supradictis causis acceperunt, nullam contra ecclesiam vel administratores eius vel adversus ipsas personas quos crediderunt, habeant actionem. Si vero quis eos pro publico debito vel exactione crediderit vel fideiussores receperit, de substantia fisci debitum conpellatur exsolvere. 48. De eo qui res ecclesiae per falsam precariam vel fraude adipiscitur. Ut si quislibet hominum res ecclesiae per mendacia vel mala ingenia in precariam sibi adquirere et habere voluerit, et post factas precarias eadem mendacia ad aures eiusdem rectoris ecclesiae delata fuerint, ipsa ecclesia res suas, quae ei mendaciter abstractae fuerunt, pleniter absque ullius contradictione omnimodis recipiat. Ille vero, qui res suas per eadem mendacia propter cupiditatem ipsius precariae eidem ecclesiae tradidit, simili modo in suam recipiat dominationem. 49. Quod antiquus mos poenitendi, qui iuxta canonicam auctoritatem agendus est, iam ab usu recesserit. Modus poenitentiam agere iuxta antiquam canonum institutionem in plerisque locis ab usu recessit, et neque excommunicandi neque reconciliandi antiqui moris ordo servatur; ut a domno imperatore impetretur adiutorium, qualiter, si quis publice peccat, publica multetur poenitentia, ut secundum ordinem canonum pro merito suo quis excommunicetur et reconcilietur. 50. De clerico ad tutelam vocato. Si episcopus, presbiter, diaconus, subdiaconus ad tutelam vel curationem vocentur, tantum munus administrationis in hoc concedetur suscipere; si tamen intra quatuor menses per competentem iudicem in scriptis manifestaverit, quod huiusmodi munus sua sponte recepit. Et tunc circa aliam tutelam praeiudicium non patiatur. 51. De ecclesiis in rebus propriis constitutis et inter heredes divisis. Perlatum ad nos est, quod inter heredes ecclesiae in rebus propriis constitutae dividantur, et tanta per eandem divisionem simultas oriatur, ut unius altaris quattuor partes fiant, et singulae partes singulos habeant presbiteros; quod sine discordia et simultate nullo modo geri potest. Unde nobis visum est, quod huiuscemodi ecclesiae inter heredes dividi non debeant. Et si in contentionem venerint, et simultates inter eos surrexerint, per quas sacerdos suo ibi officio fungi non possit, praecipiatur ab episcopo civitatis, ut nullo modo ibi missarum solempnia celebrentur, donec illi ad concordiam redeant, et pari voto atque consilio ecclesia illa sacerdotem canonice habeat, qui libere suum ministerium ibi peragere possit. 52. De his, qui bis aut ter ab episcopis, ignorantibus tamen eisdem episcopis, confirmentur. Dictum nobis est, quod quidam de plebe bis aut ter ab episcopis, ignorantibus tamen eisdem episcopis, confirmentur. Unde nobis visum est, eandem confirmationem sicut nec baptismum iterari minime debere; quia hos, qui bis vel amplius baptizantur aut confirmantur, non seculo, sed soli Domino sub habitu regulari vel clericali religiosissime famulari decretum est. 53. De clericis ad tabulas ludentibus. Si quis clericus ad tabulas ludat vel spectaculis attendat, per tres annos a sacro ministerio prohibeatur. Et si dignam poenitentiam fecerit, reconcilietur. 54. De his, qui servorum matrimonia dirimunt. Dictum est nobis, quod quidam legitima servorum matrimonia potestativa quadam praesumptione dirimant, non adtendentes illud euangelicum: Quod Deus coniunxit, homo non separet. Unde nobis visum est, ut coniugia servorum non dirimantur, etiamsi diversos dominos habeant; sed in uno coniugio permanentes dominis suis serviant. Et hoc in illis observandum est, ubi legalis coniunctio fuit et per voluntatem dominorum. 55. De his qui pleniter peccata non confitentur. Sed et hoc emendatione indigere perspeximus, quod quidam, dum confitentur peccata sua sacerdotibus, non plene id faciunt. Quia ergo constat hominem ex duabus esse substantiis, anima videl cet et corpore, et interdum animi motu, interdum carnis fragilitate peccatur: sollerti indagatione debent inquiri ipsa peccata, ut ex utrisque plena fiat confessio: scilicet ut ea confiteantur, quae per corpus gesta sunt, et ea, quibus in sola cogitatione delinquitur. Instruendus est itaque peccatorum suorum confessor, ut de octo principalibus vitiis, sine quibus in hac vita difficile vivitur, confessionem faciat; quia aut cogitatione, aut, quod est gravius, opere eorum instinctu peccavit. Odium etenim, invidia, superbia vel certe huiscemodi animae pestes tanto periculosius laedunt, quanto subtilius serpunt. 56. De sanctis ecclesiis. Nullus sub Romana ditione constitutae ecclesiae vel synodochiae vel monasteriorum rectores, earum rem immobilem nequaquam liceat alienare, id est agrum, domum, mancipium, panes civiles, neque creditori obligare: (alienatio est venditio, donatio, permutatio, emphiteoseos perpetuus contractus) omnes omnino convenit ut se ab huiuscemodi alienatione abstineant. Tabellio vero, qui talia instrumenta conscripserit, perpetuo exilio tradatur. Magistratus vero iudices, qui talia strumenta consenserint, et dignitatem et facultates amittant. 57. De his qui solummodo confiteri Deo peccata debere dicunt. Quidam Deo solummodo confiteri debere dicunt peccata, quidam vero sacerdotibus confitenda esse percensent. Quod utrumque non sine magno fructu intra sanctam fit ecclesiam, ita duntaxat ut et Deo, a quo remissio est peccatorum, confiteamur peccata nostra, et cum David dicamus: Delictum meum cognitum tibi feci et iniustitiam meam non abscondi. Dixi: confitebor adversus me iniustitias meas Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei. Et secundum apostoli institutionem confiteamur alterutrum peccata nostra, et oremus pro invicem, ut salvemur. Confessio itaque, quae Deo fit, purgat peccata; ea vero, quae sacerdoti fit, docet qualiter ipsa purgantur peccata: Deus namque salutis et sanitatis auctor et largitor plerumque hanc praebet suae potentiae invisibili administratione, plerumque medicorum operatione. 58. Quod personarum acceptio in omnibus cavenda sit iudiciis. Quia igitur apostolo testante non est personarum acceptio apud Deum, et in omnibus iudiciis cavenda est, multo magis in hoc poenitentiae iudicio praecaveri debet, ut nullus sacerdotum umquam aut gratia aut odio alicuius personae secus iudicet, quam quod in canonibus sacris invenerit aut quod illi secundum sanctarum scripturarum auctoritatem et ecclesiasticam consuetudinem rectius visum fuerit. Si ergo medici, qui corporibus medicinam inferre conantur, nequaquam propter personae cuiuslibet acceptionem his, quos sanare cupiunt, cauterio aut ferro aut duris aliis quibuslibet rebus parcunt; multo magis his observandum est, qui non corporum, sed animarum medici existunt. Neque pensanda est poenitentia quantitate temporis, sed ardore mentis et mortificatione corporis. Cor autem contritum et humiliatum Deus non spernit. 59. De monachis et sanctimonialibus. Nemo audeat monachum vel sanctimoniales feminas ad civile iudicium accusare, sed ad episcopum; et ipse ex lege vel canonibus consentaneam sententiam proferat. Haec omnes episcopi custodiant et omnes praefecti Romani et praetores populi et provinciarum praesides, ut curent citius monachorum et sanctimonialium lites dirimere. Si quis hanc constitutionem violaverit, in magistratu positus decem librarum auri poena multabitur. Si exsecutor est, in catenis ecclesiarum recludatur poenas luiturus, et officium perdat. 60. Quod multi in poenitentia deliciis indulgeant. Multi, quod non sine dolore dicendum est, in poenitentia non tam peccati remissionem, quam temporis constituti expectant expletionem; et si carnium et vini usus eis interdictus est, mutata non voluntate, sed eiusdem cibi aut potus perceptione in tantum deliciis suis indulgent, ut delitiosius his interdictis aliorum ciborum vel potionum appetitu vivere cognoscantur. Spiritalis autem abstinentia, quae in poenitentibus potissimum vigere debet, et quorundam ciborum ac potionum perceptiones et desiderium fugere debet. Ille, inquam, ille magis parsimoniae servire censendus est, qui sibi non solum quarundam rerum perceptiones, sed delectationes corporis penitus interdicit. 61. De his, qui ex industria peccant. Sed nec hoc praetereundum putamus, quod quidam industria peccantes propter elimosinarum largitionem quandam sibi promittunt inpunitatem. Elimosina enim extinguit peccata, iuxta illud: Ignem ardentem extinguit aqua, et elimosina extinguit peccata, sed ea, quae aut necessitate aut quae casu aut qualibet fiunt fragilitate. Ea vero, quae ex industria ad cuiuslibet libidinem explendam idcirco fiunt, ut elimosinis redimantur, nequaquam eis redimi possunt; quia qui hoc perpetrant, videntur Deum mercede conducere, ut eis impune peccare liceat. Non ergo idcirco quis peccare debet, ut elimosinam faciat, sed ideo elimosinam facere debet, quia peccavit: mentem enim et corpus, quae libido traxit ad culpam, affliccio et contritio debet reducere ad veniam. 62. De monacho qui monasterium suum dimiserit. Si monachus monasterium suum dimiserit, omnia bona ipsius et quae in monasterio introduxit et quae non introduxit, dominio monasterii sint, et ipse officio praesidis servire cogatur. Si vero monachus ad alium monasterium migraverit, substantiam eius prius monasterium possideat, et in alio monasterio ipse non recipiatur. 63. Quod poenitentia secundum canonum statuta agi debeat. Modus autem poenitentiae peccata sua confitentibus aut per antiquorum canonum institutionem, aut per sanctarum scripturarum auctoritatem, aut per ecclesiasticam consuetudinem, sicut superius dictum est, imponi debet, repudiatis ac penitus eliminatis libellis, quos poenitentia es vocant, quorum sunt certi errores, incerti auctores; de quibus rite dici potest: Mortificabant animas, quae non moriebantur, et vivificabant animas quae non vivebant. Qui dum peccatis gravibus leves quosdam et inusitatos inponunt poenitentiae modos, consuunt pulvillos secundum propheticum sermonem sub omni cubito manus, et faciunt cervicalia sub capite universae aetatis ad capiendas animas. 64.

Quod quidam presbiteris absque consensu episcoporum ecclesias dent vel auferant. Inventum est, quod multi arbitrii sui temeritate et, quod est gravius, ducti cupiditate presbiteris quibuslibet ab que consensu episcoporum ecclesias dant vel auferunt. Unde oportet, ut canonica regula servata, nullus absque consensu episcopi cuilibet presbitero ecclesiam det. Quam si iniuste adeptus fuerit, hanc non sine culpa sua coram episcopo canonica severitate amittat.

65. De Scottis, qui se episcopos esse dicunt et quosdam absque licentia dominorum suorum ordinant. Sunt in quibusdam locis Scotti, qui se dicunt episcopos esse, et multos neglegentes absque licentia dominorum suorum sive magistrorum presbiteros et diaconos ordinant. Quorum ordinationem, quia plerumque in simoniacam incidit heresem et multis erroribus subiacet, modis omnibus irritam fieri debere, omnes uno consensu decrevimus. 66. De monachis laicis. Si monachus laicus factus fuerit, honore et cingulo expolietur, et res eius monasterio adiciantur. Quod si monasticam vitam reliquerit, praeses provinciae eum teneat, et taxeotas vel curiae suae connumeret. 67. De his, qui in coena Domini eucharistiam neglegunt. In coena Domini a quibusdam perceptio eucharistiae neglegitur. Quae quoniam in eadem die ab omnibus fidelibus, exceptis his, quibus pro gravibus criminibus inhibitum est, percipienda sit, ecclesiasticus usus demonstrat; cum etiam poenitentes eadem die ad percipienda corporis et sanguinis dominici sacramenta reconcilientur. 68. Quod infirmi et aegroti oleo benedicto perunguendi sint. Secundum beati Iacobi apostoli documentum, cui etiam decreta patrum consonant, infirmi oleo, quod ab episcopis benedicitur, a presbiteris ungi debent. Sic enim ait: Infirmatur aliquis in vobis? inducat presbiteros ecclesiae, et orent super eum unguentes eum oleo in nomine Domini; et oratio fidei salvabit infirmum, et allevabit eum Dominus; et si in peccatis sit, dimittentur ei. Non est itaque parvipendenda huiusmodi medicina, quae animae corporisque medetur languoribus. 69. De sponso vel sponsa in monasterio ingressa. Si sponsus vel sponsa intraverit in monasterium, id quod arrarum nomine datum est, in simplum tantum reddatur. 70. De locis in quibus missae celebrandae sunt. In quibus locis et quo apparatu missarum solemnitates exceptis basilicis celebrari debeant et utrum celebrari debeant, in concilio Laodicensi ita scribitur: Quod non oporteat in domibus oblationes celebrari ab episcopis vel presbiteris. 71. De his, quae ad aurium et oculorum pertinent oblectamentum, quaeque sacerdotes vitare debent. Quaecumque ad aurium et opulorum pertinent inlecebras, unde vigor animi emolliri posse credatur, ut de aliquibus generibus musicorum aliisque nonnullis rebus sentiri potest, ab omnibus Dei sacerdotes se abstinere debent; quia per aurium oculorumque inlecebras vitiorum turba ad animum ingredi solet. Histrionum quoque turpium, et obscenorum insolentias iocorum et ipsi animo effugere ceterisque sacerdotibus effugienda praedicare debent. 72. De ecclesia aedificanda. Nemo ecclesiam aedificet, antequam civitatis episcopus veniat et ibidem crucem figat publice. Et ante praefiniat, qui aedificare vult, quid ad luminaria et ad custodiam et stipendia custodum sufficiat. Et facta donatione sic domum aedificet. 73. Ut sacerdotes a ludis secularibus se caveant. Sacerdotibus non expedit secularibus et turpibus quibuslibet interesse iocis. Venationes quoque ferarum vel avium minime sectentur. 74. De presbiteris et diaconibus, ut episcoporum suorum in bonis operibus vestigia sectentur. Presbiteri quoque et diaconi in omnibus bonorum operum exhibitionibus sui episcopi vestigia sectentur, et in bonorum morum probitate quae episcopo observanda sunt, eadem et sibi observanda esse cognoscant. 75. De eo, qui in domo sua oratorium fecerit. Qui in domo sua oratorium habuerit, orare ibi potest; tamen non audeat in eo sacras facere missas sine permissu episcopi loci illius. Quod si fecerit, domus illius fisci iuribus addicatur. Praefectus praetorii qui hoc cognovit et non prohibuit, libra auri multabitur. 76. Quantam curam episcopi circa indigas habeant. Episcopi quidem maximam curam et sollicitudinem circa pauperes habeant, et res ecclesiasticas ecclesiis collatas cauta circumspectione dispensent quasi Dei ministri, non quasi turpis lucri gratia sectatores. Illis itaque utantur non ut propriis, sed ut sibi ad dispensandum commissis. 77. De erogatione episcopi in pauperibus et familia ecclesiae. Quod liceat episcopis, praesentibus presbiteris et diaconibus, de thesauro ecclesiae familiae et pauperibus eiusdem ecclesiae secundum canonicam institutionem iuxta quod indiguerint erogare. 78. De diaconissa. Si diaconissa nupserit, gladio ultoris sternatur, et facultas eius ecclesiae, ubi servivit, addicatur. Corruptores earum similiter puniantur: bona vero eorum fisci iuribus vindicentur. 79. De presbitero non ordinando ante legitimum tempus. Presbiterum ordinari non debere ante legitimum tempus, hoc est trigesimum aetatis annum. Sed priusquam ad consecrationem presbiteratus accedat, maneat in episcopio discendi gratia officium suum tamdiu, donec possint et mores et actus eius animadverti. Et tunc si dignus fuerit, ad sacerdotium promoveatur. 80. De episcopis, qualiter parrochias suas diligenter perscrutentur. Ut unusquisque episcoporum parrochiam suam diligenter perscrutari nitatur; nec aliquis presbiter ab alterius parrochia in suam commigrans officium celebrare praesumat sine litteris commendatitiis, sicut olim multis in locis actum esse repertum est. 81. De religiosa muliere decepta. Si quis rapuerit vel sollicitaverit vel corruperit religiosam feminam, bona amborum ecclesia vindicet, in qua talis mulier habitavit; ipsi tamen periculo capitali subiciantur. Quod si haec mulier non consensit, cum suis rebus monasterii cautioni tradatur. Si vero liberos habet, pars legitima eis reservetur. Quod si intra annum post cognitum tale scelus a religiosis laicis non vindicetur, comes privatarum hoc nostro fisco addicat. Si vero praeses provinciae vindictam tali crimini inponere neglexerit, cingulo careat et quinque libras auri fisci viribus dare conpellatur. 82. Ne quilibet presbiter de titulo minore ad maiorem transeat. De titulo minori ad maiorem migrare nulli presbitero licitum sit, sed in eo permaneat, ad quem ordinatus est. Quod si inventus fuerit contra statuta id facere, eadem feriatur sententia, qua et episcopus, qui de minori ad maiorem transmigraverit sedem. 83. Ut decimae semper consulto episcoporum dispensentur. Ut decimae, quae singulis dabuntur ecclesiis, per consulta episcoporum a presbiteris ad usum ecclesiae et pauperum summa diligentia dispensentur. 84. De blas hemia in Deum. Si quis quolibet modo blasphemiam in Deum iactaverit, a praefecto urbis ultimo supplicio subiciatur. Qui vero talem cognoscens non manifestaverit, similiter coerceatur. Si praefectus urbis haec punire neglexerit, post Dei iudicium nostram indignationem incurrat. 85. De viduis iuvenibus, ne cito vel ntur. Ut iuvenes viduae cito nequaquam velentur, usque dum probetur illarum religio et bona ab eis nota sit conversatio; ne forte de eisdem dici possit ab apostolo: Quae autem in deliciis sunt viventes mortuae sunt. 86. Ut comites et iudices episcopis suis consentiant ipsique eos honorifice recipiant. Comitibus, iudicibus reliquoque populo expedit, ut suis sint episcopis consentientes et oboedientes propter Dei amorem suique gradus honorem, et semper ab eis utile quaerant consilium illorumque salubria non spernant monita, sed intenta cordis aure audiant. Similiter vero et episcopi praedictas personas humiliter suscipiant honorificeque erga eas in omnibus agant, et sic se mutuis studeant sublevare consolationibus. 87. De herede, si quippiam dispositione non implet. Si heredes iussa testatoris non impleverint, ab episcopo loci illius omnis res, quae his relicta est, auferatur cum fructibus et caeteris emolumentis, ut vota defuncti impleantur. 88. Ut comites et iudices viles personas non admittant ad testimonium. Summopere admonendi sunt comites et iudices, ne viles et indignas personas coram se permittant ad testimonium accedere, quoniam multi sunt, qui periurare pro nihilo ducunt; in tantum, ut pro unius diei sacietate aut pro quolibet parvo pretio ad iuramentum conduci possint, animasque suas periurio perdere minime formident. Quam ob rem tales nequaquam ad quodlibet testimonium admittendi sunt. Et hoc notandum, quod non solum illi, qui periurant, sed etiam qui periuris consentiunt, simili plectendi sunt dampnatione. 89. Ut nullus christianus munera exigat pro quolibet placito. Nullus christianus pro quolibet placito vel iuditio a qualibet persona munera exigere aut accipere debet, quoniam id divina scriptura multis in locis magna interdicit auctoritate testante scriptura quae ait: Munera excoecant oculos sapientium et subvertunt verba iustorum. 90. De rebus, quae paganis non conceduntur. Non liceat christianis Iudaeorum neque paganorum vel hereticorum res emphitheoseos vel conductionis titulo habere neque suorum similiter eis accommodare. 91. De placitis secularibus, ne in ecclesia fiant. Placita quidem secularia in ecclesiis vel in atriis ecclesiarum a comitibus vicariisque usque modo multis in locis habita ne ultra fiant interdicendum est cum auctoritate dominica, qui expulsis de templo negotiatoribus, asseruit, debere domum Dei domum esse orationis. 92. De incestuosis, parricidis atque homicidis. Incestuosi, parricidae, homicidae, multi apud nos, heu proh dolor! repperiuntur. Sed aliqui ex illis sacerdotum nolunt admonicionibus aurem accommodare, volentes in pristinis durare criminibus; quos oportet per saecularis potentiae disciplinam a tam prava consuetudine coerceri, qui per salutifera sacerdotum monita noluerint revocari; quorum aliquos iam excommunicavimus; sed illi hoc parvipendentes, in eisdem perdurarunt criminibus. Quam ob rem vestra decernat mansuetudo, quid de talibus deinceps agendum sit. 93. De magicis artibus et incantationibus. Ammoneant sacerdotes fideles populos, ut noverint magicas artes incantationesque quibuslibet infirmitatibus hominum nihil posse remedii conferre, non animalibus languentibus, claudicantibusve vel etiam moribundis quicquam mederi: non ligaturas ossuum vel herbarum cuiquam adhibitas prodesse; sed haec esse laqueos et insidias antiqui hostis, quibus ille perfidus genus humanum decipere nititur. 94. Ne nomen Dei in vanum iurando assumatur. Omnes homines admonemus, ne per singula verba quasi ad confirmationem suae assertionis nomen Domini in vanum adsumant; quod ipse Dominus interdicit faciendum, ubi ait: Ne adsumas nomen Dei tui in vanum. In vanum etenim nomen Dei assumitur, quando aliquis ad singula verba, quibus vult ut sibi ab alio credatur, Deum omnipotentem testem rei, de qua ait, invocat, eumque sibi ita esse adiutorem, sicut ea vera sunt, quae loquitur, postulat. Nam et ipse Dominus in euangelio hoc modo prohibens omne genus iuramenti, Nolite, inquit, omnino iurare, neque per coelum, neque per terram, neque per caput tuum; et caetera. 95. De laicis, ne munera a presbiteris exigant. Ut laici omnino a presbiteris non audeant munera exigere propter commendationem ecclesiae; quia propter cupiditatem plerumque a laicis talibus presbiteris ecclesiae dantur, qui ad peragendum sacerdotale officium indigni sunt. 96. De pace et concordia. De pacis bono atque concordia, ut ab omnibus omnino indisrupta teneatur inter episcopos et comites, inter clericos et monachos et omnem populum christianum, ut beatus apostolus Paulus docuit dicens: Sectamini caritatem et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum. Et idcirco quidquid illud est, quod nos ad verae pacis studium et caritatis perfectionem provocat, totis viribus nostris sectandum est; quicquid nos vero ab illa disjungit, ut venenum mortiferum a nobis cavendum est. 97. De comitibus et iudicibus, ut oboedientes sint suo episcopo. Ut comites et iudices reliquusque populus oboedientes sint episcopo, et invicem consentiant ad faciendas iustitias, et munera pro iudicio non accipiant nec falsos testes adhibeant, ne per hoc pervertant iudicia iustorum, quia scriptum est: Iustitia elevat gentem, iniustitia vero miseros facit populos. Et psalmista: Beati, qui custodiunt iudicium et faciunt iustitias in omni tempore. 98. Ut episcopi semel in anno parrochias suas circueant. Unusquisque episcopus semel in anno circueat parrochiam suam. Noverint sibi curam populorum et pauperum in protegendis ac defendendis impositam; ideoque dum conspiciunt iudices ac potentes pauperum oppressores existere, prius eos sacerdotali admonitione redarguant. Et si contempserint emendari, eorum insolentia regis auribus intimetur; ut quos sacerdotalis admonitio non flectit ad iustitiam, regalis potestas ab improbitate coerceat. 99. De crismate a presbiteris custodiendo sub sigillo. Ut presbiteri sub sigillo custodiant crisma, et nulli sub praetextu medicinae vel sub cuiuslibet rei donare praesumant: genus enim sacramenti est, et non ab aliis nisi a sacerdotibus contingi debet. Quod si fecerint, honore priventur. 100. De his, qui beneficium habent de rebus ecclesiae. Ut quisquis beneficium de rebus ecclesiae habet, ad tecta eiusdem ecclesiae restauranda vel ad ipsas ecclesias aedificandas omnino adiuvet. 101. De eo, qui infamis furto efficitur. Furti quocumque genere condempnatus infamis efficitur. 102. De eo, qui absens fuerit, minime dampnando. Iubemus in causa capitali, ut absens nemo damnetur, quia neque absens per alium accusare aut accusari potest. 103. De omnibus possessionibus a praeceptore possessori reddendis. Omnes possessiones et omnia sibi sublata atque fructus cunctos ante litem contestatam praeceptor possessori restituat. 104. De incestis, quod non sint legitimi heredes. Omnes nosse volumus, quod incesti non sint legitimi heredes, sed infamia sint notatae utraeque personae. Ideoque proximorum copula vel stupra quasi quaedam turpissima pestis cavenda est; quoniam incesti usque ad canonicam separationem ecclesiaeque per publicam poenitentiae satisfactionem magis inter energuminos vel audientes, quam inter christianos catholicos utrique cum omnibus suis sunt habendi. 105. Ut liceat litigatori vitiatam causam appellatio nis remedio sublevare. Iudices observare debent, ut liceat litigatori vitiatam causam appellationis remedio sublevare, et appellatores nec in carcerem redigant nec a militibus faciant custodiri; sed agendum negotium suum liberi observent. Nec etiam in supplicium destinatis appellandi vox denegetur. 106. De oratione obocdientis. Sciendum sane est omnibus, quia citius exauditur una oboedientis oratio, quam decem milia contemptoris. 107. Ut unaquaeque provincia a iudicibus propriis iudicetur. Praecipimus, ut non degradetur unaquaeque provincia, sed apud semetipsam habeat judices episcopos. Et quicumque causam habuerit, a suis iudicibus iudicetur et non ab alienis, id est a suae iustis iudicibus provinciae et non ab externis, nisi fuerit appellatum. 108. Quod unumquemqueiuste et pie vivere oporteat. Notum esse omnibus volumus, quam iuste, sobrie, quam etiam pie vivere debeant. Iuste enim vivere oportet secundum sermonem dominicum praecipientem: Luceat, inquit, lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona et glorificent patrem vestrum, qui in coelis est. Hoc est: Sic iuste vivite, ut filii lucis nominari valeatis. Quod vero sobrie vivere debeat quisque, monet euangelium dicens: Videte ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae. Pie etiam vivere vel patienter monet Paulus exhortando dicens: In omni patientia et doctrina. Et cum pietate regere domum monet, et ne ipsa pietas indiscreta videatur, praemittit sententiam dicens: Argue cum omni imperio. 109. De graphiae prolatore, ut eam adfirmet. Statutum est, ut scripturam prolator adfirmet. Nam si is, qui scripturam protulit, eius non adstuxerat veritatem, ut falsitatis reum esse retinendum. 110. Quod sacerdos in habitu religionis persistere debeat. Studendum sane omnibus est, ut in habitu religionis quisque sacerdos permaneat et ore prophetico sibimet praecipi censeat dicente: Clama, ne cesses; quasi tuba exalta vocem tuam. Quando dixit Clama ne cesses, omne tempus exclusit; quod nemo potest excusare. Etenim de libris officialibus, ut novimus, patet ratio; quia nequaquam corporeo usu haec requirenda ab illis erant, qui spiritaliter vivebant, dicente psalmigrapho: In me sunt Deus vota tua, quae reddam laudationes tibi. Nos tamen, qui in medio positi sumus scilicet inter spiritalem et corporalem intellectum, in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros, ut non vituperetur ministerium nostrum et propheticum sermonem impleamus dicentem: Iustitiam discite, qui habitatis terram. Et, quod avertat Deus a nobis, idem propheta dicit: Zelus adprehendit populum ineruditum. Et iterum alius propheta: Sacerdotes ignoraverunt intelligentiam. Et idem propheta: Sacerdotes non dixerunt, ubi est Dominus? et tenentes leges meas nescierunt me. Qua ergo fronte, qua conscientia sacerdotem nominari se fatetur, quem Dominus per prophetam nescire se dicit? 111. De eo, qui causam habuerit, ut a propriis iudicibus iudicetur. Quicumque causam habuerit, a propriis iudicibus iudicetur, et non ad alienos causa vagandi et proterviae dimittens suam patriam transeat; sed apud metropolitanum et reliquos episcopos suae provinciae iudicetur. 112. De canonicis clericis, qui in civitatibus vel in monasteriis degunt. Volumus atque praecipimus, sicut sinodali atque canonica auctoritate a pastoribus sanctae ecclesiae saepissime admoniti sumus, ut canonici clerici, qui in civitatibus vel in monasteriis degunt, qui beneficia habent, unde victum et vestitum habere possunt, ut his iuxta apostolum contenti sint, et stipendia fratrum, unde pauperiores et hi, qui assidue in praedictis locis Domino famulantes excubant atque ibi assiduum divinum explent officium, nequaquam assumant aut in suis usibus convertant: scimus enim, quia absque periculo atque dispendio animarum suarum hoc nullatenus facere possunt. Si quis haec statuta contempserit, utrisque careat, id est et beneficio et praebenda; atque si gradibus fruitur ecclesiasticis, ipsis privetur. 113. De communicatione ecclesiae cum nihil habentibus. Quod habet ecclesia, cum omnibus nihil habentibus habet commune; nec aliquid inde eis, qui sibi de suo sufficiunt, convenit erogare, quando nihil aliud sit habentibus dare, quam perdere. 114. De his, qui sua possident et sibi aliquid dari volunt. Nec illi, qui sua possidentes dari sibi aliquid volunt, sine grandi peccato suo unde pauper victurus erat accipiunt. 115. De damnatis nuptiis. Si quis viduam uxorem duxerit et postea cum filiastra sua fornicatus fuerit, seu duabus sororibus nupserit, aut si qua duobus fratribus nupserit, seu cum patre et filio: tales copulationes anathematizari nec unquam amplius coniugio copulari, sed sub magna districtione fiere praecipimus . 116. Ne proprius filius de baptismo suscipiatur. Nullus igitur proprium filium vel filiam de fonte baptismatis suscipiat, nec filiolam nec commatrem ducat uxorem, nec illam, cuius filium aut filiam ad confirmationem tenuerit. Ubi autem factum fuerit, separentur. 117. De subintroductis mulieribus. Omnibus igitur clericis feminam secum in domibus suis habere ultra licentiam canonum firmiter sit contradictum. 118. Iterum de pace ecclesiarum. Praecipimus, ut in ecclesiis aut in domibus ecclesiarum vel atriis placita saecularia minime fiant. 119. De fugitiv s clericis. Ut unusquisque episcopus in sua parrochia diligenter presbiteros vel clericos inquirat unde sint: Et si aliquem fugitivum invenerit, ad suum episcopum redire faciat. 120. Quid sint laetaniae. Laetaniae autem graeco nomine appellantur, quae latine dicuntur rogationes. Inter laetanias autem et exhomologesin hoc differt, quod exhomologesis pro sola peccatorum confessione aguntur, laetaniae vero, quae indicantur propter rogandum Deum et impetrandam in aliquo misericordiam eius. Sed nunc iam utrumque vocabulum sub una designatione habetur. 121. De clericis iniuste tonsoratis. De clericis vero hoc statuimus, ut hi, qui hactenus inventi sunt sive in canonico sive in monachico ordine tonsorati sine eorum voluntate, si liberi sunt, ut ita permaneant. Et deinceps cavendum est, ut nullus tondatur nisi legitima aetate spontaneaque voluntate vel cum licentia domini sui. 122. De eo, quid sit relinquere mundum. Seculum autem relinquere est, sicut Gregorius dixit, seculi voluptatibus contraire. Hinc Paulus ammonet dicens: Qui emunt, tanquam non possidentes; et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur: et Gregorius in libro pastorum: « Sic vobis ea, quae suppetunt exterius, serviant, quatenus a supernae dilectionis studio animum non flectant. » 123. Quod incestum committit, qui se consanguineae suae usque affinitatis lineam coniungit. Nullus fidelium usque affinitatis lineam, id est usque in septimam progeniem, consanguineam suam ducat uxorem vel eam quoquo modo incesti macula polluat. Si quis vero hoc scienter temerare praesumpserit, si liber fuerit, bannum nostrum, id est sexaginta solidos, fisco nostro persolvat, et insuper canonice ut incestus luat, ac publice iuxta canonicos gradus poeniteat. Si autem servus vel ecclesiasticus fuerit, publice flagelletur ac decalvetur, et iuxta episcopi proprii iussionem poenitentiam publice et canonice gerat. Quod si aliquis tam liber quam servus aut ecclesiasticus vel fiscalinus episcopo proprio vel suo sacerdoti aut archidiacono inoboediens vel contumax sive de hoc sive de alio quolibet scelere extiterit, omnes res eius a comite et a misso episcopi ei contendantur, usque dum episcopo suo oboediat, ut canonice poeniteat. Quod si nec se ita correxerit et ad episcopum et canonicam poenitentiam venire distulerit, a comite comprehendatur et in carcerem sub magna aerumna retrusus teneatur, nec rerum suarum potestatem habeat, quousque episcopus iusserit. Quod si comes vel eius minister hoc adimplere distulerit, canonice ab episcopo suo vel a suo ministro excommunicetur; et usque dum haec pleniter adimpleat, semper communione catholicorum careat, usque dum ipsi episcopo humanius erga eum aliquid agere placuerit. Si vero, quod non optamus, ipse comes aut de praedictis causis aut de ipsa excommunicatione inoboediens aut neglegens apparuerit, honore comitatus pariter et communione careat, usque dum ambo in nostram praesentiam veniant, ut nos illum episcopali auctoritate atque imperiali metu ita corrigamus, ut ceteri timorem habeant, ne deinceps talia committere ullatenus audeaut. 124. Ut incesti, quamdiu in scelere manent, non fidelium christianorum, sed tantum aut gentilium aut caticuminorum vel energuminorum locum teneant. Incesti dum in ipso detestando atque nefando scelere manent, non inter fideles christianos, sed inter gentiles aut caticuminos vel energuminos habeantur, id est cum christianis non cibum sumant, non potum, non in eodem vasculo edant aut bibant, sed soli haec faciant; non osculentur aut salutentur ab eis. Sed si suis sacerdotibus inoboedientes extiterint et a tam nefandissimo scelere se segregare atque ad publicam poenitentiam redire noluerint, inter eos habeantur, qui spiritu periclitantur immundo, vel etiam inter eos, de quibus ipsa per se veritas ait: Si te non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Nam cum fidelibus non debent orare nec in ecclesiam intrare, sed ante ianuam ecclesiae excubare et intrantibus in eam atque exeuntibus ex ea vultu in terra prostrato veniam postulare et ut pro se orare non dedignentur flagitare, et lacrymis perfusi vultu contrito atque humiliato spiritu semper omnibus apparere usque ad satisfactionem ecclesiae et proprii episcopi canonicam reconciliationem, et ad pristinum incestum nunquam redire, nec secularia negotia exercere, nec placitis aut accusationibus vel testimoniis interesse, sed crebris sacerdotum precibus manusque pontificis proprii inpositionibus et elemosinarum largitionibus, atque caeterorum bonorum operum exhibitionibus, eos purgari sanarique oportet.
ADDITIO QUARTA. Sequentia quaedam capitula ex sanctorum patrum decretis et imperatorum edictis colligere curavimus atque inter nostra capitula lege firmissima tenenda generali consultu Erchembaldo cancellario nostro inserere iussimus. Hic desunt quaedam capitula quae in aliis libris inveniuntur: quae ideo praetermisimus, quia in fine tertii libri superius habentur inserta 1.

Ex sacrarum institutione legum, libro 12, capitulo 10. Quam sit extraneus a christianae fidei regula, qui se defensorem veritatis insimulat et veritatem ipsam munerum acceptione commaculat, audiat contra se prophetam dicentem: Pro eo, quod vendidistis argento iustum et pauperem pro calciamentis, ecce ego stridebo super vos, sicut stridet plaustrum onustum foeno; et peribit fuga a veloce, et fortis non obtinebit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam, et robustus corde inter fortes nudus effugiet.

2. Ex eodem libro, titulationis tertiae capitulo 15. Nulli christianorum vel Iudeorum in utroque sexu permittimus ex propinquitate sanguinis sui vel uxoris suae atque etiam virorum iuxta legem, quae in christianis est lata, usque in septimi generis gradum connubia ducere, vel incesti maculam operari. Huius igitur permixtionis inlecebra tali multabitur poena, ut separati ab invicem et centena publice decalvati flagella suscipiant et exilio religati sub publica poenitentia maneant, eorumque bona ad filios, quos de praecedenti coniugio habuerint, redeant; si tamen et ipsos aut in nullo Iudaicae praevaricationis maculaverit noxa, aut nulla incestivae nationis sordidaverit macula. Quod si aut nullos habuerint filios, aut habitos, ut dictum est, vel Iudaicus involverit error vel incesti foedaverit natio, tunc facultas praedictorum omnimoda in principis potestate consistat, qualiter principali discretione res ipsa aut in christianis eorumve heredibus concessa permaneat. Quod si heredes huiusmodi dignitatis defuerint, fisco nostro sociata deserviat. Illud tamen modis omnibus observandum fore praecipimus, ut si quis christianus vel christiana aut Iudaeus vel Iudaea noviter nuptiale festum celebrare voluerint, non aliter quam eum praemisso dotis titulo quo in christianis salubri institutione praeceptum est, vel sacerdoli benedictione intra sinum sanctae Dei ecclesiae percepta coniugium cuiquam ex his adire permittimus. Quod si absque benedictione sacerdotis quisquam christianorum vel Hebreorum noviter coniugium duxerit vel sollempnitatem legis pro dotali titulo in quocumque transcenderit: aut centum principi solidos coactus exsolvat, aut centum publice verberatus flagella suscipiat. Haec scilicet dampna vel verbera singillatim unusquisque percipiat, videlicet tam ille, qui nupsit, quam ea, quae nupta est, vel etiam consentanei patentes eorum, unusquisque pro se iacturam legis suscipiat. 3. In libro 7 tripertitae historiae capitulo 12. Igitur Valentinianus cum ita saperet, sicut Nicaeni patres, similia profitentibus proderat, aliter vero sapientibus non erat inportunus. Qui dum initio regni de urbe Constantinopolitana per Thracias properaret ad Romam, tunc episcopi recte sapientes legatum miserunt Hicpaucianum episcopum, quatinus dignaretur ad emendationem dogmatis interesse. Is cum adisset imperatorem et episcoporum legationem intimasset, respondens imperator ait: Mihi quidem, cum unus de populo sim, fas non est talia perscrutari; verum sacerdotes, quibus haec cura est, apud semetipsos congregentur, ubi voluerint. Cum haec itaque respondisset princeps, in Lampsacum convenerunt episcopi. Cumque duos menses tractassent, inter caetera iuxta priores canones episcopos eiectos atque suis rebus expoliatos ad sedes proprias recipi et primo sua omnia eis reddi decreverunt. Et si quis post haec eos accusare vellet, eos periculo facere sanciverunt, iudices esse decernentes episcopos recte sapientes in ecclesiam convenientes, ubi testes essent singulorum qui dicebantur oppressi. Et reliqua. 4. Ex epistola Leonis papae Calcidonensi concilio directa. Plurimos fratres sedibus suis pulsos et in exilia audivimus deportatos atque in locum superstitum alios substitutos. His primitus vulneribus adhibeatur medicina iustitiae, ne quisquam ita careat propriis, ut alter utatur alienis. Quem errorem ita omnes relinquant sacerdotes, ut nemini quidem perire honor debeat; sed illis, qui pro fide laboraverunt, prius cum omni privilegio suo oportet ius proprium reformari. Et reliqua. 5. Ex epistola Stephani papae scripta generaliter omnibus episcopis. Quicquid in sacratis Deo rebus et episcopis iniuste agitur, pro sacrilegio deputabitur; quia sacra sunt, et violari a quoquam non debent. Nullus enim episcoporum, dum suis fuerit rebus expoliatus aut a sede propria qualibet occasione pulsus, debet accusari aut a quoquam ei potest crimen obici, priusquam integerrime restauretur et omnia, quae ei ablata quocumque sunt ingenio, legibus redintegrentur et ipse propriae sedi et pristino statui regulariter reddatur, ita ut omnes possessiones et cuncta sibi iniuste sublata atque fructus omnes ante coeptam accusationem primates et synodus episcopo, de quo agitur, funditus restituant; quia hoc non solum ecclesiasticae, sed etiam saeculi leges fieri docent. 6. Augustinus ad Bonifacium de lapsorum restitutione. Ut enim constitueretur in ecclesia, ne quisquam post alicuius criminis poenitentiam clericatum accipiat vel ad clericatum redeat vel in clericatu maneat, non desperatione indulgentiae, sed rigore factum est disciplinae: alioquin contra claves datas ecclesiae disputabitur, de quibus dictum est: Quae solveritis in terra, soluta erunt et in coelo. Sed ne forsitan etiam de caeteris criminibus spe honoris ecclesiastici animus intumescens superbe ageret poenitentiam, severissime placuit, ut post actam de crimine damnabili poenitentiam nemo sit clericus; ut desperatione temporalis altitudinis medicina maior et verior esse humilitas. Nam et sanctus David de criminibus mortiferis egit poenitentiam, et tamen in honore superstitit; et beatum Petrum, quando amarissimas lacrymas fudit, utique Deum negasse poenituit, et tamen apostolus mansit. Sed non ideo supervacua putanda est posterorum diligentia; quia ubi saluti nihil detrahebatur, humilitati aliquid addiderunt, quo salus tutius muniretur, experti credo aliquorum fictas poenitentias per affectatas honorum potentias. Cogunt enim multas invenire medicinas multorum experimenta morborum. 7. Ex epistola Leonis papae Aquileiensi episcopo directa. Illam partem aecclesiasticae disciplinae, qua olim a sanctis patribus et a nobis saepe decretum est, ut nec in presbiteratus gradu nec in diaconatus nec in subsequenti ordine clericorum ad aliam ecclesiam transire cuiquam sit liberum, ut in integrum revoces ammonemus; ut unusquisque non ambicione illectus, non cupiditate seductus, non persuasione hominum depravatus, ubi ordinatus est perseveret; ita ut si quis sua quaerens, non quae Iesu Christi, ad plebem et ad ecclesiam suam redire neglexerit, et ab honoris privilegio et a communionis vinculo habeatur extraneus. 8. Ut nullus derogetur aut temere accusetur episcopus, nec a primatibus facile eorum suscipiatur accusatio; quia iniuria episcoporum ad Christum pertinet, cuius vice legatione funguntur. Ex decretis Anastasii papae. Placuit, ut nullus temere accuset episcopum, neque a primatibus passim aut indifferenter super quibuslibet inpeticionibus audiatur, dicente Domino: Non suscipias vocem mendacii. Et ipsa veritas ait: Quod tibi non vis fieri, alteri ne facias; et reliqua. Et alibi scriptum est: Quid prodest illi suo errore non pollui, qui consensum praestat erranti? Procul dubio contra mandata dimittit, qui habet peccatum proprium et qui sequitur alienum; et reliqua. Sed si quis in episcopum causam habuerit, primitus eum caritative conveniat et ei aut suam inculcet iniuriam aut eius correptionem, dicente Domino: Si pecca erit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum. Si autem te non audierit, adhibe denuo duos aut tres tecum; et reliqua. Prius ergo quam haec fiant, nemo praesumat episcopum manifeste accusare, quia nemo contra euangelium vel contra apostolum aut decreta patrum facit absque periculo. Paulus quoque apostolus praecipit, dicens: Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem; et alibi scriptum est: Si quis fidelis est, videat ne falsa aut nociva loquatur aut cuiquam insidias ponat; et alibi: Sapiens non est qui nocet; et Dominus in lege: Non facias calumniam proximo tuo; et idem: Non eris criminator aut susurro in populis; non stabis contra sanguinem proximi tui. Leges meas custodite; ego Dominus. Si haec de omnibus hominibus dicta sunt, quanto magis super episcopos sunt custodienda, de quibus Salvator ait: Qui vos contristavit, me contristavit; qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei et cetera; item. Qui facit iniuriam eis, recipiet id quod inique gessit. Et in Daniele legitur: Confundantur omnes, qui ostendunt servis tuis mala; confundantur in omnipotentia, et robur eorum conteratur, ut sciant, quia tu es dominus Deus solus et gloriosus super omnem terram. Et iuxta antiquae institutionis edictum plus erga corrigendos agere debet benivolentia quam severitas; plus cohortatio quam commotio; plus caritas quam potestas. Et Dominus per prophetam monet dicens: Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. Diverte quoque a malo et fac bonum. Nemo enim bonum faciens alteri verbo aut facto nocere vult. Si quis haec non observaverit, hostis est animae suae. Si quidem clerici fuerint, gradu proprio decidant; si vero laici vel monachi fuerint, amplius pelli debent vel extorres fiant. 9. Ut quicumque habens querelam in episcopum vel in actores ecclesiae non prius adeat iudices eorum, quam ipsos quibus aliquid opponit, familiariter conveniat, ut ab eis caritative aut emendationem aut rationabilem recipiat excusationem. Placuit, ut si quaecumque persona contra episcopum vel actores ecclesiae se proprium crediderit habere negotium, prius ad eum recurrat caritatis studio, ut familiari colloquio commonitus ea sanare debeat, quae in querimoniam deducuntur. Quam rem si differre voluerit, sententiam suscipiat excommunicationis, et reliqua. 10. Ut non accusetur episcopus apud iudicem secularem. Ut nullus episcopum apud iudices seculares accusare praesumat, sed apud summos primates. 11. Ut si quis se gravari putaverit, vocem appellationis exhibeat. Placuit ut accusato, si iudicem suspectum habuerit, liceat appellare, quia non oportet negari audientiam roganti. 12. De retractanda conprovinciali sinodo per apostolicos legatos. Ut provintialis sinodus retractetur per vicarios urbis Romae episcopi, si ipse decreverit. 13. Ut nullus criminosus accuset episcopum. De his, qui in accusationem maioris natu veniunt, placuit, ut episcopum nulli criminoso liceat accusare. 14. Ut criminalia negotia non per procuratores, sed per ipsos agantur. Si quando in causa capitali vel in causa status interpellatum fuerit, non per procuratores, sed per ipsos est agendum. 15. De maiore iudicum appellatione. Placuit, ut a quibuscumque iudicibus aecclesiasticis ad alios iudices aecclesiasticos, ubi est maior auctoritas, fuerit provocatum, audientia non negetur. 16. Ut nullus metropolitanus sine ceterorum omnium conprovincialium episcoporum praesentia aut consilio, nisi quantum ad suam propriam pertinet parrochiam, quicquam agere praesumat. Similiter et reliqui episcopi agant circa eum. Ex sinodo Romana quinta. Si quis metropolitanus episcopus, nisi quod ad suam solummodo propriam pertinet parrochiam, sine consilio et voluntate omnium conprovincialium episcoporum extra aliquid agere temptaverit, gradus sui periculo subiacebit, et quod egerit, irritum habeatur et vacuum. Sed quicquid de conprovintialium coepiscoporum causis suarumque ecclesiarum et clericorum atque secularium necessitatibus agere aut disponere necesse fuerit, hoc cum omnium consensu conprovintialium agatur pontificum, non aliquo dominationis fastu, sed humillima et concordi administratione, sicut Dominus ait: Non veni ministrari, sed ministrare. Et alibi: Qui maior est vestrum, erit minister vester; et reliqua. Similiter et ipsi conprovinciales episcopi cum eius consilio nisi quantum ad proprias pertinet parrochias agant iuxta sanctorum constituta patrum, ut uno animo, uno ore concorditer sancta glorificetur Trinitas in saecula. 17. Qualiter episcopus ad synodum convocetur et qualiter in ea de illo agatur. Sancta sinodus Romana dixit: Haec sunt quae deinceps propter malorum hominum insidias, qui in ecclesiam et in ecclesiasticos indifferenter saeviunt viros, conservari firmissime volumus in saecula. Si quis episcopus ab illis accusatoribus, qui recipiendi sunt, fuerit accusatus, postquam ipse ab eis caritative conventus fuerit, ut ipsam causam emendare debeat, et eam corrigere noluerit: non olim, sed tunc ad summos primates causa eius canonice deferatur, qui in congruo loco infra ipsam provinciam tempore in canonibus praefixo Nicaenis concilium canonice convocare debebunt, ita ut ab omnibus eiusdem provinciae episcopis in ea audiatur; in quam et ipse canonice convocatus, si eum aut infirmitas aut alia gravis necessitas non detenuerit, adesse debebit; quia ultra provinciae terminos accusandi ante licentia non est, quam audientia rogetur. Nam si suis fuerit rebus expoliatus, quod absit, aut quod alienum ab omnibus esse debet fidelibus, a sede propria eiectus, aut in detentione aliqua a suis ovibus fuerit sequestratus: tunc canonice antequam in pristinum restituatur honorem et sua omnia, quae ab insidiis inimicorum suorum ei ablata fuerint, redintegrentur, nec convocari nec iudicari poterit, nisi ipse pro sua necessitate, minime tamen iudicandi, advenire sponte elegerit. Nec omnino a quoquam respondere rogetur, antequam integerrime omnia, quae per suggestiones inimicorum suorum amiserat, potestati eius ab honorabili concilio redintegrentur, et praesul ut prius statui pristino reddatur. Et ipse dispositis ordinatisque libere ac secure suis, tunc canonice convocatus ad tempus sinodo in legitima et canonica veniat ad causam. Et si ita iuste videtur, accusantium propositionibus respondeat; nam hoc summopere providendum est, ne antequam omnia haec fiant coactus respondeat, quia contentio semper vitanda est. Adimi namque episcopo episcopatum, antequam causae eius exitus appareat, nulli christiano videri iure potest. Quod si aegrotans fuerit episcopus aut aliqua eum gravis necessitas detinuerit, pro se legatum ad synodum mittat. Nec a communione suspendatur cui crimen intenditur, nisi ad causam suam dicendam electorum iudicum die statuta literis evocatus minime occurrerit; hoc est nisi alia praeoccupaverit necessitas infra spatium duorum vel trium mensium et eo amplius, prout causa dictaverit. Quod si ex utraque parte ad causam dicendam venerint, quia unus absque altero audiri non debet, quaerendum est in iudicio, cuius sint conversationis et fidei atque suspicionis accusatores, aut qua intentione hoc faciant; quia ad hoc admitti non debent nisi bonae conversationis et rectae fidei viri, et qui omni suspicione careant et bona vita clareant neque infames existant. Quod si accusatorum personae in iudicio episcoporum culpabiles apparuerint, ad arguendum non admittantur, nisi proprias causas, non tamen criminales vel ecclesiasticas, obiecerint. Infamis enim persona nec procurator potest esse nec cognitor. Absente vero adversario non audiatur accusator; nec sententia absente parte alia a iudice dicta ullam obtinebit firmitatem; neque absens per alium accusare aut accusari potest, nec affinis testis admitti. Neminem ergo exhiberi de provincia ad provinciam vel ad comitatum oportet, nisi ad relationem iudicis ad quem fuerit appellatum, id est, ut actor semper rei forum sequatur. Si quis autem iudicem adversum sibi senserit, vocem appellationis exhibeat, quam nulli oportet negari. Et reliqua. 18. Ut accusatio clericorum intra provinciam fiat, nisi forte accusatus maiorem appellaverit auctoritatem. Si quis clericus super quibuslibet criminibus pulsatus fuerit, in provincia qua consistit ille qui pulsatur, suas exerat actiones, nec aestimet eum accusator suus alibi aut longius pertrahendum ad iudicium. Ille vero, qui pulsatus fuerit, si iudicem suspectum habuerit, liceat appellare. 19. Ut peregrina iudicia non fiant. Peregrina iudicia generali sanctione prohibemus; quia indignum est, ut ab externis iudicetur, qui provinciales a se electos debet habere iudices. 20. Ut nullus metropolitanus aliquorum pontificum suorumque clericorum aut ecclesiarum causas audiat absque omnium conprovincialium episcoporum praesentia. Ex sinodo Romana tertia. Nullus metropolitanus episcopus absque ceterorum omnium conprovincialium episcoporum instantia aliquorum audiat causas episcoporum, quia irritae erunt. Immo nec suorum sacerdotum causas audiat absque praesentia clericorum suorum, quia irrita erit sententia episcopi, nisi praesentia clericorum confirmetur. 21. De rimanda accusatoris persona. Ex decreto Sixti papae, capitulo 8. Placuit, ut semper primo in accusatione clericorum persona, fides, conversatio et vita blasphemantium perscrutetur; nam fides omnes actus hominis debet praecedere, quia dubius in fide infidelis est: Nec eis omnino esse credendum, qui veritatis fidem ignorant nec rectae conversationis vitam ducunt; quia tales facile et indifferenter lacerant et criminantur recte et pie viventes. Ideo suspicio eorum discutienda est primo et corrigenda. 22. De personis et accusationum querelis non recipiendis. Ex sexta sinodo Romana capitulo 11; cum qua et Nicena sinodus et decreta Iulii et Simmachi papae et alia sinodica concordant. Accusatores et accusationes quas seculi leges non adsciscunt, et nos submovemus. 23. Ut nullus episcopus alterius parrochianum retinere, ordinare aut iudicare praesumat. Ex decima sinodo Romana capitulo 7; cum qua et concordat Antiocenum concilium in capitulo 22. Nullus episcopus alterius parrochianum praesumat retinere aut ordinare absque eius voluntate vel iudicare; quia sicut irrita erit eius ordinatio, ita et diiudicatio; quoniam censemus nullum alterius iudicis nisi sui sententia teneri. Nam qui eum ordinare non potuit, nec iudicare ullatenus poterit. 24. De primatu sedis apostolicae, cui episcoporum finitiva iudicia et congregandarum sinodorum privilegia sunt reservata. Et de canonica episcopi vocatione. Ex sinodis Romanis capitulo 49, et ex decretis Iulii papae. Nullus episcopus, nisi canonice vocatus et in legitima sinodo suo tempore apostolica auctoritate convocata, cui iussione Domini et meritis beati Petri apostoli singularis congregandorum conciliorum auctoritas et sanctorum ac canonum venerandorum patrum decretis multipliciter privata tradita est potestas, super quibuslibet criminibus pulsetur, id est iudicetur, audiatur vel impetatur. Sin aliter praesumptum a quibuslibet fuerit, in vanum deducatur quod egerunt; nec inter ecclesiastica ullo modo reputabitur, nec ullas habebit vires quicquid ei obviaverit: quoniam eadem sedes testante veritatis voce primum primatum obtinuit. Nec prima diceretur, si aliam super se haberet: quae etiam caput est omnium ecclesiarum, a qua omnes sumpsere originem: primatum enim non sinodalibus aut aliquibus commentis meruit institutis, sed Domino largiente, qui ait: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo aecclesiam meam; et re iqua talia et his similia. Quibus si aliquis superbo spiritu obviaverit praeceptionibus, non exeat inpunitus, sed gradus sui periculo subiacebit. 25. Ut si quis metropolitanum suspectum habuerit, apud primatem audiatur. Ex concilio Calcidonense capitulo 17. Si quis putaverit se a proprio metropolitano gravari, apud primatem dioceseos aut apud Constantinopolitanae civitatis sedem agat iudicium. Et reliqua. 26. De accusationis ordine, et ut non facile quisquam accusetur. Ex sexta sinodo Romana capitulo 9; cum qua et aliae sanctiones imperatorum et sinodalium episcoporum concordant. Accusationis ordinem dudum canonicis institutum decretis servare iubemus; ut si forte aliquis clericorum in civili aut criminali causa pulsatur vel in crimine capitis accersitur, non statim reus aestimetur, qui accusari potuit, ne subiectam innocentiam faciamus. Sed quisquis ille est, qui crimen intendit, in iudicium veniat, nomen rei indicet, vinculum inscriptionis arripiat, custodiat similitudinem, habita tamen dignitatis aestimatione patiatur. Nec sibi fore noverit licentiam mentiendi, cum calumniantes ad vindictam poscat similitudo supplicii. 27. Ut accusato episcopo liceat appellare apostolicam sedem, si voluerit. Ex edictis synodalibus sub Theodosio imperatore decretis eiusque auctoritate roboratis: quae si quis quaesierit, in suis inveniet epistolarum libris. Placuit, ut si episcopus accusatus appellaverit Romanum pontificem, id statuendum quod ipse censuerit. 28. De accusato vel iudicato episcopo, si bonam putaverit habere causam et voluerit a Romano audiri pontifice, a nullo prohibeatur, sed libere hoc ei et absque ullo impedimento concedatur. Ex quibus supra, cum quibus et Sardicense concilium, et alia decreta canonum et sanctorum patrum concordant. Ut accusato vel iudicato in aliqua causa episcopo liceat iterare iudicium, et si necesse fuerit aut ipse voluerit, absque ulla detentione aut inpeditione Romanum adire pontificem. Et dum iterato iudicio pontifex causam suam agit, sua non privetur sede aut dignitate; quoniam dudum a sanctis patribus statutum est, ut accusati nullus usurpet sedem episcopi. Et alibi: Adimi episcopo episcopatum, antequam causae eius exitus appareat, nulli christiano videri iure potest. Et reliqua. 29. Ut dum accusatus vel iudicatus episcopus Romanum appellaverit pontificem, nulla ei lesio fiat, neque aliquis eius arripiat sedem aut in eius loco ordinetur episcopus, antequam eius causa romani papie sit terminata iudicio. Ex quibus supra cum quibus et multa sanctorum patrum et canonum decreta consentiunt. Placuit, ut accusatus vel iudicatus a conprovincialibus in aliqua causa episcopus licenter appellet et adeat apostolicae sedis pontificem, qui aut per se aut per vicarios suos eius retractari negotium procuret. Et dum iterato iudicio pontifex causam suam agit, nullus alius in eius loco ponatur aut ordinetur episcopus; quoniam quamquam conprovincialibus episcopis accusati causam pontificis serutari liceat, non tamen definire inconsulto Romano pontifice permissum est, cum beato Petro apostolo non ab alio, quam ipso Domino dictum est: Quaecumque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelis; et quaecumque solveris super terram, erunt soluta et in coelis. 30. De episcoporum appellatione ad Romanam ecclesiam, quociens necessitas exposcerit, cui episcoporum et summarum causarum negotia singulari privilegio a patribus reservata sunt. Ex quibus supra, cum quibus maxime cuncta canonum et sanctorum patrum decreta concinunt. Ut omnes episcopi, qui in quibusdam gravioribus pulsantur vel criminantur causis, quociens necesse fuerit, libere apostolicam appellent sedem atque ad eam quasi ad matrem confugiant, ut ab ea, sicut semper fuit, pie fulciantur, defendantur et liberentur, cuius dispositioni omnes maiores ecclesiasticas causas et episcoporum iudicia antiqua apostolorum eorumque successorum atque canonum auctoritas reservavit. Quoniam culpantur episcopi, qui aliter erga fratres egerint, quam eiusdem sedis papae fieri placuerit: canonibus quippe iubentibus in talibus absque Romano nil decerni pontifice nec ad synodum episcopum convocari debere, et quicquid ex his eo inconsulto praesumptum fuerit, viribus carere. 31. De causa Lupicini episcopi. Ex epistola Leonis papae Africanis episcopis directa. Causam Lupicini episcopi, quia sic nobis placuit, illic iubemus audiri; cui multum et saepius postulanti communionem hac ratione reddidimus, quoniam cum ad nostrum iudicium provocasset, immerito eum pendente negotio a comunione videbamus fuisse suspensum. Adiectum etiam illud est, quod huic temere superordinatus esse cognoscitur, qui non debuit ordinari, antequam Lupicinus in praesenti positus aut confutatus aut certe confessus iustae possit subiacere sententiae; ut vacantem locum, quemadmodum disciplina aecclesiastica exigit, is qui consecrabatur acciperet. Si qua vero alia emerserit causa, quae ad statum aecclesiarum et ad concordiam pertineat sacerdotum, illic ob timorem Domini volumus, ut modo ventilentur et de conponendis atque conpositis omnibus ad nos relatio plena mittatur; ut ea, quae iuxta ecclesiasticum morem iuste et rationabiliter fuerint definita, nostra quoque sententia roborentur. Ex his enim possumus cognoscere, qualiter de ceteris agatur, qualiter nos nil contra statuta maiorum egisse peniteat. 32. De laicis praesumentibus disputare de religione. Ex sinodalibus statutis et imperatorum edictis ex libro 16. Theodosii imperatoris de his, qui super religione contendunt. Imperator Valentinianus, Theodosius et Arcadius AAA. una cum decreto episcoporum Tatiano praefecto praetorii. Nulli egresso ad publicum disceptandi de religione vel tractandi vel consilii aliquid deferendi patescat occasio. Et si quis posthaec ausu gravi atque dampnabili contra huiusmodi legem veniendum esse crediderit vel insistere motu pestiferae perseverationis audebit, conpetenti poena et digno supplicio coerceatur. Data 16. Kal. lul. Theodosio augusto bis et Quinegio conss. 33. De epistola Leonis papae ad Theodericum Ciri episcopum directa. Illud, quod nobis propter inprobitatem quorundam monachorum verbo mandasti, specialiter praedictorum patrum statuta firmantes statuimus, ut praeter Domini sacerdotes ab episcopo eiusdem videlicet loci electos nullus audeat praedicare, sive sit monachus sive laicus, qui cuiuslibet scientiae nomine glorietur. 34. De delatoribus. Ex concilio Helibertano. Delator si quis extiterit fidelis, et per delationem eius aliquis fuerit praescriptus vel interfectus, placuit eum nec in fine accipere communionem. Si levior quoque causa fuerit, intra quinquennium accipere poterit communionem. Si catecuminus fuerit, per quinquennii tempora admittatur ad baptismum. 35. Clerici accusatores fratrum ad communionem recipiantur, non ad clerum. Ex concilio Cartaginis. Ut episcopi accusatores fratrum excommunicent; et si emendaverint vitium, recipiant eos ad communionem, non ad clerum. 36. De praesidibus vel ceteris rem publicam agere volentibus, ne sine litteris episcopi sui communicent. Et cum contra disciplinam egerint, excommunicentur. Ex concilio Arelatense. De praesidibus, qui fideles ad praesidatum prosiliunt, ita placuit, ut cum promoti fuerint, litteras accipiant ecclesiasticas, id est communicatorias; ita tamen, ut in quibuscumque locis gesserint, ab episcopo eiusdem loci cura illis agatur; ut cum ceperint contra disciplinam agere, tum demum a communione excludantur. Similiter et de his, qui rem publicam agere volunt. 37. Ut clerici vel laici in aliena aecclesia non communicent sine litteris episcopi sui. Ex concilio Cartaginis. Cassius Velenensis episcopus dixit: Statuat gravitas vestra, ut unusquisque clericus vel laicus non communicet in alia plebe sine litteris episcopi sui. 38. Item in capitulo domni Karoli imperatoris. Si quis saecularium tam maioris ordinis quam et inferioris peccatum egerit et vocatus sui episcopi auctoritate ad emendationem ac penitentiam venire distulerit, tamdiu sit ab ecclesia extorris et a catholicorum consortio sequestratus, quousque quod inlicite commisit emendet, ac reatum suum usque ad satisfactionem canonice diluat, atque reconciliatione proprii episcopi divinis precibus indulgentiam consequatur et veniam, ecclesiaeque gremio, a cuius utero deviaverat, peracta satisfactione ab eodem per satisfactionem emendatus episcopo canonice reddatur. 39. De honore et pace sanctae ecclesiae. Ut honor et pax a que iustitia sanctae Dei ecclesiae et servorum eius inlaesus ab omnibus conservetur. 40. De Dei sacerdotibus et ministris altaris. Ut Dei sacerdotibus et ministris altaris contra canonicam auctoritatem nulla laesio a quoquam fiat. 41. De concordia episcoporum et comitum. Ut episcopi et comites concordes sint; et comites eorumque ministri episcopis atque eorum ministris in omnibus adiutores existant. 42. De incendio et rapina. Ut incendium vel rapinam in nostro regno nullus faciat. Et fures vel raptores fortiter constringantur, ut nullis sua auferre audeant, nisi gratis tribuantur aut iusto censu exigantur. 43. De pace custodienda. Ut pax in nostro regno secundum morem parentum nostrorum omnibus conservetur. 44. De puella virgine vel vidua. Ut puellam virginem vel viduam nullus rapiat, nec facere volentibus consentiat. 45. De banno persolvendo. Ut ex his singulis bannus noster persolvatur, si a quoquam frustrata haec fuerint; et fideiussores usque ad nostram praesentiam fidissimos comitibus vel missis nostris horum corruptores singuli tribuant, ut iuxta Romanam legem haec corrigantur. 46. De negotio saeculari. Ministri autem altaris Domini vel monachi nobis placuit ut a negotiis saecularibus omnino abstineant. Multa sunt ergo negotia saecularia; de his tamen pauca perstrinximus. Ad quae pertinet omnis libido, non solum in inmunditia carnis, sed etiam in omni carnali concupiscentia. Quicquid plus iusto appetit homo, turpe lucrum dicitur. Munera iniusta accipere vel etiam dare, pro aliquo saeculari conquestu pretio aliquem conducere, contentiones et lites vel rixas amare, in placitis saecularibus disputare, excepta defensione orfanorum aut viduarum, conductores aut procuratores esse saecularium rerum, turpis verbi vel facti ioculatorem esse, vel iocum saecularem diligere, aleas amare, ornamentum inconveniens proposito suo quaerere, in deliciis vivere vel gulam et ebrietatem sequi, pondera iniusta vel mensuras habere, negotium iniustum exercere, non tamen iustum negotium est cont adicendum propter necessitates diversas; quia legimus sanctos apostolos negotiasse, et in regula sancti Benedicti praecipitur praevidere, per quorum manus negotium monasterii transeat: canes et aves sequi ad venandum, in omnibus, quibuslibet sit causis, superfluum esse. Ecce talia et his similia ministris altaris Domini necnon et monachis omnino contradicimus; de quibus dicit apostolus: Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus. 47. De imitatione apostolica. Apostolus ait: Imitatores mei estote et observate eos, qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram; non observantes eos, qui sunt inimici crucis Christi, quorum finis interitus, quorum deus venter est, et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. Nostra autem conversatio in coelis est. Sicut Hieronymus in epistola ad Galatas ait: « Aemulantur autem bene, qui, cum videant vel audiant esse in aliquibus gratias, dona virtutesque, ipsi tales esse desiderant, et fidem, vitam atque industriam eorum, per quae illa meruerunt, nituntur imitari, ut possint ea quoque bona aemulatione digna consequi, » magis quaerentes spiritalia quam carnalia, ut perseveranti gradu ad finem boni operis pervenire possint. Augustinus in libro de agone christianorum, hanc sentenciam interpretans ait: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Quare intellegendum, etiam ipsum apostolum in semetipso triumphasse de potestatibus huius mundi, sicut de Domino dixerat, cuius se imitatorem esse profitetur. Imitemur ergo et nos illum, sicut hortatur, et castigemus corpus nostrum et in servitutem redigamus, si mundum volumus vincere. Aliquando quidem suo exemplo Christi nos fieri imitatores iubet dicendo: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Aliquando quidem de se resipiscens ad Deum, ad ipsius nos imitationem hortatur dicens: Estote imitatores Dei, sicut filii carissimi. Iam vero demonstrans, quia nihil hanc imitationem ita pariat, quam si ita vivat aliquis, ut bonum eius in commune proficiat atque universis utiliora praevideat, adiunxit: Ambulate in caritate. Ideo cum dixisset, Imitatores mei estote, continuo de caritate disseruit, quia haec praecipue virtus homines Deo proximos facit. 48. De canonicis clericis, ut canonice vivant. In omnibus igitur quantum humana permittit fragilitas decrevimus ut canonici clerici canonice vivant, observantes divinae scripturae doctrinam et documenta sanctorum patrum, ut nil sine licentia episcopi sui vel magistri eorum composite agere praesumant. 49. De his, qui servos suos extra iudicem necant. Si quis servum proprium sine conscientia iudicis occiderit, excommunicatione vel penitentia biennii reatum sanguinis emundabit. 50. De his, qui ad pacem non revertuntur. Placuit, ut, sicut plerumque fit, quicumque odio aut longinqua inter se lite discesserint et ad pacem revocari diuturna intentione nequiverint, a civitatis primitus sacerdotibus arguantur. Qui si inimicitias deponere perniciosa intentione noluerint, de ecclesiae coetu iustissima excommunicatione pellantur. 51. De his, qui intrant in ecclesiam et propter nimiam luxuriam suam a sacramento se abstinent. Si quis intrat in ecclesiam Dei et sacras scripturas non audit et pro luxuria sua avertit se a communione sacramenti et in observandis mysteriis declinat constitutam regulam disciplinae, istum talem proiciendum de ecclesia catholica esse decernimus, donec poenitentiam agat et ostendat fructum penitentiae suae, ut possit communione percepta indulgentiam promereri. 52. De clericis vel laicis. De clericis vel laicis a communione submotis ab aliis non recipiendis episcopis. 53. De clericis adversus invicem negotia propria habentibus. Non oportet clericos habentes adversus invicem negotia proprium episcopum relinquere et ad saecularia iudicia convolare. 54. De eo, qui ex ommunicatus ante audientiam communicare praesumpserit Si quis excommunicatus ante audientiam communicare praesumpserit, ipse dampnationem in se protulit. 55. De potente, qui aliquem expoliaverit. Si quis potentium quemlibet expoliaverit et admonente episcopo non reddiderit, excommunicetur. 56. Quod ecclesiarum omnium dotes ad episcopi ordinationem debeant pertinere. Multi contra canonum constituta sic ecclesias, quas aedificaverint, postulant consecrari, ut dotem, quam eius ecclesiae contulerint, censeant ad episcopi ordinationem non pertinere. Quod factum et in praeterito displicet et in futuro prohibetur; sed omnia secundum constitutionem antiquam ad episcopi ordinationem et potestatem pertineant. 57. De his, quae a fidelibus in parrochitanis basilicis offeruntur. De his, quae parrochiis in terris, vineis, mancipiis atque peculiis quicumque fideles obtulerint, antiquorum canonum instituta serventur, et omnia in episcopi potestate consistant. De his tamen, quae in altario accesserint, tertia pars fideliter episcopis deferatur. 58. De quatuor portionibus aecclesiasticis. Quod in unaquaque ecclesia, cui episcopus praeest, quatuor tam de reditibus quam de oblatione fidelium fieri debeant portiones: ut una sit episcopi, alia clericorum, tertia pauperum, et quarta fabricis aecclesiasticis adplicetur. 59. De eo, qui anathematis poenam parvi duxerit. Ex epistola papae Gelasii. Ut si quis anathematis poenam parvi duxerit, etiam documento, quo se putat praedium possidere, frustretur, liceatque cuilibet ecclesiasticae personae vocem contradictionis adferre et cum fructibus praeteriti temporis eadem praedia alienata reposcere. 60. De his qui contemptores canonum extiterint laicis. Ut laici contemptores canonum excommunicentur, clerici honore priventur. 61. Ut populus ante completam missam et benedictionem acceptam egredi non praesumat. Cum ad celebrandas missas in Dei nomine convenitur, populus non ante discedat, quam missae sollempnitas conpleatur. Et ubi episcopus fuerit, benedictionem accipiant sacerdotis. Sacerdote autem verbum in ecclesia faciente qui egressus de auditorio fuerit, excommunicetur. 62. De his, qui ecclesiastica ieiunia absque necessitate dissolvunt. Si quis eorum, qui continentiae student, absque necessitate corporea tradita in commune ieiunia et ab ecclesia custodita superbiendo dissolvit stimulo suae cogitationis impulsus, anathema sit. 63. Ut sacramentum caticuminis non praebeatur. Item placuit, ut etiam per sollempnissimos paschales dies sacramentum corporis et sanguinis Domini caticuminis non detur, nisi solitum satis; quia si fideles per illos dies sacramenta non mutant, nec caticuminos oportet mutare. Quae forma etiam a publice penitentibus omnino sequenda est. 64. De his, qui rebaptizati vel reconfirmati sunt, quid sit agendum. De his, qui rebaptizati sine aliqua necessitate vel tormento lapsi sunt, placuit, ut circa eos illa Nicenae sinodi statuta serventur, quae de praevaricatoribus constituta esse noscuntur; id est ut annis septem inter caticuminos orent, et duobus inter catholicos; et postea moderatione et clementia episcopi fidelibus in oblatione et eucharistia communicent. Quam formam sequantur et reconfirmati. 65. De clericis, qui ad saecularium defensionem confugiunt propter districtionem episcopi. Placuit, ut clericus, si relicto officio suo propter districtionem ad saecularem fortasse confugerit et is ad quem recurrit, solatium defensionis inpenderit, cum eodem de ecclesiae communione pellatur. 66. De turpiloquiis. Clericos scurriles et verbis turpibus ioculares ab officio detrahendos. 67. De clericis, qui in convivio cantare praesumpserint. Clerici inter epulas cantantes supradictae sententiae severitate coerceantur. 68. Ne clericus per creaturas iuret. Clericum per creaturas iurantem acerrime obiurgandum; si perstiterit in vitio, excommunicandum. 69. Ne ante horam diei tertiam quis ad convivium pergat nec ante benedictionem manducet. Non oportere clericos vel laicos religiosos ante sacram horam diei tertiam inire convivia, neque aliquando clericos nisi hymno dicto edere panem, et post cibos gratias auctori Deo referre. 70. Ut presbiter, si inconsulto episcopo agendam celebraverit, honore privetur. Ex concilio Cartaginis. Numidius episcopus Massilitanus dixit: In quibusdam locis sunt presbiteri, qui aut ignorantes simpliciter aut dissimulantes audacter praesente et inconsulto episcopo cum pluribus in domiciliis agunt agendam. Quod disciplinae incongruum esse cognoscit sanctitas vestra. Genilius episcopus dixit: Fratres et coepiscopi nostri dignae suggestioni tuae respondere propter ignorantiam non morantur. Ab universis episcopis dictum est: Quisquis presbiter inconsulto episcopo agendam in quolibet loco voluerit celebrare, ipse honori suo contrarius existit. 71. Ne presbiter benedictionem vel poenitentiam in ecclesia dare praesumat. Benedictionem super plebem in ecclesia fundere aut poenitentem in ecclesia benedicere presbitero penitus non licebit. 72. Iudicio multitudinis ordinationes fieri non debere. Quod non sit permittendum turbis electiones eorum facere, qui sunt ad sacerdotium provehendi. 73. Si qui clerici ab episcopis suis promoti contenderint, nec illic maneant, unde recedere noluerint. Ex concilio Cartaginis. Placuit, ut quicumque clerici vel diaconi pro necessitatibus ecclesiarum non optemperaverint episcopis suis volentibus eos ad honorem ampliorem in sua ecclesia promovere, nec illic ministrent in gradu suo, unde recedere noluerunt. 74. Ex decretis papae Gregorii iunioris, de incestis. Si quis consobrinam duxerit in coniugium, anathema sit. Et paulo post infert et dicit: « Si quis de propria cognatione vel quam cognatus habuit duxerit uxorem, anathema sit. » Et Dominus in lege divina ait: Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedat, ut revelet turpitudinem eius. Et paulo post: Nec accedat ad uxorem eius, qui sibi affinitate coniungitur. Item unde supra: « Nullus certi gradus consanguineam in coniugium accipiat aut sibi sceleratis nuptiis desideret copulari. » Item ex dictis episcoporum et imperatorum Theodosii et aliorum: « In septem gradibus omnia propinquitatum nomina continentur, ultra quos nec affinitas invenitur nec successio potest amplius prorogari. » 75. Item de incestis. Ex epistolis Gregorii papae sancto Bonifacio Mogontiae archiepiscopo missis. Progeniem suam unumquemque usque ad septimam observare decernimus generationem, et quamdiu se agnoscunt affinitate propinquos, ad huius copulae non accedere societatem. Et in sanctis canonibus spiritu Dei conditis de incestis habetur insertum: Incestis coniunctionibus nihil prorsus veniae reservamus, nisi cum adulterium separatione sanaverint. » Incestos vero nullo coniugii nomine appellandos sanccimus; sed quibus inlicita coniunctio interdicitur, nisi hi sunt, quos sanctorum patrum decreta coniugio copulari prohibent, habebunt ineundi melioris coniugii libertatem. 76. De sacramento catecuminis non dando in diebus sollempnibus paschae. Ut per sollempnissimos paschales dies sacramentum caticuminis non detur, nec eis, qui a liminibus ecclesiae sunt exclusi, neque eis ante canonicam reconciliationem, qui publicam gerunt poenitentiam, nisi benediccione salis 77. De his, qui solo convivio gentilium vel escis immolatitiis usi sunt. Qui convivio solo gentilium et escis immolatitiis usi sunt, possunt ieiuniis et manus inpositione purgari, ita ut deinceps ab idolothitis abstinentes sacramentorum Christi possint esse participes. Si autem aut idola adoraverunt aut homicidiis vel fornicationibus contaminati sunt, ad communionem eos nisi per poenitentiam publicam non oportet admitti. 78. De familiaritate extranearum. Ut nullus familiaritatem extranearum mulierum praesumat habere. Et qui inventus fuerit, acrius corrigatur. 79. Ne mulieres monasterium monachorum ingrediantur. Ut mulieres monasterium monachorum nullatenus ingrediantur. 80. Ut omnibus vespertinis et matutinis horis oratio dominica dicatur. Placuit, ut omnibus diebus post matutinas et vesperas oratio dominica a sacerdote proferatur. 81. De his qui sibimetipsis quoquo modo mortem inferunt; et de his qui pro suis sceleribus puniuntur. Placuit, ut hii, qui sibi ipsis aut ferro aut veneno aut praecipitio aut suspendio vel quolibet modo violenter inferunt mortem, nulla de illis in oblatione commemoratio fiat, neque cum psalmis ad sepulturam eorum cadavera deducantur; multi enim sibi cum ignorantia usurparunt. Similiter et de his placuit, qui pro suis sceleribus puniuntur. 82. De verbo otioso. Omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iuditii; multo magis damnantur noxia verba loquentes. Otiosum quippe verbum est, quod aut utilitate rectitudinis, aut ratione iustae necessitatis caret; attamen in die iudicii de eo rationem reddant . 83. De eo, qui hominem peremerit. Qui occiderit hominem, iuxta canonicam poeniteat sanctionem, et ab ecclesia prius proiciatur; ubi prostratus in terram in cinere et cilicio in introitum et exitum populi semper iaceat humiliter postulans, ut pro se orare non dedignentur. Et hoc usque ad satisfactionem ecclesiae et sacerdotum agat pane tantum et aqua fruens, nisi humanius erga eum episcopo agere placuerit, cuius ditioni subsistit. 84. De sartatectis ecclesiarum, quae ex donis fiunt eisdem conlatis, ut in potestate episcopi revocent, quaecumque colligata fuerint. Quaecumque pro sartatectis ecclesiis fuerint colligata, in potestate pontificis aut presbiteri vel servientium sanctorum locorum secundum voluntatem conferentis ad se debeant revocare. Quod si aliquis haec inde abstraxerit, rapuerit furatusve fuerit, vel ea fraudaverit aut vastaverit seu quocumque commento alienaverit, sciat se esse canonice excommunicatum, quoadusque ea, quae abstulit, studeat reformare. 85. Ne presbiterum, diaconum, aut clericum aliquem ullus iudex secularis absque consensu episcopi sui distringat. Ut nullus iudex neque presbiterum neque diaconum aut clericum aut iuniorem ecclesiae sine scientia pontificis per se distringat aut condempnare praesumat. 86. De libertis, ut a sacerdotibus defensentur. Liberti quorumcumque ingenuorum a sacerdotibus defensentur nec ad publicum ullatenus revocentur. 87. Ne aliquis clericus pro quacumque occasione ex hoc extraneam mulierem in domo sua habeat. Nullus ergo deinceps clericorum pro occasione necessitatis vestes faciendi aut causa ordinandi domus extraneam mulierem in domo sua habere praesumat. 88. Ex epistola beati Gregorii papae Bonifacio archiepiscopo missa, in qua inter cetera ita legitur decretum de viduis. Viduas a proposito discedentes viduitatis, super quibus nos consulere voluit dilectio tua, frater carissime, credo te nosse a sancto apostolo Paulo et a multis sanctis patribus, nisi convertantur, olim esse dampnatas; quas et nos apostolica auctoritate dampnandas et a communione fidelium atque a liminibus ecclesiae arcendas fore censemus, usquedum oboediant episcopis suis et ad bonum, quod coeperunt, invitae aut voluntariae revertantur. De virginibus autem non velatis, si deviaverint, a sanctae memoriae praedecessore nostro papa Innocentio taliter decretum habemus: « Hae vero, quae necdum sacro velamine tectae tamen in proposito virginali semper se simulaverunt permanere, licet velatae non fuerint, si nupserint, his agenda aliquanto tempore poenitentia est; quia sponsio earum a Domino tenebatur. Si enim inter homines solet bonae fidei contractus nulla ratione dissolvi, quanto magis ista pollicitatio, quam cum Deo pepigit, solvi sine vindicta non poterit? » et cetera. Nam si virgines nondum velatae taliter poenitentia publica puniuntur et a coetu fidelium usque ad satisfactionem excluduntur, quanto potius viduae, quae perfectioris aetatis et maturioris sapientiae atque consilii existunt virorumque consortio multotiens usae sunt et velari se permiserunt habitumque religionis assumpserunt, et demum apostataverunt atque ad priorem vomitum sunt reversae, a nobis et ab omnibus fidelibus a liminibus ecclesiae et coetu fidelium usque ad satisfactionem sunt eliminandae et carceribus tradendae; qualiter iuxta beatum apostolum Paulum tradentes huiusmodi hominem Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini. De talibus enim et Dominus per Moysen loquitur dicens: Auferte malum de medio vestri. De quibus et per prophetam ait: Laetabitur iustus, cum viderit vindictam; manus suas lavabit in sanguine peccatoris. De talibus namque eorumque similibus atque eisdem consentientibus, quia non solum qui faciunt, sed etiam qui facientibus consentiunt, rei sunt, Dominus per eundem prophetam David loquitur dicens: Videbas furem et currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas; et multa talia, eorumque similia. Tales vero personae indubitanter adulterae esse manifestantur; quoniam relicto immortali sponso ad anteriorem ut canes ad proprium reversae sunt vomitum, et apostatae factae inlicita ac sacrilega se contagione polluentes viris mortalibus se conglutinaverunt: quae etiam iuxta eundem Paulum apostolum eo quod viduitatis propositum dimiserunt, et fidem quam cum Deo pepigerunt frangere praesumpserunt, atque primam fidem praevaricaverunt, sunt dampnandae, a nobisque et vobis atque a reliquis nostri ordinis viris, a singulis videlicet sua in diocesi, a liminibus ecclesiae et a coetu fidelium usque ad satisfactionem, ut praedictum est, sunt eliminandae. A talium autem consortio et societate omnes fideles in omnibus abstinere mandamus. Super quibus etiam placuit, quousque in ipso detestando et inlicito atque sacrilego carnis contubernio perseverant, ut nullus christianorum, nisi quibus proprius studio corrigendi iusserit episcopus, cum eis in quoquam communicet aut ad domum, in qua sunt, accedat; cum quibus etiam, ut iamdictus sanctus praecipit apostolus, nulli fidelium cibum sumere licet. Quod si quis ex his quicquam temptare aut temerare praesumpserit, pari cum eis excommunicationis sententia feriatur. 89. De decimis, quae ecclesiis dantur, ne eas presbiteri vendere praesumant. Ut non praesumant presbiteri decimas vendere, quae in pauperum et ecclesiarum usibus dantur, sicut hactenus mirabile dictu in horreis veteratae sunt ad thesaurorum cumulum. In cuius testimonio multi pauperum de manibus sacerdotum requirendi moriuntur. Sed ubi Deo largiente abundaverint, ad sustentationem pauperum parentur tali in tempore. 90. De pauperibus a presbiteris colligendis. Ut presbiteri cotidie duos vel tres pauperes colligant ad lavandos pedes. 91. De praediis quae presbiteri post ordinationem suam emerint. Ut presbiteri post ordinationem suae paupertatis praedia comparantes testamenta aecclesiis confirment. Sin aliter, ut fraudatores removeantur . 92. Ut presbiteri ad tractanda eorum ministeria ad civitates veniant. Ut presbiteri singillatim sub dispositione episcopi in civitatibus veniant ad tractanda ministeria. 93. De his, qui communicaverint, ut tribus horis suspendantur propter cibi commixtionem. Ut doceantur communicantes duabus vel tribus suspendere horis propter admixtionem cibi. 94. De satisfaccione cotidiana sacerdotum. Ut sicut sine culpa nemo cotidie existit, ita sine cotidiana satisfaccione nullus esse debet, etiam sacerdotum vel christianorum. 95. De eo, qui sine consensu episcopi presbiterum de ecclesia eiecerit vel constituerit. De his, qui sine consensu episcopi presbiteros in ecclesiis suis constituunt vel de ecclesiis eiciunt, et ab episcopo vel a quolibet misso dominico admoniti oboedire noluerint; ut bannum nostrum rewadiare cogantur et per fideiussores ad placitum nostrum venire iubeantur. Et tunc nos decernamus, utrum nobis placeat, ut aut illum bannum persolvat aut aliam harmiscaram sustineat. 96. De ecclesiis inter heredes divisis. De ecclesiis, quae inter coheredes divisae sunt, consideratum est, quatinus si secundum providentiam et admonitionem episcopi ipsi coheredes eas voluerint tenere, et honorare faciant: sin autem hoc contradixerint, ut in episcopi potestate maneat, utrum eas ita consistere permittat, aut reliquias exinde auferat. Et ubi ad nostrum beneficium ecclesiae pertinentes ita divisae inventae fuerint, ut describatur et nobis renuntietur. 97. De destructione aecclesiarum. De aecclesiis destructis, ut episcopi et missi inquisitionem faciant, utrum per neglegentiam aut impossibilitatem destructae sint. Et ubi neglegentia inventa fuerit, episcopali auctoritate emendare cogantur, qui eas restaurare debuerant. Si vero per inpossibilitatem contigit, ut aut pluriores sint quam necesse sit, aut maioris magnitudinis quam ut ex rebus ad eas pertinentibus restaurari possint, episcopus modum inveniat, qualiter congrue emendari et consistere possint. 98. Ne de manso ecclesiae dato contra sanccita servitium exigatur. De uno manso ad ecclesiam dato, de quo aliqui homines contra statuta sibi servitium exigunt, quicumque pro hac causa accusatus fuerit, comes vel missi hoc, quod inde subtractum est presbiteris, cum sua lege restitui faciant. 99. De nonis et decimis, quas quidam dare neglegunt. De illis, qui nonas et decimas iam per multos annos aut ex parte aut ex toto dare neglexerunt, volumus, ut per missos nostros constringantur, ut secundum capitularem priorem solvant unius anni nonam et decimam cum sua lege et insuper bannum nostrum. Et hoc eis denuntietur, quod quicumque hanc negligentiam iteraverit, beneficium, unde haec nona et decima persolvi debuit, amissurum se sciat. Ita enim continetur in capitulare bonae memoriae genitoris nostri in libro primo: « Ut qui ecclesiarum beneficia habent, nonam et decimam ex eis ecclesiae, cuius res sunt, donent. Et qui tale beneficium habent et ad medietatem laborant, ut de eorum portione proprio presbitero decimas donent. » Item in capitulari nostro, in libro II, cap. 21 de eadem re: « De nonis quidem et decimis, unde et genitor noster et nos frequenter et in diversis placitis admonitionem fecimus et per capitularia nostra qualiter haec observentur ordinavimus, volumus atque iubemus, ut de omni conlaborato et de vino et foeno fideliter et pleniter ab omnibus nona et decima persolvatur. De nutrimine vero pro decima, sicut actenus consuetudo fuit, ab omnibus observetur. Si quis tamen episcoporum fuerit, qui argentum pro hoc accipere velit, in sua maneat potestate, iuxta quod ei et illi, qui hoc persolvere debet, convenerit. » 100. De eo, qui decimam dare neglexerit ecclesiae, cuius esse debet, alterique ecclesiae eam dederit. Quicumque decimam abstrahit de ecclesia ad quam per iustitiam dari debet, et eam praesumptiose vel propter munera aut amicitiam vel aliam quamlibet occasionem ad alteram ecclesiam dederit, a comite vel a misso nostro distringatur, ut eiusdem decimae quantitatem cum sua lege restituat. 101. De decimis a populo dandis. De decimis, quae populus dare non vult, nisi quolibet modo ab eo redimantur, ab episcopis prohibendum est ne fiat. Et si quis contemptor inventus fuerit, ut nec episcopum nec comitem audire velit, si noster homo fuerit, ad praesentiam nostram venire compellatur; ceteri vero distringantur, ut inviti aecclesiae restituant, qui voluntarie dare neglexerunt. 102. De his, qui ecclesias restaurare neglegant de rebus earum, quas in beneficium habent. Quicumque de rebus aecclesiarum, quas in beneficium habent, restaurationes earum facere neglexerint, iuxta capitularem anteriorem, in quo de operibus ac nonis et decimis constitutum est, sic de illis impleatur, id est in libro IV, capitulo 38: « De opere namque et restauratione ecclesiarum consideratum est, ut de frugibus terrae et animalium nutrimine una cum aliis rebus omnibus pleniter persolvantur, ut fiat secundum praeceptum euangelicum, ubi ait: Decimas omnium do quae possideo; et reliqua. De opere vero vel restauratione aecclesiarum comes et episcopus sive abbas una cum misso nostro, quem ipsi sibi ad hoc elegerint, considerationem faciant, ut unusquisque eorum tantum inde accipiat ad operandum et restaurandum, quantum ipse de rebus aecclesiarum habere cognoscitur. Similiter et vassi nostri aut in commune tantum operis accipiant, quantum rerum ecclesiarum habent, vel unusquisque per se iuxta quantitatem, quam ipse tenet. Aut si inter eos convenerit, ut pro opere faciendo argentum donent, iuxta aestimationem operis in argento persolvant; cum quo pretio rector ecclesiae ad praedictam restaurationem operarios conducere et materiam emere possit. Et qui nonas et decimas dare neglexerit, primum quidem illas cum lege sua restituat, insuper et bannum nostrum solvat: ut ita castigatus caveat, ne saepius iterando beneficium amittat. » 103. De his, qui agros dominicatos excolere neglexerint, ne nonas ex eis persolvant. De illo, qui agros dominicatos propterea neglexit excolere, ut nonas et decimas exinde non persolvat, et alienas terras ad excolendum propter hoc accipit, volumus, ut de tribus annis ipsam nonam cum sua lege persolvat. Et si quis contemptor aut comitum aut missorum nostrorum propter hoc extiterit, per fideiussores ad palatium venire conpellatur. 104. Item alia capitula. De beneficiis destructis hoc observetur, quod in capitulare priori continetur, id est in libro 4 capitulo 36, de eo qui beneficium desertum fecerit. « Quicumque beneficium suum occasione proprii desertum habuerit, et intra annum, postquam ei a comite vel misso nostro notum factum fuerit, illud emendatum non habuerit, ipsum beneficium amittat. » 105. De malis scabinis ei iendis. Ut missi nostri ubicumque malos scabinos inveniunt, eiciant et totius populi consensu in locum eorum bonos eligant. Et cum electi fuerint, iurare faciant, ut scienter iniuste iudicare non debeant. 106. De melioribus et veracibus eligendis. Ut in omni comitatu hi, qui meliores et veraciores inveniri possunt, eligantur a missis nostris ad inquisitiones faciendas et rei veritatem dicendam; et adiutores comitum sint ad iustitias faciendas. 107. De scabinis, qui propter munera aut amicitiam iniust iudicaverint. Volumus, ut quicumque de scabinis deprehensus fuerit propter munera aut propter amicitiam vel inimicitiam iniuste iudicasse, ut per fideiussores missus ad praesentiam nostram veniat. De cetero omnibus scabinis denuntietur, ne quis deinceps etiam iustum iudicium vendere praesumat. 108. De legitimis et rationabilibus commutationibus aecclesiarum Dei. Ubi commutationes tam tempore nostro quamque genitoris nostri legitimae et rationabiles atque utiles ecclesiis factae sunt, permaneant. Ubicumque vero inutiles et incommodae atque inrationabiles factae sunt, dissolvantur; et recipiat unusquisque, quod dedit. Ubi vero mortua manus interiacet, aut alia quaelibet causa, quae rationabilis esse videatur, inventa fuerit, diligenter describatur et ad nostram notitiam perferatur. 109. De eo, qui comprobatus fuerit testes in periurium scienter induxisse. Quicumque comprobatus fuerit de eo, quod scienter testes in periurium induxisset, sub fideiussione ad palatium nostrum venire conpellatur, ut ibi cum fidelibus nostris consideremus, quid de tali homine faciendum sit. 110. Ut nummos bonos nullus respuat. De bonis denariis, quos populus recipere non vult, volumus, ut hoc obervetur et teneatur, quod in priori capitulare nostro conscriptum est, id est in libro quarto: « Quicumque liber homo vel in emptione vel in debiti solutione denarium merum et bene pensantem recipere noluerit, bannum nostrum, id est sexaginta solidos, conponat. Si vero servi ecclesiastici aut fiscalini nostri aut comitum aut vasallorum nostrorum hoc facere praesumpserint, sexaginta ictibus vapulent. Et si actores nostri aut aliorum vel advocati eos missis nostris vel comitibus iussi praesentare noluerint, praedictum bannum, id est sexaginta solidos, conponant. » Et ad hanc constitutionem nostram adimplendam episcopi et abbates, sive reliqui qui beneficia nostra habent, adiuvent comites in suis hominibus distringendis. Et si comites hanc nostram constitutionem neglexerint, hoc per missos nostros ad nostram noticiam perferatur. 111. De collectis malis omnimodis inhibendis. Collectae ad male faciendum fieri omnimodis prohibeantur; et ubicumque huiusmodi praesumptiones factae fuerint, digna emendatione corrigantur. Et si per neglegentiam comitis vel factae sunt vel inemendatae remanserunt, hoc ad nostram notitiam perferatur. Auctor vero facti si fuerit praepositus vel advocatus sive centenarius vel qualibet alia dignitate praedita libera persona, post legalem emendationem in loco factam sub fideiussoribus ad nostram praesentiam veniat. Multitudo vero, sive de servis sive de liberis sit, legitima emendatione multetur. 112. Ut pontes publici, qui destructi fuerint, iterum extruantur. De pontibus publicis destructis placuit nobis, ut hii, qui iussionem nostram in reparandis pontibus contempserunt, volumus ac iubemus ut omnes homines nostri in nostram veniant praesentiam rationes reddere, cur nostram iussionem ausi sunt contempnere. Comites autem reddent rationem de eorum pagensibus, cur eos aut non constrinxerunt, ut hoc facerent, aut nobis nuntiare neglexerunt. Similiter et de iniustis teloneis, ubicumque accipiuntur, sciant se exinde nobis rationem reddituros. 113. De examine aquae frigidae. Ut examen aquae frigidae, quod hactenus faciebant, a missis nostris omnibus interdicatur, ne ulterius fiat. 114. De reversione comitis et pagensium de hostili expeditione, ut ex eo die super quadraginta dies sit bannus resisus. Postquam comes et pagenses de qualibet expeditione hostili reversi fuerint, ex eo die super quadraginta noctes sit bannus resisus, quod lingua Theodisca scatslegi, id est armorum depositio, vocatur. 115. De audientia regis. Et ut comites et missi dominici maximam curam habeant pauperum. Hoc missi nostri notum faciant comitibus et populo, quod nos in omni ebdomada unum diem ad causas audiendas et iudicandas sedere volumus. Comites autem et missi nostri magnum studium habeant, ne forte propter eorum neglegentiam pauperes crucientur et nos taedium propter eorum clamores patiamur, si nostram gratiam hahere velint. Populo autem dicatur, ut caveat de aliis causis se ad nos reclamare, nisi de quibus aut missi nostri aut comites eis iustitias facere noluerint. 116. De inferenda a vicariis vel aliis missis comitum exigenda. Quicumque vicarii vel alii ministri comitum tributum quod inferenda vocatur, maioris pretii a populo exigere praesumpserit, quam a missis bonae memoriae genitoris nostri constitutum fuit, hoc est duos solidos pro una vacca: hoc quod iniuste superposuit atque abstulit sibique retinuit, his quibus hoc tulit, cum sua lege restituat, et insuper fredum nostrum conponat et ministerium amittat. 117. De eo, qui propter cupiditatem rerum quemcunque propinquorum interfecerit. Quicumque propter cupiditatem rerum patrem aut matrem aut fratrem aut sororem vel nepotem aut alium propinquum suum interfecerit, hereditas interfecti ad alios suos legitimos heredes perveniat; interfectoris vero hereditas in fiscum redigatur. Ipse vero ordinante episcopo publicae poenitentiae subdatur. 118. De cuiuslibet propria uxore dimissa vel sine culpa interfecta. Quicumque propria uxore derelicta vel sine culpa interfecta, aliam duxerit, armis depositis, publicam agat poenitentiam. Et si contumax fuerit, comprehendatur a comite et ferro vinciatur, et in custodiam mittatur donec res ad nostram notitiam deducatur. 119. De eo, qui res alienas cuilibet homini vendiderit. Quicumque res alienas cuilibet homini vendiderit, et ipse homo easdem res alicui alteri dederit sive vendiderit, et ipse qui tunc easdem res comparatas habet, per malum ingenium proprio filio aut alteri cuilibet necdum legitimos annos habenti iustitiae tollendae causa tradiderit; volumus atque firmiter praecipimus, ut si pater eiusdem parvuli vixerit, ipse intret in causam rationem reddendi pro filio suo. Si autem pater mortuus est, tunc legitimus eius propinquus, qui iuste ei tutor aut defensor esse videtur, pro ipso rationem reddere conpellatur. Similiter de aliis omnibus iustitiis ad eum pertinentibus; excepta sua legitima hereditate, quae ei per successionem parentum suorum legitime evenire debuit. Quod si quis hanc nostram iussionem contempserit vel neglexerit, sicut de ceteris contemptoribus, ita de eo agatur. Is vero, qui easdem res primus invaserit et iniuste vendidit, necnon et emptores, excepta sola persona parvuli, hoc, quod fraudulenter admiserunt, intra patriam emendare cogantur. Et postea sicut contemptores iussionis nostrae sub fideiussoribus ad nostram praesentiam venire compellantur.

Anno feliciter 11 regni domni nostri Karoli gloriosissimi regis in mense Martio, qualiter congregatis in unum sinodali concilio episcopis, abbatibus, virisque inlustribus, una cum comitibus, secundum Dei voluntatem pro causis opportunis censentur decreta.

120. De metropolitanis. De metropolitanis, ut episcopi suffraganei eis adiutores sint, et ea, quae erga ministerium illorum emendanda cognoscunt, libenti animo emendent atque corrigant. 121. De episcopis ordinandis. De episcopis. Ubi in praesens episcopi ordinati non sunt, sine tarditate ordinentur. 122. De monasteriis sub regula constitutis. Ut monasteria, quae sub regula fuerint, sub regula vivant. Similiter et monasteria puellarum ordinem sanctum custodiant. Et unaquaeque abbatissa in suo monasterio sine intermissione resideat. 123. De potestate episcoporum super presbiteros et clericos. Ut episcopi de presbiteris et clericis infra illorum parrochiam potestatem habeant secundum canones. 124. De incestuosis hominibus. Ut episcopi incestuosos homines emendent et magnam diligentiam habeant ex eis. Sed et de viduis infra suam parrochiam potestatem habeant ad corrigendum. 125. De alterius clerico episcopi non recipiendo nec ordinando. Ut non liceat alterius clericum recipere nec ordinare ad aliquem gradum. 126. De homicidis, qui secundum legem mori debent. Ut homicidae vel ceteri rei, qui legibus mori debent, si ad aecclesiam confugerint, non excusentur; et si se emendare noluerint, nullus eis victus detur. 127. De decimis dandis. De decimis. Ut unusquisque suam decimam donet atque per iussionem episcopi dispensetur. 128. De latronibus ad placitum comitis exhibendis. Ut latrones de infra emunitatem illi iudices in comitis placitum praesentent. Et qui hoc non fecerit, beneficium et honorem perdat. Similiter vassi nostri si haec non adimpleverint, beneficium et honorem perdant; et qui beneficium non habet, bannum solvat . 129. Ut periurium quis faciens manum perdat. De eo, qui periurium fecerit, ut nullam redemptionem solvat, sed manum perdat. Quod si accusator contendere voluerit de ipso periurio, stent ad crucem; et si iurator vicerit, lege sua accusator emendet. Hoc vero de minoribus causis observandum. De maioribus vero rebus aut de statu ingenuitatis secundum legem custodiant. 130. De vindicta et iudicio latronum. De vindicta et iudicio in latrones facto testimonio episcoporum absque peccato comitis esse dicunt, ita tamen, ut absque invidia aut occasione mala nihil aliud ibi interponatur nisi vera iustitia ad perficiendum. Quod ipse qui per odium vel malum ingenium nisi pro iustitia facienda hominem punierit, honorem suum perdat, et legibus, contra quem iniuste fecit, secundum poenam quam intulit emendet. 131. Ut regia sanccita inviolate custodiantur. Ea vero, quae bonae memoriae genitor noster in suis placitis et synodis constituit conservare volumus. 132. De rebus ecclesiarum, de quibus census exeunt, decimae et nonae solvantur. De rebus vero ecclesiarum, unde nunc censa exeunt, decimae et nonae cum ipso censo solvantur, et unde antea non exierunt, similiter nonae et decimae dentur. De casatis vero sexaginta solidi quinque, de triginta solidi duo et dimidius, de quindecim transmissi quatuor. Et precariae modo renoventur. Et ubi non sunt scriptae, fiat descriptio inter conventores de verbo nostro. Et qui praedicta facere noluerint et spontanea voluntate haec tria persolvere et precarias accipere citissime distulerint, perdant beneficia, quae habebant; quae tamen ecclesia, unde erant, absque ullius contradictione vel impedimento in perpetuum sibi vindicet. 133. Ut de cerariis ita fiat, sicut constitutum est. De cerariis et tabulariis ac cartelariis ita fiat, sicut tempore longo decretum est. 134. Ne aliquis pro gildonia sacramentum facere audeat. De sacramentis pro gildonia invicem coniurantibus, ut nemo facere praesumat. Alio vero modo de illorum elemosinis aut de incendiis aut de naufragiis, quamvis conibentiam faciant, nemo in hoc iurare praesumat. 135. Ut palatium pergentes nemo adsalire audeat. De iterantibus, qui ad palatium aut aliubi pergunt, ut eos per collectam nemo sit ausus adsalire. Et nemo herbam alterius defensionis tempore praesumat tollere, nisi in hostem pergat aut missus noster sit. 136. De teloneis, sicut a longo decretum est, servetur. De teloneis, qualiter antea forbanniti fuerunt, observetur, ut nemo tollat nisi quod ab antiquo tempore statutum erat. 137. De mancipiis non vendendis nisi in praesentia rectorum. De mancipiis, ut non vendantur nisi aut in praesentia episcopi vel comitis aut in praesentia archidiaconi aut centenarii aut vicedomini aut iudicis comitis aut ante bene nota testimonia. Et ut foris marcam nemo mancipia vendat. Et qui hoc fecerit, tantas vices bannum solvat, quanta mancipia vendidit. Et si non habet pretium, in wadium pro servo semetipsum comiti donet, usque dum ipse bannum solvat. 138. De loricis extra regnum non vendendis. De bruniis, ut nullus foras nostro regno vendere praesumat. 139. De comite iustitias non faciente. Si comes in suo ministerio iustitias non fecerit, missis nostris de suis exeniis serviat, usque dum iustitiae ibi factae fuerint. Et si vassus noster iustitias non fecerit, tunc et comes et missus noster ad ipsius casam sedeant et de suo vivant, usque justitias faciat. 140. De eo, qui propter faidam pretium recipere noluerit. Si quis pro faida pretium recipere non vult, tunc ad nos transmittatur, ut nos ipsum, dirigamus ubi damnum nemini facere possit. 141. De eo, qui pro faida pretium solvere noluerit. Simili modo qui pro faida pretium solvere non vult et justitiam exinde facere, in talem locum illum mittere volumus, ut pro eodem maius damnum non crescat. 142. Quid agendum sit de latronibus. De latronibus ita praecipimus observandum, ut pro prima culpa non moriatur, sed unum oculum perdat; de alia vero culpa nasus ipsius latronis truncetur; de tertia culpa, si se non emendaverit, moriatur. 143. Qualiter pro rege et exercitu eius hac instanti tribulatione a fidelibus in orationibus et eleemosinis Deo supplicandum sit. Capitulare qualiter institutum est in hoc episcoporum consensu; id est ut unusquisque episcopus tres missas et tria psalteria, unum pro domno rege, et aliud pro exercitu Francorum, tertium pro praesenti tribulatione; presbiter unusquisque missas tres; monachi et monachae et canonici unusquisque psalteria tria; et biduanas omnes faciant tam episcopi quamque monachi et monachae et canonici; sed et eorum infra casatum homines, vel qui potentes sunt. Et unusquisque episcopus, abbas et abbatissa, qui hoc facere potest, libram donet de argento aut valente in elemosina; mediocres vero mediam libram; minores vero solidos quinque. Episcopi, abbates et abbatissae pauperes famelicos quatuor pro ista strictitate nutrire debeant usque ad tempora messium. Et qui tantum non possunt, iuxta quod possibilitas est, aut tres vel duos aut unum. Comes fortior libram de argento aut valente donet in elemosina, mediocres vero dimidiam libram, de casatis centum solidos quinque, de quinquaginta unciam unam; et faciant biduanas et eorum homines atque eorum casatus vel qui hoc facere possunt. Et qui redimere ipsam biduanam voluerit, fortiores comites uncias tres, mediocres denarios triginta, minores solidum unum. Et de pauperibus famelicis, sicut scriptum est, ipsi faciant. Haec omnia, si Domino placuerit, pro domino rege et exercitu Francorum et pro praesente tribulatione missa sancti Iohannis sint completa. 144. Ne presbiter vel reliqui clerici aut ullus fidelium praesumat decimas vendere vel donare aut pignorare ecclesiaeque quoquo modo alienare. Nullus presbiter aut diaconus vel quilibet clericus aut laicus decimas vendere aut dare vel pignorare aut indebitare praesumat, antequam eas cum omni integritate fideliter collectas habeat et infra septa aecclesiae, cui iure debentur, in suis utiliter graneis collectas habeat; et postea iuxta praeceptum proprii episcopi secundum canonicas sanctiones atque decreta beati Gelasii papae eas dispenset. Si quis autem haec parvipenderit vel infringere temptaverit, si quidem clericus fuerit, gradus sui periculo subiacebit; si vero monachus vel laicus fuerit, communione privetur. 145. De providentia episcopi circa archidiaconos. Ut praevideant episcopi, ne cupiditas archidiaconorum culpas nutriat sacerdotum, quia multis modis mentitur iniquitas sibi. 146. De non eiciendis de sepulchris ossibus mortuorum. Ut nullus ossa mortuorum de sepulchris audacter eiciat. 147. De non iurando. Ut unusquisque caveat iurare, quia periuri regnum Dei non possidebunt, sicut nec adulteri. 148. De praediis a presbiteris emptis, ecclesiis propriis confirmandis. Ut presbiteri pauperes ordinati praedia conparantes ecclesiis confirment. 149. De satisfactione cotidianorum delictorum. Ut sicut sine culpa nemo cotidie, ita sine cotidiana satisfactione nullus esse debet, etiam sacerdotum. 150. De communicantium suspensione. Ut doceantur communicantes duabus vel tribus se suspendere horis propter admixtionem cibi. 151. De conventu presbiterorum ad civitatem causa discendi. Ut presbiteri singillatim sub dispositione episcopi in civitates veniant ad sua tractanda ministeria . 152. De pauperum collectione a presbiteris. Ut presbiteri cotidie duos vel tres pauperes colligant ad lavandos pedes. 153. De non vendendis ecclesiarum aecimis. Ut ulterius non praesumant presbiteri decimas vendere, quae in pauperum et ecclesiarum usibus dantur, sicut hactenus mirabile dictu horreis veteratae sunt ad thesaurorum cumulum: in cuius rei testimonio multi pauperum de manibus sacerdotum requirendi moriuntur. Sed ubi Deo largiente abundaverint, ad sustentationem pauperum parentur famis tempore. 154. De formatis faciendis. Et ut sine formata nullus proficiscatur clericus. Ex concilio Africano vel Milevitano, capitulo 30. Ut sine formatis nemo ad comitatum proficiscatur, vel qualiter fiant formatae. Placuit, ut quicunque clericus propter necessitatem suam alicubi ad comitatum ire voluerit, formatam ab episcopo suo accipiat. Quod si sine formata voluerit pergere, a communione removeatur. Quod si alicubi ei repentina necessitas orta fuerit ad comitatum pergendi, alleget apud episcopum loci eius ipsam necessitatem, et de hoc scripta eiusdem episcopi deferat. Formatae autem, quae a primatibus vel a quibuscumque episcopis clericis propriis dantur, habeant diem paschae. Quod si adhuc eiusdem anni paschae dies incertus est, ille praecedens adjungatur, quomodo solet Post consulatum in publicis gestis adscribi. 155. De clericis neglegentibus. Ex concilio Agatensi, capitulo 2. De contumacibus clericis et ad officium tardis. Contumaces vero clerici prout dignitatis ordo permiserit ab episcopis corrigantur. Et si qui prioris gradus elati superbia communionem fortasse contempserint aut ecclesiam frequentare vel officium suum implere neglexerint, peregrina eis communio tribuatur; ita ut cum eos poenitentia correxerit, rescripti in matricula gradum suum dignitatemque recipiant. 156. De non pergendum clericis sine permissu episcopi ad iudices seculares. Ex concilio Agatensi, capitulo 32. Ut clericus inconsulto episcopo ad iudicem secularem non pergat. Clericus nequaquam praesumat apud secularem iudicem episcopo non permittente pulsare; sed si pulsatus fuerit, non respondeat; nec audeat criminale negotium in iudicio saeculari proponere. Si quis vero saecularium per calumniam ecclesiam aut clericum fatigare temptaverit et victus fuerit, ab ecclesiae liminibus et a catholica communione, nisi digne poenituerit, coerceatur. 157. Ne clericus vel monachus sine licentia episcopi sui proficiscatur. Ex concilio Agatensi capitulo 38. Ut sine epistola episcopi sui non liceat clerico vel monacho proficisci. Clericis sine commendatitiis epistolis episcopi sui licentia non pateat evagandi. In monachis quoque praesentis sententiae forma servetur. Quod si verborum increpatione non emendaverit, etiam verberibus statuimus eum coherceri. 158. Ne clericus sine permissu episcopi sui proficiscatur. Ex concilio Agatensi, capitulo 52. De clericis, qui sine epistola pontificis sui proficiscuntur. Presbiter aut diaconus vel clericus sine antistitis sui epistolis ambulans, communionem ei nullus impendat. 159. De his, qui in propriis provinciis non communicant. Ex concilio Africano capitulo 18. Placuit, ut quicumque non communicans in propria provincia, in aliis provinciis vel transmarinis partibus ad communicandum obrepserit, iacturam communionis vel clericatus excipiat. 160. De patratoribus diversorum malorum. Sunt sane diversorum malorum patratores, quos et lex divina inprobat et condempnat; pro quorum etiam diversis sceleribus et flagitiis populus fame et pestilentia flagellatur et ecclesiae status infirmatur et regnum periclitatur. Et quamquam haec in sacris eloquiis satis sint exsecrata, nos necessarium praevidimus, iterum nostra ammonitione, exhortatione atque prohibitione praecaveri omnino oportere; sicut sunt diversarum pollutionum patratores, qua; cum masculis et pecoribus nonnulli diversissimis modis admittunt; quae incomparabilem dulcedinem piissimi Creatoris ad amaritudinem provocantes tanto gravius delinquunt, quanto contra naturam peccant. Pro quo etiam scelere igne coelesti conflagratae infernique hiatu quinque absorptae sunt civitates, necnon quadraginta et eo amplius milia stirpis Beniamineae mucrone fraterno confossa sunt. Haec porro indicia et evidentes vindictae declarant, quam detestabile et exsecrabile apud divinam maiestatem hoc vitium extet. Scimus enim, quoniam talium criminum patratores lex Romana, quae est omnium humanarum mater legum, igne cremari iubet. Vobis ergo omnibus terribiliter denuntiamus vestrisque cunctis ac vobis famulantibus atque subditis una vobiscum sub Dei districto iudicio atque fidelitate nostra praecipimus, ab his caveri, et haec facientibus nec verbis nec factis ullo modo consentire; quoniam qui talia agunt, apostolo pollicente regnum Dei non consequentur. Tempus namque est, ut multitudini pereuntis populi parcatis, qui sequendo exempla peccantis principis cadebat in puteum mortis: quia quantoscumque vel per bona exempla ad vitam coelestis patriae contrahimus vel per mala exempla ad perditionem sequentes praeibimus, de tantis procul dubio ab aeterno iudice vel poenas vel praemia accepturi sumus. Si enim gens nostra, sicut per istas provincias divulgatum est et nobis in Francia et in Italia inproperatur et ab ipsis paganis inproperium est, spretis legalibus connubiis adulterando et luxuriando ad instar Sodomitanae gentis foedam vitam duxerit: de tali commixtione meretricum aestimandum est degeneres populos et ignobiles et furentes libidine fore procreandos, et ad extremum universam plebem ad deteriora et ignobiliora vergentem, et novissime nec in bello seculari fortem nec in fide stabilem et nec honorabilem hominibus nec Deo amabilem esse venturam: sicut aliis gentibus Hispaniae, Provinciae et Burgundionum populis contigit, quae sic a Deo recedentes fornicatae sunt, donec ludex omnipotens talium criminum ultrices poenas per ignorantiam legis Dei et per Sarracenos venire et servire permisit. Et notandum, quod in illo scelere aliud immane flagitium subterlatet, id est homicidium. Quia dum illae meretrices sive monasteriales sive seculares male conceptas soboles in peccatis genuerunt, saepe maxima ex parte occidunt, non implentes Christi ecclesias filiis adoptivis, sed tumulos corporibus et inferos miseris animabus satiant. Absit enim, ut pro talibus pereatis, et nos simul cum regno cadamus gloriaque totius regni pereat; quoniam ex praecedentibus agnovimus, quae secuturis, nisi praevisa fuerint, possunt evenire. Satius est quoque nobis talibus carere, quam cum his ruere, regnumque ab etnicis atque eius popularibus futuro tempore adnullari vel possideri. Scire enim vos cupimus, quicunque super his aut faciens aut libenter consentiens inventus fuerit, nos eum iuxta praedictam Romanam legem punire. 161. De eo, qui propria uxore derelicta vel sine culpa interfecta aliam ducit. Quicumque propria uxore derelicta vel sine culpa interfecta aliam duxerit, armis depositis publicam agat poenitentiam. Et si contumax fuerit, comprehendatur a comite et ferro vinciatur et in custodia mittatur, donec res ad nostram notitiam deducatur. 162. De eo, qui res alienas malo ingenio emptas filio suo aut cuilibet personae legitimos annos non habenti tradiderit. Quicumque res alienas cuilibet homini vindiderit, et ipse homo, qui easdem res comparatas habet, per malum ingenium proprio filio aut alteri cuilibet necdum legitimos annos habenti iustitiae tollendae causa tradiderit, volumus atque firmiter praecipimus, ut si pater eiusdem parvuli vixerit, ipse intret in causam rationem reddendi pro filio suo. Si autem ipse pater mortuus est, tunc legitimus eius propinquus, qui iuste ei tutor aut defensor esse videtur, pro ipso rationem reddere compellatur: similiter de aliis omnibus iu titiis ad eum pertinentibus; excepta sua legitima hereditate, quae ei per successionem parentum suorum legitime evenire debuit. Quod si quis hanc nostram iussionem contempserit vel neglexerit, sicut de ceteris contemptoribus, ita de eo agatur. Is vero qui easdem res primus invasit et iniuste vendidit, necnon et emptores, excepta sola persona parvuli, hoc quod fraudulenter admiserunt, intra patriam emendare cogantur, et postea sicut contemptores iussionis nostrae sub fideiussoribus ad nostram praesentiam venire conpellantur. 163. Ut de uno manso ad ecclesiam dato nullum humanum exigatur servitium. Quod qui fecerit, cum sua lege emendet. De uno manso ad ecclesiam dato, de quo aliqui homines contra statuta sibi servitium exigunt, quicumque pro hac causa accusatus fuerit, comes vel missi hoc, quod inde subtractum est, presbiteris cum sua lege restitui faciant. Et quicumque de uno manso ad ecclesiam dato praeter ecclesiasticum exegerit servitium, episcopo vel comite distringente hoc legibus emendet. 164. De his, qui nonas et decimas vel restaurationes aut census dare neglegunt, ut hoc legibus emendent et insuper bannum nostrum persolvant. De his, qui nonas et decimas iam per multos annos aut ex parte aut ex toto dare neglexerunt, volumus, ut per missos nostros constringantur, ut secundum capitularem priorem solvant unius anni nonam et decimam cum sua lege et insuper bannum nostrum. Et hoc eis denuntietur, quod quicumque hanc neglegentiam iteraverit, beneficium, unde haec nona et decima persolvi debuit, amissurum se sciat. Ita enim continetur in capitulare bonae memoriae genitoris nostri in libro I, capitulo 157, « ut nonae et decimae legibus rewadientur et insuper bannus dominicus a neglegente persolvatur. Ut qui ecclesiarum beneficia habent, nonam et decimam ex eis ecclesiae, cuius res sunt, donent. Et qui tale beneficium habent, et ad medietatem laborant, ut de eorum portione proprio presbitero decimas donent. » Item in capitulari nostro in libro II, capitulo 21 de eadem re: « De nonis quidem et decimis, unde et genitor noster et nos frequenter et in diversis placitis admonitionem fecimus et per capitularia nostra qualiter haec observentur ordinavimus, volumus atque iubemus, ut de omni conlaborato et de vino et foeno pleniter et fideliter ab omnibus nona et decima persolvatur. De nutrimine vero, quod in decima dandum est, sicut hactenus consuetudo fuit, ab omnibus observetur. Si quis tamen episcoporum fuerit, qui argentum pro hoc accipere velit, in sua maneat potestate et iuxta quod ei et illi, qui hoc persolvere debet, convenerit. » 165. (166 BAL.) De his, qui decimam ecclesiae iniuste, non secundum dispositionem episcopi cui debetur, auferunt, et aliubi aut propter amicitiam aut propter munera dare praesumunt. Quicumque decimam abstrahit de ecclesia, ad quam per iustitiam dari debet, et eam praesumptiose vel propter munera aut amicitiam aut aliam quamlibet occasionem ad alteram ecclesiam dederit, a comite vel a misso nostro distringatur, ut eiusdem decimae quantitatem cum sua lege restituat. 166. (167 BAL.) De his, qui decimas nisi a se quoquo modo redimantur, dare neglegunt, ut firmiter distringantur, qualiter vel inviti hoc emendent. Decimas quae populus dare non vult, nisi quolibet modo ab eo redimantur, ab episcopis prohibendum est ne fiat. Et si quis contemptor inventus fuerit, ut nec episcopum nec comitem audire velit, si noster homo fuerit, ad nostram praesentiam venire compellatur; ceteri vero distringantur, ut inviti ecclesiae restituant, qui voluntarie dare neglexerunt. 167. (168 BAL.) De his, qui restaurationes ecclesiarum earumque domorum facere vel decimas et nonas dare neglegunt, si se non correxerint, ut beneficia perdant. Quicumque de rebus ecclesiarum, quas in beneficium habent, restaurationes earum facere neglexerint, iuxta capitularem anteriorem, in quo de operibus ac nonis et decimis constitutum est, sic de illis adimpleatur, id est, in libro IV, capitulo 38. « De opere vero vel restauratione ecclesiarum comes et episcopus sive abba una cum misso nostro, quem ipsi sibi ad hoc elegerint, considerationem faciant, ut unusquisque eorum tantum inde accipiat ad operandum et restaurandum, quantum ipse de rebus ecclesiarum habere cognoscitur. Similiter et vassi nostri aut in commune tantum operis accipiant, quantum rerum ecclesiasticarum habent aut unusquisque per se iuxta quantitatem quam ipse tenet. Aut si inter eos convenerit, ut pro opere faciendo argentum donent, iuxta aestimationem operis in argento persolvant: cum quo pretio rector ecclesiae ad praedictam restaurationem operarios conducere et materiam emere possit. Et qui nonas et decimas dare neglexerit, primum quidem illas cum lege sua restituat, insuper et bannum nostrum solvat; ut ita castigatus caveat; ne saepius iterando beneficium amittat. » 168. (169 BAL.) Ut hi, qui terras dominicatas propterea excolere nolunt, ut nonas et decimas inde non solvant, pleniter constringantur, ut haec de tribus annis legibus persolvant. De illis, qui agros dominicatos propterea neglegunt excolere, ut nonas et decimas exinde non persolvant, et alienas terras ad excolendum propter hoc accipiunt, volumus, ut de tribus annis ipsam nonam et decimam cum sua lege persolvant. Et si quis contemptor aut comitis aut missorum nostrorum propter hoc extiterit, per fideiussores [ Cod. G, sub fideiussoribus] ad palatium venire compellatur. 169. (170 BAL.) De teloneis, ubi non exigantur. Statutum est, ut ubi tempore avi nostri domni Pippini consuetudo fuit teloneum dare, ibi et in futurum detur; nam ubi noviter incoeptum est, ulterius non agatur. Et ubi necesse non est fluvium aliquem ponte transmeare, vel ubi navis per mediam aquam et sub ponte ierit et ad ripam non appropinquaverit, nec ibi aliquid emptum vel venundatum fuerit, ulterius teloneum non detur. Et nemo cogat alium ad pontem ire, ubi iuxta pontem aquam transmeare potest. Et qui ulterius in talibus locis, vel de his, qui ad palatium seu in hostem pergunt, teloneum exactaverit, cum sua lege ipsum teloneum reddat, et bannum nostrum, id est sexaginta solidos, componat. 170. (171 BAL.) De rebus ecclesiae, quae absque ulla repetitione ab eadem ecclesia per triginta annos possessae sunt, ut nulla testimonia super hanc deinceps possessionem recipiantur. Ut de rebus ecclesiarum, quae ab eis per triginta annorum spatia sine ulla interpellatione possessae sunt, testimonia non recipiantur, sed eo modo contineantur, sicut res ad fiscum nostrum pertinentes contineri solent.