BurWor.LibDec Patrologia Latina 140 Burchardus Wormaciensisc.960–1025 Libri decretorum Parisiis J. P. Migne 1853 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin BURCHARDUS, ECCLESIAE WORMACIENSIS EPISCOPUS, BRUNICHONI FIDELISSIMO SUO ET EJUSDEM ECCLESIAE PRAEPOSITO, IN CHRISTO DOMINO SALUTEM.

A multis sane diebus, et saepe quidem coram familiaritas tua, charissime frater, hortando a nobis contendit, ut utile aliquod opus non minus ex sanctorum Patrum sententiis, quam canonicis scripturis, vel ab comprobatis poenitentium exemplis, ad necessarium Ecclesiae nostrae deservientium usum, vigilanti studio colligerem. Et id quidem, vel ea ratione maxime flagitare videbaris, quod canonum jura atque poenitentium formae, in nostra quidem dioecesi adeo confusa sint, atque inter se discrepantia, ut aut ex toto neglecta, aut omni pene auctoritate destituta, vel modice in ecclesiastica disciplina institutis apparere possint. Qua de causa saepe accidit, ut ad poenitentiae remedium confugientibus, cum ob canonum descriptionem confusam, tum ob presbyterorum nostrorum ignorantiam, non facile subveniatur. Quod an ideo potissimum fieret, non impudenter ex me rogasti. Et quanquam idem existimem, tamen quia non certam temporis mensuram canonum censura expressit ad singula poenitentium delicta adhibendam, sed in absolventium judicio relinquendam statuit, idcirco poenitentiae salutaria remedia ab imperitis quidem sacerdotibus non pro delictorum qualitate providentur, a piis quidem et canonicis scripturis institutis, eadem facile prout uniuscujuslibet infirmitas requirit, adhibentur. Et quia hoc res ita habet, eo me dilectio tua rogavit, ut opellam hanc congestam junioribus nostris legendam proponerem, quo ipsi in idonea nimirum aetate, ea discant, quae vel serior aequalium nostrorum aetas modo assequi non possit, vel antecessorum negligentia non attigit. Utpote decentissimum fore existimans, ut quis cum omni probitate se discipulum prius exhibeat, quam doctoris auctoritatem apud vulgum temere praesumat. Et in scholis discat, quod suae fidei commissos doceat. Equidem hanc tuam petitionem, dilectissime frater, justissimam judicavi, proque isto tam pio ad divinam religionem affectu, gratias maximas habeo, quem pro Ecclesiae nostrae statu, non segni sollicitudine jugiter desudate animadverto. Verum quod tuam exhortationem mihi saepius inculcatam tandiu distuli, ignaviae, torporique meo minime adscribendum putabis: siquidem duae impediverunt me causae, quominus tibi pro tuo desiderio prompte morem gessi. Quarum alteram inevitabiles Ecclesiae nostrae necessitates attulerunt, quae quotidie fluctuum more in nos emergunt. Altera ex gravibus saecularium rerum curis oboritur, ad quas inviti, imperialium mandatorum onere pertrahimur, quae duo sane animum meum ad coelestia enitentem altiuscule assurgere non permittunt. Nam dum pluribus rebus inquietatur animus, infirmior est, quam ut unicuilibet par esse possit. Nihilominus tamen sanctis tuis petitionibus obsecutus synodalia praecepta, sanctaque instituta, tam ex sanctorum Patrum sententiis, quam ex canonicis scriptis, adjutore Deo, in unum fascem ex amplissimo orbe collegi. Eaque ut potui, uno veluti corpore connexa, viginti libris distinxi, ita ut quisquis eos diligenter legerit, fructum non vulgarem sentiet se brevi consequi posse. Perutilem quidem in docenda plebe, firmum autem propter Scripturarum auctoritatem, honestum tanquam studio et diligentia acquisitum. Neque enim sacerdotis nomen meretur, qui, quam sollicite Evangelicam minam expendi oportet ignorat, ut caecus caeco dux esse non potest. Quamobrem hunc meum laborem nemo, ut collecticium aspernetur. Certe coegit sacrarum in immensum Scripturarum diffusa amplitudo, necnon nostrorum negligentia, et inscitia sacerdotum, in hoc genere desudare, in quo colligere quidem licitum fuit, canones vero soli mihi sanxire illicitum. Quantis autem hoc laboribus, atque vigiliis praestiterim, Deus Opt. judicabit, quem, quod pro nostrae Ecclesiae necessitate fecerim, non latet. Quare etiam si nostrae provinciae limites non exierit, nihil omnino aegre feremus, modo nostrorum ministrorum manibus teratur. Porro legentibus, etiam id persuasum esse cupimus, nihil de meo in hoc opere additum esse, sed ex divinis testimoniis Scripturarum singula esse decerpta, ea sane fide, ut perpetuam auctoritatem habitura non dubitem. Ex quibus autem scriptis selegerim ordo sequens indicat Bene vale, et orationibus me adjuva.

EX QUIBUS LOCIS AUCTORUM SCRIPTIS ECCLESIASTICA HAEC DECRETA COLLEGERIT.

Ex canonibus, qui Corpus canonum vocantur.

Ex apostolorum canone.

Ex transmarinis conciliis.

Ex conciliis in Germania, Gallia, Hispania, celebratis.

Ex Romanorum pontificum decretis.

Ex evangelicis apostolicisque Scripturis.

Ex Veteri Testamento.

Ex libris sancti Gregorii.

Ex Hieronymo, Augustino, Ambrosio, Benedicto, Basilio Magno, Isidoro.

Ex Poenitentiali Romano.

Ex Poenitentiali Theodori.

Ex Poenitentiali Bedae.

INDEX SINGULORUM LIBRORUM BURCHARDI WORMACIENSIS EPISCOPI Breviter quid quoquo libro continetur ostendens.

Primus liber continet de potestate et primatu apostolicae sedis, patriarcharum, caeterorumque primatuum metropolitanorum, et de synodo celebranda, et vocatione ad synodum. De accusatis, et accusatoribus, et testibus. De exspoliatis injuste. De judicibus, ac de omni honore competenti, ac dignitate, et diverso negotio et ministerio episcoporum.

Secundus liber continet de congruenti dignitate, et diversa institutione, ac nutrimento, vel qualitate vitae, et diverso negotio, et ministerio presbyterorum et diaconorum, seu reliquorum ordinum ecclesiasticorum.

Tertius liber continet de divinarum domorum institutione, et cultu, et honore. De decimis et oblationibus et justitiis singulorum, et qui libri in sacro catalogo recipiantur, qui vero apocryphi, et quando apponendi sint.

Quartus liber continet sacramentum baptismatis, et ministerium baptizandorum et baptizatorum, et consignandorum et consignatorum.

Quintus liber continet de sacramento corporis et sanguinis Domini, et de perceptione et observatione eorum.

Sextus liber continet de homicidiis sponte, et non sponte commissis, et de parricidiis, et de fratricidiis, et de illis qui uxores legitimas et seniores suos interficiunt, et de occisione ecclesiasticorum, et de observatione, et de poenitentia singulorum.

Septimus liber continet de incesta copulatione consanguinitatis, et in quo geniculo fideles et conjungi et separari debeant: et de revocatione, et de poenitentia singulorum.

Octavus liber continet de viris ac feminis Deo dicatis, et sacrum propositum transgredientibus, et de revocatione, et de poenitentia eorum.

Nonus liber continet de virginibus et viduis non velatis, de raptoribus earum, et de separatione eorum, de conjunctione legitimorum connubiorum, de concubinis, et de transgressione, et poenitentia singulorum.

Decimus liber continet de incantatoribus, et de auguribus, de divinis, de sortilegis, et de variis illusionibus diaboli, et de maledicis, et de contentiosis, et de conspiratoribus, et de poenitentia singulorum.

Undecimus liber continet de excommunicandis et excommunicatis, de furibus, et de praedatoribus, et de praesumptione, et contemptu, et negligentia, et reconciliatione, et poenitentia eorum.

Duodecimus liber continet de perjurio, et de poenitentia ejus.

Tertius decimus liber continet de veneratione, et observatione sacri jejunii.

Quartus decimus liber continet de crapula, et ebrietate, et de poenitentia eorum.

Quintus decimus liber continet de imperatoribus, de principibus, et de reliquis laicis, et de ministerio eorum.

Sextus decimus liber continet de accusatoribus, de judicibus, de defensoribus, de falsis testibus, et de poenitentia singulorum.

Septimus decimus liber continet de fornicatione, et incestu diversi generis, et de poenitentia utriusque sexus, et diversae aetatis.

Octavus decimus liber continet de visitatione, et poenitentia, et reconciliatione infirmorum.

Nonus decimus liber, qui Corrector vocatur, continet correctiones corporum et animarum medicinas, et docet unumquemque sacerdotem, etiam simplicem, quo modo, vel qualiter unicuique succurrere valeat, ordinato, vel sine ordine, pauperi, diviti, puero, juveni, seni, decrepito, sano, infirmo, in omni aetate, in utroque sexu.

Vigesimus liber Speculationum vocatur: speculatur enim de providentia, et de praedestinatione divina, et de adventu Antichristi, de ejus operibus, de resurrectione, de die judicii, de infernalibus poenis, de felicitate perpetuae vitae.

LIBER PRIMUS. INDEX CAPITULORUM II. De privilegio beato Petro Domini vice solummodo commisso, et de discretione potestatis, quae inter CAP. I. Quod in Novo Testamento post Christum Dominum nostrum a Petro sacerdotalis coeperit ordo. apostolos fuit. III. Ut summus sacerdos non vocetur Romanus pontifex, sed primae sedis episcopus. IV. Quod bipartitus sit ordo sacerdotum. V. Ut non laici, nec bigami, non viduarum mariti, sed irreprehensibiles ordinentur episcopi. VI. Ut dum episcopus eligitur, si contradictores habeat, quinque episcopi conveniant. VII. Quod, nolentibus clericis vel populis, nemo debeat episcopus ordinari. VIII. Qui episcopi sunt ordinandi, quod debeant prius examinari. IX. Ut episcopi diligentissime probentur antequam ordinentur. X. Quod populo non liceat per se sacerdotum facere lectiones. XI. Quod non habeantur episcopi, quos nec clerus nec populus elegit, nec comprovinciales episcopi consecrarunt. XII. Quod nullus ordinari episcopus debeat, nisi ex conventione. XIII. De illis qui accipiunt regimina Ecclesiarum, et cunctos fastu superbiae parvipendunt. XIV. De illis episcopis qui superbire incipiunt. XV. Quod ordinationes episcoporum apostolica auctoritate a cunctis comprovincialibus fieri debeant. XVI. Ne laicus fiat episcopus ante triginta annos, et ante anni conversionem. XVII. De laicis non temere faciendos episcopos. XX. Quod episcopus esse non possit, qui nesciente XVIII. Quod per gradus ecclesiasticos, ad episcopatus debeat officium perveniri. XIX. Ut laicam communionem non accipiat, qui per ambitionem episcopatum acceperit. metropolitano consecratus fuerit. XXI. Ne episcopi per Simoniacam haeresim regiminis locum obtineant. XXII. De his qui pretio sacram mercati sunt dignitatem. XXIII. De eadem re. XXIV. Quod non oporteat ordinationes episcoporum diu differri. XXV. De ordinationibus episcoporum diu differendis minime. XXVI. Quando quis debeat a vicinis provinciae episcopis ordinari. XXVII. Ut episcopus non consecretur sine tribus episcopis. XXVIII. Ut episcopus non minus quam a tribus ordinetur, et, si fieri possit, archiepiscopus ab omnibus comprovincialibus. XXIX. De episcopo qui alium sine sua voluntate episcopum ordinaverat. XXX. De abjectione ejus, quem duo praesumpserint ordinare episcopi. XXXI. De non ordinandis episcopis per vicos et modicas civitates. XXXII. De eadem re. XXXIII. De Waniba rege Gallorum, qui contra Canones in quadam villula episcopatum fecerat, quomodo annullatum est. XXXIV. Ut plebs quae nunquam habuit episcopum, nisi ex consensu non habeat. XLII. Quod auctoritas congregandarum synodorum XXXV. Ut nequaquam in duos metropolitanos provincia dividatur. XXXVI. De illis episcopis qui non sunt recepti ab illis, ad quos sunt ordinati, vel denominati. XXXVII. De episcopo qui Ecclesiam, ad quam ordinatus est, adire neglexerit. XXXVIII. De episcopo qui non susceperit officium sibi commissum. XXXIX. De episcopo vacante, qui Ecclesiam vacantem invaserit. XL. De episcopo qui est ordinatus ad Ecclesiam, et non est receptus. XLI. De his qui promoventur ad episcopatum, nec recipiuntur. LI. De episcopo qui per aegritudinem ad synodum apostolicae sedi commissa sit. XLIII. Quod bini conventus episcopales singulis annis fieri debeant. XLIV. De synodis, quo tempore sint habendae. XLV. De synodo congreganda. XLVI. De archiepiscopo qui tempore pacis ultra biennium synodum annuntiare neglexerit. XLVII. De episcopis ad synodum vocatis, ut venire non contemnant. XLVIII. Quales epistolae a metropolitano sint fratribus dirigendae. XLIX. De eadem re. L. De episcopo qui synodo adesse neglexerit. non venerit. LII. De episcopis ad synodum vocatis, et venire, et missos suos mittere dedignantibus. LIII. Concilium universale non nisi necessitate faciendum. LIV. Ut episcopi posteriores se prioribus suis non praeferant. LV. Ut episcopi sui ordinis tempus observent, alter alteri honorem praebens. LVI. De episcoporum ordine, ut qui posterius ordinati sunt, prioribus se non audeant anteferre. LVII. De rebus dubiis in conciliis episcoporum emergentibus. LVIII. Ut episcopi in synodo residentes, quae ad emendationem vitae pertineant primum emendent. LXV. Ut nullus metropolitanus absque omnium LIX. De metropolitano si comprovincialem episcopum in sua causa audire distulerit. LX. Ut episcopi justa judicia semper dijudicent. LXI. Ut canonum statuta ab omnibus rite custodiantur, et nullus ea suo sensu dijudicare praesumat. LXII. De dissidentibus episcopis. LXIII. De inflatione metropolitanorum et fastu, et de episcopis ac reliquis clericis qui laeduntur a metropolitano. LXIV. Ut plebes alienas alius episcopus non usurpet. comprovincialium episcoporum praesentia aliquorum audiat causas. LXVI. Ut nullus primas vel metropolitanus aliquid agat de Ecclesiis, vel parochiis comprovincialium episcoporum et de ipsorum causis, sine eorum consilio omnium, et nec ipsi aliquid agant sine ejus consilio, nisi quantum ad proprias pertinet parochias. LXVII. De contentione parochiae. LXVIII. Ut episcopi qui negligunt loca sua, a vicinis episcopis ut se corrigant, admoneantur. LXIX. De duobus episcopis altercantibus de parochia cujusdam basilicae. LXX. De episcopis qui contendunt de parochiis suis. LXXI. Ut in altera parochia clericos alterius dioecesis episcopus nullatenus ordinet. LXXII. Ut nullo modo de una parochia ad aliam episcopus transeat. LXXIII. De praesumptione alienae dioecesis LXXIV. Ne episcopus, sua civitate despecta, ambitus causa ad aliam transeat. LXXV. Ut ab episcopis aliena parochia minime pervadatur. LXXVI. De eadem re. LXXVII. De mutatione episcoporum. LXXVIII. De eadem re. LXXIX. De eadem re. LXXX. De episcopo qui in sua fuerit persecutus Ecclesia, quod ad aliam ei sit fugiendum. LXXXVIII. Qualem ministrum episcopus juxta se LXXXI. De episcopo qui principalem cathedram suae Ecclesiae negligit. LXXXII. De episcopis qui sedes suas negligunt, et in possessionibus suis longe positis diu morantur. LXXXIII. De episcopis, ut singulis annis parochiam suam circueant. LXXXIV. De episcopis qui raro aut nunquam per seipsos plebes sibi commissas visitant. LXXXV. Ut episcopi presbyteros suos de ministeriis illorum diligenter discutiant. LXXXVI. Ut episcopus cum paucis suam parochiam circumeat. LXXXVII. Si episcopus parochiam suam visitare nequiverit, viros probabilis vitae pro se mittat. habere debeat. LXXXIX. De episcopo, ne laicum ponat sibi vicarium. XC. Ut in circuitione episcopi, omnes qui sunt in parochia singularum Ecclesiarum matricum, exceptis infirmis, ad synodum ejus venire debeant. XCI. Decretalis constitutio Eutychiani papae, quid episcopi in synodo inquirere debeant. XCII. Jusjurandum synodale. XCIII. Juramentum caeterorum. XCIV. Post datum sacramentum episcopi illos qui juraverint per octoginta octo interrogationes, quae in contextu secundum ordinem inveniuntur, diligentissime interrogent. CII. Ut in die Dominica rerum dijudicationes non XCV. Ut episcopi libros gentilium non legant. XCVI. Ut episcopi, prout vulgus intelligere possit, secundum proprietatem communis linguae illorum praedicationem temperent. XCVII. Reprehensio episcopi in pulpito paganos libros exponentis, eo quod cum Jovis laudibus Christi laudes non conveniant. XCVIII. Quantum discrimen immineat pastoribus, qui veritatem Christi praedicare negligunt. XCIX. Quod episcopum oporteat sine intermissione Ecclesiam suam docere, et amare. C. De ignorantia omnibus maxime sacerdotibus vitanda. CI. Ut episcopus dissidentes concordare compellat. fiant. CIII. De domestica et interiori conversatione. CIV. Ut episcopus quasi hospes se continere debeat. CV. Ut episcopi frequenter missas celebrent. CVI. Ne episcopus pretio corruptus alterius clericum ordinare praesumat. CVII. Ut episcopus clericos alterius parochiae nulla tenus ordinet. CVIII. Ut nullus episcopus, in alterius episcopi parochia, ad promotionem ministerii accedere praesumat. CIX. Ne episcopus alterius Ecclesiae clericum audacter invadere attentet. CX. De non praesumendis illicitis ordinationibus. CXIX. De suscipiendis episcopis qui persecutionem CXI. De episcopo caeco, qui, per presbyterum suum, presbyterum et diaconos duos ordinaverat. CXII. Quod non oporteat episcopum per pecuniam quempiam ordinare. CXIII. Quod munus etiam sit a lingua vitandum. CXIV. Ut non valeat sententia episcopi, nisi clericorum suorum praesentia firmetur. CXV. Ut episcopus secundum reditum Ecclesiarum, numerum clericorum faciat. CXVI. De episcopis peregrinis. CXVII. Ut levitate vagantes episcopi, ad propria redire compellantur. CXVIII. Quandiu episcopus in aliena civitate remoretur. CXXVI. Quod episcopos Dominus ad glorificandum patiuntur. CXX. De illis qui se dicunt episcopos esse. CXXI. Qualiter peregrini episcopi recipiantur. CXXII. De episcopis vel presbyteris ignotis, ut ante probationem synodalem ministrare non permittantur. CXXIII. Ut episcopus hostilitate expulsus ad aliam vacantem transeat Ecclesiam. CXXIV. De episcopis quod omnes homines eis jure obedire debeant. CXXV. Quod episcopi claves sint Ecclesiae, et habeant potestatem claudere coelum, et aperire portas ejus. se elegerit, et quod omnes principes terrae eis obedire oporteat, et capita sua submittere. CXXVII. De episcopis, quod se invicem diligere debeant. CXXVIII. Ut episcopus episcopum alium non conculcet. CXXIX. De episcopis qui a se fratrum adjutorio subtraxerint. CXXX. De episcopis qui se, quasi canino dente, invicem corroserint. CXXXI. De episcopis qui fratribus nocere desiderant. CXXXII. Ut de episcopo suo nullus querelam faciat, nisi prius eum de eadem saepe interpellet. CXXXIII. Ut episcopi a solo Domino sint dijudicandi. CXXXIV. Nimis timendum et praevidendum ne offendantur episcopi. CXXXV. De episcopis qui ab ovibus suis criminantur, ut eorum criminatio non recipiatur. CXXXVI. Episcopos a suis ovibus non reprehendendos, quod absit, nisi in fide erraverint. CXXXVII. De eadem re. CXXXVIII. De eadem re. CXXXIX. De eadem re. CXL. De infamatis et dilaceratis episcopis, et a civitatibus propriis pulsis. CXLI. Ut episcopus non dijudicetur, qui suis rebus est exspoliatus. CXLII. De eadem re. CXLIII. De eadem re. CXLIV. Ut episcopi criminati libere apostolicam appellent sedem, et pleraque alia circa judicium observanda. CXLV. Episcopus si ab aliquo pulsatur, per episcopos judices causa finiatur. CXLVI. De episcopis judicibus quos communis sensus elegerit. CXLVII. Ut episcopi comprovinciales peregrina judicia non patiantur. CXLVIII. De episcopo criminato, si judicem suspectum habuerit. CXLIX. Si quis episcopus in crimine detentus fuerit, et non potest plurimos congregare, a duodecim episcopis audiatur. CLVII. Ut primates de accusato episcopo non ante sententiam proferant damnationis, quam aut reum CL. De episcopo criminato, si episcopi comprovinciales in ejus criminatione dissenserint. CLI. Ut episcopis nullus laicus crimen imponere possit. CLII. Quod inimici accusatores esse non possint. CLIII. Ut episcopi accusatorum episcoporum judices esse debeant. CLIV. Qualiter accusatus episcopus discutiendus sit apud patriarchas vel primates, et quot testibus convinci debeat. CLV. De patriarchis et primatibus. CLVI. De vocatione accusati episcopi. CLXIV. Quod neganda sit accusatis licentia criminandi, priusquam se crimine exuerint, et familiaribus seipsum confiteatur, aut canonice per innocentes testes convincatur. CLVIII. Qualis primas esse, vel quid agere debeat. CLIX. Ut episcopi singularum gentium sciant quis inter eos sit primus. CLX. Ut episcopus accusatus non communione privetur, nisi die statuta venire noluerit. CLXI. De Maximo episcopo, variis criminibus infamato, et ad synodum saepius vocato, qui venire et se excusare neglexerat CLXII. De episcopo inculpato qui ad synodum vocatus venire contempserat. CLXIII. Qui primates sint, qui metropolitani. atque sponte confessis, et his qui hesterno aut perendie, aut ante fuerunt inimici. CLXV. De criminationibus adversus doctores non suscipiendis, et de peregrinis judiciis. CLXVI. Ut adversus doctorem accusationes nemo suscipiat. CLXVII. Ut nemo episcopum apud saeculares accuset. CLXVIII. De episcopis in judicium saeculare non vocandis. CLXIX. Ut non accusetur episcopus a criminosis. CLXX. Quod nullus episcopus extra suam provinciam ad judicium invitetur. CLXXI. De accusatoribus, et testibus episcoporum. CLXXII. De eadem re. CLXXIII. Quae sint infames personae. CLXXIV. De episcopo accusato, et ab accusatoribus recipiendis, et vocatione. CLXXV. De damnatione episcoporum, accusantium episcopum absque auctoritate apostolicae sedis. CLXXVI. Ut accusatus vel judicatus ab episcopis comprovincialibus, licenter appellet, et adeat Romanum pontificem. CLXXVII. Ut per scripta nullius accusatio suscipiatur eo absente qui accusatur. CLXXVIII. Ut difficilores causae ad apicem Romanae sedis referantur, ut apostolico terminentur judicio, cujus sedis autoritate omnes Ecclesiae reguntur. CLXXIX. Quod omnes episcopi possint appellare Romanam sedem in necessitatibus positi. CLXXX. De induciis criminatorum episcoporum, quales esse debent. CLXXXI. De episcopo Centuriensi, qui causam suam in synodo agere renuerat. CLXXXII. Judicium episcopi qui pro crimine ejectus ab officio, postea episcopatum more praedonis invasit. CLXXXIII. Cur sancti apostoli eorumque successores voluerint difficilem esse accusationem sacerdotum. CLXXXIV. Si episcopus expulsus ausus fuerit ingredi civitatem. CLXXXV. De episcopis qui, se viventibus, successores eligere desiderant. CLXXXVI. Ut episcopo vivente nullus superordinetur. CLXXXVII. Quod non liceat episcopo successorem eligere. CLXXXVIII. Quod nusquam canones praecipiant, ut pro aegritudine episcopi, alius succedat, et si ipse pro sua molestia petierit, qualiter fieri possit. CLXXXIX. De Ariminensi episcopo, dolore capitis laborante, et in ejus loco altero subrogato. CXC. De episcopo qui per infirmitatem in hebetudinem mentis inciderit. CXCI. De episcopo qui propter dolorem capitis saepe in amentiam devenerat. CXCIX. Si quis ex ecclesiastico ordine damnatus CXCII. De restitutis episcopis per Romanum pontificem. CXCIII. Ut sacerdotes Domini, sicut vulgus facere solet, jurare non praesumant, vel compellantur. CXCIV. De episcopo sinistro rumore asperso, per sacramentum autem et purgato et absoluto. CXCV. Correctio episcopi qui concubinam habuit. CXCVI. De episcopo per sacramentum purgato et absoluto. CXCVII. Qualiter senex episcopus corripiendus sit, et quomodo mali ejus consiliarii excommunicandi. CXCVIII. De purgatione Leonis papae. fuerit a synodo, et ausus fuerit de sacro ministerio aliquid contingere. CC. Si aliquis ex ecclesiastico ordine excommunicatus fuerit, et communicare praesumpserit, seipsum damnat. CCI. De ordinatis si aliquis illorum percussor exstiterit. CCII. De episcopis sua manu caedentibus. CCIII. De illo qui seipsum et sibi commissos corrigere neglexerit. CCIV. De eadem re. CCV. De malo pastore quem suae oves fugiunt. CCVI. De illo qui nobilitatem Dei a se ejicit. CCVII. Quod non sunt omnes filii sanctorum, qui tenent loca sanctorum. CCVIII. Quod nullus ex genere, nec ex loco gloriari debeat. CCIX. De sacerdotibus qui ovibus suis mala exempla praebent. CCX. Ut tantum curam rerum ecclesiasticarum episcopus habeat. CCXI. De usu pallii, ne a metropolitanis praesumptive utatur. CCXII. Quod episcopus res suae Ecclesiae, nisi cum suo prius commutet, testamentare non possit. CCXIII. De episcopo qui res suae Ecclesiae parentibus suis indiscrete tribuit. CCXIV. De eadem re. CCXV. Ne episcopus de rebus viduatae Ecclesiae quidquam alienare praesumat. CCXVI. De illis qui ad sacerdotum exsequias venire contendunt. CCXVII. Ut quidquid episcopo relinquitur, id emissum in facultates Ecclesiae computetur. CCXVIII. Ut nullus episcopus, nisi cum consilio caeterorum episcoporum et principis, in hostem ire debeat. CCXIX. De eadem re. CCXX. De eo si quis ab apostolico falsam epistolam detulerit. CCXXI. De accusatis episcopis. CCXXII. Quod non ita in ecclesiasticis agendum sit negotiis, sicut in saecularibus. CCXXIII. Quod nulli, papa vivente, alium eligere liceat. CCXXIV. De sessione episcopi. CCXXV. Item de ordinatione episcopi. CCXXVI. Quae sacerdotes Dei declinare debeant. CCXXVII. De haereditate episcopi caeterorumque ecclesiasticorum. CCXXVIII. Ne episcopi propter suam quietem, plebem sibi commissam negligere praesumant. CCXXIX. De episcopis qui, non visitatis parochiis, pretium servitutis requirunt. CCXXX. De purgatione episcoporum. CCXXXI. De eo qui ex monacho factus fuerit episcopus. CCXXXII. De illo qui de aliqua haeresi infamatur, quod in sacro conventu formulam istius professionis recitare debeat. CCXXXIII. De damnatis episcopis, et post reconciliatis.

Indicis capitulorum finis. CCXXXIV. De episcoporum transmutatione.

LIBER PRIMUS De primatu Ecclesiae. CAP. I.-- Quod in Novo Testamento post Christum Dominum nostrum a Petro sacerdotalis coeperit ordo.

( Ex epistola Anacleti papae ad episcopos Italiae directa. ) In Novo autem Testamento post Christum dominum nostrum, a Petro sacerdotalis coepit ordo, quia ipsi primo pontificatus in Ecclesia Christi datus est, dicente Domino ad eum: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam, et tibi dabo claves regni coelorum. Hic ergo ligandi solvendique potestatem primus accepit a Domino, primusque ad fidem populum Dei gratia, et virtute suae praedicationis adduxit.

CAP. II.-- De privilegio beato Petro Domini vice solummodo commisso, et discretione potestatis, quae inter apostolos fuit.

( Ex epistola Melchiadis papae, Hispanis episcopis directa. ) Atque hoc privilegium beato clavigero Petro, sua vice solummodo commisit, quod ejus juste praerogativum successit sedi, futuris haereditandum, atque tenendum temporibus, quomodo et inter beatissimos apostolos fuit quaedam discretio potestatis. Et licet cunctorum par electio foret, beato tamen Petro concessum est ut aliis praeemineret, et eorum quae ad querelam venirent causas, et interrogationes prudenter disponeret. Quod Dei ordinatione taliter ordinatum esse credimus, ne omnes posteri eorum cuncta sibi vendicarent: sed semper majores causae, sicut sunt episcoporum, et potiorum curae negotiorum ad unam beati principis apostolorum Petri sedem confluerent, ut inde suscipiant finem judiciorum unde acceperunt initium institutionum, ne quandoque a suo discreparent capite.

CAP. III.-- Ut summus sacerdos non vocetur Romanus pontifex, sed primae sedis episcopus.

(Can. Afric. can. 6.) Ut primae sedis episcopus non appelletur princeps sacerdotum, aut summus sacerdos, aut aliquid hujusmodi, sed tantum primae sedis episcopus.

CAP. IV.-- Quod bipartitus sit ordo sacerdotum.

(Ex epistola Anacleti papae missa omnibus episcopis et reliquis sacerdotibus, cap. 18.) Sacerdotum, fratres, ordo bipartitus est, et sicut Dominus illum constituit, a nullo debet perturbari. Scitis autem apostolos a Domino esse electos, et constitutos, et postea per diversas provincias ad praedicandum dispersos. Cum vero messis coepit crescere, videns paucos esse operarios, ad eorum adjumentum septuaginta eligi praecepit discipulos. Episcopi vero apostolorum, presbyteri quoque septuaginta discipulorum locum tenent. Episcopi autem non in castellis aut in modicis civitatibus debent constitui, sed presbyteri per castella et modicas civitates atque villas, debent ab episcopis ordinari et poni singuli tamen per singulos titulos suos. Amplius quam isti duo ordines sacerdotum, nec nobis collati sunt, nec apostoli docuerunt.

CAP. V.-- Ut non laici, nec bigami, nec viduarum mariti, sed irreprehensibiles ordinentur episcopi.

(Ex decr. Leonis papae, titulo 33.) In civitatibus quarum rectores obierint, de substituendis episcopis haec forma servetur, ut is qui ordinandus est, etiam si bonae vitae testimonio fulciatur, non laicus, nec neophitus, nec secundae conjugis sit maritus, aut qui unam quidem habeat vel habuerit, et quam sibi viduam copularit. Sacerdotum enim tam excellens est electio, ut quae in aliis membris Ecclesiae non vocantur ad culpam, in illis tamen habeantur illicita.

CAP. VI.-- Ut dum episcopus eligitur, si contradictores habeat, quinque episcopi conveniant.

(Ex concil. Africano, cap. 17.) Sed et illud est statuendum, ut quando ad eligendum episcopum convenerimus, si qua contradictio fuerit oborta, quia talia facta sunt apud nos, non praesumant, ad purgandum eum, qui ordinandus est, tres episcopi jam, sed postulentur ad numerum supradictorum si haberi possunt duo, in eadem plebe cui ordinandus est, et discutiantur primo personae contradicentium. Postremo etiam illa quae objiciuntur, pertractentur. Et cum purgatus fuerit sub conspectu publico, ita demum ordinetur. Si hoc cum vestrae sanctitatis animo concordat, roboretur vestrae dignationis responsione. Ab universis episcopis dictum est: Satis placet.

CAP. VII.-- Quod, nolentibus clericis vel populis, nemo debeat episcopus ordinari.

(Ex decr. Coelestini papae, cap. 18). Nullus invitis detur episcopus; cleri, plebis et ordinis consensus, et desiderium requiratur. Tunc alter de altera eligatur Ecclesia, si de civitatis ipsius clericis, cui est episcopus ordinandus, nullus dignus, quod evenire non credimus, potuerit inveniri. Primum enim illi reprobandi sunt, ut aliqui de alienis Ecclesiis merito praeferantur. Habeat unusquisque suae fructum militiae in Ecclesia, in qua suam per omnia officia transegit aetatem. In aliena stipendia minime alter obrepat, nec alii debitam alter sibi audeat vendicare mercedem. Sit facultas clericis renitendi, si se viderint praegravari. Et quos sibi ingeri ex transverso cognoverint, non timeant refutare, qui si non, debitum praemium, vel liberum de eo qui eos recturus est, debent habere judicium.

CAP. VIII.-- Qui episcopi sunt ordinandi, quod debeant prius examinari.

(Ex concil. Carthaginensi, cap. 1.) Qui episcopus ordinandus est, antea examinetur, si natura prudens est, si docibilis, si moribus temperatus, si vita castus, si sobrius, si semper sui negocii cavens, si humilis, si affabilis, si misericors, si litteratus, si in lege Domini instructus, si in Scripturarum sensibus cautus, si in dogmatibus ecclesiasticis exercitatus. Et ante omnia, si fidei documenta verbis simplicibus asserat, id est, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, unum Dominum esse confirmans, totamque in Trinitate Deitatem, coessentialem, et consubstantialem, et coaeternalem, et coomnipotentem praedicans, singulamque in Trinitate personam plenum Deum, et totas tres personas, unum Deum. Si incarnationem divinam non in Patre neque in Spiritu sancto facta, sed in Filio tantum credat, ut qui erat in divinitate Dei Patris Filius, ipse fieret in homine hominis matris filius: Deus verus ex Patre, homo verus ex matre: carnem ex matris visceribus habens, et animam humanam rationalem: simul in eo utramque naturam, id est, hominis et Dei: persona una, unus Filius, unus Christus, unus Dominus creaturarum omnium quae sunt, et Auctorem, et Dominum, et Creatorem cum Patre et Spiritu sancto omnium creaturarum. Qui passus sit vera carnis passione, mortuus vera corporis sui morte, resurrexit vera carnis suae resurrectione, et vera animae resumptione, in qua veniet judicare vivos et mortuos. Quaerendum etiam ab eo, si Novi et Veteris Testamenti, id est, legis et prophetarum, et apostolorum, unum eumdemque credat Auctorem et Dominum. Si diabolus non per conditionem, sed per arbitrium suum factus sit malus. Quaerendum etiam ab eo, si credat hujus, quam gestamus, et non alterius carnis resurrectionem. Si credat judicium futurum, et recepturos singulos pro his quae in hac carne gesserunt, vel poenas, vel praemia. Si nuptias non improbet. Si secunda matrimonia non condemnet. Si carnium perceptionem non culpet. Si poenitentibus reconciliatis communicet. Si in baptismo omnia peccata, id est tam illud originale contractum quam illa quae voluntarie admissa sunt, dimittantur; si extra Ecclesiam catholicam ullus salvetur. Cum in his omnibus examinatus, pleniterque instructus repertus fuerit, tunc ordinetur episcopus.

CAP. IX.-- Ut episcopi diligentissime probentur, antequam ordinentur.

(Ex concil. Aurelian., cap. 12.) Ut episcopi judicio metropolitanorum, et eorum episcoporum qui circumcisa sunt, provehantur ad ecclesiasticam potestatem, hi videlicet, qui plurimo tempore probantur, tam verbo fidei, quam rectae conversationis exemplo.

CAP. X.-- Quod populo non liceat per se sacerdotum facere electiones.

(Ex concil. Bracar., cap. 1.) Non liceat populo electionem facere per se, eorum qui ad sacerdotium provocantur, sed in judicio episcoporum esse debet, ut ipsi eum, qui ordinandus est, probent, si in sermone, et fide, et spiritali vita edoctus sit.

CAP. XI.-- Quod non habeantur episcopi, quos nec clerus, nec populus elegit, nec comprovinciales episcopi consecrarunt.

(Can. Leonis papae 15.) Nulla ratio sinit ut inter episcopos habeantur qui nec a clericis sunt electi, nec a plebibus expetiti, nec a comprovincialibus episcopis cum metropolitani judicio consecrati. Unde cum saepe quaestio de male accepto honore nascatur, quis ambigat nequaquam et ab istis esse tribuendum quod non doceatur fuisse collatum? Si qui autem clerici ab istis pseudepiscopis in eis Ecclesiis ordinati sunt, quae ad proprios episcopos pertinebant, et ordinatio eorum cum consensu et consilio praesidentium facta est, potest rata haberi, ita ut in ipsis ecclesiis perseverent. Aliter autem vana habenda est consecratio, quia nec loco fundata est, nec auctoritate munita.

CAP. XII.-- Quod nullus ordinari episcopus debeat, nisi ex conventione.

(Ex conc. Aurelian., cap. 2.) Nullus est ordinandus episcopus, nisi convocatis clericis et parochianis, et in unum consentientibus.

CAP. XIII.-- De illis qui accipiunt regimina ecclesiarum, et cunctos fastu superbiae parvipendunt.

( Origenes dicit: ) Quidam assumpta Ecclesia et rebus divinis elevantur, et cunctos fastu superbiae parvipendunt: hi canes magis quam principes nominantur.

CAP. XIV.-- De illis episcopis qui superbire incipiunt.

( Ex dictis Gregorii papae et apostoli Pauli. ) Humilis debet esse episcopus. Gradum enim mansuetudinis accipit, non superbiae. Paulus dicit: Decet hujusmodi hominem mansuetum esse, non elatum, nec superbum.

CAP. XV.-- Quod ordinationes episcoporum apostolica auctoritate a cunctis provincialibus fieri debeant.

( Ex epistola Anaclet. papae scripta episcopis Italiae, can. nono. ) Ordinationes episcoporum auctoritate apostolica ab omnibus qui in eadem fuerint provincia sunt celebrandae, qui simul convenientes, scrutinium diligenter agant, jejuniumque cum convenientibus precibus celebrent, et manus cum sanctis Evangeliis quae praedicaturi sunt imponentes, Dominica die hora tertia orantes, sacraque unctione exemplo prophetarum et regum, capita eorum more apostolorum et Mosi ungentes: quia omnis sanctificatio constat in Spiritu sancto, cujus virtus invisibilis sancto est chrismate promulgata, hoc ritu solemnem celebrent ordinationem. Quod si omnes simul convenire minime potuerint, assensum tamen suis precibus et scriptis praebeant, ut ab ipsa ordinatione animo non desint. Porro et Hierosolymitarum primus archiepiscopus beatus Jacobus, qui Justus dicebatur, et secundum carnem Domini nuncupatus est frater, a Petro, Jacobo et Joanne apostolis est ordinatus, successoribus videlicet dantes formam eorum, ut minus quam a tribus episcopis reliquisque omnibus assensum praebentibus nullatenus ordinetur, et cum communi voto ordinatio celebretur.

CAP. XVI.-- Ne laicus fiat episcopus ante XXX annos et ante anni conversationem.

(Ex concil. Arelatensi, can. 7.) Episcopatus vero vel presbyterii honorem nullus laicus ante anni conversationem, vel ante triginta annos accipiat.

CAP. XVII.-- De laicis non temere faciendum episcopos.

(Ex concil. Sardicensi, cap. 13.) Osius episcopus dixit: Et hoc necessarium arbitror, ut diligentissime tractetis, si forte aut dives, aut scolasticus de foro, aut ex administratore episcopus fuerit postulatus, ut non prius ordinetur, nisi ante et lectoris munere, et officio diaconi aut presbyteri fuerit perfunctus: et ita per singulos gradus, si dignus fuerit, ascendat ad culmen episcopatus. Potest enim per has promotiones, quae habebunt utique prolixum tempus, probari qua fide sit, qua modestia, qua gravitate et verecundia; et si dignus fuerit probatus, divino sacerdotio illustretur: quia conveniens non est, nec ratio vel disciplina patitur, ut temere et leviter ordinetur aut episcopus, aut presbyter, aut diaconus, qui neophytus est; maxime cum et magister gentium beatus apostolus Paulus, ne hoc fieret denuntiasse et prohibuisse videatur, sed hi quorum per longum tempus examinata sit vita, et merita fuerint comprobata.

CAP. XVIII.-- Quod per gradus ecclesiasticos ad episcopatus debeat officium perveniri.

(Ex decr. Coelest. papae Galliarum episcopis missis, can. 16.) Ordinatos vero quosdam, fratres charissimi, episcopos, qui nullis ecclesiasticis ordinibus ad tantae dignitatis fastigium fuerint instituti, contra Patrum decreta, hujus usurpatione qui se hoc recognoscit fecisse didicimus, cum ad episcopatum his gradibus quibus frequentissime cautum est debeat perveniri, ut minoribus initiati officiis, ad majora firmentur. Debet enim antea esse discipulus quisquis doctor esse desiderat, ut possit docere quod didicit. Omnis vitae institutio hac ad id quo tendit se ratione confirmat. Qui minime litteris operam dederit, praeceptor non potest esse litterarum. Qui non per singula stipendia creverit, ad meritum stipendii ordinem non potest pervenire. Solum sacerdotium inter ista, rogo, vilius est, quod facilius tribuitur, cum difficilius impleatur?

CAP. XIX.-- Ut laicam communionem non accipiat, qui per ambitionem episcopatum acceperit.

(Ex concil. Sardicensi, cap. 2.) Osius episcopus dixit: Etiam si talis aliquis extiterit temerarius, ut fortassis talem excusationem afferens asseveret quod litteras populi acceperit, cum manifestum sit potuisse plures praemio et mercede corrumpi eorum qui sinceram fidem non habent, ut clamarent in ecclesia, et ipsum petere viderentur episcopum, omnino has fraudes damnandas esse arbitror, ita ut nec laicam in fine communionem talis accipiat. Si vobis omnibus placet, statuite. Synodus respondit: Placet.

CAP. XX.-- Quod episcopus esse non possit qui, nesciente metropolitano, consecratus fuerit.

(Ex concil. Arelatensi, cap. 6.) Illud autem ante omnia claret, quod eum qui sine conscientia metropolitani constitutus fuerit episcopus, juxta magnam synodum esse episcopum non debere.

CAP. XXI.-- Ne episcopi per Simoniacam haeresim regiminis locum obtineant.

(Ex concil. Medensi, cap. 43.) Cavendum et summopere praecavendum ac per virtutem Christi sanguinis interdicendum episcopis et regibus, et omnibus sublimioribus potestatibus, atque cunctis fautoribus et electoribus quorumcunque, atque consensoribus, seu ordinatoribus in gradu ecclesiastico, ut nemo per Simoniacam haeresim, regiminis locum obtineat quacunque factione, calliditate, promissione, seu commoditate; aut dationem per se, aut per emissam personam, cum Spiritus sanctus inter caetera documenta per os dicat Gregorii: Cur non perpendit quia benedicto illi in maledictionem convertitur? Et alibi: Dolens, inquit, dico, gemens denuntio, quia sacerdotium quod apud vos intus cecidit, foris diu stare non poterit.

CAP. XXII.-- De his qui pretio sacram mercati sunt dignitatem.

(Ex epistola Gelasii papae, cap. 5.) Quos constiterit indignos meritis, sacram mercatos esse pretio dignitatem, convictos oportet arceri, quia dantem pariter accipientemque damnatio Simonis, quam sacra lectio testatur, involvit.

CAP. XXIII.-- De eadem re.

(Ex epist. Hormisdae papae, cap. 10.) Hoc itaque ad priora conjungimus, ne benedictio per impositionem manus, quae a Deo esse creditur, pretio comparetur; quia Simon Spiritum sanctum volens pretio mercari, apostoli fuit detestatione percussus.

CAP. XXIV.-- Quod non oporteat ordinationes episcoporum diu differri.

(Cap. 25. Chalced.) Quoniam quidam metropolitanorum, quantum comperimus, negligunt commissos sibi greges, et ordinationes episcoporum facere differunt, placuit sanctae synodo intra tres menses ordinationes episcoporum celebrari, nisi forte necessitas inexcusabilis praeparet tempus dilationis extendi: quod si hoc minime fecerit, correptioni Ecclesiasticae subjacebit. Veruntamen reditus Ecclesiae viduatae penes oeconomum ejusdem Ecclesiae integri reserventur.

CAP. XXV.-- De ordinationibus episcoporum diu minime differendis.

(Ex decr. Damasi papae, cap. 2.) Quoniam quidam metropolitanorum fidem suam secundum priscam consuetudinem sanctae sedi apostolicae exponere detrectantes, usum pallii neque expetunt, neque percipiunt, ac per hoc episcoporum consecratio viduatis Ecclesiis non sine periculo protelatur, placuit ut quisquis metropolitanus ultra tres menses consecrationis suae ad fidem suam exponendam, palliumque suscipiendum, ad apostolicam sedem non miserit, commissa sibi careat dignitate, sitque licentia metropolitanis aliis post secundam et tertiam commonitionem viduatis Ecclesiis cum consilio Romani pontificis ordinando episcopum subvenire. Si vero consecrandi episcopi negligentia provenerit, ut ultra tres menses Ecclesia viduata consistat, communione privetur, quousque aut loco cedat, aut se consecrandum praebere non differat. Quod si ultra quinque menses per suam negligentiam retinuerit viduatam Ecclesiam, neque ibi neque alibi consecrationis donum percipiat, imo metropolitani sui judicio cedat.

CAP. XXVI.-- Quando quis debeat a vicinis provinciae episcopis ordinari.

(Can. Sardic., 5.) Osius episcopus dixit: Si contigerit in una provincia, in qua plurimi fuerint episcopi, unum forte remanere episcopum, et populi convenerint, episcopi vicinae provinciae debent illum prius convenire episcopum qui in ea provincia moratur, et ostendere quod populi petant sibi rectorem, et hoc justum esse, ut et ipsi veniant et cum ipso ordinent episcopum. Quod si conventus litteris tacuerit, et dissimulaverit, nihilque rescripserit, satisfaciendum esse populis, ut veniant ex vicina provincia episcopi, et ordinent episcopum.

CAP. XXVII.-- Ut episcopus non consecretur sine tribus episcopis.

(Ex consilio Arelatensi, cap. 5.) Nullus episcopus sine metropolitani permissu, nec episcopus metropolitanus sine tribus episcopis comprovincialibus, praesumat episcopum ordinare, ita ut alii comprovinciales epistolis admoneantur, ut se suo responso consensisse significent. Quod si inter partes aliqua fuerit dubitatio, majori metropolitanus in electione consentiat.

CAP. XXVIII.-- Ut episcopus non ordinetur minus quam a tribus, et si fieri possit archiepiscopus ab omnibus comprovincialibus.

( Ex epist. Anicii papae Ecclesiis per Galliam constitutis directa. ) De ordinationibus episcoporum super quibus nos consulere voluistis, olim in spiritu praecessoris nostri Anacleti quaedam jam decreta reperimus. Scimus enim beatissimum Jacobum, qui dicebatur Justus, qui secundum etiam carnem frater Domini nuncupatus est, a Petro, Jacobo et Joanne apostolis, Hierosolymis episcopum esse ordinatum. Si autem non minus quam a tribus apostolis tantus vir fuit ordinatus, patet profecto eos formam instituente Domino tradidisse, non minus quam a tribus episcopis episcopum ordinari debere; sed crescente numero episcoporum, nisi necessitas intervenerit, debent etiam plures augeri. Si autem archiepiscopus obierit, et alter ordinandus archiepiscopus fuerit, omnes ejusdem provinciae episcopi ad sedem metropolitanam conveniant, ut ab omnibus ipse eligatur et ordinetur. Oportet autem ut ipse qui illis omnibus praeesse debet, ab omnibus illis eligatur et ordinetur. Reliqui vero comprovinciales episcopi, si necesse fuerit, caeteris consentientibus, a tribus jussu archiepiscopi consecrari possunt episcopi, sed melius est si ipse cum omnibus eum qui dignus est elegerit, et cuncti pariter consecraverint pontificem. Et licet istud necessitate cogente concessum sit, illud autem quod de archiepiscopi consecratione praeceptum atque praedictum est, id est, ut omnes suffraganei eum ordinent, nullatenus immutari licet, quia qui illis praeest, ab omnibus episcopis quibus praeest, debet constitui. Sin aliter praesumptum fuerit, viribus carere non dubium est, quia irrita erit ejus secus acta ordinatio.

CAP. XXIX.-- De episcopo qui alium sine sua voluntate episcopum ordinaverat.

(Ex epist. Simplicii papae missa Joanni Ravennati episcop., cap. 1.) Si quis esset intuitus ad normam ecclesiasticae disciplinae, vel si quid apud te sacerdotalis modestiae teneretur, nunquam plectibiles perpetrarentur excessus. A quibus si nullo te paternarum regularum poteras continere praecepto, saltem sanctae memoriae praedecessoris tui fueras revocandus exemplo, qui cum faciendo presbyterum minus deliquisset invitum, senserat tamen dignum pro tali usurpatione judicium. Ubi ista didicisti, quae in fratrem et coepiscopum nostrum Gregorium, non electione, sed invidia perpetrasti, quem inexcusabili violentia pertrahi ad te passus es, atque vexari, ut ei honorem tantum, non per animi tranquillitatem, sed per amentiam, sicut dicendum est, irrogares? Neque enim talia potuissent fieri, sanitate consilii. Nolumus exaggerare quod gestum est, ne cogamur judicare quod dignum est. Nam privilegium meretur amittere, qui permissa sibi abutitur potestate.

CAP. XXX.-- De abjectione ejus quem duo praesumpserint ordinare episcopi.

(Ex concil. Arausic., cap. 20) De abjectione ejus quem duo praesumpserint ordinare episcopi, in nostris provinciis placuit de praesumptoribus, ut sicubi contigerit duos episcopos tertium consecrare, et ipse et auctores damnabuntur, quo cautius ea quae sunt antiquitus statuta serventur.

CAP. XXXI.-- De non ordinandis episcopis per vicos et modicas civitates.

(Ex concil. Sardicensi, cap. 6.) Licentia vero danda non est ordinandi episcopum, aut in vico aliquo, aut in modica civitate, cui sufficit unus presbyter: quia non est necesse ibi episcopum fieri, ne vilescat nomen episcopi et auctoritas. Non debent illi ex alia provincia invitati facere episcopum, nisi aut in his civitatibus quae episcopos habuerunt, aut si qua talis aut tam populosa est civitas, quae mereatur habere episcopum. Si hoc omnibus placet. Synodus respondit: Placet.

CAP. XXXII.-- De eadem re.

(Ex decret. Leonis papae, cap. 49.) Illud sane quod ad sacerdotalem pertinet dignitatem, inter omnia volumus canonum statuta servari, ut non in quibuslibet locis neque quibuscunque castellis, et ubi antea non fuerunt episcopi, consecrentur, cum ubi minores sunt plebes minoresque conventus, presbyterorum cura sufficiat, episcopalia autem gubernacula, nonnisi majoribus populis et frequentioribus civitatibus oporteat praesidere, ne quod sanctorum Patrum divinitus inspirata decreta vetuerunt, viculis et possessionibus, vel obscuris et solitariis municipiis tribuatur sacerdotale fastigium et honor cui debent excellentiora committi, ipse sui numerositate vilescat.

CAP. XXXIII.-- De Wamba, rege Gallorum, qui centra canones in quadam villula episcopatum fecerat, quomodo annullatum est.

(Ex concil. Toletano XIII, can. 4.) Majoribus institutionibus contraire, et sanctorum Patrum decreta convellere, quid aliud est quam vinculum societatis Christi abrumpere, et usurpatae praeceptionis licentia, statum Ecclesiae dissipare? Prosequente igitur venerabili et sanctissimo viro fratre nostro Stephano Emeretensis sedis episcopo, res nobis novellae praesumptionis usurpatione sese intulit pertractanda, tanto communionis nostrae judicio convellenda, quanto et pravitatis nostrae noscitur ausu perpetrata. Dixit enim violentia principali se impulsum fuisse, ut in monasterio villulae, in qua venerabile corpus sanctissimi Punenii confessoris debito quiescit honore, novam episcopalis honoris ordinationem efficeret, et ideo ex indiscreto et facillimo assensu, injustis Wambae principis jussionibus parens, novam et injustam illic pontificalis sedis perlectionem induxit, ubi canonica constitutio id fieri omnimoda ratione refellit. Praedictus ille vir prostratus humo medicamine nostri praecepti, et sibi dari veniam petit, et quid potissimum fieri oporteat de persona ejus qui illic ordinatus fuerat, nostri oris sententia decerni poposcit. Sed quia veraciter, imo communiter noveramus praedictum principem consilio levitatis agentem, non solum praecepisse ut in praedicto loco aliquis episcopus fieret, sed etiam ita eum obstinationibus definisse, ut in suburbio Toletano in ecclesia Praetoriensi sanctorum Petri et Pauli episcopum ordinaret, necnon et in aliis vicis vel villulis similiter faceret: ideo pro tam insolenti hujuscemodi exstirpationis licentia, quidquid de hac re haberent canonum instituta, in medium proferri praecepimus. Tunc haec in ordinem constituta, praelecta sunt. In primis exempla Pauli ubi Tito discipulo, ut episcopos per civitates constituere deberet, praecepit. Item ex concilio Nicaeno, titulo 8, ubi inter caetera praecipitur ut in civitate non videantur duo episcopi esse. Item ex concilio Laodicensi, titulo 7, ubi dicit: Non oportet in vicis et in villulis episcopos ordinari. Item ex concilio Africae, titulo 2, ubi Felix episcopus Solemsitanus dixit: Etiam si hoc placet sanctitati vestrae, insinuo ut dioeceses quae nunquam habuerunt episcopos, non habeant. Dioecesis quae aliquando habuit, habeat proprium. Secundum autem hanc prosecutionem sanctitatis vestrae est aestimare quid fieri debeat. Genecletus episcopus dixit: Si placet insinuatio patris et coepiscopi nostri Felicis, ab omnibus confirmetur. Ab universis episcopis dictum est, Placet Item ex concilio Africae III, titulo 2, ubi dicit ut non accipiat alterum episcopum plebs quae in dioecesi semper subjacuit. Epigenius enim episcopus in caetera sic dixit: Non debere rectorem accipere eam plebem quae in dioecesi semper subjacuit, nec unquam proprium episcopum habuit. Quapropter si universo sanctissimo coetui placet hoc quod praefatus sum, confirmetur. Aurelius episcopus dixit: Fratris et consacerdotis nostri prosecutioni non obsisto, sed hoc me et fecisse, et facturum esse profiteor. Item ex concilio Sardicensi, ubi inter caetera praecipitur: Licentia danda passim non est. Si enim subito aut vicus aliquis, aut modica civitas, cui satis est unus presbyter, voluerit sibi episcopum ordinari, ad hoc ut vilescat nomen episcopi et auctoritas, non debent illi ex alia provincia invitati, facere episcopum, in quibus locis antea non fuit. Item de sententia eorum qui hujusmodi ordinationes faciunt, vel de his qui contra haec instituta canonum ordinantur, ex concilio Tauritano, titulo ubi dicit: Gestorum quoque seriem conscribi placuit ad perpetem disciplinam, quod circa Octabium Ursionem, Remigium, ad Trefe episcopum, synodus sancta decrevit. Qui in usurpationem quamdam de ordine sacerdotum, ad invidiam vocabantur. Quod ita his videtur indultum, ut de caetero hac auctoritate commoniti, nihil usurpare conentur. Siquidem se ab hac causa tali excusatione defenderunt, qua dicerent prius se non esse conventos, proinde judicavit synodus sancta: ut si quis ex hoc fecerit contra instituta majorum, sciat is qui ordinatus fuerit sacerdotis se honore privandum, et ille qui ordinaverit, auctoritatem se in ordinationibus vel in conciliis minime retenturum. Non solum autem circa memoratum episcopum haec sententia praevalebit, sed et circa omnes, simili errore deceptos, qui ordinationes hujusmodi perpetrarunt. His igitur fortissimis regulis, effectum pii operis apponentes, in communi definitione elegimus, ut in loco villulae supradictae Aquis, deinceps sedes episcopalis non remaneat, neque episcopus illuc ultra constituendus existat. Hic tamen Conjuldus, qui contra majorum decreta illic videtur institutus fuisse episcopus, nullis canonum erit ad condemnationem sui sententia ulciscendus, quia non ambitione, sed principis impulsione constitit ordinatus. Et ideo hoc illi remedium humanitatis concedimus, ut in sedem aliam decidentis cujuslibet episcopi traducatur, et praedictus locus sub monastica deinceps institutione mansurus, non episcopali ultra privilegio fretus, sed sub abbatis regimine, sicut huc usque fuit, erit modis omnibus mancipandus. Jam vero de caetero generale ponentes edictum, si quis contra haec canonum interdicta venire conatus fuerit, ut in locis illis episcopum eligat fieri, ubi episcopus nunquam fuit, anathema in conspectu omnipotentis Dei incurrat, et insuper tam ordinator quam ordinatus gradum sui ordinis perdat: quia non solum antiquorum Patrum decreta, sed apostolica ausus est convellere instituta.

CAP. XXXIV.-- Ut plebs quae nunquam habuit episcopum, nisi ex consensu, non habeat.

(Ex concil. Africano, cap. 61.) Placuit et illud, ut plebes quae nunquam habuerunt proprios episcopos, nisi ex concilio plenario uniuscujusque provinciae et primatis, atque consensu ejus ad cujus dioecesim eadem Ecclesia pertinebat, decretum fuerit, minime accipiant.

CAP. XXXV.-- Ut nequaquam in duos metropolitanos provincia dividatur.

(Concil. Chalced., cap. 12.) Pervenit ad nos quod quidam praeter ecclesiastica statuta facientes, convolarunt ad potestates, et per pragmaticam formam in duo unam provinciam diviserunt, ita ut ex hoc facto duo metropolitani esse videantur in una provincia. Statuit ergo sancta synodus de reliquo nihil ab episcopis tale tentari. Alioquin, qui hoc adnisus fuerit, amissioni gradus proprii subjacebit. Quaecunque vero civitates litteris imperialibus metropolitani nominis honore subnixae sunt, honore tantummodo perfruantur, et qui Ecclesiam ejus gubernat episcopus, salvis scilicet veris metropolis privilegiis suis.

CAP. XXXVI.-- De illis episcopis qui non sunt recepti ab illis ad quos sunt ordinati vel denominati.

(Ex concil. Ancyr., cap. 17.) Si qui episcopi ordinati sunt, nec recepti ab illa parochia in qua fuerant donominati, volueruntque alias occupare parochias, et vim praesulibus earum inferre, seditiones adversus eos excitando, hos abjici placuit. Quod si voluerint in presbyterii ordine ubi prius fuerant, ut presbyteri residere, non abjiciantur propria dignitate. Si autem seditiones commovent ibidem constitutis episcopis, presbyterii quoque honor talibus auferatur, fiantque damnatione notabiles.

CAP. XXXVII.-- De episcopo qui Ecclesiam ad quam ordinatus est, adire neglexerit.

(Ex concil. Antioch., cap. 17.) Si quis episcopus per manus impositionem episcopatum acceperit, et sibi commissum ministerium subire neglexerit, nec acquieverit ire ad Ecclesiam sibi commissam, hunc oportet communione privari, donec susceperit coactus officium, aut certe de eo aliquid integra decreverit ejusdem provinciae synodus sacerdotum.

CAP. XXXVIII.-- De episcopo qui non susceperit officium sibi commissum.

(Ex conc. Arelat., cap. 6.) Si quis episcopus non susceperit officium sibi commissum, hic communione privetur, quoadusque consentiat obedientiae suae commodans. Si vero perrexerit nec receptus fuerit, non pro sua sententia, sed pro malitia populi, ipse quidem maneat episcopus, clerici vero civitatis communione priventur, quod erudiendis inobedientes populis non fuerint.

CAP. XXXIX.-- De episcopo vacante, qui Ecclesiam vacantem invaserit.

(Ex conc. Antioch., cap. 16.) Si quis episcopus vacans, in Ecclesiam non habentem episcopum surripiens populos sine concilio integri ordinis irruerit, etiam si populus quem seduxit desideret illum, alienum eum ab Ecclesia esse oportet. Integrum autem et perfectum concilium dicimus illud cui metropolitanus episcopus interfuerit.

CAP. XL.-- De episcopo qui est ordinatus ad ecclesiam, et non est receptus.

(Ex conc. Aurelian., cap. 10.) Si quis ordinatus, per contentionem populi, aut pro aliqua ratione, et non pro sua culpa, in parochia quae ei fuerit data receptus non erit, hunc oportet honorem sacerdotii tantummodo contingere, ita ut de rebus Ecclesiae in qua convenit sibi nihil praesumat. Sustineat autem quidquid de eo sanctum concilium judicaverit.

CAP. XLI.-- De his qui promoventur ad episcopatum nec recipiuntur.

(Ex concil. Antioch., cap. 18.) Si quis episcopus ordinatus, ad parochiam minime, cui est electus, accesserit, non suo vitio, sed quod eum aut populus vetet, aut propter aliam causam, non tamen ejus vitio perpetratam: hic et honoris sit et ministerii particeps, dummodo nihil molestus Ecclesiae rebus existat, ubi ministrare cognoscitur. Quem etiam observare conveniet quidquid synodus perfecta provinciae judicando decreverit.

CAP. XLII.-- Quod auctoritas congregandarum synodorum apostolicae sedi commissa sit privata potestate.

(Cap. Isidori 8.) Synodorum vero congregandarum auctoritas apostolicae sedi privata commissa est potestate. Nec ullam synodum generalem ratam esse legimus, quae ejus non fuerit auctoritate congregata vel fulta. Haec canonica testatur auctoritas, haec historia ecclesiastica roborat, haec sancti Patres confirmant.

CAP. XLIII.-- Quod bini conventus episcopales singulis annis fieri debeant.

(Ex decret. Leonis papae ad Rusticum episcopum Narbonen., cap. 37.) De conciliis autem episcopalibus non aliud indicimus, quam sancti Patres salubriter ordinaverunt, ut scilicet bini conventus per annos singulos habeantur, in quibus de omnibus querelis, quae inter diversos Ecclesiae ordines nasci assolent, judicetur. Ac si forte inter ipsos qui praesunt de majoribus, quod absit, peccatis causa nascatur, quae provinciali nequeat examine definiri, fraternitatem tuam de totius negotii qualitate metropolitanus curabit instruere: ut si coram positis partibus, nec tuo fuerit resopita judicio, ad nostram cognitionem quidquid illud est, transferatur.

CAP. XLIV.-- De synodis, quo tempore sint habendae.

(Ex concil. Antioch., cap. 20.) Propter utilitates ecclesiasticas et absolutiones earum rerum quae dubitationem controversiamque recipiunt, optime placuit, ut per singulas quasque provincias bis in anno episcoporum concilia celebrentur. Semel quidem post tertiam septimanam festi Paschalis, ita ut in quarta septimana quae consequitur, id est, medio Pentecostes conveniat synodus, metropolitano comprovinciales episcopos admonente. Secunda vero synodus fiat Idibus Octobris, id est XV die mensis Octobris, quem per Beretheon Graeci nominant. In ipsis autem conciliis adsint presbyteri, diaconi, et omnes qui se laesos existimant, et synodi experiantur examen. Nullis vero liceat apud se celebrare concilia, praeter eos quibus metropolitana jura videntur esse commissa.

CAP. XLV.-- De synodo congreganda.

(Ex concil. Arvernen., cap. 15.) Peractis omnibus quae ad correctionem nostri ordinis in hoc concilio promulgata sunt, placuit definire, ut omni anno ad peragendam celebritatem concilii in metropolitana sede, tempore quo principis vel metropolitani electio definierit, devotis semper animorum studiis conferamus, nec quibuslibet requisitis occasionibus dissentiamus, sed in praeparato die quo indictum fuerit, adunatis in metropolitana sede omnibus provinciae pontificibus, concilium, Deo praesule, celebretur. Quisquis autem episcopum, excepta inevitabili causa, vel necessitate, de peragendo se concilio absentaverit, per unius anni spatium erit communione plectendus. Quod si deinceps absque celebratione concilii, anni unius metas transierit, omnium in communione pontificum ejusdem provinciae sententiam obnoxius retinebit, id est, si nulla sibi impediente principis potestate, vel infirmitate, aut inevitabili causa, sed solius propriae voluntatis libitu sese ad celebrandum concilium non collegerit.

CAP. XLVI.-- De archiepiscopo qui tempore pacis ultra biennium synodum annuntiare neglexerit.

(Ex conc. Meldensi, cap. 3.) Quod si intra biennium divinitus temporum tranquillitate concessa admonitis comprovincialibus a metropolitano synodus indicta non fuerit, et metropolitanus ipse provocationes tardaverit, anno integro missas facere non praesumat. Quod si evocati et non corporali infirmitate detenti, adesse sua abusione despexerant, simili sententiae subjacebunt.

CAP. XLVII.-- De episcopis ad synodum vocatis, ut venire non contemnant.

(Ex concil. Laodicensi, cap. 40.) Quod non oporteat episcopos ad synodum vocatos omnino contemnere, sed protinus ire et docere, et discere ea quae ad correctionem Ecclesiae, vel reliquarum pertinent rerum. Seipsum vero qui contempserit, accusabit, nisi forte per aegritudinem ire non possit.

CAP. LXVIII.-- Quales epistolae a metropolitano sint fratribus dirigendae.

(Ex concil. Tarraconensi, cap. 13.) Epistolae tales per fratres a metropolitano sunt dirigendae, ut non solum de cathedralibus Ecclesiae presbyteris, verum etiam de dioecesanis ad concilium trahant, et aliquos de filiis Ecclesiae secularibus secum adducere studeant.

CAP. XLIX.-- De eadem re.

(Ex concil. Agath., cap. 36.) Si metropolitanus episcopus ad comprovinciales episcopos epistolas direxerit, in quibus eos, aut ad ordinationem alicujus fratris, aut ad synodum invitet, postpositis omnibus, excepta gravi infirmitate corporis, aut praeceptione regia, ad constitutam diem adesse non differant. Qui si defuerint, sicut prisca canonum praecepit auctoritas, usque ad proximam synodum charitate fratrum et Ecclesiae communione priventur.

CAP. L.-- De episcopo qui synodo adesse neglexerit.

(Ex concil. Spalensi, cap. 10.) Si quis autem episcoporum synodo adesse neglexerit, aut coetum fratrum, antequam concilium dissolvatur, crediderit deserendum: alienum se a fratrum communione cognoscat, nec eum recipi liceat, nisi in sequenti synodo fuerit absolutus.

CAP. LI.-- De episcopo qui per aegritudinem ad synodum venire non potuerit.

(Ex decr. Felicis papae, cap. 11.) Quod si aegrotans fuerit episcopus, aut aliqua eum gravis necessitas detinuerit, pro se legatum ad synodum mittat, suscepturus, salva fidei veritate, quidquid synodus statuerit.

CAP. LII.-- De episcopis ad synodum vocatis, et venire, et missos suos mittere dedignantibus.

(De synodo apud Althei habita, cap. 10.) Placuit sanctae synodo episcopos qui vocati de Saxonia ad sanctum concilium non venerunt, nec secundum canones sacros missos suos vel vicarios direxerunt, gravi increpatione objurgare, et pro culpa inobedientiae increpare. Unde iterum eos fraterna charitate ad condictum concilium invitamus et vocamus. Quod et si hoc, quod non optamus, pro nihilo duxerint, et venire noluerint, justamque rationem inobedientiae suae reddere detrectaverint, apostolica auctoritate interdicit eis Petrus sancti Petri et papae missus, una cum sancta synodo, missas celebrare, quousque Romam veniant, et coram papa et sancta Ecclesia dignam reddiderint rationem.

CAP. LIII.-- Concilium universale non nisi necessitate faciendum.

(Ex concil. Africano, cap. 42.) Placuit ut non sit ultra fatigandis fratribus universalis necessitas, sed quoties exegerint causae communes, id est, si totius Africae undecunque relatae ad hanc sedem fuerint litterae, congregandam esse synodum in ea provincia, ubi opportunitas persuaserit. Causae autem quae communes non sunt, in suis provinciis judicentur.

CAP. LIV.-- Ut episcopi posteriores se prioribus suis non praeferant.

(Ex epist. Lucii papae, Occidentalibus missa, cap. 5.) Episcopi vero per singulas provincias observent, ne posteriores se superioribus suis praeferant, nec eis inconsultis, nisi quantum ad propriam pertinet parochiam, aliquid agant. Sed omnes de communibus eorum causis, consonam sententiam proferant, et determinent, quoniam aliter actae nullas vires habebunt, nec ecclesiasticae reputabuntur.

CAP. LV. Ut episcopi sui ordinis tempus observent, alter alteri honorem praebentes.

(Ex concil. Cabillonensi, cap. 7.) Item placuit ut, conservato metropolitani episcopi primatu, caeteri episcoporum secundum sui ordinationis tempus, alius alii sedenti deferat locum.

CAP. LVI.-- De episcoporum ordine, ut qui posterius ordinati sunt, prioribus se non audeant anteferre.

(Ex concil. Africano, cap. 53.) Valentinianus episcopus dixit: Si permittit bonum patientiae vestrae, prosequor ea quae praeterito tempore in Ecclesia Carthaginensi gesta sunt, et subscriptionibus fratrum firmata claruerunt, etiam hoc nos servaturos esse profiteor. Sed illud scimus, inviolatam semper mansisse ecclesiasticam disciplinam, ut nullus fratrum prioribus suis se aliquando auderet anteponere, sed officiis charitatis id semper exhibitum est prioribus, quod ab insequentibus gratanter semper acciperetur.

CAP. LVII.-- De rebus dubiis in conciliis episcoporum emergentibus.

( Ex epist. Bonifacii papae ad episcopos Galliae. ) Si inter episcopos ejusdem concilii dubitatio emerserit de ecclesiastico jure, vel de aliis negotiis, primum metropolitanus eorum cum aliis quibusdam in concilio considerans rem judicet. Et si non acquiescat utraque pars judicatis, tunc primas illius regionis inter ipsos audiat, et quod ecclesiasticis canonibus, et legibus nostris consentaneum sit, hoc definiat, et nulla pars valeat calculo ejus contradicere.

CAP. LVIII.-- Ut episcopi in synodo residentes, quae ad emendationem vitae pertineant, primum emendent.

(Ex concil. Arvernensi, cap. 1.) In primis placuit, ut quoties secundum statuta Patrum sancta synodus congregatur, nullus episcoporum aliquam prius causam suggerere audeat, quam ea quae ad emendationem vitae, ad severitatem regulae, ad animae remedia pertinent, finiantur.

CAP. LIX.-- De metropolitano si comprovincialem episcopum in sua causa audire distulerit.

( Ex decr. Alexandri papae. ) Si metropolitanus a quocunque comprovinciali episcopo bis fuerit in causa propria appellatus, et eum audire distulerit, in proxima synodo negotii sui habeat licentiam exercendi: et quidquid propter justitiam a comprovincialibus suis fuerit statutum debet custodiri.

CAP. LX.-- Ut episcopi justa judicia semper dijudicent.

(Ex concil. Remensi, cap. 19.) Ut episcopi et judices judicia discernant, quia sunt quaedam judicio mundi, quaedam judicio Dei reservanda. Scriptum est enim: Nolite judicare ante tempus, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium, et tunc laus erit unicuique a Deo. Et illius memores sint: In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini et vos.

CAP. LXI.-- Ut canonum statuta ab omnibus rite custodiantur, et nullus ea suo sensu dijudicare praesumat.

(Ex concil. Meldensi, cap. 11.) Canonum statuta sine praejudicio ab omnibus custodiantur, et nemo in actionibus, vel in judiciis ecclesiasticis suo sensu, sed eorum auctoritate ducatur. In exponendis etiam, vel praedicandis divinis Scripturis, sanctorum catholicorum Patrum, et probatissimorum sensum quisque sequatur, in quorum scripturis, ut beatus dicit Hieronymus, fidei veritas non vacillet.

CAP. LXII.-- De dissidentibus episcopis.

(Ex concil. Carthag, cap. 25.) Dissidentes episcopos, si non timor Dei, synodus reconciliet.

CAP. LXIII.-- De inflatione metropolitanorum et fastu, et de episcopis ac reliquis clericis qui laeduntur a metropolitano.

(Ex epist. Anicii papae episcopis per Galliam constitutis missa, cap. 4.) Si autem aliquis metropolitanorum inflatus fuerit, et sine omnium comprovincialium praesentia, vel consilio episcoporum alias causas agere, nisi eas tantum quae ad propriam suam pertinent parochiam, aut eos gravare voluerit, ab omnibus districte corrigatur, ne talia deinceps praesumere audeat. Si vero incorrigibilis, eisque inobediens apparuerit, ad hanc apostolicam sedem, cui omnia episcoporum judicia terminare praecepta sunt, ejus contumacia referatur, ut vindicta de eo fiat, et caeteri timorem habeant. Si autem propter nimiam longinquitatem, aut temporis incommoditatem, vel itineris asperitatem, grave ad hanc sedem ejus causam deferre fuerit, tunc ad ejus primatem ejus causa deferatur, et penes ipsum hujus sanctae sedis auctoritate judicetur. Similiter si aliquis episcoporum metropolitanum suspectum habuerit, apud primatem dioeceseos, aut apud hanc apostolicam sedem audiatur.

CAP. LXIV.-- Ut plebes alienas alius episcopus non usurpet.

(Ex concil. Carthaginensi, cap. 19.) Placuit ut a nullo episcopo usurpentur plebes alienae, nec aliquis episcoporum supergrediatur in dioecesi collegam suum.

CAP. LXV.-- Ut nullus metropolitanus absque omnium comprovincialium episcoporum praesentia aliquorum audiat causas.

(Ex epist. Iginii papae cunctis fidelibus missa, cap. 2.) Caeterum, fratres, salvo in omnibus Romanae ecclesiae privilegio, nullus metropolitanus absque caeterorum omnium comprovincialium episcoporum instantia, aliquorum audiat causas: quia irritae erunt aliter actae, quam in conspectu eorum omnium ventilatae. Et ipse si fecerit, coerceatur a fratribus.

CAP. LXVI.-- Ut nullus primas vel metropolitanus aliquid agat de Ecclesiis, vel parochiis comprovincialium episcoporum, et de ipsorum causis sine eorum consilio omnium, et nec ipsi aliquid agant sine ejus consilio, nisi quantum ad proprias pertinet parochias.

(Ex epist. Calist. papae episcopis per Galliam constitutis missa, cap. 13.) Nullus autem primas vel metropolitanus dioecesanam Ecclesiam vel parochianum, aut aliquid ejus parochiae, praesumit excommunicare, vel dijudicare aliquid, vel agere absque ejus consilio vel judicio: sed hoc observet, quod ab apostolis ac Patribus et praedecessoribus nostris est statutum, et a nobis confirmatum: id est, si quis metropolitanus episcopus, nisi quod ad suam solummodo propriam pertinet parochiam, sine consilio et voluntate omnium comprovincialium episcoporum extra aliquid agere tentaverit, gradus sui periculo subjacebit, et quod egerit irritum habeatur et vacuum. Sed quidquid de comprovincialium coepiscoporum causis, eorumque ecclesiarum et clericorum, atque saecularium necessitatibus agere aut disponere necesse fuerit, hoc cum omnium consensu comprovincialium agatur pontificum, non aliquo damnationis fastu, sed humillima et concordi administratione, sicut Dominus ait: Non veni ministrari, sed ministrare. Et alibi: Qui major est vestrum, erit minister vester, et reliqua. Similiter et ipsi comprovinciales episcopi cum ejus consilio, nisi quantum ad proprias pertinet parochias, agant, juxta sanctorum constituta Patrum, ut uno animo, uno ore, concorditer sancta glorificetur Trinitas in saecula. Nullus primas, nullus metropolitanus, nullusque reliquorum episcoporum alterius adeat civitatem, aut ad possessionem accedat quae ad eum non pertinet, et alterius episcopi est parochia, super cujusquam dispositione, nisi si vocatus ab eo cujus esse dinoscitur, ut quiddam ibi disponat vel ordinet, au: judicet, si sui gradus honore potiri voluerit. Sin aliter praesumpserit, damnabitur: et non solum ille sed cooperantes, eisque consentientes, quia sicut ordinatio, ita ejus et judicatio, et aliarum rerum dispositio prohibetur.

CAP. LXVII.-- De contentione parochiae.

(Ex concil. Arvernen., cap. 3.) Quicunque episcopus alterius episcopi dioecesim per XXX annos sine aliqua interpellatione possederit, quamvis secundum jus legis ejus videatur esse dioecesis, admittenda non est contra eum actio reposcendi: sed hoc intra unam parochiam, extra vero nullo modo: ne, dum dioecesis defenditur, provinciarum termini confundantur.

CAP. LXVIII.-- Ut episcopi qui negligunt loca sua a vicinis episcopis, ut se corrigant, admoneantur.

(Ex concilio Africano, cap. 76.) Item placuit, ut quicunque negligunt loca ad suam cathedram pertinentia in catholicam unitatem lucrari, conveniantur a diligentibus vicinis episcopis, ut id agere non morentur. Quod si intra sex menses a die conventionis non effecerint, qui potuerit eas lucrari, ad ipsum pertineant: ita sane, ut si ille ad quem pertinuisse videbantur, probare potuerit, magis illius electam negligentiam ab haereticis, ut impune ibi sint, et suam diligentiam fuisse praeventam, ut eo modo ejus cura sollicitor vetaretur: cum hoc judices episcopi cognoverint, suae cathedrae loca restituant. Sane si episcopi intra quos causa versatur, diversarum sunt provinciarum, ille primas det judices, vicinus provincia est locus de quo contenditur. Si autem ex communi placito vicinos judices elegerint, aut unus eligatur, aut tres: aut si tres elegerint, aut omnium sententiam sequantur, aut duorum.

CAP. LXIX.-- De duobus episcopis altercantibus de parochia cujusdam basilicae.

(Ex concil. Spalensi, cap. 1.) Inter memoratos fratres nostros, Fulgentium Astigitanum et Honorium Cordubensem episcopos, discussio agitata est, propter parochiam basilicae cujusdam quam horum alter Celtacensem, alter Reginensem asseruit. Et quia inter utrasque partes hactenus limitis actio vendicata est, cujus quamvis vetusta retentione, nullum juris praejudicium adferret: ideoque ne in dubium ultra inter eos nostra devocaretur sententia, prolatis canonibus synodalia decreta perlecta sunt, quorum auctoritas praemonet ita oportere inhiberi cupiditatem, ut ne quis terminos alienos usurpet. Ob hoc placuit inter alternas partes inspectionis viros mittendos, ita ut dioecesis possidentis, si tamen basilicam veteribus signis limes provisus monstraverit, Ecclesiae cujus est jus retentionis, sit aeternum dominium. Quod et si limes legitimus eamdem basilicam non concludit, et tamen longi temporis probatur objecta praescriptio, appellatio praesentis episcopi non valebit: quia illi tricennalis objectio silentium imponit. Hoc etiam et saecularium principum edicta praecipiunt, et praesulum Romanorum decrevit auctoritas. Sin vero infra metas tricennalis temporis, extra alienos terminos basilicae injusta retentio reperitur, repetentis episcopi juri sine mora restituetur.

CAP. LXX.-- De episcopis qui contendunt de parochiis suis.

(Ex concil. Africano, cap. 75.) Placuit ut quicunque episcopi plebes quas ad suam cathedram aestimant pertinere non ita repetunt, ut causas suas episcopis judicantibus agant: sed alio retinente irruerint, sive nolentibus, sive volentibus plebibus causae suae detrimentum patiantur. Et quicunque jam hoc fecerunt, si nondum est inter episcopos finita contentio, sed adhuc inde contendunt, ille inde discedat quem constiterit praetermissis judiciis ecclesiasticis irruisse, nec sibi quisque blandiatur, si a primate ut retineat litteras impetrarit: sed sive habeat litteras, sive non habeat, conveniat eum qui tenet, et ejus litteras accipiat, ut eum appareat pacifice tenuisse Ecclesiam ad se pertinentem. Si autem ille aliquam quaestionem retulerit, per episcopos judices causa finiatur, sive quos eis primates dederint, sive quos ipsi vicinos ex consensu delegerint.

CAP. LXXI.-- Ut in altera parochia clericos alterius dioecesis episcopus nullatenus ordinet.

(Ex concil. Antioche., cap. 22.) Episcopus alienam civitatem, quae non est illi subjecta, non adeat, nec ad possessionem accedat, quae ad eum non pertinet, nec ordinationem ibi facere praesumat: nisi forte cum consilio et voluntate episcopi regionis. Si quis autem tale aliquid facere tentaverit, irrita sit ejus ordinatio, et ipse coerceatur a synodo.

CAP. LXXII.-- Ut nullo modo de parochia ad aliam episcopus transeat.

(Ex eodem, cap. 21.) Episcopus ab alia parochia nequaquam migret ad aliam: nec sponte sua prorsus insiliens, nec vi coactus a populis, nec ab episcopis necessitate compulsus. Maneat autem in Ecclesia quam primitus a Deo sortitus est, nec inde transmigret, secundum pristinum terminum de hac re constitutum.

CAP. LXXIII.-- De praesumptione alienae dioecesis.

( Ex epist. Bonifacii papae. ) Si quis episcopus non rogatus de alia provincia in aliam venerit, praesumptive irruens ad ordinationem et constitutionem clericorum, et ad ea quae ad illum non pertinent, importunus existat, vacua sint et inania omnia quae ab eo fuerint constituta. Ipse autem digna increpatione excommunicetur, et abominetur a sancto concilio.

CAP. LXXIV.-- Ne episcopus, sua civitate despecta, ambitus causa ad aliam transeat.

(Ex decret. Leonis papae, cap. 38.) Si quis autem episcopus, civitatis suae mediocritate despecta, administrationem loci celebrioris ambierit, et ad majorem se plebem quacunque ratione transtulerit, a cathedra quidem pellatur aliena, sed carebit et propria: ut nec illis praesideat quos per avaritiam concupivit, nec illis quos per superbiam sprevit. Suis igitur terminis quisque contentus sit, nec supra mensuram juris sui affectet augeri.

CAP. LXXV.-- Ut ab episcopis aliena parochia minime pervadatur.

(De canonibus apostol. tit. 14.) Episcopo non licere alienam parochiam propria relicta pervadere, licet cogatur a plurimis, nisi forte quaevis eum rationabilis causa compellat, tanquam qui possit ibidem constitutis plus lucri conferre, et in causa religionis aliquid profecto prospicere. Et hoc non a semetipso pertentet, sed multorum episcoporum judicio et maxima supplicatione perficiat.

CAP. LXXVI.-- De eadem re.

(Ex epist. Evaristi papae, fratribus per Aegyptum directa, cap. 4.) Sacerdotes vero vice Christi legatione funguntur in Ecclesia, et sicut ei sua est conjuncta sponsa, id est Ecclesia, sic episcopis junguntur Ecclesiae, unicuique pro portione sua: et sicut vir non debet negligere uxorem suam, sed diligere, et caste custodire, et amare, atque prudenter regere, ita et episcopus debet Ecclesiam suam. Et velut uxor quae sub manu est viri, obedire debet viro suo, eumque amare, et diligere: potius etiam Ecclesia episcopo suo in omnibus obedire, eumque amare, et diligere ut animam suam debet: quia illud fit carnaliter, istud spiritaliter. Et sicut vir non debet adulterare uxorem suam: ita nec episcopus Ecclesiam suam, id est, ut illam dimittat, ad quam consecratus est, absque inevitabili necessitate aut apostolica vel regulari mutatione, et alteri se ambitus causa conjungat. Et sicut uxori non licet dimittere virum suum, ut alteri, vivente eo, matrimonio se societ, ut eum adulteret, licet fornicatus sit vir ejus, sed juxta Apostolum, aut viro suo debet reconciliari, aut manere innupta: ita Ecclesiae non licet dimittere episcopum suum, aut ab eo se segregare, ut alterum eo vivente accipiat: sed aut ipsum habeat, aut innupta maneat, id est, ne alterum episcopum suo vivente accipiat, ut fornicationis aut adulterii crimen incurrat. Nam si adulterata fuerit, id est, si se alteri episcopo junxerit, aut super se alterum episcopum adduxerit, aut esse fecerit, vel desideraverit, per acerrimam poenitentiam, aut suo reconcilietur episcopo, aut innupta permaneat.

CAP. LXXVII.-- De mutatione episcoporum.

(Ex epist. Antheri papae episcopis per Boeticam atque Toletanam provinciam constitutis missa, cap. 14.) De mutatione ergo episcoporum unde sanctam sedem apostolicam consulere voluistis, scitote eam communi utilitate atque necessitate fieri licere, sed non libitu cujusquam aut dominatione. Petrus sanctus magister, et princeps apostolorum de Antiochia utilitatis causa translatus est Romam, ut ibidem potius proficere posset. Eusebius quoque de quadam parva civitate, apostolica auctoritate translatus est Alexandriam. Similiter Felix de civitate in qua ordinatus erat electione civium, propter doctrinam et bonam vitam quam habebat, communi episcoporum et reliquorum sacerdotum ac populorum consilio translatus est Ephesum. Non enim transit de civitate ad civitatem qui non suo libitu, aut ambitu hoc facit, sed utilitate quadam, aut necessitate, aliorum hortatu, et consilio potiorum transfertur. Nec transfertur de minori civitate ad majorem, qui hoc non ambitu nec propria voluntate facit, sed aut vi a propria sede pulsus, aut necessitate coactus, aut utilitate loci, aut populi, non superbe, sed humiliter ab aliis translatus et inthronizatus est: quia homo videt in facie, Deus autem in corde. Et Dominus per Prophetam loquitur, dicens: Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt. Non ergo mutat sedem, qui non mutat mentem, nec mutat civitatem qui non sua sponte sed consilio et electione aliorum mutatur. Non igitur migrat de civitate ad civitatem, qui non avaritiae causa sponte dimittit suam: sed, ut jam dictum est, aut pulsus a sua, aut necessitate coactus, aut electione, aut exhortatione sacerdotum et populorum translatus est ad alteram civitatem. Nam sicut episcopi habent potestatem ordinare regulariter episcopos et reliquos sacerdotes: sic quoties utilitas aut necessitas expoposcerit, supradicto modo et mutare et inthronizare potestatem habent.

CAP. LXXVIII.-- De eadem re.

( Ex canonibus apostol. ) Episcopus aut presbyter uxorem propriam nequaquam sub obtentu religionis abjiciat. Si vero rejecerit, excommunicetur. Sed si perseveraverit, dejiciatur.

CAP. LXXIX.-- Item ex eodem.

(Ex concil. Sardicensi, cap. 1.) Osius episcopus dixit: Non minus mala consuetudo quam perniciosa corruptela funditus eradicanda est, ne cui liceat episcopo de civitate sua ad aliam transire civitatem. Manifesta est enim causa, pro qua re hoc facere tentat: cum nullus in hac re inventus sit episcopus, qui de majore civitate ad minorem transiret. Unde apparet avaritiae ardore eos inflammari, et ambitioni servire, et ut dominationes agant. Si omnibus placet, hujusmodi pernicies saevius et austerius vindicetur, ut nec laicam communionem habeat qui talis est. Responderunt universi: Placet.

CAP. LXXX.-- De episcopo qui in sua fuerit persecutus Ecclesia, quod ad alium ei sit fugiendum.

(Ex decre. Calist. papae episcopis per Galliam constitutis missis., cap. 15.) Si quis episcopus fuerit persecutus in sua Ecclesia, fugiendum illi est ad alteram, eique sociandum, dicente Domino: Si persecuti vos fuerint in una civitate, fugite in aliam. Si autem utilitatis causa fuerit mutandum, non per se hoc agat, sed fratribus invitantibus, et auctoritate hujus sanctae sedis faciat, non ambitus causa, sed utilitatis.

CAP. LXXXI.-- De episcopo qui principalem cathedram suae Ecclesiae negligit.

(Ex concil. Rothoma., cap. 16.) Ut non liceat episcopo principalem cathedram suae parochiae negligere, et aliam Ecclesiam in sua dioecesi magis frequentare.

CAP. LXXXII.-- De episcopis qui sedes suas negligunt, et in possessionibus suis longe positis diu morantur.

(Ex concil. Sardicensi, cap. 15.) Osius episcopus dixit: Quia nihil praetermitti oportet, sunt quidam fratres et coepiscopi nostri, qui non in ea civitate resident, in qua videntur episcopi esse constituti, vel certe parvam rem illic habeant: alibi autem idonea praedia habere noscuntur, vel affectionem proximorum quibus indulgeant. Hactenus permitti eis oportet, ut accedant ad possessiones suas, et disponant vel ordinent fructum laboris sui, ut post quatuor dies Dominicos, id est, post tres hebdomadas, si morari necesse est, in suis potius fundis morentur, aut si est proxima civitas in qua est presbyter, ne sine Ecclesia videantur facere diem Dominicum, illuc accedant, ut neque res domesticae per absentiam eorum detrimentum sustineant, et non frequenter veniendo ad civitatem in qua episcopus moratur suspicionem jactantiae et ambitionis evadant. Universi dixerunt placere sibi.

LXXXIII.-- Ut episcopus singulis annis parochiam suam circumeat.

(Ex concil. Spalensi, cap. 4.) Ut singulis annis unusquisque episcopus parochiam suam circumeat, populumque confirmet ac doceat, et ea quae vitanda sunt prohibeat, et ea quae agenda sunt, utiliter agere suadeat.

CAP. LXXXIV.-- De episcopis qui raro aut nunquam per seipsos plebes sibi commissas visitant.

(Ex concil. Meldensi, cap. 5.) Ut episcopi qui plebes sibi creditas, aut raro, aut nunquam per seipsos visitant juxta ordinem evangelicum et apostolicum atque ecclesiasticum, cum Dominus Mosi dicat: Speculatorem dedi te domui Israel, et audies ex ore meo verbum, et annunciabis eis ex me, etc., a comprovincialibus episcopis, acrius corripiantur.

CAP. LXXXV.-- Ut episcopi presbyteros suos de ministeriis illorum diligenter discutiant.

(Ex concil. Braggar., cap. 2.) Placuit nobis atque convenit, ut episcopi per singulas Ecclesias et dioeceses euntes, primum discutiant clericos, quomodo ordinem baptismi teneant vel missarum, et qualiter quaeque officia in Ecclesia peragant. Et si recte quidem invenerint, Deo gratias. Sin autem minime, docere debent ignaros.

CAP. LXXXVI.-- Ut episcopus cum paucis suam parochiam circumeat.

(Ex concil. Toletano, cap. 5.) Cum episcopus suam dioecesim visitat, nulli prae multitudine onerosus existat, nec unquam quinquagenarium numerum evectionis excedat, aut amplius quam una die per unamquamque basilicam remorandi licentiam habeat.

CAP. LXXXVII-- Si episcopus parochiam suam visitare nequiverit, viros probabilis vitae pro se mittat.

(Ex eodem cap. 6.) Quod si episcopus, aut languore detentus, aut aliis occupationibus implicatus, visitationem dioeceseos explere nequiverit, presbyteros probabilis vitae, aut diaconos mittat, qui redditus basilicarum et reparationes, et ministrantium vitam inquirant.

CAP. LXXXVIII.-- Qualem ministrum episcopus juxta se habere debeat.

(Ex concil. Meldensi, cap. 3.) Ut quisque episcopus talem juxta se pro viribus habere decertet, qui juxta sincerissimum et purissimum sensum catholicorum Patrum, fide et observatione mandatorum Dei, seu et praedicationis doctrina, presbyteros plebium assidue instruat et informet, ne domus Dei vivi, quae est Ecclesia, sine lucerna verbi divini remaneat. Sed et idem talis existat, quem amor pecuniae non vexet, aut reprehensibilis contemptibilem reddat. Hinc est, quod cum Moses querelam in conspectu Dei poneret, non se posse portare tantum onus quod ei fuerat impositum, audivit a Domino: Congrega mihi LXX viros de senioribus Israel, quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri, et auferam de spiritu tuo, tradamque eis ut sustentent tecum onus populi, et non tu solus graveris. Quid in Mose, nisi summum sacerdotium? Quid in LXX viris, nisi presbyteros accipimus? Quod autem Dominus aufert de spiritu Mosi, traditque eis, patenter ostendit, quod hi qui ab episcopo in conspectu Dei vocati sunt, ut secum onus populi sustentent, eadem velle, et in partito sibi onere totis viribus cooperari. Hoc enim significat, quod non alium, sed ejusdem Mosi spiritum accipiunt.

CAP. LXXXIX.-- De episcopo ne laicum ponat sibi vicarium.

(Ex concil. Bragar., cap. 9.) Nova actione didicimus quosdam ex nostro collegio contra mores ecclesiasticos, laicos habere in rebus divinis constitutos oeconomos. Proinde pariter tractantes eligimus, ut unusquisque nostrum secundum Chalcedonensium Patrum decreta, ex proprio clero oeconomum sibi constituat. Indecorum est laicum vicarium esse episcopi, et saeculares in Ecclesia judicare. In uno eodemque officio non debet dispar esse professio. Quod etiam in lege divina prohibetur, dicente Mose: Non arabis in bove simul et asino, quod est, homines diversae professionis in officio uno non sociabis. Unde oportet nos et divinis libris et sanctorum Patrum obedire praeceptis, constituentes ut hi qui in administrationibus Ecclesiae pontificibus sociantur, discrepare non debeant, nec professione, nec habitu: nec cohaerere et conjungi possunt, quibus et studia et vota diversa sunt. Si quis autem episcopus post haec ecclesiasticam rem ad laicalem procurationem administrandam elegerit, aut sine testimonio oeconomi gubernanda crediderit, vere ut contemptor canonum et fraudator ecclesiasticarum rerum, non solum Christo de rebus pauperum judicabitur reus, sed etiam et concilio manebit obnoxius.

CAP. XC.-- Ut in circuitione episcopi omnes, qui sunt in parochia singularum matricum, exceptis infirmis, ad synodum ejus venire debeant

(Ex concil. Rothom. 13, cap. 11.) Cum episcopus suam dioecesim circuit, archidiaconus vel archipresbyter eum praeire debet uno aut duobus diebus per parochias quas visitaturus est. Et plebe convocata, annuntiare debet proprii pastoris adventum. Et ut omnes, exceptis infirmis, ad ejus synodum die denominata impraetermisse occurrant, et omnimodis ex auctoritate sanctorum canonum praecipere, et minaciter denuntiare debet, quod si quis absque gravi necessitate defuerit, proculdubio a communione Christiana sit repellendus. Deinde accitis secum presbyteris, qui in illo loco servitium debent exhibere episcopo, quidquid de minoribus et levioribus causis corrigere potest, emendare satagat, ut pontifex veniens nequaquam in facilioribus negotiis fatigetur, aut sibi immorari amplius necesse sit ibi, quam expensa sufficiat. Ait enim Dominus ad Mosen, de hujuscemodi cooperatoribus: Ut tecum, inquit, sustentent onus populi, et non tu solus graveris. Et beatus Joannes Baptista adventum Domini praecucurrit praedicando, dicens: Poenitentiam agite, etc. Et item: Parate viam Domino. Siquidem episcopus vicem Christi agere videtur, et ideo cum gaudio, timore, et summa reverentia a plebibus sibi subjectis suscipiendus est: ut illis cum laude dicatur quod Apostolus discipulis dicit: Testimonium, inquit, vobis perhibeo, quod ita suscepistis me sicut angelum Dei, sicut Dominum Jesum.

CAP. XCI.-- Decretalis constitutio Eutychiani papae quid episcopi in synodo quaerere debeant.

(Ex decr. Eutychian. papae, cap. 9.) Episcopus in synodo residens, post congruam allocutionem, septem ex plebe ipsius parochiae, vel eo amplius, prout viderit expedire, maturiores, honestiores, atque veraciores viros, in medium debet evocare. Et, allatis sanctorum pignoribus, unumquemque illorum tali sacramento constringat.

CAP. XCII.-- Jusjurandum synodale.

( Ex eodem decret. ) A modo in antea, quidquid nosti, aut audisti, aut postmodum inquisiturus es, quod contra Dei voluntatem et rectam Christianitatem, in ista parochia factum sit, aut futurum erit, si in diebus tuis evenerit, tantum, ut ad tuam cognitionem quocunque modo perveniat, si scis aut tibi indicatum fuerit synodalem causam esse, et ad ministerium episcopi pertinere, quod tu nec propter amorem, nec propter timorem, nec propter praemium, nec propter parentelam ullatenus celes episcopum, aut ejus missum cui hoc inquirere jusserit, quandocunque te ex hoc interrogaverit: sic te Deus adjuvet et istae sanctorum reliquiae.

CAP. XCIII.-- Juramentum caeterorum.

( Ex eodem. ) Istud sacramentum quod iste juravit de synodali causa, quod tu illud ex te ita observabis, in quantum sapis, aut audisti, aut ab hac die in antea inquisiturus es, sic te Deus adjuvet, etc.

CAP. XCIV.-- Post datum sacramentum episcopus illos qui juraverunt ita alloquatur.

( Ex eodem. ) Videte, fratres, ut Domino reddatis juramenta vestra: non enim homini jurastis, sed Deo creatori vestro. Nos autem, qui ejus ministri sumus, non terrenam substantiam vestram concupiscimus, sed salutem animarum vestrarum requirimus. Cavete ne aliquid abscondatis, et ex alterius peccato vestra fiat damnatio.

Prima interrogatio episcopi aut ejus missi.

( Ex eodem. ) Est in hac parochia homicida, qui hominem, aut spontanea voluntate, aut cupiditatis, aut rapacitatis causa, aut casu, aut nolens, aut coactus, aut pro vindicta parentum, aut in bello, aut jussu Domini, aut proprium servum occiderit?

Interrogatio 2.

Est aliquis parricida, aut fratricida, qui patrem, matrem, sororem, fratrem, avunculum aut aliquem parentum interfecerit?

Interrogatio 3.

Est aliquis qui presbyterum, aut diaconum, aut aliquem clericorum occiderit, vel aliquo membro detruncaverit?

Interrogatio 4.

Est aliquis vel aliqua qui infantem proprium oppresserit, vel vestimentorum pondere suffocaverit, et si hoc factum est ante baptismum, aut post baptismum, aut si infans infirmatus per negligentiam parentis absque baptismo obierit?

Interrogatio 5.

Est aliquis vel aliqua qui alterius partum excusserit, vel si ipsa femina propria voluntate suum partum vel conceptum excusserit, et abortivum fecerit?

Interrogatio 6.

Est aliqua femina quae in fornicatione concipiens, timens ne manifestaretur, infantem proprium, aut in aquam projecerit, aut in terra occultaverit, quod morht dicunt?

Interrogatio 7.

Est aliquis qui uxorem suam absque lege, aut certa probatione interfecerit?

Interrogatio 8.

Est aliqua femina quae virum suum, vel aliquem hominem per herbas venenatas, vel mortiferas potiones interfecerit, vel alium hoc facere docuerit?

Interrogatio 9.

Est aliquis vel aliqua qui hoc fecerit, vel alium facere docuerit, ut vir non possit generare, aut femina concipere?

Interrogatio 10.

Est aliquis qui proprium servum extra judicem occiderit, et aliqua femina quae ancillam propriam necaverit, furore zeli inflammata?

Interrogatio 11.

Est aliquis qui, diabolo impellente, semetipsum occiderit?

Interrogatio 12.

Est aliquis qui in bello publico homines vulneraverit, et nescit si de illo vulnere aliquis perierit? Et si alicui imputatur quod hominem occiderit, et ipse hoc denegaverit?

Interrogatio 13.

Est aliquis qui in consilio fuerit ut homo interficeretur, et non fuit in facto, et tamen per ejus consilium et exhortationem interfectus est?

Interrogatio 14.

Est aliquis qui truncationes manuum, pedum, linguae, et testiculorum fecerit, et oculos alterius eruerit?

Interrogatio 15.

Est aliquis conjugatus, qui cum alterius uxore adulterium perpetravit, vel uxor cum alterius viro?

Interrogatio 16.

Est aliquis uxorem habens, qui concubinam simul habuerit ancillam propriam, aut aliam feminam?

Interrogatio 17.

Est aliquis qui uxorem legitimam dimiserit, et alteri se conjunxerit, et aliam in conjugium acceperit?

Interrogatio 18.

Est aliqua mulier quae virum proprium dimiserit et alteri se conjunxerit?

Interrogatio 19.

Sunt aliqui, interveniente repudio, qui ab invicem sint separati, et sic maneant?

Interrogatio 20.

Est aliquis qui absque consensu uxoris, derelicto legitimo conjugio, in monasterium intraverit?

Interrogatio 21.

Est aliquis qui suam conjugem quamvis culpabilem sine episcopi judicio reliquerit?

Interrogatio 22.

Est aliqua mulier quae, conscio viro suo, fornicata fuerit?

Interrogatio 23.

Est aliquis uxore carens, qui cum alterius conjuge fornicatus fuerit: aut si qua mulier non habens virum cum alterius marito?

Interrogatio 24.

Est aliquis non habens uxorem, qui cum femina quae virum non habet fornicatus fuerit?

Interrogatio 25.

Est aliqua laica virgo, quae moechata fuerit cum adolescente?

Interrogatio 26.

Est aliquis qui desponsatam puellam non duxerit, et fidem sponsaliorum fregerit?

Interrogatio 27.

Est aliquis qui alterius sponsam rapuerit, et sibi sociaverit?

Interrogatio 28.

Est aliquis qui quamcunque feminam, virginem, aut viduam per raptum traxerit, et sociaverit sibi in matrimonium: et si aliqui sunt, qui in hoc consentientes et adjuvantes fuerint?

Interrogatio 29.

Est aliquis qui, cum Judaea, vel, si Judaeus vel paganus, cum aliqua Christiana moechatus fuerit?

Interrogatio 30.

Est aliquis qui, sanctimonialem, vel viduam Deo sacratam rapuerit, et in conjugium sumpserit, vel ipsis consentientibus cum eis fornicatus fuerit?

Interrogatio 31.

Est aliquis qui vivente marito, conjugem illius adulterasse accusatur, et eo in proximo defuncto eamdem sumpsisse dinoscitur?

Interrogatio 32.

Est aliqua mulier quae dicat quod vir ejus non possit cum ea coire, et ob hanc causam dissidium quaerit, et alium virum velit accipere?

Interrogatio 33.

Est aliquis qui cum commatre spiritali moechatus fuerit, vel eam in matrimonium acceperit, similiterque cum filiola quam ex sacro fonte susceperit, aut ante episcopum tenuit?

Interrogatio 34.

Est aliquis qui propinquam et consanguineam suam in matrimonium accepit, aut cum ea fornicatus est?

Interrogatio 35.

Est aliquis qui irrationabiliter, id est, contra naturam cum masculis, et mutis misceatur animalibus?

Interrogatio 36.

Est aliqua mulier quae lenocinium fecerit?

Interrogatio 37.

Est aliquis qui in sua domo consentit cum propriis ancillis, vel genitiariis suis adulteria perpetrari?

Interrogatio 38.

Interrogandum si aliquis fur, aut sacrilegus sit in eadem plebe, qui ecclesias Dei infregerit, vel aliquid de ecclesia furatus sit, aut publice rapuerit, vel latenter surripuerit: aut si aliquis rapax, et raptor, et damnator Ecclesiae Dei est?

Interrogatio 39.

Interrogandum si aliquis perjurus sit, aut si sciens, et pro cupiditate terrena pejeraverit: et si nesciens, aut si coactus jussu senioris, aut pro membris, aut pro vita redimenda: aut si aliquis scienter non solum pejeraverit, sed etiam alios in perjurium duxerit?

Interrogatio 40.

Interrogandum si aliquis scienter contra aliquem falsum testimonium protulerit, et quale damnum aliquis per hanc testificationem habuerit?

Interrogatio 41.

Interrogandum si aliquis hominem liberum aut servum alterius, aut peregrinum, aut adventitium furatus fuerit, aut eum blandientem seduxerit et vendiderit, et extra patriam in captivitatem duxerit: aut si aliquis Judaeo vel pagano Christianum mancipium vendiderit, aut si ipsi Judaei Christiana mancipia in suo servitio habeant, vel vendant?

Interrogatio 42.

Interrogandum si aliquis sit magus, ariolus, aut incantator, divinus, aut sortilegus: vel si aliquis vota ad arbores, vel ad fontes, vel ad lapides faciat, aut ibi candelam seu quodlibet munus deferat, veluti ibi quoddam numen sit, quod bonum, aut malum possit inferre?

Interrogatio 43.

Perscrutandum si aliquis subulcus, vel bubulcus, sive venator, vel caeteri hujusmodi diabolica carmina dicat super panem, aut super herbas, aut super quaedam nefaria ligamenta, et haec aut in arbore abscondat, aut in bivio, aut in trivio projiciat, ut sua animalia liberet a peste et clade, et alterius perdat?

Interrogatio 44.

Perquirendum si aliqua foemina sit, quae per quaedam maleficia, et incantationes, mentes hominum se immutare posse dicat, id est, ut de odio in amorem, aut de amore in odium convertat, aut bona hominum, aut damnet, aut surripiat? Et si aliqua est quae se dicat cum daemonum turba in similitudinem mulierum transformata certis noctibus equitare super quasdam bestias, et in eorum consortio annumeratam esse?

Interrogatio 45.

Interrogandum si aliquis sanguinem morticinum, aut dilaceratum a bestia comederit?

Interrogatio 46.

Est aliquis qui juravit quod Deo contrarium est, ut fratri nunquam reconcilietur, quod est peccatum usque ad mortem?

Interrogatio 47.

Est aliquis qui bibit de liquore in quo mustela, vel mus, sive aliquod immundum animal necatum est?

Interrogatio 48.

Est aliquis qui jejunium quadragesimale, vel quatuor temporum, sive Letaniae majoris, vel Rogationum, sive indictum ab episcopo jejunium pro quacunque plaga, non observaverit?

Interrogatio 49.

Est aliquis qui bibit, aut manducavit, aut portavit super se quo existimaverat se Dei judicium pervertere posse?

Interrogatio 50.

Est aliquis qui in Kalend. Januarii aliquid fecerat, quod a paganis inventum est, et dies observavit, et lunam, et menses, et horum effectiva potentia aliquid speraverat in melius, aut in deterius posse converti?

Interrogatio 51.

Est aliquis quodcunque opus inchoans, qui aliquid dixerat, aut quacunque magica arte aliud fecit, nisi ut Apostolus docet, omnia in nomine Domini facienda? Neque enim daemones in nostrum adjutorium debemus invocare, sed Deum, in collectione similiter herbarum medicinalium, symbolum et orationem Dominicam dicere oportet, et nihil aliud?

Interrogatio 52.

Quaerendum etiam si mulieres in lanificiis suis, vel inordiendis telis aliquid dicant, aut observent, nisi, ut supra dictum est, omnia in nomine Domini?

Interrogatio 53.

Est aliquis qui oblationes, id est, eleemosynam parentum defunctorum injuste retineat?

Interrogatio 54.

Est aliquis qui supra mortuum nocturnis horis carmina diabolica cantaret, et biberet, et manducaret ibi, quasi de ejus morte gratularetur, et si alibi mortui in vigiliis nocturnis, nisi in Ecclesia custodiantur?

Interrogatio 55.

Est aliquis qui non communicet, vel tribus temporibus in anno, id est, in Pascha, Pentecoste, et Natali Domini, nisi pro mortiferis criminibus, et episcopi vel sacerdotum judicio, a communione fuerit remotus?

Interrogatio 56.

Est aliquis qui in die Dominica, vel in praecipuis festivitatibus, quidquam operis faciat: et si ad Matutinas et ad Missam, et ad Vesperas, his diebus impraetermisse omnes occurrant?

Interrogatio 57.

Est aliquis excommunicatus, qui pro nihilo duxerit excommunicationem: et si aliquis cum excommunicato communicaverit?

Interrogatio 58.

Est aliquis qui modum poenitentiae sibi injunctura non custodierit?

Interrogatio 59.

Est aliquis qui patrem aut matrem inhonaraverit, aut percusserit, aut maledixerit?

Interrogatio 60.

Est aliquis qui vomitum post acceptam Eucharistiam per ebrietatem fecerit?

Interrogatio 61.

Est aliquis qui suam decimationem Deo et sanctis ejus retraxerit?

Interrogatio 62.

Est aliquis tam perversus et Deo alienus, ut saltem Dominica die ad ecclesiam non venerit?

Interrogatio 63.

Si porcarii, et alii pastores Dominica die ad ecclesiam non veniant, et Missas non audiunt, similiter in aliis festivitatibus?

Interrogatio 64.

Est aliquis qui ad confessionem non veniret, vel una vice in anno, id est, in capite Quadragesimae, et poenitentiam pro peccatis suis non susciperet?

Interrogatio 65.

Est aliquis qui assiduam ebrietatem sectetur, Apostolo dicente: Neque enim ebriosi regnum Dei possidebunt?

Interrogatio 66.

Est aliquis qui contempto suo presbytero, in aliam parochiam iret ad ecclesiam, et ibi communicaret, et suam decimam daret?

Interrogatio 67.

Inquirendum de mendicis qui per parochiam discurrunt: et si unusquisque pauperem de familia sua pascat?

Interrogatio 68.

Interrogandum si in unaquaque plebe decani sint per villas constituti, viri veraces et Dominum timentes, qui caeteros admoneant ut ad ecclesiam pergant, ad Matutinas, ad Missam, et ad Vesperam, et nihil operis in diebus festis faciant: et si horum quisquam transgressus fuerit, statim presbytero annuntient, similiter de luxuria, et omni opere pravo?

Interrogatio 69.

Est aliquis qui bannum episcopi, aut presbyteri sui, et excommunicationem parvipendit?

Interrogatio 70.

Perquirendum si parochiani presbytero suo debitum honorem impendant, aut si est aliquis qui eum verbo, vel facto inhonoraret, et ejus monita sperneret?

Interrogatio 71.

Est aliquis qui peregrino, aut viatori hospitium contradixerit?

Interrogatio 72.

Inquirendum est quas festivitates colant?

Interrogatio 73.

Interrogandum si patrini filiolis suis Symbolum et Orationem Dominicam insinuent, aut insinuari faciant?

Interrogatio 74.

Perquirendum si IIII aut V vel plures interfecerint hominem?

Interrogatio 75.

Est aliquis qui contradicit episcopo aut ejus ministris, ne coloni aut servi pro commissis criminibus virgis nudi caedantur?

Interrogatio 76.

Interrogandum si aliquis peregrinum, qui de sua patria propter paganorum infestationem, vel persecutionem fugit, hac de causa quia in domo ejus mansit, et diebus aut annis loco mercenarii illi servivit, pro proprio servo velit habere, et vendere, aut dare alicui praesumat?

Interrogatio 77.

Est aliquis qui injusta mensura suam annonam, aut vinum vendat, cum Dominus dicat: Aequas sit tibi modius, et aequus sextarius?

Interrogatio 78.

Denunciandum etiam quam magnum piaculum sit usuras exigere, et de alieno fenore velle ditescere, et quod sacri canones tales ab Ecclesia ejici praecipiant.

Interrogatio 79.

Est aliquis qui propter cupiditatem Judaeum vel paganum interfecerit?

Interrogatio 80.

Est aliquis insaniens qui aliquem hominem occiderit?

Interrogatio 81.

Est aliquis qui arborem succideret, et dum operi necessario insisteret, aliquis subtus arborem deveniens, improvise opprimeretur?

Interrogatio 82.

Est aliquis qui conjurationes et conspirationes sectaretur?

Interrogatio 83.

Est aliquis qui ecclesiam aut clericum fatigare praesumpserit?

Interrogatio 84.

Inquirendum de refugis et perfidis clericis et laicis.

Interrogatio 85.

Percontandum de confratriis et fraternitatum societatibus qualiter in parochia agantur.

Interrogatio 86.

Interrogandum si cantica turpia et risum moventia aliquis circa ecclesiam cantare praesumat.

Interrogatio 87.

Perquirendum si aliquis ecclesiam intrans, fabulis vacare consuevit, et non diligenter auscultat divina eloquia, et si antequam Missa finiatur, de ecclesia exierit?

Interrogatio 88.

Interrogandum si oblationem, id est panem et vinum, viri et feminae ad Missas offerant, et si non viri conjuges offerant, pro se suisque omnibus ut in canone continetur?

CAP. XCV.-- Ut episcopi libros gentilium non legant.

(Ex concili. Carthag., cap. 16.) Ut episcopi libros gentilium non legant: haereticorum autem pro necessitate et tempore.

CAP. XCVI.-- Ut episcopi, prout vulgus intelligere possit secundum proprietatem communis linguae illorum praedicationem temperent.

(Ex concil. Remensi, cap. 11.) Ut episcopi Sermones et Homelias sanctorum Patrum, prout omnes intelligere possint, secundum proprietatem communis linguae praedicare studeant.

CAP. XCXVII.-- Reprehensio episcopi in pulpito paganos libros exponentis, eo quod cum Jovis laudibus Christi laudes non conveniant.

(Ex reg. ad Desiderium episc. Galliae, cap. 84.) Cum multa nobis bona de vestris fuissent studiis nunciata, ita cordi nostro est nata laetitia, ut negare ea quae sibi fraternitas vestra concedenda poposcerat, minime pateremur. Sed post hoc pervenit ad nos, quod sine verecundia memorare non possumus, fraternitatem tuam Grammaticam, et illa difficiliora quibusdam exponere. Quam rem ita moleste suscepimus, ac sumus vehementer aspernati, ut ea quae prius dicta fuerunt, in gemitum et tristitiam verteremus: quia in uno ore cum Jovis laudibus, Christi laudes esse non possunt. Et quam grave nefandumque sit episcopis canere, quod nec laico religioso conveniat. Et quamvis dilectissimus filius noster Candidus presbyter postmodum veniens, hac de re subtiliter requisitus negaverit, atque vos conatus fuerit excusare: de nostro tamen adhuc animo non recessit: quia quantum exsecrabile est hoc de sacerdote enarrari, tanto utrum ita necesse sit districta et veraci oportet satisfactione cognosci. Unde si post hoc evidenter haec quae ad nos perlata sunt falsa esse claruerint, neque vos nugis et saecularibus litteris studere constiterit, et Deo nostro gratias agamus, qui cor vestrum maculari blasphemis nefandorum laudibus non permisit, et de concedendis quae poscitis securi jam et sine aliqua dubitatione tractemus.

CAP. XCVIII.-- Quantum discrimen immineat pastoribus qui veritatem Christi praedicare negligunt.

(Ex decr. Marci papae, Aegyptiorum episcopis missis, cap. 3.) Vae enim erit nobis, qui hujus ministerii onus susceptum habemus, si veritatem Salvatoris nostri Jesu Christi, quam apostoli praedicaverunt, praedicare neglexerimus. Vae erit nobis, si silentio veritatem oppresserimus, qui erogare nummulariis jubemur, id est, Christianos populos imbuere et docere. Quid in ipsius Christi futuro dicturi sumus examine, si sermonis ejus veritatem confundimur praedicare? Quid erit de nobis, cum de commissis nobis animabus, et de officio suscepto rationem justus judex Christus Deus noster districtam exegerit?

CAP. XCIX.-- Quod episcopum oporteat sine intermissione Ecclesiam suam docere et amare.

(Cap. Evaristi papae V, omnibus per Aegyptum fratribus missum.) Episcopum vero oportet opportune et importune atque sine intermissione Ecclesiam suam docere eamque prudenter regere et amare, ut a vitiis se abstineat, ut salutem consequi possit aeternam. Et illa cum tanta reverentia ejus doctrinam debet suscipere, eumque amare et diligere, ut legatum Dei et praeconem veritatis, quia, testante Veritate, quodcunque ligaverit super terram, erit ligatum et in coelo, et quodcunque solverit super terram, erit solutum et in coelis.

CAP. C.-- De ignorantia omnibus, maxime sacerdotibus, vitanda.

(Ex concil. Toletano 5, cap. 25.) Ignorantia mater cunctorum errorum, maxime in sacerdotibus Dei vitanda est, qui docendi officium in populis susceperunt. Sacerdotes enim legere sancta Scriptura admonet, Paulo apostolo dicente ad Timotheum: Intende lectioni, exhortationi. Doctores semper se permanere in his sciant. Igitur sacerdotes Scripturas sanctas et canones meditentur, ut omne opus eorum in praedicatione et doctrina consistat, atque aedificent cunctos tam fidei scientia, quam operum disciplina.

CAP. CI.-- Ut episcopus dissidentes concordare compellat.

(Ex concil. Cartha., cap. 26.) Studendum episcopo ut dissidentes fratres, sive clericos, sive laicos, ad pacem magis quam ad judicium hortetur.

CAP. CII.-- Ut in die Dominica rerum dijudicationes non fiant.

(Ex concil. Spalensi., cap. 2.) Ut nullus episcopus, vel infra positus, die Dominica causas judicare praesumat.

CAP. CIII.-- De domestica et interiori conversatione episcoporum.

(Ex concil. Aurelian., cap. 5.) Decrevit sancta synodus domesticam et interiorem episcopi conversationem totius reprehensionis atque suspicionis impenetrabilem fieri debere, ut juxta Apostolum provideamus bona, non solum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. Oportet igitur ut cubiculo episcopi et secretioribus quibuslibet obsequiis sincerae opinionis sacerdotes et clerici assistant, qui vigilantem, orantem, sacra eloquia scrutantem, episcopum suum jugiter attendant, ejusque sanctae conversationis testes, imitatores, et ad Dei gloriam praedicationis existant.

CAP. CIV.-- Ut episcopus quasi hospes se continere debeat.

( Ex dictis August. ) Episcopus quasi hospes fieri debet, et privatam domum non habeat, sed quasi hospes esse debet, ut Christus ait: Filius hominis non habet ubi caput suum reclinet.

CAP. CV.-- Ut episcopi frequenter Missas celebrent.

(Ex concil. Arausico, cap. 3.) Statuimus, ut non tantum Dominicis diebus, et praecipuis festivitatibus episcopi Missas celebrent, sed cum possibile fuerit, quotidiana quoque sacrificia frequentent, nec fastidiant.

CAP. CVI.-- Ne episcopus pretio corruptus alterius clericum ordinare praesumat.

(Ex concil. Hannerensi, cap. 1.) Omnibus ministris ecclesiasticae dignitatis interdicimus, ut nullus quocunque munere aut favore corruptus, clericum alterius parochiae latenter ac furtive ad ordinationem subintroducere praesumat. Quod si fecerit, juxta Chalcedonense decretum, is qui mediator exstitit, si clericus est, proprio gradu decidat, si laicus aut monachus, anathematizetur.

CAP. VII.-- Ut episcopus clericos alterius parochiae nullatenus ordinet.

(Ex concil. Parisiensi, cap. 32.) Episcopus non constituat presbyteros aut diaconos alteri subjectos episcopo, nisi forte cum consilio et voluntate ipsius. Si quis autem tale aliquid agere tentaverit, irrita sit ejus ordinatio, et ipse coerceatur a synodo.

CAP. CVIII.-- Ut nullus episcopus in alterius episcopi parochia ad promotionem ministerii accedere praesumat.

(Ex concil. Antioch., cap. 13.) Nullus episcopus ex alia provincia audeat ad aliam transgredi, et ad promotionem ministerii aliquos in Ecclesiis ordinare, licet consensum videantur praebere nonnulli, nisi litteris tam Metropolitani, quam caeterorum, qui cum eo sunt, episcoporum rogatus adveniat, et sic ad actionem ordinationis accedat. Si vero, nullo vocante, inordinato more deproperet super aliquibus ordinationibus, et ecclesiasticis negotiis ad eum non pertinentibus componendis: irrita quidem quae ab eo geruntur existant. Ipse vero incompositi motus sui, et irrationabilis audaciae subeat ultionem, ex hoc jam damnatus a sancto concilio.

CAP. CIX.-- Ne episcopus alterius Ecclesiae clericum audacter invadere attentet.

(Ex concil. Nicaeno, cap. 16.) Si quis episcopus clericum ad alium pertinentem audacter invadere, et in sua Ecclesia ordinare tentaverit, non consentiente episcopo a quo discessit, is qui regulae mancipatur, ordinatio hujusmodi irrita comprobetur.

CAP. CX.-- De non praesumendis illicitis ordinationibus.

(Ex epist. Simplicii pap. missa Equitio Florentio, et Seve. epist., cap. 1.) Relatio nos vestrae dilectionis instruxit, et gestorum series plenius intimavit, Gaudentium Offiniensis Ecclesiae sacerdotem contra statuta canonum ac nostra praecepta ordinationes illicitas perpetrasse. Quarum illi totam penitus auferri praecipimus potestatem. Scripsimus enim ad Severum fratrem et coepiscopum nostrum, ut, si necesse fuerit, ipse in supradicta Ecclesia, consideratis Patrum regulis, hoc fungatur officio quo ille abusus esse convictus est: ita ut hi qui illicite ab eodem sunt provecti, ab Ecclesiasticis ministeriis remoti sint.

CAP. CXI.-- De episcopo caeco qui, per presbyterum suum, presbyterum et diaconos duos ordinaverat.

(Ex concil. Bragga., cap. 5.) Ad cognitionem nostri examinis Gabrensis diaconi relatu pervenit de quibusdam ipsius Ecclesiae clericis, quorum dum unus ad presbyterii, duo ad Levitarum ministerium consecrarentur, episcopus autem eorum oculorum dolore detentus, fertur manum suam super hos tantum posuisse, et presbyterum quemdam illis contra ecclesiasticum ordinem benedictionem dedisse. Qui licet propter tantam praesumptionis audaciam poterat accusatus judicio praesenti damnari, si adhuc in corpore positus, non fuisset mortis vocatione praeventus: sed quia jam ille examini divino relictus est, humano judicio accusari non potest: hi qui supersunt, et ab eo non consecrationis titulum, sed ignominiae potius eulogium perceperunt, ne sibi licentiam talis usurpatio faciat, decrevimus ut gradum sacerdotis vel Levitici ordinis, quem perverse adepti sunt, depositi aequo judicio abutantur. Tales enim, merito judicati sunt removendi, quia prave inventi sunt constituti.

CAP. CXII.-- Quod non oporteat episcopum per pecuniam quempiam ordinare.

(Ex concil. Chalced., cap. 2.) Si quis episcopus per pecuniam fecerit ordinationem, et sub pretio redegerit Spiritus sancti gratiam, quae non potest vendi, ordinaveritque per pecuniam episcopum, aut presbyterum, aut diaconum, vel quemlibet ex his qui connumerantur in clero: proprii gradus periculo subjacebit: et qui ordinatus est, nihil ex hac ordinatione proficiet, sed alienus sit a dignitate. Si quis vero mediator datis vel acceptis exstiterit: si quidem clericus fuerit, proprio gradu decidat: si vero monachus, aut laicus, anathematizetur.

CAP. CXIII.-- Quod munus etiam sit a lingua vitandum.

( Ex dictis Gregorii papae. ) Sunt nonnulli qui nummorum quidem praemia ex ordinatione non accipiunt, tamen sacros ordines pro humana gratia largiuntur. Hi nimirum quod gratis accipiunt, gratis non tribuunt: quia favoris nummum de impenso officio sanctitatis expetunt. Unde cum virum justum describeret Isaias, ait: Qui excutit manus suas ab omni munere: quia aliud est munus ab obsequio, aliud munus a manu, aliud munus a lingua. Munus ab obsequio, est subjectio indebite impensa. Munus a manu, pecunia est. Munus a lingua, favor. Qui ergo sacros ordines tribuit, tunc ab omni munere manus excutit, quando in divinis rebus non solum ullam pecuniam, sed etiam humanam gratiam non requirit.

CAP. CXIV.-- Ut non valeat sententia episcopi, nisi clericorum suorum praesentia firmetur.

(Ex concil. Carthag., cap. 23.) Irrita erit sententia episcopi, nisi clericorum suorum praesentia confirmetur.

CAP. CXV.-- Ut episcopus secundum reditum Ecclesiarum numerum clericorum faciat.

(Ex concil. Spalensi, cap. 1.) Ne passim episcopus multitudinem clericorum faciat, sed secundum meritum, vel redditum Ecclesiarum numerus moderetur.

CAP. CXVI.-- De episcopis peregrinis.

(Ex concil. Arelatensi, cap. 20.) De episcopis peregrinis qui in urbem solent venire, quos veraciter episcopos scimus esse, placuit eis locum dari ut offerant.

CAP. CXVII.-- Ut levitate vagantes episcopi, ad propria redire compellantur.

(Ex regist. Gregor. papae, ad Siagrium episcopum Augustodun., cap. 122.) Cum sacerdotis dignitas aliis videatur dignitatibus eminere, ita quisquis ea ornatus est, cunctis se imitandum debet ostendere, ut exemplo sui nulli nocere, sed vitam potius valeat componere subjectorum. Nam si actus dissentiat a nomine, quanto pontificatus ipse plus erigit, tanto magis abdicit. Itaque Menatem quendam episcopum, qui illuc de dioeceseos nostrae ordinatione profectus est, in tanta se levitate didicimus exhibere, ut et nobis de eo major sit verecundia, et illi episcopatus nomen non sit in honore, sed onere. Quod quia pudori nobis est, de eo illa cognoscere, quae in aliarum provinciarum omnino reprehendimus sacerdotibus, fraternitas vestra eum illic immorari amplius non permittat, sed ad nos quantocius reverti compellat. Ac magis inventa per omnia occasione transmittat, ut sub ea qua dignum est observantia refrenatus, saeculares mores ad sacerdotalem studeat convertere dignitatem. Nam satis noxium atque perniciosum est, ut imitatione ipsius, qui aedificari si debuerant destruantur. In qua re non solum ille culpabilis, sed etiam qui non restiterit invenitur. Nam consentire videtur erranti, qui corrigenda, ut resecari debeant, non concurrit. Quia vero quidam Theodorus episcopus de dioecesi reverendissimi fratris nostri Constantii Mediolanensis Ecclesiae episcopi, disciplinam, ut dicitur, evitans, illuc venisse firmatur: hortamur ut et isto diligentius requisito, ad episcopum suum vestra fraternitas retransmittat. Et quia, sicut legitur, qui abjicit disciplinam infelix est, nulla eum illic excusatione patiamini retinere, quatenus et hi, qui levitatis eorum vitio possunt decipi, liberentur, et de ipsis habere mercedem, ne in hac stultitia pereant, valeatis.

CAP. CXVIII.-- Quandiu episcopus in aliena civitate remoretur.

(Ex concil. Sardinensi, cap. 14.) Osius episcopus dixit: Et hoc quoque statuere debetis, ut ex aliqua civitate cum advenerit ad aliam civitatem, et ambitioni magis quam devotioni sermonem, voluerit in aliena civitate multo tempore residere: forte enim evenit episcopum loci non esse tam instructum, neque tam doctum: is vero qui advenit incipiat contemnere eum, et frequenter facere sermonem, ut dehonestet et infirmet illius personam, ita ut ex hac occasione non dubitet relinquere adsignatam sibi Ecclesiam, et transeat ad alienam. Definite ergo tempora: quia et non recipi episcopum, inhumanum est, et si diutius resideat, perniciosum est. Nemini autem superiori concilio fratres nostros constituisse, ut si quis laicus in ea, in qua commoratur, civitate, quatuor Dominicos dies, id est, per tres septimanas non celebrasset conventum, communione privaretur. Si haec circa laicos constituta sunt, multo magis episcopum nec licet, nec decet, si nulla sit tam gravis necessitas quae detineat, ut amplius a suprascripto tempore absens sit ab Ecclesia sua. Universi dixerunt placere sibi.

CAP. CXIX.-- De suscipiendis episcopis qui persecutionem patiuntur.

(Ex eodem, cap. 22.) Osius episcopus dixit: Suggerente fratre et coepiscopo nostro Olympio, etiam hoc placuit, ut si aliquis vim perpessus est, et inique expulsus, pro disciplina et catholica confessione, vel pro defensione veritatis, effugiens pericula, innocens et devotus ad aliam venerit civitatem, non prohibeatur immorari, quandiu aut redire possit, aut injuria ejus remedium acceperit: Quia durum est eum qui persecutionem patitur non recipi; etiam et larga benevolentia et humanitas ei est exhibenda. Omnis synodus dixit: Universa quae constituta sunt catholica Ecclesia in universo orbe diffusa custodiet. Et subscripserunt qui convenerant.

CAP. CXX.-- De illis qui se dicunt esse episcopos.

(Ex concil. Remensi, cap. 43.) Sunt in quibusdam locis scotti et alii erronei qui se dicunt episcopos esse, et multos negligentes, absque licentia dominorum suorum sive magistrorum, presbyteros et diaconos ordinent. Quorum ordinationem, quia plerumque in Simoniacam incidit haeresim, et multis erroribus subjacet, modis omnibus irritam fieri debere omnes uno consensu decrevimus.

CAP. CXXI.-- Qualiter peregrini episcopi recipiantur.

(Ex regul. Gregorii pap. universis episcopis per Illyricum, cap. 42.) Jovinus excellentissimus vir filius noster per Illyricum scriptis suis nobis indicasse dignoscitur, ad se sacris apicibus destinatis jussum fuisse episcopos quos e propriis locis hostilitatis furor expulerat, ad eos episcopos qui nunc quoque in locis propriis degunt, pro sustentatione ac stipendiis praesentis vitae esse jungendos. Et licet ad hoc fraternitatem vestram jussio principalis admoneat, habemus tamen majus horum mandatum aeterni principis, quo ad haec terribilius peragenda compellimur, ut non dico fratres et coepiscopos nostros, sed ipsos etiam quos nobis contrarios patimur, cum opportunitas postulat, in conferendis subsidiis necessitatum carnalium diligamus. Oportet ergo vos ad hanc rem et coelesti primitus principi obedientes existere, et imperialibus etiam jussionibus consentire, quatenus fratres coepiscoposque nostros, quos et captivitatis et diversarum necessitatum angustiae comprimunt, debeatis consolandos conveniendosque vobiscum in ecclesiasticis sustentationibus libenter suscipere: non quidem ut per communionem episcopalis throni dignitatem, sed ut ab Ecclesia juxta possibilitatem sufficientia debeant alimenta percipere. Sic enim et proximum in Deo et Deum in proximo diligere comprobamur. Nullam quippe eis nos in vestris Ecclesiis auctoritatem tribuimus, sed tamen eos vestris solatiis contineri summopere hortamur.

CAP. CXXII.-- De episcopis vel presbyteris ignotis, ut ante probationem synodalem ministrare non permittantur.

(Ex concil. Rotoma., cap. 8.) Statuimus, secundum canonicam cautelam, omnes undecunque supervenientes ignotos episcopos vel presbyteros, ante probationem synodalem in ecclesiasticum ministerium non admittere.

CAP. CXXIII.-- Ut episcopus, hostilitate expulsus, ad aliam vacantem transeat Ecclesiam.

(Ex regu. S. Grego. ad Agnellum epis., cap. 135.) Pastoralis officii cura nos admonet destitutis Ecclesiis proprios constituere sacerdotes, qui gregem Dominicum pastorali debeant sollicitudine gubernare. Propterea te Joannem ab hostibus captivitate Lisitanae civitatis episcopum, in Squillicina Ecclesia cardinalem necesse duximus constituere sacerdotem, ut et susceptam semel animarum curam intuitu futurae retributionis impleas, et licet a tua, hoste imminente, depulsus sis, aliam quae pastore vacat debeas Ecclesiam gubernare: ita tamen ut, si civitatem illam ab hostibus liberam effici, et Domino protegente ad priorem statum contigerit revocari, in eam in qua et prius ordinatus es Ecclesiam revertaris. Sin autem praedicta civitas continua captivitatis calamitate premitur, in hac in qua et a nobis incardinatus es debeas Ecclesia permanere.

CAP. CXXIV.-- De episcopis, quod omnes homines eis jure obedire debeant.

(Ex decret. Clementis papae, cap. 15). Omnes principes terrae et cunctos homines episcopis obedire, et capita sua submittere, eorumque auditores existere praecipiebat, ut omnes pariter fideles et cooperatores legis Dei monstrarentur, ne de eis dicatur: Confundentur et erubescent omnes qui pugnant adversum te et erunt quasi non sint, et peribunt viri qui contradicunt tibi. Quaeres eos, et non invenies, viros rebelles tuos: erunt quasi non sint, et veluti consumptio homines bellantes adversum te. Omnes ergo qui eis contraeunt, ita damnatos et infames usque ad satisfactionem monstrabat: et nisi converterentur, a liminibus Ecclesiae alienos esse praecipiebat.

CAP. CXXV.-- Quod episcopi claves sint Ecclesiae, et habeant potestatem claudere coelum et aperire portas ejus.

(Ex eodem cap. 37.) Sanctam ergo Ecclesiam immaculatam omnes servare debere evangelizabat, cujus claves episcopos esse dicebat. Ipsi enim habent potestatem claudere coelum et aperire portas ejus, quia claves coeli facti sunt. Amovere autem eos neminem debere docebat, quia oculi Domini sunt, et qui eos tangit, tangit pupillam oculi ejus. Et quanta poena dignus sit qui eos scandalizat, ipsum Dominum docuisse dicebat, ubi ait: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris.

CAP. CXXVI.-- Quod episcopos Dominus ad glorificandum se elegerit, et quod omnes principes terrae eis obedire oporteat, et capita sua submittere.

(Ex eodem cap. 29.) Ad glorificandum se, et divina mandata seminanda et evangelizanda episcopos Dominus elegit, et ut non prohibeantur, aut perturbentur aiebat: Quoniam qui eos laedit, eum laedit cujus legatione funguntur. Praedicare eos assidue, et mandata Domini sine intermissione annuntiare rogabat. Opera eorum bona coram hominibus monstrare, et conscientiam bonam coram Deo habere insinuabat.

CAP. CXXVII.-- De episcopis, quod se invicem diligere debeant.

(Ex eodem cap. 30.) Episcopos ergo vicem apostolorum gerere Dominum docuisse dicebat, et reliquorum discipulorum vicem tenere presbyteros debere insinuabat: et si quis aliquem ex his scandalizaret, gravissimam sibi poenam inferri debere praedicabat. Cunctos se invicem diligere et adjuvare debere, et nemmem ab adjutorio fratris se subtrahere instruebat.

CAP. CXXVIII.-- Ut episcopus episcopum alium non conculcet.

(Ex concil. Arelatensi, cap. 13.) Ut nullus episcopus alium episcoporum conculcet, eumque calumniari vel injuriari praesumat. Quod si fecerit, gradus sui periculo subjacebit.

CAP. CXXIX.-- De episcopis qui se a fratrum adjutorio subtraxerint.

(Ex decr. Alexandri pap. cap. 30 omnibus episcopis missis.) Qui autem ex vestro collegio fuerit, et ab auxilio vestro se subtraxerit, magis schismaticus quam sacerdos esse probabitur. Ecce, inquit Propheta, quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum. » Illi vero non in unum habitant, qui a fratrum se solatio subtrahunt, et, quod deterius est, fratribus insidias praeparant, aut laqueos ponunt. Item post pauca: Nos ergo qui discipuli Domini et dici et esse cupimus, portare crucem Domini, et compati fratribus debemus, et non quascunque eis insidias aut foveas praeparare: quia talionem meretur qui fratribus foveam parat. Nolite errare, fratres, quia Deus non irridetur. Hujus rei gratia vobis Dominus commisit Ecclesiam suam, ut pro omnibus laboretis, et cunctis oppressis opem ferre non negligatis. Unde et Dominus per Prophetam loquitur, dicens: Haec dicit Dominus: Judicate mane judicium, et eruite vi oppressos de manu calumniantis, ne forte egrediatur quasi ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui exstinguat. Vos ergo qui in summa specula a Domino constituti estis, attendere eos et opprimere oportet, qui in fratres seditiones et scandala excitant, ne simul cum eis pereatis.

CAP. CXXX.-- De episcopis qui se quasi canino dente invicem corroserint.

(Ex eisdem ad eosdem, cap. 18.) Si vero, quod absit! discordes fueritis, et canino dente vos derodere coeperitis, non solum eos non superabitis, sed et vobis ipsi nocebitis, atque ab eis superabimini, et nocenter forte peribitis.

CAP. CXXXI.-- De episcopis qui fratribus nocere desiderant.

( Ex decr. Bonifacii papae. ) Sicut omnis qui diligit fratrem suum, ex Deo est: ita omnis qui odit proximum, ex diabolo est. Dilectione enim sola discernitur quis, ex quo genitus approbetur, dicente Joanne: In hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli. Omnis qui non facit justitiam, ex Deo non est, et non diligit fratrem suum. Quoniam haec est annuntiatio quam ab initio audistis, ut diligatis alterutrum. Et post paululum: Omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem. Ecce homicida probabiliter esse declaratur qui a fraterna societate dividitur. Nam et si manus non moveat ad occidendum, pro eo tamen quia immitis est ad nocendum, jam a Deo homicida tenetur. Vivit ille, et iste jam interfector convincitur. Cum igitur his praeceptis beatus apostolus Paulus consona praedicatione concordet, dicens: Sol non occidat super iracundiam vestram; et: Nolite locum dare diabolo, relatae sunt nobis quorumdam sacerdotum personae in tantam obstinationis efferbuisse discordiam, ut non solum illos ab ira occasus solis non revocet, sed ne annosa quidem transactio temporum ad bonum charitatis reclinet. Quippe in quorum cordibus ita sol justitiae Christus occubuit, ut ad lumen charitatis redire vix possint. Horum igitur et similium discordantium fratrum oblationes, juxta antiqui canonis definitionem, nullo modo recipiendas esse censemus. Personis tamen discordantium id speciali definitione praecipimus, ut, antequam eos reconciliatio vera innectat, nullus eorum accedere ad altare Domini audeat, vel gratiam communionis sanctae percipiat: sed geminato tempore per poenitentiam compensabunt, quo discordiae servierunt. Quod si unus eorum, alio contemnente, ad satisfactionem charitatis cucurrerit, ex eo tempore jam pacificus intra Ecclesiam recipietur, ex quo ad concordiam festinasse convincitur: sententia tamen superiori servata, ut tempus quod in iram expendit, geminatum in poenitentiae satisfactione persolvat.

CAP. CXXXII.-- Ut nullus de episcopo suo querelam faciat, nisi prius eum de eadem saepe interpellet.

(Ex decr. Alexandri papae, omnibus orthodoxis missis, cap. 2.) Si quis erga episcopum vel actores Ecclesiae quamlibet querelam habere justam crediderit, non prius primates aut alios adeat judices, quam ipsos a quibus se laesum aestimat conveniat familiariter: non semel, sed saepissime, ut ab eis aut suam justitiam accipiat, aut excusationem. Si autem secus egerit, ab ipsis et ab aliis communione privetur, tanquam apostolorum aliorumque Patrum contemptor.

CAP. CXXXIII.-- Ut episcopi a solo Domino sint dijudicandi.

(Ex decr. Clementis pap., cap. 38.) Episcopos autem a solo Domino judicandos aut removendos, et non ab aliis esse dicebat: quia sui sunt, non alterius. Et quis est qui alterius judicet servum? Nam si ista non patiuntur homines, nec Deus deorum, et Dominus dominantium haec ullatenus patitur. Unde et per prophetas sibi testes esse dicebat, per quos Dominus loquitur, dicens: Ecce excoxi te, sed non quasi argentum: elegi te in camino paupertatis. Propter me, propter me faciam ut non blasphemer; et gloriam meam alteri non dabo.

CAP. CXXXIV.-- Nimis timendum et praevidendum ne offendantur episcopi.

(Cap. Evaristi pap. VI omnibus per Aegyptum fratribus missum.) Nimis timenda est, fratres, haec sententia, et praevidendum vobis ne offendatis eos qui tantam a Domino potestatem habent. Et ideo potius obaudiendi, diligendi, et summopere sunt venerandi, et non detrahendi, vel lacerandi aut ejiciendi, sed portandi et amandi, ipso dicente Domino: Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit. Ideo haec vobis et omnibus fidelibus scribimus, fratres, ut ab his vos caveatis, et posteris vestris non malum sed bonum exemplum relinquatis, quoniam injuria episcoporum ad Christum pertinet, cujus vice funguntur.

CAP. CXXXV.-- De episcopis qui ab omnibus suis criminantur, ut eorum criminatio non recipiatur.

(Ex epist. Calist. papae, cap. 1.) Callistus episcopus Ecclesiae catholicae urbis Romanae, Benedicto fratri et coepiscopo, salutem in Christo. Criminationes vero contra doctorem nemo suscipiat: quia non oportet filios patres reprehendere, nec servos dominos lacerare. Filii ergo sunt doctorum omnes quos instruunt: et sicut filii patres carnales, sic et hi patres debent diligere spiritales. Non enim bene vivunt qui non recte credunt, aut patres reprehendunt, vel detrahunt suis. Doctores ergo, qui et patres vocantur, magis portandi quam reprehendendi sunt, nisi in recta fide erraverint. Nullus ergo doctorum per scripta accusetur, nec nisi fideli et legitimo, qui etiam irreprehensibilem vitam ac conversationem ducat, accusatori respondeat. Quia indignum est ut doctor stulto et indocto atque reprehensibiliter viventi respondeat juxta stultitiam suam, dicente Scriptura: Non respondeas stulto juxta stultitiam suam. Non bene vivit qui non recte credit. Nihil mali vult qui fidelis est. Si quis fidelis est, videat ne falsa loquatur, aut cuiquam insidias ponat. Fidelis homo semper fideliter agit, et infidelis callide insidiatur, atque fideles et pie ac juste viventes perdere nititur, quia similis similem sibi quaerit. Infidelis vero homo mortuus est in corpore vivente. Econtra sermones fidelis hominis vitam custodiunt auditorum. Doctorem enim catholicum, et praecipue Domini sacerdotem, sicut nullo errore implicari, ita nulla oportet machinatione aut cupiditate violari, dicente Scriptura sancta: Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua averteris.

CAP. CXXXVI.-- Episcopos a suis ovibus non reprehendendos, nisi in fide erraverint.

(Ex epist. Anacleti papae, scripta omnibus Christi sacerdotibus, cap. 1.) Doctor autem vel pastor Ecclesiae, si a fidelibus exorbitaverit, erit a fidelibus corrigendus. Sed pro reprobis moribus magis est tolerandus, quam distringendus; quia rectores Ecclesiae a Domino sunt judicandi, sicut ait Propheta: Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos discernit. Unde oportet unumquemque fidelem, si viderit aut cognoverit plebes suas adversus pastorem suum tumescere, aut clerum detractionibus vacare, hoc vitium pro viribus exstirpare, prudenterque corrigere satagat: nec eis in quibuscunque negotiis misceri, si incorrigibiles apparuerint, antequam suo reconcilientur doctori, praesumat: quoniam tam sacerdotes quam reliqui fideles omnes summam debent habere curam de his qui pereunt, quatenus eorum redargutione aut corrigantur a peccatis, aut, si incorrigibiles apparuerint, ab Ecclesia separentur.

CAP. CXXXVII.-- De eadem re.

(Ex decr. Clementis pap., cap. 17.) Ipsi autem episcopi si exorbitaverint, ab istis non sunt reprehendendi vel arguendi, sed portandi, nisi in fide erraverint. Hi ergo super hos sunt, non illi super istos: quoniam major a minore non argui nec judicari potest. Nullus se extollat erga doctores ac magistros suos: quia discipulus super magistrum nec esse debet nec potest. Nullus velit dici sanctus antequam sit, sed prius sit, ut verius dicatur. Praecepta Domini doctorumque ac magistrorum factis quotidie adimplere, et in Christi nomine pro inimicis orare oportet.

CAP. CXXXVIII.-- De eadem re.

(Ex epist. Eusebii papae, cap. 20.) Necesse enim est ut rectores a subditis timeantur, ab ipsisque corrigantur, ut humana formidine peccare metuant, qui divina judicia non formidant. Deteriores quippe sunt qui doctorum vitam moresque corrumpunt, his qui substantias aliorum praediaque diripiunt. Ipsi quidem ea quae extra nos, licet nostra sint, auferunt; nostri quoque detractores, et morum corruptores nostrorum, sive qui adversum nos armantur, proprie nos ipsi decipiunt, et ideo juste infames sunt, et merito ab Ecclesia extorres fiunt.

CAP. CXXXIX.-- De eadem re.

(Ex decret. Gaii papae, cap. 7.) Oves vero quae pastori suo commissae fuerint, eum nec reprehendere, nisi a recta fide exorbitaverit, debent, nec ullatenus accusare possunt: quia facta pastorum eorum gladio ferienda non sunt, quanquam recte reprehendenda videantur.

CAP. CXL.-- De infamatis et dilaceratis episcopis, et a civitatibus propriis pulsis.

(Ex decret. Evarist. papae omnibus per Aegyptum fratribus missis, cap. 18.) Audivimus enim quosdam a vobis infamatos et dilaceratos episcopos, a civitatibus propriis pulsos, qui alibi episcopi constitui non possunt, nisi in civitatibus non minimis, et alios in eis, ipsis viventibus, constitutos. Ideo haec vobis scribimus, ut sciatis hoc non licere, sed proprios revocari et integerrime restitui debere. Illos vero qui adulterina foeditate suas sponsas, quas et uxores eorum praefixo tenore esse intelligimus, tenent, ejici ut adulteros, atque infames fieri, eosque ab ecclesiasticis honoribus arceri jubemus. Si autem adversus eos aliquam querelam habueritis, his peractis inquirendum erit, et auctoritate hujus sanctae sedis terminandum.

CAP. CXLI.-- Ut episcopus non dijudicetur qui suis rebus est expoliatus.

(Ex decret. Felicis papae episcop. per Aegyptum missis, cap. 10.) Nullus enim episcopus qui suis est rebus exspoliatus, aut a se de propria vi aut errore pulsus antequam omnia sibi ablata legibus restituantur, et ipse pacifice annum vel plus suis fruatur honoribus, sedique propriae sit regulariter restitutus, juxta canonicam institutionem accusari, vocari, judicari, aut damnari potest.

CAP. CXLII.-- De eadem re.

(Ex decret. Stepha. papae omnibus episcopis missis, cap. 6.) Nullus enim episcoporum, dum suis fuerit rebus exspoliatus, aut a sede propria qualibet occasione pulsus, debet accusari: aut a quoquam ei potest crimen objici, priusquam integerrime restauretur, et omnia quae ei ablata quocunque sunt ingenio, legibus redintegrentur, et ipse propriae sedi et pristino statui regulariter reddatur: ita ut omnes possessiones, et cuncta sibi injuste sublata, atque fructus omnes, ante conceptam accusationem, primates et synodus episcopo de quo agitur funditus restituant. Quia hoc non solum ecclesiasticae, sed etiam saeculi leges fieri prohibent: neque aliquis eorum, aut Ecclesiarum auctorum, vel defensorum ad aliquos prius accusari debet, quam ipse charitative, bis aut ter ab eis qui se laesos aestimant, vel eos pro aliquibus erratibus corripere cupiunt, conveniatur: ut ab eis aut familiarem emendationem, aut justam percipiat excusationem. Quod qui praesumpserit, liminibus arceatur Ecclesiae, usque ad condignam satisfactionem.

CAP. CXLIII.-- De eadem re.

(Ex decret. Sixti papae Hispaniae episcopis missis, cap. 6.) His taliter consideratis, atque cum reliquorum episcoporum decretis, tanquam omnium curam gerentes, propter sedis propriae apicem decernimus ut nemo pontificum aliquem suis rebus exspoliatum episcopum, aut a sede pulsum, excommunicare aut judicare praesumat: quia non est privilegium quo exspoliari possit jam nudatus. Si quis autem aliter agere praesumpserit, sciat censuram hujus sedis cum omnibus membris suis sibi non defuturam, et sicut egerit, ita recipiet. Si bene, bene. Si grave, grave. Si pessime, pessime. Quoniam dignus est operarius mercede sua.

CAP. CXLIV.-- Ut episcopi criminati libere apostolicam appellent sedem, et pleraque alia circa judicium observanda.

(Ex decret. Julii papae Orientalib. episcopis missis, cap. 18.) Ut omnes episcopi qui in quibusdam gravioribus pulsantur vel criminantur causis, quoties necesse fuerit, libere apostolicam appellent sedem, atque ad eam quasi ad matrem confugiant, ut ab ea, sicut semper fuit, pie fulciantur, defendantur et liberentur. Cujus dispositioni omnes majores ecclesiasticas causas, et episcoporum judicia, antiqua apostolorum eorumque successorum atque canonum auctoritas reservavit. Quoniam culpantur episcopi quia aliter erga fratres egerint quam ejusdem sedis papae fieri placuerit, placuit ut accusatus vel judicatus a comprovincialibus in aliqua a causa episcopus licenter appellet, et adeat apostolicae sedis pontificem, qui aut per se, aut per vicarios suos, ejus retractari negotium procuret. Et dum iterato judicio pontifex causam suam agit, nullus alius in ejus loco subrogetur, ponatur, aut ordinetur episcopus. Quoniam, quanquam comprovincialibus episcopis accusati causam pontificis scrutari liceat, non tamen definiri inconsulto Romano pontifice permissum est: cum beato Petro apostolo, non ab alio quam ab ipso, dictum sit Domino: Quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelis: et quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelis. Si quis putaverit se a proprio metropolitano gravari, apud primatem dioeceseos, aut penes apostolicae universalis Ecclesiae papam judicetur. Accusatores et accusationes quas leges saeculi non asciscunt, et nos unanimiter submovemus, ne fiat indistricta probatione impietas, cum recta sit judicii in electione sententia. Si quis erga episcopum vel actores Ecclesiae se proprium crediderit habere negotium, non prius adeat judices, quam ad eos recurrat charitatis studio: ut familiari colloquio commoniti, ea sanare debeant quae in querimoniam deducuntur. Quod si aliter egerit, communione privetur. Nemo pontificum deinceps aliquem episcopum suis exspoliatum rebus, aut a sede pulsum excommunicare aut judicare praesumat: quia non est privilegium quo spoliari possit jam nudatus. Pari tenore decernimus non credi accusatori qui, absente adversario, causam suggesserit, ante utriusque partis discussionem: nec accusatores nec testes suscipi, qui non sunt idonei. Placuit, si accusatus vel damnatus episcopus appellaverit Romanum pontificem, id statuendum quod ipse juste censuerit. Et omnes qui adversus Patres armantur, infames esse censemus: neque eos qui cum inimicis morantur, ad accusationem vel ad testimonium recipiendos. Placuit ut semper in accusatione clericorum primo persona, fides, vita et conversatio blasphemantium perscrutetur. Nam fides omnes actus hominis praecedere debet: quia dubius in fide, infidelis est. Nec eis omnino esse credendum qui veritatis fidem ignorant, nec rectae conversationis vitam ducunt: quoniam tales facile et indifferenter lacerant, et criminantur recte et pie viventes. Ideo suspicio eorum discutienda est primo et corrigenda. Neque accusatoribus suspectis, vel de inimicorum domibus prodeuntibus credendum.

CAP. CXLV.-- Episcopus si ab aliquo pulsatur, per episcopos judices causa finiatur.

(Ex concil. Spalensi, cap. 8.) Si quis episcopus a quoquam impetitur, vel ille aliquam quaestionem retulerit, per episcopos judices causa finiatur: sive quos eis primates dederint, sive quos ipsi vicinos ex consensu elegerint.

CAP. CXLVI.-- De episcopis judicibus quos communis consensus elegerit.

(Ex eodem conc., cap. 9.) Judices autem episcopos quos communis consensus elegerit, non liceat quem quam provocare: et quisquis probatus fuerit pro contumacia nolle obtemperare judicibus, cum hoc primae sedis episcopo fuerit probatum, det litteras ut nullus ei communicet episcoporum, donec obtemperet.

CAP. CXLVII.-- Ut episcopi comprovinciales peregrina judicia non patiantur.

(Ex decret. Fabiani papae Hilario episcopo missis, cap. 26.) Peregrina vero judicia, salva in omnibus apostolica auctoritate, generali sanctione prohibemus. Quia indignum est ut ab exteris judicetur qui provinciales et a se electos debet habere judices, nisi fuerit appellatum. Unde oportet, si aliquis episcoporum super certis accusetur criminibus, ut ab omnibus audiatur qui sunt in provincia episcopis: quia non oportet accusatum alicubi quam in foro suo audiri.

CAP. CXLVIII.-- De episcopo criminato, si judicem suspectum habuerit.

(Ex decret. ejusdem ad eumdem episcopum missis, cap. 27.) Si quis vero episcopus judicem suspectum habuerit, et viderit se ingravari, libere sedem apostolicam appellet. Appellantem autem non habeat afflictio ulla, aut detentionis injuriosae custodia, sed liceat appellatori conviciantum causam appellationis remedio sublevare: licet etiam in causis criminalibus appellare, nec appellandi vox denegetur ei quem in supplicium sententia destinarat.

CAP. CXLIX.-- Si quis episcopus in crimine detentus fuerit, et non potest plurimos congregare, a XII episcopis audiatur.

(Ex concil. Carthag., cap. 12.) Felix episcopus dixit: Suggero, secundum statuta veterum conciliorum, ut si quis episcopus, quod non optamus, in reatum aliquem incurrerit, et nimia necessitas ei fuerit non posse plurimos congregare: ne in crimine remaneat, a XII episcopis, et presbyter a sex episcopis, cum proprio suo episcopo audiatur, et diaconus a tribus.

CAP. CL.-- De episcopo criminato, si episcopi comprovinciales in ejus criminatione dissenserint.

(Ex concil. Antioche., cap. 14.) Si quis episcopus de certis criminibus dijudicatur, et contingat de eo comprovinciales episcopos dissidere, cum judicatus ab aliis innocens creditur, reus ab aliis aestimatur, propter hujus ambiguitatis absolutionem sanctae synodo placuit ut metropolitanus episcopus a vicina provincia judices alios convocet, qui controversiam tollant, et ut per eos simul et per comprovinciales episcopos quod justum fuerit visum approbetur.

CAP. CLI.-- Ut episcopis nullus laicus crimen imponere possit.

(Ex decret. Sylvest. papae, cap. 1.) In consensu et subscriptione omnium constitutum est ut nullus laicus episcopo, vel alicui in ordinibus posito, crimen aliquod possit inferre. Et ut presbyter non adversus episcopum, non diaconus adversus presbyterum, non subdiaconus adversus diaconum, non acolytus adversus subdiaconum, non exorcista adversus acolytum, non lector adversus exorcistam, non ostiarius adversus lectorem, det accusationem aliquam. Et non damnetur praesul, nisi in LXX duobus idoneis testibus.

CAP. CLII.-- Quod inimici accusatores esse non possint.

(Ex decret. Anacleti papae, omnibus episcopis missis, cap. 37.) Accusatores autem et testes esse non possunt qui in proximo facti sunt inimici, ne irati nocere cupiant, ne laesi ulcisci se velint. In offensis igitur accusatorum et testium affectus quaerendus est, et non suspectus.

CAP. CLIII.-- Ut episcopi accusatorum episcoporum judices esse debeant.

(Ex decret. Damasi papae, cap. 3.) Accusatorum episcoporum judices esse dicernimus episcopos sapientes, recte et juste volentes.

CAP. CLIV.-- Qualiter accusatus episcopus discutiendus sit apud patriarchas vel primates, et quot testibus convinci debeat.

(Ex decr. Zepherini papae omnibus per Siciliam constitutis episcopis missis, cap. 2.) Patriarchae vero vel primates accusatum discutientes episcopum, non ante sententiam proferant finitivam, quam, apostolica fultus auctoritate, aut reum se ipse confiteatur, aut per innocentes et regulariter examinatos convincatur testes, qui minores non sint numero quam illi discipuli fuerunt quos Dominus ad adjumentum apostolorum eligere praecepit.

CAP. CLV.-- De patriarchis et primatibus.

(Ex decr. Clementis pap., cap. 9) In illis vero civitatibus in quibus olim apud ethnicos primi flamines eorum, atque primi legis doctores erant, episcoporum primates poni, vel patriarchas, qui reliquorum episcoporum judicia, et majora, quoties necesse foret, negotia in fide agitarent, et secundum Domini voluntatem, sicut sancti constituerunt apostoli, ita ut ne quis injuste periclitaretur definirent.

CAP. CLVI.-- De vocatione accusati episcopi.

( Ex epist. Damasi papae, ad Stephan. et ad concil. Africae. ) Vocatio enim ad synodum, juxta decreta Patrum canonica, ejus qui impetitur, rationabilibus scriptis per spatium fieri debet congruum atque canonicum. Quia, nisi canonice vocatus fuerit suo tempore, et canonica ordinatione, licet venerit ad conventum, in quacunque necessitate, nisi sponte voluerit, nullatenus suis respondebit insidiatoribus: quoniam nec saeculi leges hoc permittunt fieri, quanto magis divinae?

CAP. CLVII.-- Ut primates de accusato episcopo non ante sententiam proferant damnationis, quam aut reum seipsum confiteatur, aut canonice per innocentes testes convincatur.

(Ex epist. Felicis pa. Paterno epis. miss., cap. 4.) Primates quoque accusatum discutientes episcopum, non ante sententiam proferant damnationis, quam, apostolica fretus auctoritate, aut reum seipsum confiteatur, aut per innocentes et canonice examinatos regulariter testes convincatur. Aliter censemus irritam esse et injustam episcoporum damnationem, et idcirco a synodo retractandam: ita ut oppressis ab omnibus in cunctis subveniatur causis.

CAP. CLVIII.-- Qualis primas esse vel quid agere debeat.

( Ex re. ad Gennadium Patricium et Exarchum Africae. ) Concilium vero catholicorum episcoporum admoneri praecipite, ut primatem non ex ordine loci, postpositis vitae meritis, faciat, quoniam apud Dominum non gradus elegantior, sed vitae melioris actio comprobatur. Ipse vero primas non passim, sicut moris est, per villas, sed in una, juxta eorum electionem, civitate resideat.

CAP. CLIX.-- Ut episcopi singularum gentium sciant quis inter eos sit primus.

( Ex epistol. Anacleti papae, omnibus episcopis missa. ) Beati etiam apostoli inter se statuerunt ut episcopi singularum scirent gentium quis inter eos primus esset, quatenus ad eum potior eorum sollicitudo pertineret. Nam et inter beatos apostolos quaedam fuit discretio. Et, licet omnes essent apostoli, Petro tamen a Domino est concessum, et ipsi inter se idipsum voluerunt ut reliquis omnibus praeesset apostolis Cephas, id est, ut Petrus principatum teneret apostolatus. Qui et eamdem formam suis successoribus et reliquis episcopis tenendam tradiderunt. Et non solum hoc in Novo Testamento est constitutum, sed etiam in Veteri fuit. Unde scriptum est: Moses et Aaron in sacerdotibus ejus, id est, primi inter eos fuerunt. Et quamvis ita sit ordinatum, nemo tamen quod suum est quaerat, sed quod alterius. Unde ait beatus apostolus Paulus: Unusquisque placeat proximo suo in bonum ad aedificationem. Et sicut ipse Salvator suis ait discipulis: Qui major est vestrum, erit minister vester. Et reliqua

CAP. CLX.-- Ut episcopus accusatus non communione privetur, nisi die statuta venire noluerit.

(Ex concil. Carthag., cap. 19.) Aurelius episcopus dixit: Quisquis episcoporum accusatur, ad primatem provinciae ipsius causam deferat accusator, nec a communione suspendatur cui crimen intenditur, nisi si ad causam suam dicendam, electorum judicum die statuta litteris evocatus, minime occurrerit, hoc est, infra spatium mensis ex ea die qua eum litteras accepisse constiterit. Quod si aliquas veras necessitatis causas probaverit, quibus eum occurrere non potuisse manifestum sit, causae suae dicendae intra alterum mensem integram habeat facultatem. Verum post mensem secundum non communicet donec examinetur. Si autem ad consilium universale infra anni spatium occurrere noluerit, ut vel ibi causa ejus terminetur, ipse in se damnationis sententiam dixisse judicetur. Tempore sane quo non communicat, nec in sua Ecclesia vel parochia communicet. Accusator autem ejus, si nunquam diebus causae dicendae defuerit, a communione non removeatur. Si vero aliquando defuerit, subtrahens se, restituto in communione episcopo, ipse removeatur a communione accusator: ita tamen ut nec ipsi adimatur facultas causae peragendae, si se ad diem occurrere non noluisse, sed non potuisse probaverit. Illud vero placuit, ut, cum agere coeperit in episcoporum judicio, si fuerit accusatoris persona culpabilis, ad arguendum non admittatur, nisi proprias causas, non tamen ecclesiasticas, asserere voluerit.

CAP. CLXI.-- De Maximo episcopo variis criminibus infamato, et ad synodum saepius vocato qui venire et se excusare neglexerat.

( Ex epist. Bonifacii papae ad episcopos Galliae. ) Bonifacius episcopus Patroclo, Remigio, Maximo, Hilario, Severo, Juliano, Castorio, Leontio, Constantino, Joanni, Montano, Marino, et caeteris episcopis per Gallias et per septem provincias constitutis. Valentinae nos clerici civitatis adierunt, proponentes libellum et crimina quae Maximum tota provincia asserit commisisse. Delegata toties cognitione, illum constituta semper subterfugisse judicia, nec confusum conscientia festinasse, ut si esset innocens, exterminatis omnibus, purgaretur: quae toties decreta ex nostrarum quoque chartarum instructione cognovimus. Qui econtrario probavit de se illa quae dicta sunt, quia ad ea confutanda, cum essent innumera, a decessoribus meis provincialis est delegata cognitio. Conventus etiam dicitur vitasse, et minime adesse voluisse: et nullus dubitat quod ita judicium nocens subterfugit, quemadmodum ut absolvatur qui est innocens quaerit: sed astuta cavillatio eorum qui versutis agendum credunt esse consiliis, nunquam innocentiae nomen accipiet. Confitetur enim de omnibus quisquis se subterfugere judicium dilationibus putat. Veniet tamen aliquando ille qui talis perhibetur in medium. Nec prodest illi toties latuisse, toties subterfugisse, quem sui actus et commissa, quocunque fugerit, ea quae objiciuntur illi, si vera sunt, crimina persequuntur. Debueram quidem jam nunc dignam pro ejus accusatis in nostro judicio actibus, qui cognitionem et decretum judicium saepe declinando credidit illudendum, dare sententiam. At ne aliquid praecoqui forsitan judicaret, et sibi qui absens est, licet sit quaesitus a nobis, reservatum esse nihil diceret, maluimus intercapedine temporis data differri, cum hoc etiam ejus accusatores assererent. De cujus intentionibus et moribus sit secretum maximum, tanto magis damnanda committere, quanto tardius se constituto judicio praesentaret. Quem Manichaeorum involutum caligine arguunt, turpique secta olim. Ita cum non posset abluere animum sordida improbatione, objectaque ei gesta synodalia proferentes, et commissis involutum undique flagitiis, nullum ei sanitatis habuisse respectum, quem furore suo et insana temeritate ad saecularium quoque judicium tribunali subditum quaestioni, quod in vili quoque persona turpissimum est, objicerent. Pervenisse eum ad homicidii damna asserunt, gestis prolatis in medium. Et hunc talem, post tanta talique commissa, episcopatus adhuc sibi nomen in suis latibulis vindicare, in propriae civitatis infamiam, nimiis doloribus conqueruntur; et sanctum nomen vindicando sibi velle polluere. Ideoque, fratres charissimi, quia audiendus hic praesentare se noluit, nec convictus forsitan ab accusantibus se defendere possit: digna tandem aliquando praesentatus episcopali judicio pronuntiationis congrue feriri sententia judicamus. Quamquam illi cum edocta fuerint, sciamus hujus nominis non esse jacturam, qui pudorem nunquam habuisse sacerdotii perhibetur, et locum suum nec modico quidem tempore custodisse, dilationem dedimus, et decrevimus vestram debere intra provinciam esse judicium, et congregare synodum ante diem Kalendarum Novembrium, ut, si adesse voluerit praesens, si confidit, ad objecta respondeat: si adesse neglexerit, dilationem sententiae de absentia non lucretur. Nam manifestum confiteri eum de crimine, qui, indulto et toties delegato judicio, purgandi se occasione non utitur. Nihil enim interest utrum in praesenti examine omnia quae dicta sunt comprobentur: cum ipsa quoque pro confessione procurata toties constet absentia. Nos autem per omnes provincias litteras dirigemus, ne excusationem sibi ignorationis obtendat, ut ad provinciam venire cogatur, et illic se constituto praesentare judicio. Quidquid autem vestra charitas de hac causa duxerit decernendum, cum ad nos relatum fuerit, nostra, ut condecet, necesse est auctoritate firmetur

CAP. CLXII.-- De episcopo inculpato qui ad synodum vocatus venire contempserat.

(De synodo apud Altheim habita cap. 10.) Richwinum episcopum qui contra sanctorum canonum sanctiones Strazburgensem Ecclesiam invasit, quem ad sanctam synodum per litteras nostras invitavimus, et venire contemnens, nec vicarium suum misit, auctoritate sancti Petri, ego Joannes vicarius apostolici, ex praecepto sanctae praesentis synodi injungendo vocamus iterum, et praecipimus quatenus ad concilium, id est, May Moguntiae indictum a metropolitano episcopo suo, ad praesentiam venerabilis Herigeri archiepiscopi et confratrum suorum veniat, suae inobedientiae et perversitatis ibidem justam rationem redditurus. Sin autem negligenter et hoc agere parvipenderit, abstineat se a proprio gradu, donec, Romam veniens, coram domino papa et sancta Ecclesia reddat rationem.

CAP. CLXIII.-- Qui primates sint, qui metropolitani.

( Ex cap. concil. Niceni, quae addita sunt a Felice papa. ) Primates illi et non alii sint, quam qui in Nicaena synodo sunt constituti. Reliqui vero, qui metropoles tenent sedes, archiepiscopi vocantur et non primates: salva in omnibus apostolicae sedis dignitate, quae ei ab ipso Domino est concessa, et postea a sanctis Patribus roborata.

CAP. CLXIV.-- Quod neganda sit accusatis licentia criminandi priusquam se crimine exuerint, et familiaribus atque sponte confessis, et qui hesterno die, aut perendie, aut ante fuerunt inimici.

(Ex decr. Stephani papae omnibus episcopis missis, cap. 11.) Et neganda est accusatis licentia criminandi priusquam se crimine quo premuntur exuerint: quia non est credendum contra alios eorum confessioni qui criminibus implicati sunt, nisi se prius probaverint innocentes quoniam periculosa est et admitti non debet rei adversus quemcunque professio. Familiares vero et sponte confessi, atque sceleribus irretiti, non debent admitti, nec hi qui hesterna die, aut perendie, aut ante fuerunt inimici.

CAP. CLXV.-- De criminationibus adversus doctores non suscipiendis, et de peregrinis judiciis.

(Eusebii pap. cap. 17.) Et licet haec possint generaliter dicta sufficere, ut vel declinemus errata vel custodiamus catholica: ab apostolis tamen eorumque successoribus novimus constitutum, criminationes adversus doctores non debere suscipi, nec peregrina judicia fieri, neque quemquam alterius judicis quam sui sententia debere constringi.

CAP. CLXVI.-- Ut adversus doctorem accusationes nemo suscipiat.

(Ex concil. Spalensi, cap. 3.) Accusationes adversus doctorem nemo suspiciat: quia non potest humano condemnari examine, quem Deus suo judicio reservavit.

CAP. CLXVII.-- Ut nemo episcopum apud saeculares accuset.

(Ex epist. Felicis papae Aegyptiorum episcopis missa, cap. 1.) Ut nemo episcopum penes saeculares arbitros accuset, sed apud summos primates.

CAP. CLXVIII.-- De episcopis in judicium saeculare non vocandis.

( Ex epistol. Bonifacii papae ad episcop. Galliae. ) Nullus episcopus, neque pro civili, neque pro criminali causa, apud quemvis judicem sive civilem sive militarem producatur vel exhibeatur. Magistratus enim qui hoc jubere ausus fuerit, amissione cinguli condemnatione plectetur.

CAP. CLXIX.-- Ut non accusetur episcopus a criminosis.

(Ex epistol. Felicis papae supradictis episcopis missa, cap. 18.) Quoties episcopus super certis accusatur criminibus, si tales fuerint accusatores qui juste et canonice recipi debeant, synodo legitima in suo tempore congregata, ab omnibus canonice audiatur qui sunt in provincia episcopis. Quod si legitimi non fuerint accusatores, non fatigetur episcopus: quia sacerdotes ad sacrificandum vocari debent, non ad litigandum: nec illi qui throni Dei vocantur, pravorum hominum insidiis debent turbari, sed libere Christo famulari.

CAP. CLXX.-- Quod nullus episcopus extra suam provinciam ad judicium invitetur.

(Ex decret. Julii papae, Orientali. episc. missis, cap. 18.) Nullus episcopus extra suam provinciam ad judicium devocetur: sed, vocato eo canonice in loco congruo, tempore synodali, ab omnibus comprovincialibus episcopis audiatur: quia concordem super eum canonicamque debent proferre sententiam: quia, si hoc minoribus, tam clericis quam laicis, concessum est, quanto magis de episcopis servare convenit? Nam si ipse metropolitanum aut judices suspectos habuerit, aut infestos senserit, apud primatem dioeceseos, aut apud Romanae sedis pontificem judicetur.

CAP. CLXXI.-- De accusatoribus et testibus episcoporum.

(Ex decr. Calist. papae episcopis per Galliam constitutis, cap. 17.) Omnes ergo qui in recta fide suspecti sunt, in accusationem sacerdotum, et eorum super quorum fide non haesitatur, minime recipiantur, et in testimonio dubii habeantur. Infirmari ergo oportet eorum vocem de quorum fide dubitatur, nec eis omnino est credendum qui rectam fidem ignorant. Quaerendum ergo est in judicio cujus sit conversationis ac fidei is qui accusat, et is qui accusatur, quoniam hi qui non sunt rectae conversationis ac fidei, et quorum vita est accusabilis, non permittendi sunt eos accusare: et quorum fides, vita, et libertas nescitur, et viles personae in eorum non recipiantur accusationem. Rimandae vero sunt accusatorum enucleatim personae, quae sine scripto difficile, per scriptum autem nunquam recipiantur: quia per scripturam nullus accusari potest: sed propria voce, et praesente eo quem accusare voluerit, suam quisque agat accusationem, nec, absente eo quem accusare voluerit, quisquam accusator credatur. Similiter testes per quamcunque scripturam testimonium non dicant, nec de aliis causis vel negotiis testimonium dicant, nisi de his quae sub praesentia eorum acta esse noscuntur. Accusatoris vero consanguinei adversus eos testimonium nec dicant, nec eorum familiares, vel de domibus eorum prodeuntes: sed, si voluerint et in invicem consenserint, inter se parentes testificentur, et non in alios: nec accusatores vel testes suspecti recipiantur: quia propinquitatis et familiaritatis ac dominationis affectio veritatem impedire solet.

CAP. CLXXII.-- De eadem re.

(Ex decr. Damasi papae, Stephano et universis episcopis Africae missis, cap. 10.) Accusatores autem episcoporum et testes, super quibus rogitastis, absque ulla infamia aut suspicione vel manifesta macula, et vera fide pleniter instructi esse debent: et tales quales ad sacerdotium eligere divina jubet auctoritas. Quoniam sacerdotes, ut antiquorum tradit auctoritas, criminari non possunt, nec in eos testificari qui ad eumdem non debent, nec possunt, provehi honorem.

CAP. CLXXIII.-- Quae sint infames personae.

( Ex epist. Stephani papae ad Hilarium. ) Infames autem esse eas personas dicimus quae pro aliqua culpa notantur infamia; id est, omnes qui Christianae legis normam abjiciunt, et statuta ecclesiastica contemnunt. Similiter fures, sacrilegos, et omnes capitalibus criminibus irretitos, sepulcrorum quoque violatores, et apostolorum atque successorum eorum religiosa sanctorum Patrum statuta libenter violantes, et omnes qui adversus Patres armantur, qui in omni mundo infamia notantur. Similiter et incestuosos, homicidas, perjuros, raptores, maleficos, veneficos, adulteros, de bellis fugientes, et qui indigna sibi petunt loca tenere, aut facultates Ecclesiae abstrahunt injuste, et qui fratres calumniantur aut accusant, et non probant: vel qui contra innocentes principum animos ad iracundiam provocant, et omnes anathematizatos, vel pro suis sceleribus ab Ecclesia expulsos, et omnes quos ecclesiasticae vel saeculi leges infames pronuntiant: nec servos ante legitimam libertatem, nec poenitentes, nec digamos, nec eos qui curiae deserviunt, vel qui non sunt integri corpore, aut sanam non habent mentem vel intellectum, aut inobedientes sanctorum decretis existunt. Hi omnes nec ad sacros gradus debent provehi, nec isti, nec liberti, neque suspecti, neque rectam fidem vel dignam conversationem non habentes, summos sacerdotes possunt accusare.

CAP. CLXXIV.-- De episcopo accusato, et accusatoribus recipiendis, et vocatione.

(Ex decr. Felicis papae episcopis per Galliam constitutis missis, cap. 9.) Si quis episcopus ab illis accusatoribus qui recipiendi sunt fuerit accusatus, postquam ipse ab eis charitative conventus fuerit, ut ipsam causam emendet, et eam corrigere noluerit, non olim, sed tunc ad summos primates causa ejus canonice deferatur. Qui in congruo loco infra ipsam provinciam tempore congruo, id est autumnali vel aestivo, concilium regulariter convocare debebunt, ita ut ab omnibus ejusdem provinciae episcopis mihi audiatur. Quo et ipse regulariter convocatus, si eum aut infirmitas aut alia gravis necessitas non detinuerit, adesse debet: quia ultra provinciae terminos accusandi ante licentia non est quam audientia rogetur. Quod si quoquo modo praesumptum fuerit, statuerunt ut, antequam et proprius locus et sua omnia ei legibus redintegrentur, nullatenus a quoquam accusetur aut criminetur: et nisi sponte elegerit, cuiquam pro talibus respondeat. Sed postquam, ut praefixum est, restitutus fuerit, et sua omnia ei legibus redintegrata sunt, dispositis ordinatisque suis, magnum spatium tractandi causam ei concedatur. Et postea, si necesse fuerit, regulariter vocatus veniat ad causam, et, si injuste visum fuerit, accusantium propositionibus sustentatione fratrum respondeat. Nulla enim permittit ratio, dum ad tempus ejus bona, vel Ecclesiae, atque res ab aemulis aut a quibuscunque detinentur, ut aliquid illi objici debeat, nec quidquam potest ei quomodolibet majorum vel minorum objici, dum Ecclesiis vel rebus aut potestatibus caret suis.

CAP. CLXXV.-- De damnatione episcoporum accusantium episcopum absque auctoritate apostolicae sedis

(Cap. Julii papae VIII Orientalibus episcopis missum.) Si quis ab hodierna die et deinceps episcopum praeter hujus sanctae sedis sententiam damnare et a propria pellere sede praesumpserit, sciat se irrecuperabiliter esse damnatum, et proprio perpetim carere honore: eosque qui absque hujus sedis sententia sunt ejecti vel damnati, hujus sanctae sedis auctoritate scitote pristinam recipere communionem, et in propriis restitui sedibus. Quoniam et prius, a tempore scilicet apostolorum, haec sanctae huic sedi concessa sunt, et postea in memorata Nicaena synodo propter pravorum hominum infestationes, atque haereticorum persecutiones, et insidiantium molimina fratrum, sunt concorditer ab omnibus roborata, ut magis singuli praevideant ne talia audeant perpetrare.

CAP. CLXXVI.-- Ut accusatus vel judicatus ab episcopis comprovincialibus licenter appellet, et adeat Romanum pontificem.

(Ex decr. Victoris papae, cunctis fratribus Alexandriae, cap. 1.) Placuit ut accusatus vel judicatus episcopus a comprovincialibus in aliqua causa episcopis licenter appellet, et adeat apostolicae sedis pontificem, qui, aut per se aut per vicarios suos, ejus retractari negotium procuret. Et, dum iterato judicio pontifex causam suam agit, nullus alius in ejus loco ponatur aut ordinetur episcopus; quoniam, quanquam comprovincialibus episcopis accusati causam pontificis scrutari liceat, non tamen definire inconsulto Romano pontifice permissum est, cum beato Petro apostolo non ab alio quam ab ipso dictum sit Domino: Quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelis, et quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelis.

CAP. CLXXVII.-- Ut perscripta nullius accusatio suscipiatur, eo absente qui accusatur.

(Ex epist. Stepha. papae cunctis episcopis missa, cap. 8.) Perscripta enim nullius accusatio, accusatore et eo qui accusatur absentibus, uscipiatur, sed propria voce, si legitima et condigna accusatoris persona fuerit, praesente videlicet eo quem accusare desiderat: quia nullus absens aut accusari potest aut accusare. Nullus tamen praefati ordinis vir accusari potest, aut respondere suis accusatoribus debet, priusquam regulariter a suo primate vocatus sit, locumque defendendi aut inquirendi accipiat, ad abluenda crimina.

CAP. CLXXVIII.-- Ut difficiliores causae ad apicem Romanae sedis referantur, ut apostolico terminentur judicio, cujus sedis auctoritate omnes Ecclesiae reguntur.

(Ex epist. Anacleti papae omnibus episcopis missa, cap. 14.) Si quae vero causae difficiliores inter vos ortae fuerint, ad hujus sanctae sedis apicem eas, quasi ad caput, referte, ut apostolico terminentur judicio: quia sic Deum velle ab eoque ita constitutum esse, antedictis testimoniis declaratur. Haec vero apostolica sedes cardo et caput factum est a Domino, et non ab alio est constituta. Et, sicut cardine ostium regitur, sic hujus sanctae sedis auctoritate omnes Ecclesiae, Domino disponente, reguntur.

CAP. CLXXXIX.-- Quod omnes episcopi possint appellare Romanam sedem in necessitatibus positi.

(Ex decr. Damasi pap. Stepha. episcop. Africae missis, cap. 9.) Quam omnes appellare, si necesse fuerit, et ejus fulciri auxilio oportet. Nam, ut nostis, synodum sine ejus auctoritate fieri non est canonicum: nec episcopus, nisi in legitima synodo et suo tempore apostolica vocatione congregata, definite damnari potest: neque ulla unquam concilia rata leguntur, quae non sunt fulta apostolica auctoritate.

CAP. CLXXX.-- De induciis criminatorum episcoporum, quales esse debeant.

(Ex epist. Felicis papae II fratribus Aegyptiorum missa, cap. 15.) De induciis vero episcoporum, super quibus consuluistis, diversas a Patribus regulas invenimus institutas. Quidam enim ad repellenda imperitorum machinamenta, et suas praeparandas responsiones, et testes confirmandos, et concilia episcoporum atque amicorum quaerenda, annum et sex menses mandaverunt concedi: quidam autem annum, in quo plurimi concordant. Minus vero quam sex menses non reperi: quia et laicis haec indulta sunt, quanto magis Domini sacerdotibus? Nam et a nostris antecessoribus atque reliquis sanctis Patribus multoties inhibitum est ne quis Domini sacerdotes detractionibus non ex radice charitatis prolatis vexet: Quiescite, inquiunt, et nolite persequi eos qui Deo perfecte ministrant, quorum orationibus et terrena bella sedantur, et recedentium angelorum pelluntur incursus, quique omnes daemones corruptores precum assiduitate confundunt. Induciae namque non sub augusto tempore, sed sub longo spatio concedendae sunt, ut accusati se praeparare, et universos communicatores in provinciis positos convenire, et testes praeparare, atque contra insidiatores se pleniter armare valeant. Judices enim et accusatores tales esse debent qui omni careant suspicione, et ex radice charitatis suam desiderent promere sententiam.

CAP. CLXXXI.-- De episcopo Centuriensi, qui causam suam in synodo agere renuerat.

(Ex concil. Africano, cap. 54.) De Quodvulteo etiam Centuriensi, quoniam adversarius ipsius cum se petisset introduci ad concilium nostrum, interrogatus utrum cum eo vellet apud episcopos experiri, primo promiserat, et alia die respondit hoc sibi non placere, atque discessit: placuit omnibus episcopis, ut nullus eidem Quodvulteo communicet, donec causa ejus qualem potuerit terminum sumat. Nam adimi ei episcopatum antequam causae ejus exitus appareret, nulli Christiano videri jure potuerit.

CAP. CLXXXII.-- Judicium episcopi qui, pro crimine ejectus ab officio, postea episcopium more praedonis invasit.

(Ex regist. ad Joannem episcopum primae Justinianae cap. 17.) Quando mala quae poenitentiae fletu purganda sunt augentur excessibus, ita major est delinquentibus adhibenda correctio, ut et ipsi facinus suum poena saltem vindicante cognoscant, et alios ab illicitis ecclesiasticae tuitionis timor inhibeat. Dilectissimus itaque lator praesentium Nemesion ad nos veniens, indicavit, sicut et gestorum exemplaria quae huc detulit continebant, Paulum Doclavenae civitatis episcopum, inter alia mala in corporali crimine lapsum, a suis fuisse clericis accusatum, atque habita cognitione, ita quod sine dolore dicere non possumus, claruisse, atque insuper, postquam convictus est, etiam libellum illum, in quo ea de quibus accusatus fuerat vera esse confessus est, obtulisse. Qua de re sententia illum episcopali depositum, et se ejus loco cum fraternitatis vestrae consensu esse episcopum ordinatum: sed nunc eumdem Paulum cum auxilio saecularium judicum venientem, episcopium more praedonis ingressum, ablatisque violenter rebus Ecclesiae, ab eo se projectum, et ad summam injuriam ac necem pene perductum. Et quoniam tantae nequitiae pravitas nec dissimulanda nec leviter agenda est, fraternitas vestra haec omnia diligenter curet addiscere: et, si ita se, ut edocti sumus, veritas habet, praedictum Paulum districta faciat exsecutione compelli ut quaecunque abstulit, omni mora vel excusatione cessante, restituat. Si vero nihil Ecclesiae sed proprium se dixerit abstulisse, quamvis grave et iniquum fuit ut non a vobis vel metropolitano ejus hoc peteret, sed ausu temerario manu praesumeret agere: verumtamen si quid proprium tulit, sub fraternitatis vestrae debet examinatione constare si verum est. Sed et illud diligenter quaerendum est, si quid male de rebus dilapidavit Ecclesiae; vel quod nunc abstulit, hoc reformare ac satisfacere modis omnibus compellatur. Si autem differre tentaverit, quousque omne quod dilapidavit vel de substantia tulit Ecclesiae restituat in monasterium mittendus est, ut saltem coactus reddat quod male auferre non timuit. Quod si forte, quod non credimus, post depositionem suam inverecundum ac mente perversa aliquid de episcopatu loqui atque rursus ad hoc qualibet aspirare praesumptione tentaverit, fraternitatis vestrae se contra improbitatem ipsius omnino vigor accendat, atque Dominici corporis et sanguinis communione privatum, in monasterium eum usque ad diem obitus sui ad agendum curet poenitentiam retrudendum: quatenus perpetrati sceleris maculas dignis discat fletibus emendare, quas magis in interitu animae suae nequiter augere desiderat. Suprascriptus autem dilectissimus frater noster Nemesion in suo loco et episcopatus officio procul dubio reformetur: et ne denuo hac de re inquietudinem ac molestiam patiatur, sollicitos vos esse necesse est: quia hoc non solum ad hujus munitionem, verumetiam ad aliorum constat emendationem proficere, ut pravorum hominum praesumptio nihil de caetero contra sacrorum canonum statuta vel ecclesiasticam disciplinam ullo modo habeat attentare.

CAP. CLXXXIII.-- Cur sancti apostoli eorumque successores voluerint difficilem esse accusationem sacerdotum.

(Ex decret. Fabiani papae, Orientalibus episcopis missis, cap. 19.) Talia cogitantes sancti apostoli eorumque successores, spiritu Dei repleti, malos homines praevidentes, et simplices considerantes, difficilem aut nunquam voluerunt esse accusationem sacerdotum, ne a malis potuissent everti aut submoveri: quia si hoc facile concederetur saecularibus et malis hominibus, aut nullus, aut vix perpauci remanerent; quoniam semper fuit et est, et, quod pejus est, nimis viget, ut mali bonos insequantur, et carnales spiritales infestent. Idcirco, ut praedictum est, statuerunt ne accusarentur, aut si aliter fieri non posset, perdifficilis fieret eorum accusatio, et a quibus, ut supradictum est, non praesumeretur, neque a propriis sedibus aut Ecclesiis episcopi ejicerentur.

CAP. CLXXXIV.-- Si episcopus expulsus ausus fuerit ingredi civitatem.

( Ex epist. Bonifacii papae ad episcopos Galliae. ) Si episcopus expulsus ausus fuerit ingredi civitatem e qua repulsus est, vel exire de loco in quo degere jussus est, jubemus eum in monasterio in alia provincia constituto tradi, ut, qui sacerdotio peccavit, degens in monasterio corrigatur.

CAP. CLXXXV.-- De episcopis qui, se viventibus, successores eligere desiderant.

(Ex concil. Antiochen. cap. 23.) Episcopo non licere pro se alterum successorem sibi constituere, licet ad exitum vitae perveniat. Quod si tale aliquid factum fuerit, irritum esse hujusmodi constitutum. Servetur autem jus ecclesiasticum id continens oportere non aliter fieri, nisi cum synodo et judicio episcoporum, qui post obitum quiescentis potestatem habent eum qui dignus exstiterit promovere.

CAP. CLXXXVI.-- Ut episcopo vivente nullus super ordinetur.

(Ex concil. Avernen. cap., 13.) Ut nullus vivente episcopo alius superponatur aut superordinetur episcopus, nisi forsitan in ejus locum quem capitalis culpa dejecerit.

CAP. CLXXXVII.-- Quod non liceat episcopo successorem eligere.

(Ex concil. Spalensi, cap. 8.) Episcopum non liceat ante finem vitae alium in loco suo constituere successorem. Si quis autem hoc usurpare tentaverit, talis constitutio irrita erit. Non ergo aliter fieri oportet, nisi cum consilio et judicio episcoporum, qui post exitum praecessoris potestatem habent dignum eligere.

CAP. CLXXXVIII.-- Quod nusquam canones praecipiant ut pro aegritudine episcopi alius succedat, et si ipse pro sua molestia petierit, qualiter fieri possit.

( Ex registr. Gregorii papae, ad Anatolium Constantinopolita. diaconum. ) Scripsit mihi dilectio tua me reverendissimo fratri meo Joanni primae Justinianae episcopo, pro aegritudine capitis quam patitur episcopum praecipere succedi: ne fortasse, dum episcopi jura eadem civitas non habeat, quod absit! ab hoste depereat. Equidem nusquam canones praecipiunt ut pro aegritudine episcopi episcopus succedat: et omnino injustum est ut, si molestia corporis irruit, honore suo privetur aegrotus. Sed suggerendum est ut, si quis in regimine aegrotat, dispensator illi talis requiratur, qui possit ejus curam omnem agere, et locum illius in regimine Ecclesiae, ipso non deposito, conservare, ut neque Deus omnipotens offendatur, neque civitas neglecta esse inveniatur.

CAP. CLXXXIX.-- De Ariminensi episcopo dolore capitis laborante, et in ejus loco altero subrogato.

(Ex regist. S. Greg. papae, cap. 238.) Qualiter ordinati a nobis sacerdotis, corporis, quia notum est, impediente molestia, Ariminensis Ecclesia pastorali hactenus ac sacerdotali sit regimine destituta, dudum fraternitas vestra cognovit. Quem dum, habitatorum loci illius precibus permoti, saepius hortaremur ut, si de eadem capitis, qua detinebatur, molestia melioratum se esse sentiret, ad suam, auxiliante Deo, reverteretur Ecclesiam; qui, datis induciis, in hoc quadriennio exspectatur. Qui, dum cleri vel civium nosque precibus arguentium instantius hortaremur ut, si valeret, cum eis auxiliante Domino remearet, datis scriptis supplicatione nos petit ut, quia ad ejusdem Ecclesiae regimen vel susceptorum officium, pro eadem qua detinetur molestia, assurgere nullatenus posset, Ecclesiae ipsi ordinare episcopum deberemus. Unde, quia cunctarum Ecclesiarum injuncta nos sollicitudinis cura constringit ne diutius gregi fidelium desit custodia pastoralis, illorum precibus hujusque ex sui impossibilitate renuntiatione compulsus, visum nobis est eidem Ariminensi Ecclesiae debere episcopum ordinari: et, datis ex more praeceptis, clerum plebemque ejusdem Ecclesiae non destitimus admonere quatenus ad eligendum sibi antistitem concordi provisione concurrant. Hortamur ergo ut fraternitas vestra eum quem uno consensu omnes elegerint, sicut et ipsi a nobis poposcisse noscuntur, ad se faciat evocari. Quem cauta ex omnibus examinatione discutite: et si ea in eo, quae in contextu eptatici morte multata sunt, minime Domino fuerint opitulante reperta, atque fidelium personarum relatione ejus vobis quoque vita placuerit, ad nos eum cum decreti pagina vestri, addita quoque testificationis epistola, destinate, quatenus eidem a nobis Ecclesiae, disponente Domino, consecretur antistes.

CAP. CXC.-- De episcopo qui per infirmitatem in hebetudinem mentis inciderit.

(Ex concil. Arausic., cap. 2.) Ut si quis episcopus in infirmitatem aut in aliquam hebetudinem sensus inciderit, aut officium oris amiserit, ea quae episcopis operari conveniunt, presbyterum agere non permittat, sed episcopum qui vicinus est vocet, cui quod in Ecclesia agendum fuerit imponet.

CAP. CXCI.-- De episcopo qui propter dolorem capitis saepe in amentiam devenerat.

(Ex regist. cap. 233, ad Etherium episcopum.) Quamvis triste nobis sit valde quod loquimur, atque fraterna nos compassione potius urgeat quam aliquid de auditis definire permittat: suscepti tamen sollicitudo regiminis cor nostrum instanti pulsat aculeo magnam nos Ecclesiis curam prospicere, et, antequam earum possit utilitas deperire, quid fieri debeat Deo auctore disponere. Pervenit igitur ad nos, quibusdam referentibus, quemdam episcopum ita passionem capitis incurrisse, ut, quod mente alienata agere soleat, gemitus et fletus audire sit. Ne ergo, languente pastore, grex, quod absit! insidiatoris laniandus dentibus exponatur, vel Ecclesiae ipsius utilitates depereant, cauta nos necesse est provisione tractare. Et ideo, quia viventem episcopum ab officio suo necessitas infirmitatis, non crimen, abducit, alium loco ejus, nisi recusante eo, nulla sinit ratio ordinari. Sed si intervalla aegritudinis habere est solitus, ipse data petitione non se ulterius ad hoc ministerium, subvertente infirmitate, posse fateatur adsurgere, et alium loco suo expetat ordinandum. Quo facto omnium solemniter electione alter, qui dignus fuerit, episcopus ordinetur, sic tamen ut, quousque eumdem episcopum in hoc saeculo vita tenuerit, sumptus ei debiti de eadem Ecclesia ministrentur. Enimvero si nullo tempore ad sanae mentis redit officium, persona fidelis ac vitae est probabilis eligenda, quae ad regimen Ecclesiae idonea possit existere atque de animarum utilitate cogitare, inquietos sub disciplinae vincula restringere, ecclesiasticarum rerum curam gerere, et maturum atque efficacem se in omnibus exhibere. Qui etiam, episcopo qui nunc aegrotat superstes, loco ejus debeat consecrari.

CAP. CXCII.-- De restitutis episcopis per Romanum pontificem.

(Ex decret. Sixti papae II fratrib. per Hispaniam constitutis commissis, cap. 7.) Fratres vero quos timore terreno injuste damnastis scitote a nobis juste esse restitutos. Quibus ex auctoritate sancti Petri, apostolica auctoritate, omnia quae eis ablata sunt integerrime reddi praecipimus, si non vultis et vos et principes vestri a collegio nostro et membris Ecclesiae separari. Justo enim judicio Dei datur plerumque peccatoribus potestas, qua sanctos ipsius persequantur, ut qui spiritu Dei juvantur et aguntur fiant per laborum exercitia clariores. Illi tamen qui hoc agunt, nullatenus evadent poenam, quia, ut ait Dominus: Vae illi per quem scandalum venit. Et, quanquam juxta Salvatoris sententiam necesse sit venire scandala, vae tamen per quem veniunt! De occultis etiam cordis alieni temere judicare peccatum est, et eum cujus non videntur opera nisi bona iniquum est ex suspicione reprehendere: cum eorum quae homini sunt incognita solus Deus judex sit justus inspector et verus. Unde scriptum est: Incerta non judicemus quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium. Et, quamvis vera sint, non tamen credenda sunt, nisi quae certis judiciis comprobantur, nisi quae manifesto judicio convincuntur, nisi quae judiciario ordine publicantur. Nullus ergo potest humano condemnari examine, quem Deus suo judicio reservavit. Haec omnia summopere sunt praecavenda, ne praesumptores esse videamur.

CAP. CXCIII.-- Ut sacerdotes Domini, sicut vulgus facere solet, indicare praesumant, vel compellantur.

( Ex decr. Cornelii papae. ) Sacramentum autem hactenus ab episcopis et reliquis ordinibus exigi, nisi pro fide recta, minime cognovimus, nec sponte eos jurasse reperimus. Summopere ergo sanctus Jacobus apostolus prohibens sacramentum loquitur, dicens: Ante omnia, fratres mei, nolite jurare, neque per coelum, neque per terram, neque per aliud quodcunque juramentum. Sit autem sermo vester, Est, est, Non, non: ut sub judicium non decidatis.

CAP. CXCIV.-- De episcopo sinistro rumore asperso, per sacramentum autem et purgato et absoluto.

(Ex re. ad Justinum imperat., cap. 170). Habet hoc proprium antiqui hostis invidia, ut quos in pravorum actuum perpetrationem, Deo sibi resistente, decipere non valet, opiniones eorum falsa ad praesens simulando dilaceret. Quoniam igitur quaedam contra sacerdotale propositum de Leone fratre et coepiscopo nostro sinister rumor asperserat, utrum vera essent, districta diutius fecimus inquisitione perquiri, et nullam in eo de his quae fuerant dicta culpam invenimus. Sed ne quid videretur omissum nostro potuisse cordi dubium remanere, ad beati Petri sacratissimum corpus districta eum ex abundanti fecimus sacramenta praebere. Quibus praestitis, magna sumus exsultatione gavisi, quod hujuscemodi innocentia ejus evidenter enituit. Pro qua re gloria vestra praedictum virum cum omni charitate suscipiat, reverentiam ei qualem sacerdoti decet exhibeat, nec quaedam cordibus remaneat de his quae jam sunt purgata dubietas. Et ita suprascripto vos episcopo devotissime oportet in omnibus adhaerere, ut congrue decenterque Deum in ejus persona videamini, cujus minister est, honorare.

CAP. CXCV.-- Correctio episcopi qui concubinam habuit.

(Ex reg. Gregorii papae ad Andream episcop. Tarentin. cap. 179.) Tribunal judicis aeterni securus aspiciet quisquis, reatus sui conscius, digna eum modo poenitentia placare contendit. Habuisse te siquidem concubinam manifesta veritate comperimus, de qua etiam contraria est quibusdam nata suspicio. Sed, quia in rebus ambiguis absolutum non debet esse judicium, hoc tuae conscientiae elegimus committendum. Qua de re si, in sacro ordine constitutus, ejus te permixtione esse recolis maculatum, sacerdotii honore deposito, ad ministrandum nullo modo praesumas accedere, sciturus in animae tuae periculo ministrare, et Deo nostro te sine dubio reddere rationem, si, hujusmodi sceleris conscius, in eo quo es ordine, celans veritatem, permanere volueris. Unde iterum adhortamur ut, si te deceptum hostis antiqui calliditate cognoscis, competenti eum dum licet poenitentia superare festines: ne cum eo particeps, quod non optamus, in die judicii deputeris. Si vero hujus reatus tibi conscius non es, in eo te necesse est quo es ordine permanere. Praeterea, quoniam mulierem de matriculis contra ordinem sacerdotii caedi crudeliter fustibus deputasti, quam licet post octo menses, exinde minime arbitremur fuisse defunctam, tamen quia ordinis tui habere noluisti respectum, propterea duobus te mensibus ab administratione missarum statuimus abstinere. In quibus, ab officio tuo suspensum, flere te convenit quod fecisti. Nam valde dignum est ut, postquam te ad vitae istius tranquillam rectitudinem laudabilium sacerdotum exempla non provocant, saltem correctionis medicina compellat.

CAP. CXCVI.-- De episcopo per sacramenta purgato et absoluto.

(Ex reg. ad Brunihildam reginam Francorum, cap. 132.) Menam vero reverendissimum fratrem coepiscopumque nostrum, postquam, ea quae de eo dicta fuerant requirentes, in nullo invenimus esse culpabilem: qui insuper ad sacratissimum corpus beati Petri apostoli sub jurejurando satisfaciens, ab his quae objecta ejus opinioni fuerant se demonstravit alienum: reverti illum purgatum absolutumque permisimus: quia, sicut dignum erat ut, si in aliquo reus existeret, culpam in eo canonice puniremus, ita dignum non fuit ut eum, adjuvante innocentia, diutius retinere, vel affligere in aliquo deberemus.

CAP. CXCVII.-- Qualiter senex episcopus corripienpiendus sit, quomodo mali ejus consiliarii excommunicandi.

(Ex reg. cap. 37). Praedicator omnipotentis Domini Paulus apostolus dicit: Seniorem ne increpaveris. Sed haec ejus regula in eo reservanda est, cum culpa senioris exemplo suo non trahit ad interitum corda juniorum. Ubi autem senior juvenibus exemplum ad interitum praebet, ibi districta increpatione feriendus est. Nam scriptum est: Laqueus juvenum omnes vos. Et rursum propheta dicit: Et peccator centum annorum maledictus est. Tanta autem nequitia ad aures meas de tua senectute pervenit, ut eam, nisi adhuc humanitus pensaremus, fixa jam maledictione feriremus. Dictum quippe mihi est quod Dominicorum die, priusquam missarum solemnia celebrares, ad exarandam messem latoris praesentium perrexisti, post exarationem ejus missarum solemnia celebrasti. Post missarum solemnia, etiam terminos possessionis illius eradicare minime timuisti. Quod factum quae poena debuit insequi, omnes qui audiunt sciunt. Dubii autem de tanta hac perversitate fueramus, sed filius noster Cyriacus abbas a nobis requisitus, dum esset choralis, ita se cognovisse perhibuit. Et quia adhuc canis tuis parcimus, hortamur, aliquando resipisce, senex, atque a tanta levitate morum et operum perversitate compescere. Quanto morti vicinior efficeris, tanto fieri sollicitior atque timidior debes. Et quidem poena sententiae in te fuerat jaculanda, sed, quia simplicitatem tuam cum senectute novimus, interim tacemus. Eos vero quorum consiliis haec egisti, in duobus mensibus excommunicatos esse decernimus, ita ut si quid eis intra duorum mensium spatium humanitus evenerit, benedictione viatici non priventur. Deinceps autem ab eorum consiliis cautus existe, te quoque sollicite custodi: ne si, eis in malo discipulus fueris quibus magister in bono esse debuisti, nec simplicitati tuae, nec ulterius senectuti parcamus.

CAP. CXCVIII.-- De purgatione Leonis papae.

( Juramentum Leonis papae. ) Auditum, fratres charissimi, et divulgatum est per multa loca, qualiter homines mali adversum me insurrexerunt, et dilatare voluerunt, et miserunt super me gravia crimina. Propter quam causam iste clementissimus ac serenissimus dominus rex Carolus una cum sacerdotibus et optimatibus suis istam pervenit ad urbem. Quamobrem ego Leo pontifex sanctae Romanae Ecclesiae, a nemine judicatus neque coactus, sed spontanea mea voluntate, purifico me in conspectu vestro coram Deo et angelis ejus, qui conscientiam meam novit, et beato Petro principe apostolorum, in cujus conspectu consistimus, quia istas criminosas et sceleratas res quas illi mihi objiciunt nec perpetravi nec perpetrari jussi. Testis mihi est Deus, in cujus judicium venturi sumus, et in cujus conspectu consistimus: et hoc propter suspiciones malas tollendas mea spontanea voluntate facio, non quasi in canonibus inventum sit, aut quasi ego hanc consuetudinem aut decretum in sancta Ecclesia successoribus meis, nec non et fratribus, et coepiscopis nostris imponam: sed ut melius a vobis abscindatis rebelles cogitationes.

CAP. CXCIX.-- Si quis ex ecclesiastico ordine damnatus fuerit a synodo, et ausus fuerit de sacro ministerio aliquid contingere

(Ex concil. Antiocheno, cap. 4.) Si quis episcopus damnatus a synodo, vel presbyter aut diaconus a suo episcopo, ausi fuerint aliquid de ministerio sacro contingere, sive episcopus juxta praecedentem consuetudinem, sive presbyter aut diaconus, nullo modo liceat ei nec in alia synodo restitutionis spem aut locum habere satisfactionis: sed et communicantes ei omnes abjici de Ecclesia, et maxime si, posteaquam didicerint adversum memoratos prolatam fuisse sententiam, eisdem communicare tentaverint.

CAP. CC.-- Si aliquis ex ecclesiastico ordine excommunicatus fuerit, et communicare praesumpserit, se ipsum damnat.

(Ex concil. Afric., cap. 29.) Item placuit universo concilio ut qui excommunicatus fuerit pro suo neglectu, sive episcopus, sive quilibet clericus, et tempore excommunicationis suae ante audientiam communionem praesumpserit, ipse in se damnationis judicetur protulisse sententiam.

CAP. CCI.-- De ordinatis, si aliquis illorum percussor exstiterit.

(Ex concil. Mogunt., cap. 6.) His, a quibus Domini sacramenta tractantur, judicium sanguinis agitare non licet. Et ideo magnopere talis excessus prohibendus est; nec, indiscretae praesumptionis motibus agitati, aut quod morte plectendum est, sententia propria judicare praesumant, aut truncationes quibuslibet personis aut per se inferant, aut inferendas praecipiant. Quod si quisquam, horum immemor praeceptorum, aut in Ecclesiae suae familiis, aut in quibuslibet personis tale aliquid perpetraverit, et concessi ordinis honore privetur et loco, et sub perpetuae damnationis religetur ergastulo. Cui tamen communio exeunti de hac vita non neganda est, propter Domini misericordiam.

CAP. CCII.-- De episcopis sua manu caedentibus.

( Ex decr. Bonifacii papae. ) Non liceat episcopo manibus suis aliquem caedere. Hoc enim alienum a sacerdote esse debet.

CAP. CCIII.-- De episcopo qui seipsum et sibi commissos corrigere neglexerit.

( Greg. dic. ) Qui nec regiminis in se rationem habuit, nec sua delicta detersit, nec crimen filiorum correxit, canis impudicus magis dicendus est quam episcopus.

CAP. CCIV.-- De eadem re.

( Ex dictis Hieron. ) Ut lixivia per cinerem humidum fluens lavat et non lavatur: ita bona doctrina per malum doctorem animas credentium lavat a sorde peccatorum.

CAP. CCV.-- De malo pastore quem suae oves fugiunt.

( Ex dictis August. ) Sicut fugiunt oves vocem pastoris quem non cognoscunt, et deserta petunt, ita mali pastoris ovilia.

CAP. CCVI.-- De illo qui nobilitatem Dei a se ejicit.

( Gregor. dicit. ) Adam primus homo pro peccato de paradiso ejectus est: hoc est, qui nobilitatem Dei a se ejicit, nobilitate loci privetur.

CAP. CCVII.-- Quod non sint omnes filii sanctorum qui tenent loca sanctorum.

( Hieron. dicit. ) Non facile est stare in loco Petri et Pauli, et tenere cathedram regnantium cum Christo; quia hinc dicitur: Non sanctorum filii sunt qui tenent loca sanctorum, sed qui exercent opera eorum.

CAP. CCVIII.-- Quod nullus ex genere nec ex loco gloriari debeat.

( Greg. dicit. ) Nos qui praesumus non ex locorum nec generis dignitate, sed morum nobilitate innotescere debemus, nec urbium claritate, sed fidei puritate.

CAP. CCIX.-- De sacerdotibus qui ovibus suis mala exempla praebent.

( Ex dictis August. ) Nemo quippe amplius in Ecclesia nocet, quam qui, perverse agens, nomen vel ordinem sanctitatis et sacerdotis habet. Delinquentem namque hunc redarguere nullus praesumit: et in exemplum culpa vehementer extenditur, cum pro reverentia ordinis peccator honoratur.

CAP. CCX.-- Ut tantum curam rerum ecclesiasticarum episcopus habeat.

(Cap. apost. 30.) Omnium negotiorum ecclesiasticorum curam episcopus habeat, et ea velut Deo contemplante dispenset, nec ei liceat ex his aliquid omnino contingere, aut parentibus propriis quae Dei sunt condonare. Quod si pauperes sunt, tanquam pauperibus subministret: ne eorum occasione Ecclesiae negotia depraedentur.

CAP. CCXI.-- De usu pallii, ne a metropolitanis praesumptive utatur.

(Ex decr. Honor. papae, cap. 3.) Quicunque sane metropolitanorum per plateas vel in litaniis uti pallio praesumpserit, et non tantum in praecipuis festivitatibus, et ab apostolica sede indictis temporibus, ad missarum solummodo solemnia, careat illo honore; et, prout beatus papa Gregorius ad Joannem Panormitanum episcopum, et Marinianum scribit Ravennatem episcopum, quia grave jugum atque vinculum cervicis, non pro ecclesiastica, sed pro quadam saeculari dignitate defendit, permissa, qua abutitur, dignitate careat: quoniam jure privilegium meretur amittere qui audacter usurpat illicita.

CAP. CCXII.-- Quod episcopus res suae ecclesiae, nisi cum suo prius commutet, testamento legare non possit.

(Ex concil. Agathensi, cap. 6.) Si quis episcopus condito testamento aliquid de ecclesiastici juris proprietate legaverit, aliter non valebit, nisi tantum de juris proprii facultatibus suppleverit.

CAP. CCXIII.-- De episcopo qui res suae Ecclesiae parentibus suis indiscrete tribuit.

(Ex concil. Spalensi, cap. 10.) Ut episcopi in rebus Ecclesiae circa propinquos suos exponendis reprehensionem caveant, et ut discretionis modum teneant.

CAP. CCXIV.-- De eadem re.

(Ex eodem, cap. 5.) Quoniam multi episcoporum amore propinquorum suorum de rebus sibi commendatis, suo aut quolibet amicorum nomine, praedia et mancipia emunt, et ut in propinquorum suorum jus cedant statuunt, et ob hoc jura ecclesiastica convelluntur, et ministerium sacerdotale fuscatur, imo a subditis detrahitur et contemnitur: placuit omnibus ut deinceps avaritiae hoc genus caveatur. Fixumque ab hinc et perpetuo mansurum esse decrevimus, ut episcopus res sui juris, quas aut ante episcopatum, aut certe in episcopatu haereditaria successione acquisivit, secundum auctoritatem canonicam, quidquid vult faciat, et cui vult conferat. Postquam autem episcopus factus est, quascunque res de facultatibus Ecclesiae, aut suo aut alterius nomine, qualibet conditione comparaverit, decrevimus ut non propinquorum suorum, sed in Ecclesiae cui praeest jura deveniant.

CAP. CCXV.-- Ne episcopus de rebus viduatae Ecclesiae quidquam alienare praesumat.

(Ex decr. Martin. papae, cap. 20.) Si quis episcopus nulla ecclesiasticae rationis necessitate compulsus, in suo clero aut ubi forte non est presbyter, de rebus ecclesiasticis aliquid praesumpserit vendere: res ipsas Ecclesiae restaurare cogatur, et in judicio episcoporum dejiciatur auditus, et tanquam furti aut latrocinii reus suo privetur honore.

CAP. CCXVI.-- De illis qui ad sacerdotum exsequias venire contemnunt.

(Ex concil. Toletano VIII, cap. 31.) Ea quae competunt honestati, contingit saepe quorumdam desidia non impleri. Proinde, quia notum est quae dignitas in exsequiis morientis episcopi ex canonibus conservetur, traditione moris antiqui hoc tantum adjicimus ut, si quis sacerdotum, secundum statuta Valentini concilii, ad humanda defuncti episcopi membra venire commonitus, pigra voluntate distulerit, appellantibus clericis obeuntis episcopi apud synodum, sive apud metropolitanum episcopum, tempore anni unius nec faciendi missam nec communicandi habeat omnino licentiam. Presbyteri autem sive caeteri clerici, quibus major honoris locus apud eamdem Ecclesiam fuerit cujus sacerdos obierit, si omni sollicitudine pro exsequiis jam mortui, aut continuo antistitis morituri, ad commonendum vicinum episcopum tardi inveniantur, aut per quamcunque molestiam animi id negligere comprobentur, totius anni spatio ad poenitentiam in monasteriis deputentur.

CAP. CCXVII.-- Ut quidquid episcopo relinquitur, id emissum in facultates Ecclesiae computetur.

( Ex concil. Agathensi. ) Pontifices vero quibus in summo sacerdotio constitutis ab extraneis duntaxat donatur aliquid, vel cum Ecclesia aut sequestratim dimittitur aut donatur: quia haec ille qui donat pro redemptione animae suae, non pro commodo sacerdotis probatur offerre, non quasi suum, sed quasi id emissum in facultates Ecclesiae computetur: quia justum est ut, sicut sacerdos habet quod Ecclesiae dimissum est, ita et Ecclesia habeat quod relinquitur a sacerdote.

CAP. CCVIII.-- Ut nullus episcopus, nisi cum concilio caeterorum episcoporum et principis, in hostem ire debeat.

( Cap. Caroli imperatoris de episcopis Aquisgrani collaudatum. ) Carolus gratia Dei rex, regnique Francorum rector, et devotus sanctae Ecclesiae defensor, atque adjutor in omnibus apostolicae sedis: Hortatu omnium fidelium nostrorum, et maxime episcoporum, ac reliquorum sacerdotum consultu, servis Dei per omnia omnibus armaturam portare vel pugnare, aut in exercitum et in hostem pergere omnino prohibemus, nisi illis tantummodo qui propter divinum ministerium, missarum scilicet solennia adimplenda et sanctorum patronicia portanda ad hoc electis, id est unum vel duos episcopos cum capellanis presbyteris. Et unusquisque princeps unum presbyterum secum habeat, qui peccata confitentibus judicare, et indicare poenitentiam possit.

CAP. CCXIX.-- De eadem re.

( Cap. ejusdem. ) Secunda vice propter ampliorem observantiam, apostolica auctoritate et multorum episcoporum admonitione instructi, sanctorum quoque canonum regulis edocti, consultu videlicet omnium nobilium nostrorum nosmetipsos corrigentes, posterisque nostris exemplum dantes, volumus ut nullus sacerdos in hostem pergat, nisi duo vel tres tantum episcopi, electione caeterorum propter benedictionem, praedicationem, populique reconciliationem, et cum illis electi sacerdotes, qui bene sciant populis poenitentiam dare, missas celebrare, de infirmis curam habere, sacratique olei cum sacris precibus unctionem impendere, et hoc maxime praevidere ne sine viatico quis de saeculo recedat.

CAP. CCXX. De eo si quis ab apostolico falsam detulerit epistolam.

(Ex concil. Triburiensi, cap. 30, cui interfuit rex Arnolphus.) In memoriam beati Petri apostoli honoremus sanctam Romanam et apostolicam sedem, ut quae nobis sacerdotalis mater est dignitatis, esse debet magistra ecclesiasticae rationis. Quare servanda est cum mansuetudine humilitas, ut, licet vix ferendum ab illa sancta sede imponatur jugum, conferamus, et pia devotione toleremus. Si vero, quod non decet, quilibet, sive sit presbyter sive diaconus, aliquam perturbationem machinando, et nostro ministerio insidiando redarguatur falsam ab apostolico detulisse epistolam, vel aliud quid quod inde non convenerit falsa fide, et non integra circa apostolicum humilitate; penes episcopum sit potestas utrum eum in carcerem aut in aliam detrudat custodiam, usquequo, per epistolam aut per idoneos suae partis legatos, apostolicam interpellet sublimitatem, ut potissimum sua sancta legatione dignetur decernere quid de talibus justo ordine lex Romana statuat definire, ut et is corrigatur, et caeteris modus imponatur

CAP. CCXXI.-- De accusatis episcopis.

(Ex decret. Felicis papae, cap. 4.) Si primates accusatores episcoporum cum eis pacificare familiariter minime potuerint, tunc tempore legitimo eos ad synodum canonice convocatam, non infra angusta tempora canonice convocent, et prius eis per scripta significent quod eis opponitur, ut ad responsionem praeparati adveniant. Nam si, aut vi aut timore, ejecti aut suis rebus exspoliati fuerint, nec canonice vocari ad synodum possunt, nec respondere aemulis debent antequam canonice restituantur, et sua omnia eis legaliter reddantur.

CAP. CCXXII.-- Quod non ita in ecclesiasticis agendum sit negotiis sicut in saecularibus.

(Ex decr. ejusdem, cap. 16.) Non enim in ecclesiasticis agendum est negotiis sicut in saecularibus. Priusquam legibus vocatus venerit, ut, cum in foro decertare coeperit aliquis, non licet ante peractam causam recedere. In ecclesiasticis vero causa dicta recedere licet, si necesse fuerit, aut si se praegravari viderit.

CAP. CCXXIII.-- Quod nulli, papa vivente, alium eligere liceat.

(Ex decr. Symmachi papae, cap. 3.) Si quis presbyter aut diaconus aut clericus, papa incolumi, et eo inconsulto, subscriptionem pro Romano pontificatu commendare, aut pitacio promittere, aut sacramentum praebere tentaverit aut aliquod suffragium polliceri, vel de hac causa privatis conventiculis factis deliberare atque decernere, loci sui dignitate et communione privetur.

CAP. CCXIV.-- De sessione episcopi.

( Ex concil. Carthag. ) In Ecclesia in concessu presbytorum, episcopus sublimior sedeat.

CAP. CCXXV.-- Item de ordinatione episcopi.

( Ex dictis Theodori archiepiscopi. ) In ordinatione episcopi, ipse qui ordinat, missam celebrare debet, et qui ordinatur similiter.

CAP. CCXXVI.-- Quae sacerdotes Dei declinare debeant.

(Ex concil. Turonensi, cap. 1.) Quaecunque ad aurium et ad oculorum pertinent illecebras, unde vigor animi emolliri posse credatur, ut de aliquibus generibus musicorum, aliisque nonnullis rebus, omnes Dei sacerdotes se abstinere debent: quia per aurium oculorumque illecebras vitiorum turba ad animum ingredi solet, histrionum quoque turpium et obscoenorum insolentias jocorum ipsi animo effugere, caeterisque sacerdotibus effugienda praedicare debent.

CAP. CCXXVII. De haereditate episcopi, caeterorumque ecclesiasticorum.

(Ex concil. apud Altheim habito, cap. 37, cui interfuit rex Conradus.) Sed et hoc ibidem inventum est de episcopis, presbyteris et clericis, si haereditatem a Domino rege, vel ab alio principe, vel amico suo, seu per haereditariam sortem sibi devenerit, vel acquisierunt, donare eis liceat hanc cui voluerint, dum vivunt, pro remedio animae, ad Ecclesiam quamcunque elegerint, vel consanguineis suis vel amicis. Sin autem antea obierint quam firmiter perfecerint, altari cui serviunt omnia perpetuo sanctificentur, et in jus tradantur. Similiter de presbyteris statutum est. Hildibertus Moguntinensis archiepiscopus subscripsit. Robertus Treverensis archiepiscopus subscripsit. Unni Hameburgensis archiepiscopus subscripsit. Adaluvardus Fardinensis episcopus subscripsit. Richwynus Argentinensis episcopus subscripsit. Notingus Constantiensis episcopus subscripsit. Unewanus Padarbrunnensis episcopus subscripsit. Udalricus Augustensis episcopus subscripsit. Bernhardus Halwartanensis episcopus subscripsit. Rumaldus Minugardenowardensis episcopus subscripsit. Eberis Mindunensis episcopus subscripsit. Necnon et abbates cum caeteris sacri ordinis viris subscripserunt.

CAP. CCXXVIII.-- Ne episcopi propter suam quietem plebem sibi commissam negligere praesumant.

(Ex concil. apud Sanctum Medardum, praesente Carolo rege, cap. 5.) Providendum est ne episcopi propter suam quietem ad remotiora loca secedentes, et suum ministerium negligentes, proprias deserant civitates: sed aut parochias suas cum officii efficacia circumeant, aut cum religione in suis civitatibus canonice cum filiis suis degant. Presbyteros etiam sibi commissos, doctrina, castitate, et sobrietate, atque hospitalitate secundum suum ministerium ornari compellant.

CAP. CCXXIX.-- De episcopis qui non visitatis parochiis pretium servitutis requirunt.

(Ex concil. Triburiis habito tempore Arnolphi regis, cap. 26.) Delata est coram sancta synodo querimonia plebium, eo quod sint quidam episcopi nolentes ad praedicandum, vel ad confirmandum, suas per annum parochias circumire: qui tamen exigant ut mansiones quibus in profectione uti debuerant, alio pretio redimant qui parare debent. Quae duplex infamia et negligentia et avaritia sanctae synodo horrori fuit magno, et statuerunt ne quis ultra exerceat id cupiditatis ingenium, et ut sollicitiores sint episcopi de suis gregibus visitandis.

CAP. CCXXX.-- De purgatione episcoporum.

(Ex concil. apud Alth. habito praesente Conrado rege, cap. 16.) Statuimus propter Dei dilectionem, et proximi, et fidelium honorem catholicorum, et praecipue ob multitudinem, scandala eruenda et funditus exstirpanda, et perturbationes quae noviter exorta sunt et oriuntur, necnon ut omnes sciant nos episcopos, tales Dei misericordia nequaquam esse quales dicimur, exemplum sancti Leonis papae, qui, supra quatuor Evangelia jurans, coram populo se purgavit, sequi et imitari, salva tamen auctoritate canonica.

CAP. CCXXXI.-- De eo qui ex monacho factus fuerit episcopus.

(Ex eodem concil. praesente rege Conrado, cap. 36.) Statutum et rationabiliter secundum sanctos Patres a synodo est firmatum ut monachus quem canonica electio a jugo regulae monasticae professionis absolvit, et sacra ordinatio de monacho episcopum facit, velut legitimus haeres paternam sibi haereditatem postea jure vindicandi potestatem habeat. Sed quidquid acquisierat, vel habere visus fuerat, monasterio relinquat, et abbatis sui, qui fuerat secundum regulam sancti Benedicti, arbitrio. Postquam enim episcopus ordinatur, ad altare ad quod sanctificatur et titulatur, secundum sacros canones, quod acquirere poterit restituat.

CAP. CCXXXII.-- De illo qui de aliqua haeresi infamatur, quod in sacro conventu formulam istius professionis recitare debeat.

( Ex epist. Cyril. ad Joannem Antioch. ) Ego N. hac scriptura quam manu mea perscripsi, profiteor sequens sanctum judicium Patrum Nicaenae synodi trecentorum decem et octo, vel Chalcedonensis synodi universale concilium, cujus definitionem sedes apostolica confirmavit: quod etiam beatissimi papae Leonis epistola ad sanctae memoriae Flavianum Constantinopolitanae urbis episcopum nostrum data praedicatione lucidissimae veritatis exposuit. Confiteor unum eumdemque Dominum nostrum Jesum Christum unigenitum Dei patris perfectum: eumdem in deitate perfectum, eumdem in humanitate Deum vere, et hominem vere. Ipsum eumdemque ex anima rationali et carne consubstantialem Patri secundum deitatem, consubstantialem nobis eumdem secundum humanitatem, in omnibus similem nobis absque peccato: ante saecula quidem de Patre genitum secundum deitatem: in novissimis vero diebus eumdem propter nos et propter nostram salutem de virgine Maria, quae eumdem Deum peperit secundum humanitatem, unum eumdemque Chritum Filium Dei Dominum unigenitum in duabus naturis, inconfuse, inconvertibiliter, individue, et inseparabiliter cognitum, nequaquam naturarum differentia sublata propter unitionem, sed potius salva manente proprietate utriusque naturae, in unam non in duas concurrisse personas. Sed unum eumdemque Filium unigenitum Deum, verum Dominum Jesum Christum, sicut olim prophetae de eo, vel ipse nos Christus per semetipsum Dominus erudivit. Qui autem ita non sentiunt, cum Nestorio et Eutyche, vel eorum sectatoribus aeterno anathemate dignos esse pronuntio.

CAP. CCXXXIII.-- De damnatis episcopis, et post reconciliatis.

Joannes Chrysostomus a duabus synodis orthodoxorum episcoporum fuit dijudicatus, sed iterum fuit restitutus. Marcellus episcopus Ancyrae Galatiae depositus fuit, sed postmodum proprium recepit episcopatum. Asclepius dijudicatus a synodo, Ecclesiam suam postea recepit. Lucianus episcopus Adrianopolites, damnatus a papa Julio, recepit Ecclesiam sui episcopatus. Cyrillus Hierosolymitanus episcopus depositus fuit, postea reconciliatus est Ecclesiae suae. Simili modo et Polychronium ejusdem Ecclesiae Hierosolymitanae pontificem Xistus papa damnavit, et iterum ipse eum reconciliavit. Innocentius papa Photinum damnavit episcopum, sed ipse postea eum in proprium restituit locum Ecclesiae suae. Misenum episcopum a Felice papa damnatum, Gelasius papa successor illius et communicavit, et Ecclesiae suae restituit. Leontius dum esset presbyter depositus fuit, sed postea in Antiochia patriarcha exstitit. Gregorius vero quartus papa Theodosium, quem Eugenius ejus antecessor presbyterii honore privaverat, sanctae Ecclesiae Signinae consecravit episcopum. Ybas namque episcopus dijudicatus fuit, sed sancta synodus canonice suam illi restituit Ecclesiam. Rothadum vero episcopum sanctae Suessoniensis Ecclesiae, a synodo cui Carolus interfuit rex condemnatum, et Soffrenum Placentinum episcopum merito reprobatum, Nicolaus papa ambos reconciliavit.

De episcoporum transmutatione.

Quia vero episcoporum plurimi ex aliis civitatibus ad alias propter necessitatem seu utilitatem temporum sunt migrati et transmutati, quorum nomina haec sunt: Peregines in Petris est ordinatus episcopus, sed quoniam cives ejus civitatis eum suscipere noluerunt, Romanae civitatis episcopus jussit eum inthronizari in Corintho metropoli, defuncto ejus episcopo eique donec vixit Ecclesiae praefuit. Dosideum Seleuciae episcopum, Alexander Antiochenus episcopus in Tharsum Ciliciae transmutavit. Reverentius ab Argis Phoeniciae in Tyrum transmigratus est. Joannes de Gordolinia mutatus est in Proconixum, et ei praesedit Ecclesiae. Palladius ab Helinopoli mutatus est in Asponam. Alexander, ab alia Helinopoli, in Andrinopolim mutatus est. Gregorius Nazianzenus prius civitatis Cappadociae fuit episcopus quae Sasima dicitur, deinde a beato Basilio et aliorum episcoporum consensu in Anzianco constitutus est. Meletius prius Sebastiae Ecclesiae praefuit, et postea Antiochiae praesul est constitutus. Theusebius ab Apamia Asiae transfertur in Eudoxiopolim, quae dudum Salambria vocabatur. Polycarpus, de urbe ante Pristena Mysiae, in Nicopolim Thraciae mutatus est. Hierophilus, de Trapezopoli Frisiae, transmigratus est in Platinopolim Thraciae. Optimus, ab Agardamia Frigiae, in Antiochiam Pisidiae transmigratus est. Silvanus, a Philippopoli Thraciae, mutatus est in Troadam.

FINIS LIBRI PRIMI.

LIBER SECUNDUS. INDEX CAPITULORUM CAP. I. De ordinationibus presbyterorum et reliquorum ordinum. II. Quae presbyteri necessaria discere et scire debeant. III. De eadem re. IV. Quod ordinationes fieri non debeant nisi in loco certo et religioso. V. Quod Abraham primus sit appellatus presbyter, et quare presbyteri nominentur. VI. Quod nullus ex ecclesiastico ordine absolute debeat ordinari. VII. Quod sub aspectu audientium ordinationes celebrari non debeant. VIII. Quod turbis electionem promovendorum facere non liceat. IX. Quod episcopum vel presbyterum ante triginta annos ordinare non liceat. X. De presbyteris qui ante triginta annos ordinantur. XI. Quod ante XXV annos diaconi non sint ordinandi. XII. Quod in veteri lege praecipiatur ut ante XXV annos levitae in tabernaculo non servirent. XIII. De presbyteris qui sine examine sunt provecti. XIV. De eo qui sibi volens aliquod membrum truncaverit. XV. De clericis qui a medicorum incisione claudi efficiuntur. XVI. De illis qui invident fratrum provectionibus. XVII. Ut seditionarii non ordinentur. XVIII. Quod illitteratus, et aliquo membro imminutus, provehi non debeat. XIX. De filiis concubinarum. XX. Ut daemonibus similibusque passionibus irretiti sacra tractare non debeant. XXI. Ut de servili conditione, nisi prius a dominis propriis libertatem habeant, nulli ordinentur. XXII. De eadem re. XXIII. De bonis illorum qui a dominis propriis libertate donantur. XXIV. Ut servus, nesciente domino suo, ordinari non debeat. XXV. De his qui libertatem a dominis suis ita percipiunt, ut nullum sibi obsequium retentent. XXVI. De servis ordinandis secundum ecclesiastica mandata, quoniam ingenui fieri debeant. XXVII. De eadem re. XXVIII. De eadem re. XXIX. De eadem re. XXX. Exemplar libertatis de proprio servo. XXXI. De servorum ordinatione. XXXII. De ecclesiarum servis. XXXIII. Ut poenitentes et digami non promoveantur. XXXIV. Energumeni non solum non assumendi sunt ad clerum, sed inventi ab officio removendi. XXXV. Ut nullus ex poenitentibus ordinetur. XXXVI. De actoribus et procuratoribus, si ordinari debeant. XLIV. De presbyteris et diaconibus qui sine litteris XXXVII. Ut de poenitentibus nullus admittatur ad clerum. XXXVIII. Laicus, si secundo uxorem duxerit, clericus non fiat. XXXIX. Ut nullus episcopus alterius parochianum retinere praesumat. XL. Ut ab alieno episcopo ordinatus in clero non maneat. XLI. De quodam episcopo qui alterius episcopi clericum, eo nolente, ordinaverat. XLII. Ut nemo clericum alienum suscipiat, sine voluntate episcopi sui. XLIII. Ut nullus episcopus alienum clericum sine litteris sui episcopi suscipiat. episcopi sui ambulant. XLV. De eadem re. XLVI. Ut quisque ordinatur litteras ab ordinatore suo accipiat. XLVII. Ut ordinatus quisque in illis locis permaneat ad quae ordinatus est. XLVIII. De presbytero qui confessus fuerit quod ante ordinationem peccaverit. XLIX. De eadem re. L. Ut nullus presbyter absque sacerdotalibus vestimentis missam celebret. LI. Ut clericus inter tentationes ab officio non declinet. LII. Ut omnis presbyter in sua ecclesia singulis Dominicis diebus aquam benedicat. LXII. Ut omnis presbyter parochianis suis Symbolum LIII. Item de aqua benedicenda. LIV. Ut missae peculiares in diebus solemnibus non fiant. LV. De ministerio presbyterorum, vel quid eis commissum sit. LVI. Ut singuli presbyteri singulos habeant clericos. LVII. Quod presbyterorum fides primum discutienda sit. LVIII. De eadem re. LIX. Quod in primis praedicandum sit qualiter credere debeant. LX. De eadem re. LXI. De eadem re. et Orationem Dominicam insinuet. LXIII. De eadem re. LXIV. De dilectione Dei et proximi. LXV. De criminibus quibus homines cum diabolo deputantur. LXVI. Ut de auditorio nullus egrediatur sacerdote verbum faciente. LXVII. De eadem re. LXVIII. De eadem re. LXIX. De precibus post allocutionem. LXX. Ut omnis presbyter in diebus festis populum admoneat quas preces ad Deum fundere debeat. LXXI. Ut presbyteri plebes admoneant ut bubulcos et porcarios in principalibus festis ad missam venire permittant. LXXX. Ut nullus ordinatus per sancta discurrat, LXXII. De admonitione presbyterorum. LXXIII. Quomodo unusquisque orare debeat. LXXIV. De filiis, quomodo parentibus obedire debeant. LXXV. De illis qui principales festivitates in villis celebrant. LXXVI. De eadem re. LXXVII. Ut presbyteri plebibus annuntient qui dies sint feriandi per annum. LXXVIII. Ut presbyteri cum festivitates annuntient, vigiliarum non obliviscantur. LXXIX. Ut ad salutationes sacerdotales, ad missam, omnes devote respondeant. ecclesiae suae cura derelicta. LXXXI. De Dominica die qualiter sit veneranda. LXXXII. Item de die Dominica. LXXXIII. De eadem re. LXXXIV. De eadem re. LXXXV. De eadem re. LXXXVI. De eadem re. LXXXVII. De eadem re. LXXXVIII. Ut nullus in Dominicis diebus genua flectat. LXXXIX. Ut presbyteri privatim fidelibus desiderantibus benedicant, et ut omnis presbyter per familias, per agros, per privatas domos habeat facultatem benedictiones aperire. XCIX. Ne presbyteri causa legationis per diversa XC. Ut presbyteri benedictionem episcopalem super plebem facere non debeant. XCI. Ut nullus presbyter alterius plebesanum eo nolente recipiat. XCII. De alterius presbyteri plebesano. XCIII. De ordinatis et reliquis fidelibus, quod sine licentia sui episcopi nil agere debeant. XCIV. De eadem re. XCV. De eadem re. XCVI. Quod non liceat clericum in duarum civitatum simul conscribi ecclesiis. XCVII. De ordinatis, ne de civitate in civitatem contra jus canonum transferantur. XCVIII. De eadem re. mittantur loca, cura animarum relicta. C. Quod presbyteri assidue legere debeant. CI. Ut presbyteri sine horariis non vadant. CII. Ut clericus artificio honesto victum quaerat. CIII. De eadem re. CIV. De presbyteris, matutinali officio expleto quid agere debeant. CV. De eadem re. CVI. Quod magnum periculum sit aliquem fieri judicem vitae alienae, qui nescit suam temperare. CVII. Ut presbyteri juxta ecclesiam illorum hospitentur. CVIII. De presbytero, si uxorem acceperit, deponatur. CIX. De eadem re. CX. De eadem re. CXI. De eadem re. CXII. De eadem re. CXIII. Ut ancillae a cellario presbyterorum removeantur. CXIV. Quod diaconi, sicut episcopus et presbyter, cessare debeant ab opere conjugali. CXV. De eadem re. CXVI. De eadem re. CXVII. De incontinentibus. CXVIII. De ordinatis, si capti fuerint in fornicatione, perjurio aut furto. CXIX. De ordinatis, si usuras exercuerint. CXX. De eadem re. CXXI. De eadem re. CXXII. De eadem re. CXXIII. De eadem re. CXXIV. De eadem re. CXXV. Item de usurariis. CXXVI. Quid sit usura. CXXVII. De eadem re. CXXVIII. De eadem re. CXXIX. Ut nullus ex ecclesiastico ordine edendi vel bibendi causa tabernas ingrediatur. CXXX. Ut nullus ex sacro ordine cibi vel potus causa tabernas ingrediatur. CXXXI. De eadem re. CXXXII. Ut illi quibus uxores ducendi licitum non est, aliorum nuptias devitent. CXXXIII. Quod non oportet in bigami nuptiis prandere presbyterum. CXXXIV. De eadem re. CXXXV. De eadem re. CXXXVI. Ut nullus clericus in alia civitate suscipiatur sine commendatitiis epistolis. CXXXVII. De eadem re. CXXXVIII. De clericis fugitivis, ne ab aliis recipiantur. CXXXIX. Ut peregrini clerici sine litteris sui episcopi non recipiantur. CXL. Ut clerici in aliena civitate non maneant, nisi episcopus loci mores eorum praevideat. CXLI. De clericis et monachis qui sine litteris episcopi sui vagantur. CXLVIII. Nulli clericorum, ne subdiacono quidem, CXLII. De eadem re. CXLIII. Ut pauperibus et indigentibus auxilio, cum proficiscuntur, pacificis litteris sit subveniendum. CXLIV. Ut illi clerici qui in alias provincias suos sequuntur seniores, sine formata ministrare non permittantur. CXLV. Quod clerico non liceat alienas possessiones conducere aut saecularibus se negotiis immiscere. CXLVI. Ut nullus laicus presbyterum suum villicationi implicare praesumat. CXLVII. De illis presbyteris qui contra statuta canonum villici fiunt, et aliis sibi non concessis implicantur negotiis, vitiisque non admittendis. connubium carnale conceditur. CXLIX. De principibus qui solent suos sacerdotes judicandis ministeriis deputare. CL. De illis qui Deo servire disponunt, ut ad ministrationem domorum non accedant. CLI. Item si liceat aliquem ex clero conductorem privatorum fieri. CLII. Ut si quilibet ordinatus infra muros civitatis manens, et ad sacrificium quotidianum non venerit, clericus non habeatur. CLIII. De eadem re. CLIV. Quod omnes sacerdotes Domini oporteat doceri, ut caeteros instruant et sibi proficiant. CLV. Ut singuli presbyteri singulis annis suo episcopo de ministerio suo rationem reddant. CLVI. Ut omnis presbyter sibi subditos fidem discere constringat. CLVII. Qualem professionem presbyteros aut diaconos suo episcopo oporteat facere, quando per parochias constituuntur. CLVIII. Nulli monacho non sacerdoti, vel laico quantumlibet erudito praedicare permittitur. CLIX. Ut parochiarii clerici ab episcopis suis canones discant. CLX. Quod nulli sacerdotum canones liceat ignorare. CLXI. De presbyteris parochialibus, cum convenenerint, ut se inebriare non audeant. CLXII. De eadem re. CLXIII. De eadem re. CLXIV. De eadem re. CLXV. Ne clerici, necnon viri religiosi, ante horam tertiam convivia ineant. CLXVI. De presbyteris, ut hospitates sint. CLXVII. De eadem re. CLXVIII. Ut presbyteri plebes suas ut hospitales sint admoneant. CLXIX. Ut cibis sacerdotum semper lectio divina misceatur. CLXX. De clericis intemperate viventibus. CLXXI. De clericis scurrilibus. CLXXII. De eadem re. CLXXIII. Ut clericus fideijussor non sit. CLXXIV. Ut clericus barbam non nutriat. CLXXV. De clericis per creaturam jurantibus. CLXXXI. De presbytero qui pravis exemplis mala CLXXVI. De clericis qui adulationibus et proditionibus vacare deprehenduntur. CLXXVII. De ordinatis qui solent contra ecclesiastica mandata auribus principis molestiam inferre. CLXXVIII. De illis qui episcopis suis ne eos ad ampliorem honorem in Ecclesia sua promoveant, contradicunt CLXXIX. De presbytero certo crimine deposito, si de ministerio sibi interdicto aliquid agere praesumpserit. CLXXX. De presbytero vel diacono damnato, qui imperatoris auribus molestus exstiterit. de se suspicari permiserit. CLXXXII. De eadem re. CLXXXIII. Si clericus adversus clericum habet negotium, ut ad saecularia non recurrat judicia. CLXXXIV. De presbyteris qui a plebibus infamabuntur, quomodo purgari debeant. CLXXXV. Si aliquis ex ordinatis ab episcopo suo damnatus fuerit, ut non debeat ab aliquo defensari. CLXXXVI. De presbytero a populo accusato. CLXXXVII. De clericis convictis et confessis, si intra annum causam suam purgare contempserint, nulla vox eorum post audiatur CLXXXVIII. Ut nullus ex ordinatis laico jurare praesumat. CLXXXIX. Si presbyter aut diaconus in fornicatione, aut perjurio, aut furto captus fuerit, ab officio suspendatur. CXC. De ordinatis, si aliquis illorum percussor exstiterit. CXCI. De presbyteris qui propter suam negligentiam degradantur. CXCII. De ordinatis, si injuste degradati fuerint. CXCIII. De ordinatis qui episcopum proprium contemnunt. CXCIV. Si presbyter contra suum episcopum inflatus schisma fecerit, ut anathematizetur. CXCV. De illis qui aliquem ex ordinatis falso crimine appetierint. CXCVI. Ut criminator crimen criminati litteris comprehensum, ante accusationem episcopo suo repraesentet. CXCVII. Ut nullus ex ordinatis se proclamet in synodo nisi scriptis. CXCVIII. De clericorum accusatoribus, si unum ex objectis probare non potuerint, ad caetera non admittantur. CXCIX. De episcopo aut presbytero, si causa criminalis eis reputata fuerit, uomodo se expurgare debeant. CC. Ut clerici ab alienis judicibus non constringantur. CCI. Criminantem injuste et non probantem verberibus publice castigandum, et in exsilium deportandum. CCVIII. De clericis qui laicalibus vestimentis CCII. Ut si quis clericum accusaverit, et testimoniare non potuerit, accusator poenam accusati accipiat. CCIII. Ut sicut laici clericos in saecularibus in sua accusatione non recipiunt, ita nec ipsi in sacerdotum recipiantur. CCIV. Ut testimonium laici contra clericum nemo suscipiat. CCV. De ordinatis si accusati fuerint, quod testibus se excusare debuerint. CCVI. De substantia defuncti presbyteri, cujus esse debeat. CCVII. De presbyteris qui sine testamento discesserint. utuntur. CCIX. De eadem re. CCX. De clericis qui otiose in nundinis deambulant. CCXI. Ut nullus ex clero arma militaria portet. CCXII. Ut omnes clerici magis confidant in defensione Dei quam in armis. CCXIII. De illis qui ex ecclesiastico ordine, aut venantur, aut cum accipitribus jocantur. CCXIV. De servis Dei, ut omnes silvaticae vagationes cum canibus et accipitribus illis interdicantur. CCXV. Ut clericos discordantes episcopus sua potestate reconciliet. CCXVI. De clericis qui proruperint in mutuam caedem. CCXXV. De sacerdotibus qui adimplere suum ministerium CCXVII. De eadem re. CCXVIII. De officiis et ministeriis septem diaconorum cum subdiaconibus, et sequentium ordinum ministris observandis. CCXIX. De numero certo diaconorum. CCXX. De eadem re. CCXXI. Ut diaconi coram presbyteris non sedeant. CCXXII. De diaconibus qui se presbyteris anteponunt. CCXXIII. Ut exorcistae energumenis manus imponant. CCXXIV. De honore universis ordinibus competente. nesciunt, nec discere volunt, quod ab officio sint removendi. CCXXVI. Ut inter clericos non computentur qui sub nullius episcopi disciplina inveniuntur. CCXXVII. Exemplar formatae epistolae quae in Nicaena synodo a sanctis Patribus est formata et collaudata. CCXXVIII. De illo qui fugam fratris celaverit. CCXXIX. De illis qui presbyteros suos male tractaverint. CCXXX. Ut nomen papae in Ecclesiis sanctis recitetur. CCXXXI. Ut presbyter aut diaconus qui canonicus non est, sed in villis habitat, nusquam summas festivitates celebret, nisi in civitatibus.

Indicis capitulorum finis. CCXXXII. Ut presbyteris potestas praedicandi in suis plebibus concedatur. CCXXXIII. De clericis qui in rixa interficiuntur. CCXXXIV. De clericis qui a dominis suis liberi facti sunt. CCXXXV. De presbyteris qui parochias fugerint, in quibus locati sunt. CCXXXVI. De presbyteris qui crimine capitali accusantur, et collegas, quibus se excusare possint, non habent. CCXXXVII. De praedicatione presbyterorum. CCXXXVIII. De ecclesiasticis, si saeculares potestates habere desiderant. CCXXXIX. Ut viri veraces et Deum timentes in civitatibus et in publicis vicis decani constituantur.

LIBER SECUNDUS. DE SACRIS ORDINIBUS. ARGUMENTUM LIBRI.

Liber hic ordinationem, congruentem dignitatem, vitae qualitatem, officia, ministeriaque presbyterorum, diaconorum, reliquorumque ordinum ecclesiasticorum complectitur.

CAP. I.-- De ordinationibus presbyterorum, et reliquorum ordinum.

(Ex concil. Nannetensi, cap. 3.) Episcopus quando ordinationes facere disponit, omnes qui ad sacrum ministerium accedere volunt feria quarta ante ipsam ordinationem evocandi sunt ad civitatem, una cum archipresbyteris qui eos repraesentare debent. Et tunc episcopus e latere suo dirigere debet sacerdotes, et alios prudentes viros, gnaros legis divinae, et exercitatos in ecclesiasticis sanctionibus, qui ordinandorum vitam, genus, patriam, aetatem, institutionem, locum ubi educati sint, si sint bene litterati, si in lege Domini instructi, diligenter investigent: ante omnia si fidem catholicam firmiter teneant, et verbis simplicibus asserere queant. Ipsi autem quibus hoc committitur cavere debent ne aut favoris gratia, aut cujuscunque muneris cupiditate illecti, a vero devient, ut indignum, et minus idoneum ad sacros gradus suscipiendos episcopi manibus applicent. Quod si fecerint, et ille qui indigne accesserit ad altare removebitur, et illi qui donum sancti Spiritus vendere conati sunt, coram Deo jam condemnati, ecclesiastica dignitate carebunt. Igitur per tres continuos dies diligenter examinentur, et sic Sabbato qui probati inventi sunt episcopo repraesententur.

CAP. II.-- Quae presbyteri necessario discere et scire debeant.

( Ex dictis August. ) Quae ipsis sacerdotibus necessaria sint ad discendum, id est: liber sacramentorum, lectionarius, antiphonarius, baptisterium, computus, Canon poenitentialis, Psalterium, Homeliae per circulum anni Dominicis diebus, et singulis festivitatibus aptae. Ex quibus omnibus si unum defuerit, sacerdotis nomen vix in eo constabit, quia valde periculosae sunt evangelicae minae quibus dicitur: Si caecus caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt.

CAP. III.-- De eadem re.

(Ex epist. Zephyrini papae, fratribus per Aegyptum missa, cap. 10.) Ordinationes vero presbyterorum et levitarum tempore congruo, et multis coram astantibus solemniter agite, et probabiles ac doctos viros ad hoc opus constituite, ut illorum societate et adjumento plurimum gaudeatis.

CAP. IV.-- Quod ordinationes fieri non debeant, nisi in loco certo et religioso.

(Ex concil. Meldensi, cap. 6.) Hi qui ordinari petunt, nullatenus ordinentur, nisi in loco certo et religioso, vel etiam in civitate saltem uno anno immorentur, ut de vita et conversatione atque de doctrina illorum certitudo possit agnosci.

CAP. V.-- Quod Abraham primus sit appellatus presbyter, et quare presbyteri nominentur.

(Ex epist. Anacleti papae omnibus episcopis per Italiam constitutis missa, cap. 22.) Porro et Mosi praecipitur ut eligat presbyteros, id est seniores. Unde et in Proverbiis dicitur: Gloria senum canities. Haec vero canities sapientiam designat, de qua scriptum est: Canities hominum prudentia est. Cumque nongentos et amplius annos ab Adam usque ad Abraham vixisse homines legimus, nullus alius primus appellatus est presbyter, id est senior, nisi Abraham, qui multo paucioribus vixisse annis convincitur. Non ergo propter decrepitam senectutem, sed propter sapientiam, presbyteri nominantur. Initium enim sacerdotii Aaron fuit: licet Melchisedech prior obtulerit sacrificium Deo, et post hunc Abraham, Isaac et Jacob. Sed hi spontanea voluntate, non sacerdotali auctoritate, ista fecerunt.

CAP. VI.-- Quod nullus ex ecclesiastico ordine absolute debeat ordinari.

(Ex concil. Chalcedon. cap. 6.) Nullum absolute ordinari debere presbyterum aut diaconum, nec quemlibet in ecclesiastico gradu, nisi specialiter Ecclesiae civitatis, aut possessionis aut martyris, aut monasterii nomen, cui ordinandus est, pronuntietur. Qui vero absolute ordinantur, decrevit sancta synodus irritam haberi hujuscemodi manus impositionem, et nusquam posse ministrare, ad ordinantis injuriam.

CAP. VII.-- Quod sub aspectu audientium ordinationes celebrari non debeant.

(Ex concil. Laodicensi, cap. 4.) Quod non oporteat ordinationes sub aspectu audientium celebrari.

CAP. VIII.-- Quod turbis electionem promovendorum facere non liceat.

(Ex eodem, cap. 13.) Quod non sit permittendum turbis electiones eorum facere qui sunt ad sacerdotium provehendi.

CAP. IX.-- Quod episcopum vel presbyterum ante triginta annos ordinare non liceat.

(Ex concil. Agathens., cap. 7.) Episcopum vero, vel presbyterum ante triginta annos, id est antequam ad viri perfecti aetatem perveniat, nullus metropolitanorum ordinare praesumat: ne per aetatem, quod aliquoties evenit, aliquo errore detineantur.

CAP. X.-- De presbyteris qui ante XXX annos ordinantur.

(Ex decr. Fabian. papae Orientalib. missis.) Si quis triginta aetatis suae non impleverit annos, nullo modo presbyter ordinetur, etiam si valde sit dignus: quia et ipse Dominus tricesimo anno baptizatus est, et sic coepit docere. Oportet ergo eum qui ordinandus est, usque ad hanc aetatem legitimam consecrari.

CAP. XI.-- Quod ante XXV annos diaconi non sint ordinandi.

(Ex concil. Carthag., cap. 16.) Placuit ut ante viginti quinque annos aetatis, nec diaconi ordinentur, nec virgines consecrentur, et ut lector populum non salutet.

CAP. XII.-- Quod in veteri lege praecipiatur ut ante vigesimum quintum annum Levitae in tabernaculo non servirent.

(Ex concil. Toletano, cap. 20.) In veteri lege ab anno vigesimo et quinto Levitae in tabernaculo servire praecipiuntur, cujus auctoritatem in canonibus sancti Patres secuti sunt. Nos et divinae legis, et conciliorum praecepti immemores, infantes et pueros Levitas facimus ante legitimam aetatem, ante experientiam vitae. Ideoque ne ulterius fiat a nobis, et divinae legis et canonum admonemur sententiis: sed viginti quinque annorum aetatis Levitae consecrentur, et triginta annorum presbyteri ordinentur: ita ut secundum apostolicum praeceptum probentur primum, et sic ministrent, nullum crimen habentes.

CAP. XIII.-- De presbyteris qui sine examine sunt provecti.

(Ex concil. Nicaen., cap. 9.) Si qui presbyteri sine examine sunt provecti, vel cum discuterentur peccata sua confessi sunt, et homines contra canones commoti, manus confessis imponere tentaverunt, tales regula non admittit: quia quod irreprehensibile est catholica defendit Ecclesia.

CAP. XIV.-- De eo qui sibi volens aliquod membrum truncaverit.

(Ex decr. Innocentii papae, cap. 28.) Qui igitur partem digiti sibi abscidit volens, hunc ad clerum canones non admittunt. Cui vero casu hoc accidit, etsi in clero fuerit repertus, non abjici.

CAP. XV.-- De clericis qui a medicorum incisione claudi efficiuntur.

(Ex concil. Hilerdensi, cap. 20.) Si quis in infirmitate positus clericus, et medicorum incisione claudus efficitur, promoveri ad sacros ordines eum non denegamus.

CAP. XVI.-- De illis qui invident fratrum provectionibus.

(Ex concil. Africano, cap. 54.) Clericus invidens fratrum provectionibus, donec in vitio est, non promoveatur.

CAP. XVII.-- Ut seditionarii non ordinentur.

(Ex eodem, cap. 67.) Seditionarios nunquam ordinandos clericos, sicut nec usurarios vel injuriarum suarum ultores.

CAP. XVIII.-- Quod illiteratus et aliquo membro imminutus provehi ad sacros ordines non debeat.

(Ex epist. Gelasii papae, cap. 16.) Illitteratos quoque, aut aliqua parte corporis imminutos, nullus praesumat ad clerum provehere. Quia nec litteris carens, sacris esse potest aptus officiis, et vitiosum nihil Deo prorsus offerri legalia praecepta sanxerunt. Similiter qui seipsos abscindunt.

CAP. XIX.-- De filiis concubinarum.

(Ex concil. Aurelian., cap. 10.) De his qui ex concubinis filios habent, et uxores legitimas post-habuerunt, et, defunctis uxoribus, sibi concubinas publice sociant, id observandum censuimus, ut sicut eos qui jam clerici per ignorantiam ordinati sunt non removemus, ita statuimus ne ulterius ordinentur.

CAP. XX.-- Ut daemonibus similibusque passionibus irretiti sacra tractare non debeant.

(Ex epist. Gelasii papae, cap. 19.) Usque adeo sane comperimus illicita quaeque prorumpere, ut daemonibus similibusque passionibus irretitis mysteria sacrosancta tractare tribuatur. Et post pauca: Si corpore sauciatum aut debilem nequaquam sancta contingere lex divina permisit, quanto magis doni coelestis dispensatores esse non convenit, quod est deterius, mente perculsos.

CAP. XXI.-- Ut de servili conditione, nisi prius a dominis propriis libertatem habeant, nulli ordinentur.

(Ex concil. Triburien., cap. 25.) Ut nulli de servili conditione ad sacros ordines promoveantur, nisi prius a dominis propriis legitimam libertatem consequantur. Cujus libertatis charta ante ordinationem in ambone publice legatur, et si nullus contradixerit, rite consecrabuntur. Porro servus non canonice consecratus, postquam de gradu deciderit, ejus sit conditionis, cujus fuerat ante gradum.

CAP. XXII.-- De eadem re.

(Ex decret. Leonis papae, cap. 1.) Admittuntur passim ad ordinem sacrum quibus nulla natalium, nulla morum dignitas suffragatur: et qui a dominis suis libertatem consequi minime potuerunt, ad fastigium sacerdotii, tanquam servilis vilitas hunc honorem jure capiat, provehuntur: et probari Deo posse creditur, qui domino suo necdum probare se potuit. Et post pauca: Debet enim esse immunis ab aliis, qui divinae militiae fuerit aggregandus, ut a castris Dominicis, quibus nomen ejus ascribitur, nullis necessitatum vinculis abstrahatur.

CAP. XXIII.-- De bonis illorum qui a dominis propriis libertate donantur.

(Ex concil. Toletano, cap. 2.) De rebus vero illorum, vel peculiari, quia dominis propriis libertate donantur, ut ad gradus ecclesiasticos promoveri debeant, statutum est, ut in potestate dominorum consistat quidquid ante libertatem habuerunt, utrum illis concedere voluerint, an sibi retinere.

CAP. XXIV.-- Ut servus, nesciente domino suo, ordinari non debeat.

(Ex concil. Aurelian., cap. 5.) Servus si absente aut nesciente domino, episcopo sciente quod servus sit, diaconus aut presbyter fuerit ordinatus, ipso in clericatus officio permanente, episcopus cum suo domino duplici satisfactione compenset. Si vero episcopus eum servum nescierit, qui testimonium perhibent, aut eum supplicaverint ordinari, simili redhibitione teneantur obnoxii.

CAP. XXV.-- De his qui libertatem a dominis suis ita percipiunt, ut nullum sibi obsequium retentent.

(Ex concil. Tolet., cap. 73.) Quicunque libertatem a dominis suis ita percipiunt, ut nullum sibimet in eis obsequium patronus retentet, isti, si sine crimine capitali sunt, ad clericatus ordinem liberi suscipiantur: quia directa manumissione absoluti esse noscuntur. Qui vero retento obsequio manumissi sunt, pro eo quod adhuc patroni servituti tenentur obnoxii, nullatenus sunt ad ecclesiasticum ordinem promovendi, ne, quando voluerint eorum domini, fiant ex clericis servi.

CAP. XXVI.-- De servis ordinandis secundum ecclesiastica mandata, quomodo ingenui fieri debeant.

(Ex concil. Remensi, cap. 1.) Auctoritas ecclesiastica patenter admonet, insuper et majestas regia canonicae religioni assensum praebet, ut quemcunque ad sacros ordines ex familia propria promovere Ecclesia quaeque delegerit, in praesentia sacerdotum canonicorum simul et nobilium laicorum, ejus cui subjectus est subscriptione et manumissione sub libertatis testamento solemniter roboretur. Idcirco ego Burchardus, Deo annuente Wormaciensis Ecclesiae episcopus, quemdam Ecclesiae nostrae famulum, nomine Eberhardum, sacris ordinibus oblatum, ad altaris cornu, nobilium virorum in praesentia, per hoc auctoritatis testamentum statuo, ita ut ab hodierno die et tempore bene ingenuus, atque ab omni servitutis vinculo securus permaneat, tanquam si ab ingenuis fuisset parentibus procreatus vel natus: eamdemque pergat partem quamcunque volens canonice elegerit, ita ut deinceps nec nobis neque successoribus nostris ullum debeat noxiae conditionis servitium, sed omnibus diebus vitae suae sub certa plenissimaque ingenuitate, sicut alii qui ejusdem sunt ingenuitatis, per hunc manumissionis atque ingenuitatis titulum, bene semper ingenuus atque securus existat. Suum vero peculiare quod habet, aut quod abhinc assequi poterit, faciat inde secundum canonicam auctoritatem libere quidquid voluerit. Et ut haec ingenuitatis pagina inviolabilem obtineat firmitatem, manu propria illam roboravimus.

CAP. XXVII.-- De eodem.

( Ex concil. Toletano. ) Debent autem suprascriptae ingenuitatis chartae non solum nomen illius qui has fieri rogat, sed etiam nomina sacerdotum et nobilium laicorum qui ibi fuerint, in ordine digesta, cum signis propria manu impressis continere. Nam sine horum astipulatione, pagina auctoritate testium nudata pro nihilo deputatur. Oportet etiam ut locum, diem, annum, et principem, et indictiones in fine vel in margine adnotatas habeant in hunc modum: Actum in illa civitate in domo sancti Petri, Kalendis illis, anno Dominicae incarnationis, illo regnante, illo rege, et praesidente in cathedra supradictae civitatis episcopo illo, vel in monasterio illo, indictione illa, in Dei nomine feliciter, Amen. Ait enim Romana auctoritas: Quaecunque leges sine die et consule fuerint prolatae, non valeant.

CAP. XXVIII.-- De eodem.

( Ex eodem concilio. ) Instruendi sunt praeterealaici, ut sciant quod nullatenus alio loco manumittere proprios possunt servos, quos Dominicis castris aggregari decreverunt, nisi in sacrosancta Ecclesia ordine supra notato. Quomodo enim clerici extra Ecclesiam libertatem consequi possunt, qui a lege mundana extranei sunt? Et quibus interdicitur ne ad saeculare judicium procedant, quomodo saeculari judicio a jugo servitutis absolvuntur? Sed fortasse dicit aliquis: Clericus fieri non permittitur, nisi ante susceptum clericatus officium, ingenuitatis dignitate potiatur. Re vera verum dicit. Et ideo quod infirmari vel vituperari potest, praecaveri debet.

CAP. XXIX.-- De eodem.

( Ex eodem concilio. ) Non solum autem qui ad clericatus ordinem promovendi sunt, in Ecclesia manumittendi sunt, verumetiam hi quos quisque pro remedio animae suae emancipari vult: quia sic scriptum quippe est in pacto Francorum.

CAP. XXX.-- Exemplar libertatis de proprio servo.

( Ex eodem concilio. ) Qui debitum sibi nexum, atque competens relaxat servitium, praemium in futuro apud Dominum sibi provenire non dubitet. Quapropter ego in Dei nomine ill., pro remedio animae meae, vel aeterna retributione, in ecclesia sancti Petri, vel illius sancti, sub praesentia episcopi, vel sacerdotum ibi consistentium, ac nobilium laicorum, ante cornu altaris istius ecclesiae absolvo servum meum ill. per hanc chartam absolutionis et ingenuitatis ab omni vinculo servitutis, ita ut ab hac die et deinceps ingenuus sit, et ingenuus permaneat, tanquam si ab ingenuis parentibus fuisset natus vel procreatus. Eam pergat partem quam maluerit, vel quam ei auctoritas canonica permittit, et sicut alii ingenui vitam ducat ingenuam. Nulli autem haeredum meorum ac prohaeredum, nec cuicunque personae alii quidquam aebeat servitutis, vel libertatis obsequium, nisi soli Deo, cui omnia subjecta sunt, vel pro cujus amore ipsum devotus ad ejus servitium obtuli. Peculiare vero suum quod ei dominus dederit, vel deinceps Deo auxiliante laborare potuerit, concessum in perpetuum habeat, ut inde faciat quidquid illi placuerit, secundum ecclesiasticas sanctiones. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse, aut aliquis de haeredibus meis, vel quaelibet opposita persona contra hanc ingenuitatis chartam venire tentaverit, aut eam quolibet modo infringere voluerit, in primis iram Dei incurrat, et a liminibus sanctae Dei Ecclesiae extraneus efficiatur, et insuper cui litem intulit sexaginta solidos persolvat, et quod repetit evindicare non valeat, sed praesens ingenuitas, mea vel aliorum bonorum hominum manibus roborata, cum astipulatione subnixa, omni tempore maneat inconvulsa.

CAP. XXXI.-- De servorum ordinatione.

(Ex eodem cap. 82.) De servorum ordinatione, qui passim ad gradus ecclesiasticos indiscrete promoventur, placuit omnibus cum sacris canonibus concordare debere, et statutum est ut nullus episcoporum deinceps eos ad sacros ordines promovere praesumat, nisi prius a dominis propriis libertatem consecuti fuerint: et si quilibet servus dominum suum fugiens, aut latitans, aut adhibitis testibus munere conductis, vel corruptis, aut qualibet calliditate vel fraude ad gradus ecclesiasticos pervenerit, decretum est ut deponatur, et dominus ejus eum recipiat. Si vero avus, aut pater, ab alia patria in aliam migrans, in eadem provincia filium genuerit, et ipse filius ibidem educatus, et ad gradus ecclesiasticos promotus fuerit, et utrum servus sit ignotum sit, et postea veniens dominus illius legibus eum acquisierit, sancitum est ut si dominus ejus illi libertatem dare voluerit, in gradu suo permaneat. Si vero eum catena servitutis a castris Dominicis abstrahere voluerit, gradum amittat: quia juxta sacros canones vilis persona manens sacerdotii dignitate fungi non potest.

CAP. XXXII.-- De ecclesiarum servis.

(Ex eodem concilio, cap. 33.) De ecclesiarum vero servis communi sententia est decretum, ut archiepiscopi per singulas provincias constituti nostram auctoritatem sequantur: suffraganei autem illorum exemplar illius penes se habeant, et quandocunque, de familia Ecclesiae, utilis inventus aliquis ordinandus est, in ambone ipsa auctoritas coram populo legatur, et coram sacerdotibus et omni clero ante cornu altaris, sicut in nostra auctoritate continetur, remota qualibet calliditate, libertatem consequatur: et tunc demum ad gradus ecclesiasticos promoveatur.

CAP. XXXIII.-- Ut poenitentes vel digami non promoveantur.

(Ex concil. Aurelaten., cap. 3.) Ut digami vel poenitentes, vel repudiatarum mariti, ad sacerdotium non promoveantur.

CAP. XXXIV.-- Energumeni non solum non assumendi sunt ad clerum, sed inventi ab officio removendi.

(Ex concil. Araus., cap. 6.) Energumeni non solum non assumendi sunt ad ullum ordinem clericatus, sed etiam illi qui ordinati sunt ab imposito officio repellendi sunt.

CAP. XXXV.-- Ut nullus ex poenitentibus ordinetur.

(Ex concil. Carthag., cap. 68.) Ex poenitentibus quamvis bonus, clericus non ordinetur. Si per ignorantiam episcopi factum fuerit, deponatur a clero: quia se ordinationis tempore non prodidit fuisse poenitentem.

CAP. XXXVI.-- De actoribus et procuratoribus, si ordinari debeant.

(Ex eodem, cap. 9.) Magnus episcopus Astuagensis dixit: Quid dilectioni videtur vestrae, procuratores et actores etiam seu curatores pupillorum si debeant ordinari? Gratus episcopus dixit: Si, post deposita universa et reddita ratiocinia, actus vitae ipsorum fuerint comprobati in omnibus, debent et cum laude cleri, si postulatus fuerit, honore munerari. Si enim ante libertatem negotiorum vel officiorum, ab aliquo sine consideratione fuerint ordinati, Ecclesia infamatur. Universi dixerunt: Recte omnia statuit sanctitas tua, ideoque ita nostra est quoque sententia.

CAP. XXXVII.-- Ut de poenitentibus nullus admittatur ad clerum.

(Ex concil. Toletan. 1, cap. 1.) Item placuit ut poenitentes non admittantur ad clerum, nisi tantum, si necessitas aut usus exegerit, inter ostiarios deputentur, vel inter lectores, ita ut Evangelia et Apostolum non legant. Si qui autem ante ordinati sunt subdiacones, inter subdiacones habeantur, ita ut manum non imponant, aut sacra contingant. Ex eo vero poenitente dicimus, qui post baptismum, aut pro homicidio, aut pro diversis criminibus gravissimisque peccatis publicam poenitentiam gerens sub cilicio, divino fuerit reconciliatus altario.

CAP. XXXVIII.-- Laicus, si secundo uxorem duxerit, clericus non fiat.

(Ex concil. Aurelian., cap. 8.) Si quis de laicis, post uxorem, aliam cujuscunque conditionis cognoverit mulierem, in clerum nullatenus admittatur.

CAP. XXXIX.-- Ut nullus episcopus alterius parochianum retinere praesumat.

(Ex decr. Adrian. pap., cap. 15.) Nullus episcopus alterius parochianum praesumat retinere aut ordinare absque ejus voluntate, vel judicare: quia sicut irrita erit ejus ordinatio, ita et dijudicatio; quoniam censemus nullum alterius judicis, nisi sui sententia teneri. Nam qui eum ordinare non potuit. nec judicare ullatenus potest.

CAP. XL.-- Ut ab alieno episcopo ordinatus in clero non maneat.

(Ex concil. Mogunt., cap. 4.) Ordinatus clericus ab alio episcopo, non deprecante vel consentiente suo, in clero non maneat.

CAP. XLI.-- De quodam episcopo qui alterius episcopi clericum, eo nolente, ordinaverat.

(Ex concil. Afric., cap. 42.) Epigonius episcopus dixit: In multis conciliis hoc statutum est, etiam nunc hoc confirmandum est a vestra prudentia, fratres beatissimi, ut clericum alienum nullus sibi praeripiat episcopus, praeter ejus arbitrium cujus fuerit clericus. Dico autem Julianum, qui ingratus est Dei beneficiis per meam parvitatem in se collatis, ita temerarium et audacem exstitisse, ut eum qui a me baptizatus est, cum esset puer egentissimus, mihi ab eodem commendatus, cumque multis annis a me aleretur, atque incresceret, hunc, ut dixi, baptizatum esse in ecclesia mea per manum parvitatis meae constat: idem in dioecesi Mepaliensi lector esse coeperat, imo annis ferme duobus legerat, nam nescio quo contemptu immanissimo idem Julianus eum arripuit, quem dicitur quasi proprium civem sui loci Vazaritani me inconsulto usurpare. Nam et diaconem illum ordinavit. Hoc si liceat, pateat haec licentia a vobis, beatissimi fratres. Sin minus, tam impudens cohibeatur, ne se misceat communioni cujusquam. Numidius episcopus dixit: Si, non postulata neque consulta tua dignatione, id videtur fecisse Julianus, judicamus omnes inique factum, atque indigne. Quapropter nisi idem Julianus correxerit errorem suum, et cum satisfactione eumdem clericum, quem fuerat ausus ordinare, revocaverit tuae plebi, contra statuta concilii faciens, contumaciae suae separatus a nobis excipiet judicium. Epigonius episcopus dixit: Aetate pater, et ipsa promotione antiquissimus, vir laudabilis, frater et collega noster Victor, vult hanc petitionem generalem omnibus effici.

CAP. XLII.-- Ut nemo clericum alienum suscipiat sine voluntate sui episcopi.

(Ex conc. Carthag., cap. 20.) Ut clericum alienum, nisi concedente proprio episcopo, nemo audeat vel retinere, vel promovere in ecclesia sibi credita, clericorum autem nomen etiam lectores, et psalmistae, et ostiarii retinent.

CAP. XLIII.-- Ut nullus episcopus alienum clericum sine litteris episcopi sui suscipiat.

(Ex eodem conc., cap. 6.) Privatus episcopus Begesilitanus dixit: Suggero sanctitati vestrae ut statuatis non licere clericum alienum ab aliquo suscipi sine litteris episcopi sui, neque apud se retinere nec laicum usurpare sibi de plebe aliena, ut eum ordinet sine conscientia ejus de cujus plebe est. Gratus episcopus dixit: Hoc observare pacem custodit. Nam in mensa concilii sanctissimi Sardinensis similiter statutum est, ut nemo alterius plebis hominem usurpet. Sed si forte erit necessarium, petat a collega suo, et consensum habeat.

CAP. XLIV.-- De presbyteris et diaconibus qui sine litteris episcopi sui ambulant.

(Ex conc. Agathensi, cap. 5.) Presbyter et diaconus, aut clericus, si sine antistitis sui epistolis ambulat, communionem ei nullus impendat.

CAP. XLV.-- De eadem re.

(Ex conc. Laodic., cap. 41.) Quod non oporteat sacerdotem, vel clericum, sine litteris proficisci canonicis.

CAP. XLVI.-- Ut quisque ordinatus litteras ab ordinatore suo accipiat.

(Ex conc. Milivitano, cap. 14.) Deinde placuit, ut quicunque deinceps ab episcopis ordinantur, litteras accipiant ab ordinatoribus suis, manu eorum subscriptas, continentes annum Domini et diem, ut nulla altercatio de posterioribus vel anterioribus oriatur.

CAP. XLVII.-- Ut ordinatus quisque in illis locis permaneat ad quae ordinatus est.

(Ex conc. Aurel., cap. 2.) De his qui in quibuscunque locis ordinati fuerint ministri, in ipsis locis perseverent.

CAP. XLVIII.-- De presbytero qui confessus fuerit quod ante ordinationem peccaverit.

(Ex concil. Cabillon., cap. 5.) Si quis presbyter ante ordinationem peccaverit, et post ordinationem peccatum confessus fuerit, quod ante erraverit, non offerat, sed tantum pro religione nomen presbyteri portet. Si autem non ipse confessus, sed ab alio publice fuerit convictus, nec hoc ipsum habeat ut nomen presbyteri portet. Similiter et de diaconibus observandum est, ut si ipse confessus fuerit, ordinem subdiaconi retineat.

CAP. XLIX.-- De eodem.

(Ex concil. Neocaesariensi, cap. 8.) Presbyter si praeoccupatus corporali peccato promoveatur, et confessus fuerit de se quod ante ordinationem deliquerit, oblata non consecret, manens in reliquis officiis propter studium bonum. Quod si de se ipse non fuerit confessus, et argui manifeste nequiverit, potestatis suae judicio relinquatur.

CAP. L.-- Ut nullus presbyter absque sacerdotalibus vestimentis missam celebret.

(Ex concil. Remensi, cap. 4.) Ut nullus presbyter absque amictu, alba, et stola, et fanone, et casula ullatenus praesumat missam celebrare: et haec sacra vestimenta mundissima sint, et in nitido loco infra ecclesiam collocentur: nec unquam presbyter his indutus extra ecclesiam exeat: quia hoc divina lex prohibet.

CAP. LI.-- Ut clericus inter tentationes ab officio non declinet.

(Ex concil. Carthag., cap. 50.) Clericum inter tentationes ab officio declinantem, vel negligentius agentem, ab ipso officio dicunt removendum.

CAP. LII.-- Ut omnis presbyter in sua ecclesia singulis Dominicis diebus aquam benedicat.

(Ex concil. Nannetensi, cap. 5.) Omnibus diebus Dominicis quisque presbyter in sua ecclesia ante missarum solemnia aquam benedictam faciat in vase nitido, et tanto mysterio convenienti, de qua populus intrans ecclesiam aspergatur, et atrium ejusdem ecclesiae cum crucibus circumeundo similiter aspergat, et pro animabus ibidem quiescentibus oret. Et qui voluerit in vasculis suis accipiat ex ipsa aqua, et per mansiones, et agros, et vineas, super pecora quoque sua, atque super pabula eorum, nec non super cibos et potum suum conspergat.

CAP. LIII.-- Item de aqua benedicenda.

( Ex epist. Alexand. papae, fratrib. per Aegypt. missa. ) Aquam enim sale conspersam populis benedicimus, ut ea cuncti aspersi sanctificentur. Quod et omnibus sacerdotibus faciendum esse mandamus. Nam si cinis vitulae aspersus populum sanctificabat, atque mundabat, quanto magis aqua quae sale aspersa divinisque precibus sacrata est, populum sanctificat atque mundat? Et si sale asperso per Eliseum prophetam sterilitas aquae sanata est, quanto magis divinis precibus sacrata aqua sterilitatem rerum aufert humanarum, et coinquinatos sanctificat et purgat, et caetera bona multiplicat, et insidias diaboli avertit, et a phantasmatum versutiis hominem defendit?

CAP. LIV.-- Ut missae peculiares in diebus solemnibus non fiant.

( Ex dictis August. ) Et hoc attendendum est, ut missae peculiares, quae per dies solemnes a sacerdotibus fiunt, non ita in publico fiant, ut per eas populus a publicis missarum solemnibus quae hora tertia canonice fiunt abstrahatur: quia pessimus usus est apud quosdam, in Dominicis diebus, sive in quibuslibet festivitatibus mox missam celebrare, quam quis, et si pro defunctis sit, cum audierit abscedat, et per totum diem a primo mane ebrietati et comessationi potius quam Deo deserviat. Admonendus est populus ut ante publicum peractumque officium ad cibum non accedat: sed omnes ad publicam sanctam matrem ecclesiam missarum solemnia, et praedicationem audituri conveniant: et ut sacerdotes missas hora tertia celebrent, ut populus a publicis solemnibus non abstrahatur. Sed sacerdotes qui in circuitu urbis aut in eadem urbe sunt, et populus, ut praediximus, in unum ad publicam missarum celebrationem conveniant, exceptis Deo sacratis feminis, quibus mos est ad publicum non egredi, sed claustris monasterii contineri.

CAP. LV.-- De ministerio presbyterorum, vel quid eis commissum sit.

( Ex dictis ejusdem. ) Vos presbyteri veraciter nosse debetis, et semper meminisse, quia nos, quibus regendarum animarum cura commissa est, pro his qui nostra negligentia pereunt rationem reddituri sumus: pro his vero quos verbis et exemplis lucrati fuerimus praemium aeternae vitae percipiemus. Nobis enim a Domino dictum est: Vos estis sal terrae. Quod si populus fidelis cibus est Dei, ejusdem cibi condimentum nos sumus. Scitote vestrum gradum nostro gradui secundum et pene conjunctum esse. Sicut enim episcopi apostolorum in Ecclesia, ita nimirum presbyteri caeterorum discipulorum Domini vicem tenent. Et illi tenent gradum summi pontificis Aaron, isti vero filiorum ejus. Unde oportet vos semper memores esse tantae dignitatis, memores vestrae consecrationis, memores sacrae, quam in manibus suscepistis, unctionis: ut nec ab eadem dignitate degeneretis, nec vestram consecrationem irritam faciatis, nec manus sacro unguine delibutas peccando polluatis: sed cordis et corporis munditiam conservantes, plebibus exemplum bene vivendi praebentes, his quibus praeestis, ducatum ad coelestia regna praebeatis.

CAP. LVI.-- Ut singuli presbyteri singulos habeant clericos.

(Ex concil. Nannetensi, cap. 9.) Ut quisque presbyter qui plebem regit, clericum habeat qui secum cantet, et epistolam et lectionem legat, et qui scholam possit tenere, et admoneat suos parochianos, ut filios suos ad fidem discendam mittant ad ecclesiam, quos ipse cum omni castitate erudiat.

CAP. LVII.-- Quod presbyterorum fides primum discutienda sit.

(Ex concil. Matiscen., cap. 3.) Primo omnium discutienda est fides sacerdotum qualiter credant, et alios credere doceant. Ibi et exempla proponenda sunt, quatenus a creatura Creator quantulumcunque possit intelligi.

CAP. LVIII.-- De eadem re.

( Ex dictis August. ) Hortamur vos paratos esse ad docendas plebes nostras. Qui Scripturas scit, praedicet Scripturas. Qui vero nescit, saltem hoc quod notissimum habet plebibus dicat, ut declinent a malo, et faciant bonum, inquirant pacem, sequantur eam: quia oculi Domini super justos et aures ejus in preces eorum. Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. Nullus ergo se excusare poterit, quod non habeat linguam unde possit aliquem aedificare. Mox enim ut quemlibet errantem viderit, prout potest et valet, aut arguendo, aut obsecrando, aut increpando, ab errore retrahat, et ad peragendum bonum opus hortetur.

CAP. LIX.-- Quod in primis praedicandum sit qualiter credere debeant.

(Ex concil. Rothomag., cap. 1.) In primis praedicandum est omnibus generaliter, ut credant Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum unum Deum esse omnipotentem, qui omnia fecit, et unam esse deitatem, et substantiam, et majestatem in tribus personis, Patris, et Filii, et Spiritus sancti.

CAP. LX.-- De eadem re.

(Ex eodem, cap. 2.) Item praedicandum est, quomodo Filius Dei incarnatus est de Spiritu sancto, et Maria Virgine, pro salute generis humani passus, sepultus, tertia die resurrexit, et coelum ascendit, in fine mundi veniens judicare omnes homines secundum opera propria: quomodo impii cum diabolo in ignem aeternum mittentur, justi cum Christo in vita aeterna erunt.

CAP. LXI.-- De eadem re.

(Ex eodem, cap. 3.) Item praedicandum est quod omnes homines in propria carne resurgent.

CAP. LXII.-- Ut omnis presbyter parochianis suis Symbolum et Orationem Dominicam insinuet.

(Ex concil. Remensi, cap. 8.) Ut omnis presbyter omnibus parochianis suis Symbolum et Orationem Dominicam aut ipse insinuet, aut aliis insinuandum injungat, et cum ad confessionem tempore Quadragesimali veniunt, haec ab unoquoque memoriter sibi decantari faciat, nec ante sanctam communionem alicui tradat, nisi haec ex corde pronuntiare noverit. Siquidem sine horum scientia nullus salvus esse poterit. In uno enim fides et credulitas Christiana continetur: in alio quid orare et petere a Deo debeamus exprimitur. Quod sine fide nemo possit esse salvus, Dominus ostendit, cum dicit: Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit. Nullus autem credere potest quod nescit, nec audivit; ait enim Paulus: Quomodo credent ei quem non audierunt? Nec sola sufficit fides in corde, nisi etiam verbis enuntietur, ut idem Apostolus testis est: Corde enim, inquit, creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Nullus autem de stoliditate sensus, vel tenuitate ingenii causetur: quia haec tam parva sunt, ut nemo tam hebes et barbarus sit, qui hoc discere et verbis communibus pronuntiare non possit: tam magna, ut qui horum scientiam pleniter capere potuerit, sufficere sibi credatur ad salutem perpetuam. Illud etiam observandum, ut nullus suscipiat infantem in baptismo a sacro fonte, antequam idem Symbolum et Orationem Dominicam coram presbytero decantet. Et tunc presbyter omnibus patrinis annuntiet quod debitores sint suis filiolis, cum ad intelligibilem aetatem venerint, haec eadem insinuare.

CAP. LXIII.-- De eadem re.

(Ex concil. Cabillon., cap. 4.) Jubendum est ut Oratio Dominica, in qua omnia necessaria humanae vitae comprehenduntur, et Symbolum apostolorum, in quo fides catholica ex integro comprehenditur, ab omnibus discatur, tam Latine, quam Barbarice, ut quod ore profitentur, corde credatur, et intelligatur.

CAP. LXIV.-- De dilectione Dei et proximi.

(Ex eodem, cap. 5.) Item praedicandum est de dilectione Dei et proximi, de fide, et spe in Deo, de humilitate, patientia, castitate, benignitate, misericordia, de eleemosynis, de confessione, ut fratribus ex corde remittatur. Qui haec et similia agunt, regnum Dei consequentur.

CAP. LXV.-- De criminibus, quibus homines cum diabolo deputantur.

(Ex eodem, cap. 4.) Item praedicandum est, pro quibus criminibus homines cum diabolo deputantur, quae Apostolus sic enumerat: Fornicatio, immunditia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia. Qui talia agunt, regnum Dei non consequentur: et ideo haec cum omni studio prohibeantur.

CAP. LXVI.-- Ut de auditorio nullus egrediatur, sacerdote verbum faciente.

(Ex concil. Carthag., cap. 24.) Sacerdote in ecclesia verbum faciente, qui egressus de auditorio fuerit sine gravi necessitate, excommunicetur.

CAP. LXVII.-- De eadem re.

( Ex canone apostolorum. ) Omnes fideles qui conveniunt in solemnibus sacris ad ecclesiam, et scripturas apostolorum et Evangelium audiunt, non autem perseverant in oratione usque dum missa peragatur, nec sanctam communionem percipiunt, velut inquietudines Ecclesiae commoventes, convenit communione privari.

CAP. LXVIII.-- De eadem re.

( Unde supra. ) Omnes Christiani qui ingrediuntur ecclesiam Dei, et Scripturas sacras audiunt, neque communicant in oratione cum populo, sed pro quadam intemperantia se a perceptione sanctae communionis avertunt, hi de Ecclesia removeantur, donec per confessionem poenitentiae fructus ostendant.

CAP. LXIX.-- De precibus post allocutionem.

(Ex concil. Laodicensi, cap. 19.) Quod oporteat seorsum primum post allocutiones episcoporum, vel presbyterorum, orationem super catechumenos celebrari, et postquam catechumeni egressi fuerint, super eos qui sunt in poenitentia preces fieri. His etiam accedentibus ad manum sacerdotis et discedentibus, tres orationes consummari fidelium, ita ut prima quidem sub silentio, secunda vero et tertia per exclamationes solitas expleant.

CAP. LXX.-- Ut omnis presbyter in diebus festis populum admoneat quas preces ad Deum fundere debeat.

(Ex concil. Aurel., cap. 3.) Oportet ut in diebus Dominicis vel festis, post sermonem intra missarum solemnia habitum ad plebem, sacerdos admoneat, ut, juxta apostolicam institutionem, orationem, omnes in commune pro diversis necessitatibus fundant ad Dominum, pro rege et episcopo eorum, et rectoribus Ecclesiarum, pro pace, pro peste, pro infirmis qui in ipsa parochia lecto decumbunt, pro nuper defunctis, in quibus sigillatim precibus plebs Orationem Dominicam sub silentio dicat. Sacerdos vero orationes ad hoc pertinentes per singulas admonitiones solemniter expleat. Post haec sacra celebretur oblatio. Ait enim Apostolus: Obsecro, primum omnium fieri orationes, obsecrationes, gratiarum actiones, et caetera.

CAP. LXXI.-- Ut presbyteri plebes admoneant ut bubulcos atque porcarios in principalibus festis admissam venire permittant.

(Ex concil. Rothomag., cap. 5.) Admonere debent sacerdotes plebes subditas sibi, ut bubulcos, atque porcarios, vel alios pastores, vel aratores qui in agris assidue commorantur, vel in silvis, et ideo velut more pecudum vivunt, in Dominicis et in aliis festis diebus saltem vel ad missam faciant vel permittant venire: nam et hos Christus pretioso sanguine suo redemit. Quod si neglexerint, pro animabus eorum absque dubio rationem se reddituros sciant. Siquidem Dominus veniens in hunc mundum non elegit oratores atque nobiliores quosque, sed piscatores atque idiotas sibi discipulos ascivit, ut ostenderet in facto quod ipse verbis in Evangelio affirmat, dicens: Quod hominibus est altum, abominabile est apud Deum. Et salva altiore intelligentia, nativitas nostri Redemptoris primo omnium pastoribus ab angelo nuntiatur.

CAP. LXXII.-- De admonitione presbyterorum.

(Ex concil. Aurelian., cap. 4.) Ut sacerdotes admoneant populum ut eleemosynam dent, et orationes faciant pro diversis plagis, quas assidue pro peccatis patimur.

CAP. LXXIII.-- Quomodo unusquisque orare debeat.

(Ex eodem, cap. 6.) Item instruendus est populus, ut singulis diebus, qui amplius non potest, saltem duabus vicibus oret: mane scilicet et vespere, dicens Symbolum et Orationem Dominicam: sive, Qui plasmasti me, miserere mei; vel etiam, Deus, propitius esto mihi peccatori: et Deo gratias agens pro quotidianae vitae commeatibus, et quia se ad imaginem suam creare dignatus sit, et a pecudibus segregare. His peractis, et solo Deo creatore suo adorato, sanctos invocet, ut pro se intercedere apud majestatem divinam dignentur. Haec faciant, quibus basilicae locus prope est, in basilica: qui vero in itinere, aut pro qualibet occasione in silvis, in agris, ubicunque eos ipsa hora matutina vel vespertina invenerit sic faciant, scientes Deum ubique praesentem esse, dicente Psalmista: In omni loco dominationes ejus.

CAP. LXXIV.-- De filiis, quomodo parentibus obedire debeant.

(Ex concil. Arvern., cap. 3.) Admonendi sunt fideles sanctae Dei Ecclesiae filii, vel filiae, ut parentibus suis obedientiam exhibeant, dicente Domino: Fili, honorifica patrem tuum. Nam et ut ipsi parentes erga filios suos ac filias modeste agant admonendi sunt, dicente Apostolo: Et vos, parentes, nolite ad iracundiam provocare filios vestros. Nam et hoc dicendum est eis, ut si illi genitali affectu parcere velint injuriis filiorum, non hos impunitos Dominus sinit, nisi forte poenitentiae subjiciantur. Sed tamen levius est filiis parentum quaelibet flagella suscipere quam Dei iram incurrere.

CAP. LXXV.-- De illis qui principales festivitates in villis celebrant.

(Ex concil. Aurelian., cap. 8.) Item denuntiandum est, ut nulli civium Paschae, Natalis Domini vel Pentecostes solemnitates liceat in villa celebrare, nisi quem infirmitas probabitur tenuisse.

CAP. LXXVI.-- De eadem re.

(Ex concil. Agathen., cap. 5.) Item docendi sunt cives. ut Pascha, Natalem Domini, et Pentecosten in civitatibus cum episcopis suis, nisi infirmitas impedierit, celebrent, accipiendae communionis vel benedictionis gratia: et qui hoc neglexerint, communione priventur.

CAP. LXXVII.-- Ut presbyteri plebibus annuntient qui dies sint feriandi per annum.

(Ex concil. Lugdunen., cap. 4.) Item pronuntiandum est, ut sciant tempora feriandi per annum, id est, omnem Dominicam a vespera usque ad vesperam, ne in Judaismo capiantur. Feriandi sunt vero per annum isti dies: Natalis Domini, sancti Stephani, sancti Joannis evangelistae, Innocentum, octava Natalis Domini, Theophania, Purificatio sanctae Mariae, sanctum Pascha cum tota hebdomada, Rogationes tribus diebus, Ascensio Domini, sancti dies Pentecostes, sancti Joannis Baptistae, duodecim apostolorum, maxime tamen sanctorum Petri et Pauli, qui mundum sua praedicatione illuminaverunt, sancti Laurentii, Assumptio sanctae Mariae, Nativitas sanctae Mariae Virginis, Dedicatio basilicae sancti archangeli Michaelis, Dedicatio cujuscunque oratorii et omnium sanctorum, et sancti Martini, et illae festivitates quas singuli episcopi in suis episcopiis cum populo collaudaverint, quae vicinis tantum circum morantibus indicendae sunt, non generaliter omnibus. Reliquae vero festivitates per annum non sunt cogendae ad feriandum, nec prohibendae. Indictum vero jejunium quando fuerit denuntiatum, ab omnibus observetur.

CAP. LXXVIII.-- Ut presbyteri, cum festivitates annuntiant, vigiliarum non obliviscantur.

(Ex concil. apud Compendium, cap. 1.) Item cum presbyteri sacras festivitates populo annuntiant, etiam jejunium vigiliarum, ubi esse debet, eos omnimodis servare moneant.

CAP. LXXIX.-- Ut ad salutationes sacerdotales ad missam omnes devote respondeant.

(Ex concil. Aurelian., cap. 2.) Item intimandum est ut ad salutationes sacerdotales congruae responsiones discantur, ubi non solum clerici et Deo dicatae sacerdoti responsionem offerant, sed omnis plebs devota consona voce respondere debet.

CAP. LXXX.-- Ut nullus ordinatus per sancta discurrat, Ecclesiae suae cura derelicta.

( Ex dictis August. ) Interdicendum est ut nullus ordinatus, sive ordinandus migret de sua parochia ad aliam, nec ad limina apostolorum orationis causa, Ecclesiae suae cura derelicta, nec ad palatium causa interpellandi. Quod si fecerit, nihil valet hujusmodi aut ordinatio aut demigratio. Et hoc omnibus fidelibus denuntiandum, ut qui causa orationis ad limina beatorum apostolorum pergere cupiunt, domi confiteantur peccata sua, et sic proficiscantur: quia a proprio episcopo suo aut sacerdote ligandi, aut solvendi sunt, non ab extraneo.

CAP. LXXXI.-- De Dominica die qualiter sit veneranda.

(Ex concil. apud Compendium, cap. 2.) Omnes dies Dominicos a vespera in vesperam cum omni veneratione observare decrevimus, et ab illicito opere abstinere, et ut mercatus in eis minime sit, nec placitum ubi aliquis ad mortem vel ad poenam judicetur, nec sacramenta jurentur, nisi pro pace facienda.

CAP. LXXXII.-- Item de Dominica die.

(Ex concil. apud S. Medardum, praesente Carolo imperatore, cap. 5.) Statuimus quoque, secundum quod in lege Dominus mandavit, ut opera servilia diebus Dominicis non agantur, sicut genitor meus in suis synodalibus edictis mandavit, quod nec viri ruralia exerceant, nec in vinea colenda, nec in campis arando, vel metendo, vel fenum secando, vel sepem ponendo: nec in silvis stirpando vel arbores caedere, vel in petris laborare, nec domos struere, nec in horto laborare, nec ad placita conveniant, nec mercatus fiat, nec venationes exerceantur.

CAP. LXXXIII.-- De eadem re.

(Ex eodem concil., cap. 6.) Tria carraria opera licet fieri in Dominica die, id est, hostilitia carra, victualia vel angaria: et, si forte necesse sit, corpus cujuslibet duci ad sepulcrum.

CAP. LXXXIV.-- Item de eadem re.

(Ex eodem, cap. 7.) Feminae opera textilia non faciant in die Dominica, non capulent vestitus, non consuant, vel lanam carpant, non licet linum battere, aut vestimenta lavare, nec verveces tondere, ut omnimodis honor et requies die Dominica persolvatur: sed ad missarum solemnia undique conveniant, et laudent Deum pro omnibus bonis quae nobis in illa die conferre dignatus est.

CAP. LXXXV.-- Item de eadem re.

(Ex eodem, cap. 8.) Omnes dies Dominicas cum omni veneratione observare decrevimus, et ab illicito opere abstinere, et ut mercatus in eis minime sit, nec placitum ubi aliquis ad mortem vel ad poenam judicetur, nec sacramenta jurentur, nisi ad pacem.

CAP. LXXXVI.-- De eadem re.

(Ex eodem, cap. 9.) Ut mercatus die Dominico in nullo loco habeatur.

CAP. LXXXVII.-- De eadem re.

(Ex eodem, cap. 10.) Ut nullus episcoporum vel presbyterorum, vel clericorum, die Dominico propositum cujusque causae negotium audeat vindicare, nisi hoc tantum, ut Deo statuta solemnia peragantur.

CAP. LXXXVIII.-- Ut nullus in Dominicis diebus genua flectat.

(Ex concil. Nicaeno, cap. 20.) Quoniam sunt quidam in die Dominico genua flectentes, et in diebus Pentecostes, ut omnia in diversis locis consonanter observentur, placuit sancto concilio a Pascha usque in octavas Pentecostes stantes Domino vota persolvere.

CAP. LXXXIX.-- Ut presbyteri privatim fidelibus desiderantibus benedicant, et ut omnis presbyter per familias, per agros, per privatas domos habeat facultatem benedictiones aperire.

(Ex concil. habito apud Regiam, cap. 4.) Ut presbyteri privatim fidelibus desiderantibus benedicant. Et inter minutas has discussiones, jussum est omni presbytero, per familias, per agros, per privatas domos pro desiderio fidelium habere facultatem benedictiones aperire.

CAP. XC.-- Ut presbyteri benedictionem episcopalem super plebem facere non debeant.

(Ex eodem, cap. 47.) Benedictionem episcopalem super plebem in Ecclesia fundere, aut poenitentem in Ecclesia reconciliare, presbytero penitus non licebit.

CAP. XCI.-- Ut nullus presbyter alterius plebesanum eo nolente recipiat.

(Ex concil. Nannetensi, cap. 5.) Ut nullus presbyter alterius plebesanum eo nolente, nisi in itinere fuerit, vel placitum ibi habuerit, ad missam recipiat.

CAP. XCII.-- De alterius presbyteri plebesano, deque illis qui litem implacabilem inter se alunt.

(Ex eodem, cap. 419.) Ut Dominicis vel festis diebus presbyteri antequam missas celebrent, plebem interrogent, si alterius parochianus in ecclesia sit, qui, proprio contempto presbytero, ibi missam velit audire. Quem si invenerint, statim ab ecclesia ejiciant, et ad suam parochiam redire compellant. Similiter interrogent, si aliqui discordantes sint, qui inter se litem implacabilem habeant, et si inventi fuerint, statim reconcilientur. Quod si noluerint pacem suscipere, ab ecclesia ejiciantur usquequo ad charitatem redeant. Non enim possumus munus vel oblationem ad altare offerre, nisi prius fratri reconciliemur. His itaque peractis, sacerdotes missarum solemnia rite peragant.

CAP. XCIII.-- De ordinatis et reliquis fidelibus, quod sine licentia sui episcopi nil agere debeant.

(Ex epist. Clementis omnibus fidelibus missa, cap. 22.) Quapropter cunctis fidelibus, et summopere omnibus presbyteris et diaconibus, ac reliquis clericis attendendum est, ut nihil absque episcopi proprii licentia agant. Non utique missas sine ejus jussu quisquam presbyterorum in sua parochia agat, non baptizet, nec quidquam quod ad episcopum pertineat, absque ejus permissu faciat. Similiter et reliqui populi, majores scilicet et minores, per ejus licentiam quidquid agendum est agant, nec sine ejus permissu a sua parochia abscedant, vel in ea adventantes morari praesumant. Animae vero eorum ei creditae sunt, ideo omnia ejus consilio debent [facere], et eo inconsulto nihil. Quicunque enim obediunt episcopis suis, videntur quidem obedire et Deo. Qui autem eis non obediunt, indubitanter rei et reprobi existunt.

CAP. XCIV.-- De eadem re.

(Ex epist. ejusdem, cap. 36.) Nullum enim presbyterum in alicujus episcopi parochia aliquid agere debere absque ejus permissu docebat. Cunctos presbyteros propriis episcopis in omnibus absque mora obedientes instituente Domino esse debere docebat. Nullum aliena concupiscere aut praesumere eorum, sed unumquemque suis sibique commissis contentum esse docebat. Neminem etiam aliqui aliquid facere, nisi quod sibi vult fieri instruebat.

CAP. XCV.-- De eadem re.

(Ex concil. Arelatensi, cap. 2.) De presbyteris aut diaconibus qui solent dimittere loca sua in quibus ordinati sunt, et ad alia loca se transferunt, placuit ut iisdem locis ministrent. Quod si de relictis locis suis ad alium se locum transferre voluerint, deponantur.

CAP. XCVI.-- Quod non liceat clericum in duarum civitatum simul conscribi Ecclesiis.

(Ex concil. Chalced., cap. 10.) Non licere clericum in duarum civitatum conscribi simul Ecclesiis, et in qua ab initio ordinatus est, et ad quam confugit, quasi ad potiorem, ob inanis gloriae cupiditatem. Hoc autem facientes revocari debere ad suam Ecclesiam in qua primitus ordinati sunt, et ibi tantummodo ministrare.

CAP. XCVII.-- De ordinatis, ne de civitate in civitatem contra jus canonum transferantur.

(Ex concil. Nicaeno, cap. 15.) Propter multam perturbationem et seditiones quae fiunt, placuit consuetudinem omnimodis amputari, quae praeter regulam in quibusdam partibus videtur admissa, ita ut de civivitate in civitatem, non episcopus, non presbyter, non diaconus transferatur. Si quis autem post definitionem sancti et magni concilii tale aliquid agere tentaverit, et se hujusmodi negotio manciparit, hoc factum prorsus in irritum ducatur, et restituatur Ecclesiae cui fuerit episcopus, aut presbyter, aut diaconus ordinatus

CAP. XCVIII.-- De eadem re.

(Ex eodem, cap. 16.) Quicunque temere ac periculose, neque timorem Domini prae oculis habentes, nec agnoscentes ecclesiasticam regulam, discedunt ab Ecclesia, presbyteri aut diaconi, vel quicunque sub regula prorsus existunt, hi nequaquam debent in aliam Ecclesiam recipi, sed omnem necessitatem convenit illis imponi, ut ad suas parochias revertantur. Quod si non fecerint, oportet eos communione privari.

CAP. XCIX.-- Ne presbyteri causa legationis per diversa mittantur loca, cura animarum relicta.

(Ex concil. Arelatensi, cap. 3.) Statutum est ut presbyteri, sicut hactenus factum est, indiscrete per diversa non mittantur loca, nec ab episcopis, nec ab aliis praelatis, nec etiam a laicis, ne forte propter eorum absentiam, et animarum pericula et Ecclesiarum in quibus constituti sunt, negligantur officia.

CAP. C.-- Quod presbyteri assidue legere debeant.

( Ex dictis August. ) Presbyteri, oportet vos assiduitatem habere legendi, et instantiam orandi: quia vita viri justi lectione instruitur, oratione ornatur, et assiduitate lectionis munitur homo a peccato, juxta illum qui dicebat: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. Haec sunt enim arma, videlicet lectio et oratio, quibus diabolus expugnatur. Haec sunt instrumenta quibus aeterna beatitudo acquiritur. His armis vitia comprimuntur, his alimentis virtutes nutriuntur. Sed et si quando a lectione cessatur, debet manuum operatio subsequi: quia otiositas inimica est animae. Et antiquus hostis, quem a lectione sive ab oratione vacantem invenerit, facile ad vitia rapit. Per usum namque lectionis discetis qualiter et vos vivatis, et alios doceatis. Per usum orationis, et vobis et his, quibus in charitate conjuncti estis, prodesse valebitis. Per manuum operationem et corporis macerationem, et vitiis alimenta negabitis, et vestris necessitatibus subvenietis, et habebitis unde necessitatem patientibus porrigatis.

CAP. CI.-- Ut presbyteri sine orariis non vadant.

( Ex concil. Mogunt. ) Presbyteri sine intermissione utantur orariis, propter differentiam sacerdotalis dignitatis.

CAP. CII.-- Ut clericus artificio honesto victum quaerat.

(Ex concil. Afric., cap. 51.) Clericus quilibet verbo Dei eruditus artificio honesto victum quaerat.

CAP. CIII.-- De eadem re.

(Ex eodem concil., cap. 3.) Clericus victum et vestitum sibi artificio vel agricultura absque officii sui duntaxat detrimento praeparet.

CAP. CIV.-- De presbyteris, matutinali officio expleto, quid agere debeant.

(Ex concil. Nannet., cap. 60.) Presbyter mane matutinali officio expleto, pensum servitutis suae canendo Primam, Tertiam, Sextam, Nonamque persolvat: ita tamen, ut postea horis competentibus et signis designantibus juxta possibilitatem, aut a se, aut a scolaribus publice compleantur. Deinde peractis horis, infirmis visitatis, si voluerit ad opus rurale exeat jejunus, ut iterum necessitatibus peregrinorum et hospitum, sive diversorum commeantium, infirmorum quoque atque defunctorum succurrere possit usque ad statutam horam, pro qualitate temporis et opportunitatis.

CAP. CV.-- De eadem re.

( Ex dictis Benedicti. ) Propheta dicente, Septies in die laudem dixi tibi: qui septenarius numerus a nobis sic implebitur, si Matutino, Primae, Tertiae, Sextae, Nonae, Vesperae, Completoriique tempore, nostrae servitutis officia persolvamus: quia de his dixit Propheta. Nam de nocturnis vigiliis idem ipse ait: Media nocte surgebam ad confitendum tibi, etc. Ergo his temporibus referamus laudes Creatori nostro, super judicia justitiae suae.

CAP. CVI.-- Quod magnum periculum sit aliquem fieri judicem vitae alienae, qui nescit suam temperare.

( Ex dictis August. ) Admonendi sunt presbyteri ut perpendant quia quidquid a fidelibus datur, redemptio peccatorum est: et ideo non glorientur talibus sumptibus uti, sed magis timeant quod in Veteri Testamento de sacerdotibus dictum est, iniquitatem populi eos debere portare. Et ideo cum magno timore super eos solliciti sint, quorum donis participantur: quia magnum periculum est judicem fieri vitae alienae, qui nescit tenere moderamina vitae suae.

CAP. CVII.-- Ut presbyteri juxta ecclesiam hospitentur.

(Ex concil. Meldensi, cap. 5.) Ut presbyteri nullatenus ubicunque hospitari sinantur, aut aliquo modo ipsi praesumant, sed assidue apud suas ecclesias esse studeant propter sacra mysteria, vel ministeria, fidelibus exhibenda, nec etiam alibi habitare permittantur. Neque mulieres quamcunque habitationem habeant in locis in quibus presbyteri aliquem recursum habuerint. Quod si observare parvipenderint, ita ut transgressores, et qui contra interdicta fecerint, judicentur.

CAP. CVIII.-- De presbytero, si uxorem acceperit, deponatur.

(Ex concil. Niocaesariensi, cap. 1.) Presbyter si uxorem acceperit, ab ordine deponatur. Si vero fornicatus fuerit, aut adulterium perpetraverit, amplius pelli debet, et ad poenitentiam redigi. Simili modo etiam diaconus, si eodem peccato succubuerit, ab ordine ministerii subtrahatur.

CAP. CIX.-- De eadem re.

(Ex concil. Nicaeno, cap. 3.) Interdixit per omnia magna synodus non episcopo, non presbytero, non diacono, vel alicui omnino qui in clero est, licere subintroductam habere mulierem, nisi forte matrem, aut sororem, aut amitam, vel eas tantum personas quae suspiciones effugiunt.

CAP. CX.-- De eadem re.

(Ex decr. Syricii p., cap. 12.) Feminas vero non alias esse patimur in domibus clericorum, nisi eas tantum quas propter solas necessitudinis causas habitare cum iisdem synodus Nicaena permisit.

CAP. CXI.-- De eadem re.

(Ex eodem, cap. 4.) Statutum est ab episcopis, de presbyteris qui feminas secum indiscrete habitare permittunt, et propter hoc malae opinionis suspicione denotantur, et si deinceps admoniti non se correxerint, velut contemptores sacrorum canonum canonica invectione feriantur.

CAP. CXII.-- De eadem re.

(Ex concil. Agathensi, cap. 3.) Id etiam ad custodiendam vitam et famam speciali ordinatione praecipimus, ut nullus clericorum extraneae sit mulieri qualibet consolatione aut familiaritate conjunctus, et non solum in domum illius extranea mulier non accedat, sed nec ipse frequentandi extraneam mulierem habeat potestatem, sed cum matre tantum et sorore et nepte, si habuerit aut voluerit, vivendi liberam habeat potestatem, de quibus nominibus nefas est aliud quam natura constituit suspicari.

CAP. CXIII.-- Ut ancillae a cellario presbyterorum removeantur.

(Ex concil. Remensi, cap. 3.) Ancillas vel libertas a cellario vel a secreto ministerio, et ab eadem mansione in qua clericus manet, placuit removeri.

CAP. CXIV.-- Quod diaconi, sicut episcopus et presbyter, cessare debeant ab opere conjugali.

(Ex epist. Leon. pap., cap. 17.) Lex continentiae eadem est altaris ministris, quae episcopis atque presbyteris. Qui cum essent laici, sive lectores, licite et uxores ducere, et filios procreare potuerunt, sed cum ad praedictos pervenerint gradus, coepit eis non licere quod licuit. Unde, ut de carnali fiat spiritale conjugium, oportet eos nec dimittere uxores, et quasi non habeant sic habere, quo et salva sit charitas connubiorum, et cessent opera nuptiarum.

CAP. CXV.-- De eadem re.

(Ex concil. Turonic., cap. 6.) Et quia diabolo nullum locum dare oportet, hoc praecipue custodiendum decrevimus, ut nulli clerici cum extraneis feminis habeant familiaritatem, nec ullum male loquendi vel sentiendi hominibus aditum tribuant, quia frequenter per hanc indecentem occasionem contingit, ut diabolus qui insidiatur sicut leo in cubili suo, de ruinis servorum Dei insultet. Si quis vero clericus post interdictum episcopi sui his inhaerere praesumpserit, a communione habeatur alienus.

CAP. CXVI.-- De eadem re.

(Ex concil. Nannetensi, cap. 10.) Inhibendum et modis omnibus interminandum est, ut nullus sacerdos eas personas feminarum, sicut et in canone insertum continetur, de quibus suspicio esse potest, in domo sua habeat, sed neque illas quas canones concedunt, matrem, amitam, sororem: quia, instigante diabolo, etiam in illis scelus frequenter perpetratum reperitur, aut etiam impedisse quas illarum. Sed si quis de his habuerit talem necessitatem patientem, cui sit necessitas sustentatio presbyteri, habeat in vico aut in villa domum longe a presbyteri conversatione, et ibi eis subministret quae necessaria sunt. Sed hoc secundum auctoritatem canonum modis omnibus prohibendum, ut nulla femina ad altare praesumat accedere, aut presbytero ministrare, aut infra cancellos stare aut sedere.

CAP. CXVII.-- De incontinentibus.

(Ex canon. apostolor., cap. 22.) De presbyteris et diaconibus divinarum legum est disciplina, ut inter incontinentes in officiis talibus positi, omni honore ecclesiastico priventur, nec admittantur ad tale ministerium, quod sola continentia oportet impleri.

CAP. CXVIII.-- De ordinatis, quod cum mulieribus coire non debeant.

( Ex eodem. ) Praeterea quod dignum et pudicum et honestum est, tenere Ecclesia omnino debet, ut sacerdotes et Levitae cum mulieribus non coeant: quia ministerii quotidianis necessitatibus occupantur. Scriptum est: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum Dominus Deus vester.

CAP. CXIX.-- De ordinatis, si usuras exercuerint.

( Ex eodem. ) Episcopus, presbyter, aut diaconus usuras a debitoribus exigens, aut desinat, aut certe damnetur.

CAP. CXX.-- De eadem re

(Ex concil. Nicaeno, cap. 17.) Quoniam multi sub regula constituti avaritiam et turpia lucra sectantur, oblitique divinae Scripturae dicentis: « Qui pecuniam suam non dedit ad usuram, » mutuum dantes centesimas exigunt, juste censuit sancta et magna synodus, ut si quis inventus fuerit post hanc definitionem usuras accipiens, aut ex adinventione aliqua vel quolibet modo negotium transiens, aut hemiolia, id est, sescupla exigens, vel aliquid tale prorsus ex cogitans turpis lucri gratia, dejiciatur a clero, et alienus existat a regula.

CAP. CXXI.-- De eadem re.

(Ex epist. Leon. pap., cap. 4.) Illud etiam duximus praemonendum, ut sicut non suo, ita nec alieno nomine aliquis clericorum exercere foenus attentet.

CAP. CXXII.-- De eadem re.

(Ex concil. Tarraconensi, cap. 3.) Quicunque in clero esse voluerit, emendi vilius, vel vendendi charius studio non utatur.

CAP. CXXIII.-- De eadem re.

(Ex epist. Leon. pap., cap. 3.) Ne hoc quoque praetereundum esse duximus, quos lam turpis lucri cupiditate captos, usurariam exercere pecuniam, et foenore velle ditescere. Quod non dicam in eos in clericali officio constitutos sed et in laicos cadere, qui Christianos se dici cupiunt, condolemus.

CAP. CXXIV.-- De eadem re.

(Ex conc. Carthag., cap. 16.) Item placuit ut clericus si commodaverit pecuniam, pecuniam accipiat, si speciem, eamdem speciem quantum dederit accipiat.

CAP. CXXV.-- Item de usurariis.

(Ex concil. Aurel., cap. 3.) Ut presbyteri a turpibus lucris et usuris non solum ipsi abstineant, verum etiam plebes sibi subditas abstinere instruant.

CAP. CXXVI.-- Quid sit usura.

(Ex concil. Agathen., cap. 1.) Usura est ubi amplius requiritur quam datur. Verbi gratia. Si dederis solidos decem, et amplius requisieris: vel si dederis frumenti modium unum, et super aliquid exegeris.

CAP. CXXVII.-- De eadem re.

(Ex decr. Julii papae, usurariis missis, cap. 125.) Quicunque enim tempore messis vel vindemiae, non necessitate, sed propter cupiditatem, comparant annonam vel vinum; verbi gratia: si cum duobus denariis comparat modium unum, et servat usque dum venundetur denariis quatuor, aut sex, aut amplius, hoc turpe lucrum dicimus.

CAP. CXXVIII.-- De eadem re.

( Ex epist. Leonis papae. ) Qualiter negotiantem aut excusat, aut arguit, quia est honestus quaestus, et turpis. Verumtamen poenitenti utilius est dispendia pati quam periculis negotiationis astringi, quia difficile est inter ementis vendentisque commercium non intervenire peccatum.

CAP. CXXIX.-- Ut nullus ex ecclesiastico ordine edendi vel bibendi causa tabernas ingrediatur.

( Ex dictis August. ) Canonum statuta prohibent ut nullus ex ecclesiastico ordine sumendi cibi aut potus causa, nisi peregrinationis necessitate compulsus, tabernas ingredi audeat. Sed si aliquis haec interdicta violaverit, ut sanctorum canonum contemptor acerrimis corripiatur disciplinis.

CAP. CXXX.-- Ut nullus ex sacro ordine cibi vel potus causa tabernas ingrediatur.

(Ex concil. Carthag, cap. 25.) Ut clerici edendi vel bibendi causa tabernas non ingrediantur, nisi peregrinationis necessitate compulsi.

CAP. CXXXI.-- De eadem re.

(Ex concil. Laodicensi, cap. 24.) Quod non oportet sacro mysterio deditos a presbyteris usque ad diaconos, et reliquum ecclesiasticum ordinem, id est usque ad subdiaconos, lectores, cantores, exorcistas et ostiarios, et ex numero continentium et monachorum ingredi tabernas.

CAP. CXXXII.-- Ut illi quibus uxores ducere licitum non est, aliorum nuptias devitent.

(Ex epist. Leonis papae, cap. 19.) Quibus licentia uxores ducendi non est, alienarum nuptiarum evitent convivia.

CAP. CXXXIII.-- Quod non oporteat in bigami nuptiis prandere presbyterum.

(Ex concil. Neocaes., cap. 7.) Presbyterorum in nuptiis bigami prandere non convenit, quia cum poenitentia bigamus egeat, quis erit presbyter qui, propter convivium, talibus nuptiis possit praebere consensum?

CAP. CXXXIV.-- De eadem re.

( Ex dictis August. ) Presbyteri, diaconi, subdiaconi, vel deinceps quibus ducendi uxores non est licitum, etiam alienarum nuptiarum evitent convivia, neque his coetibus admisceantur, ubi amatoria cantantur et turpia, aut obscoeni motus corporum choris et saltationibus efferuntur, ne auditus et obtutus sacris mysteriis deputatus, turpium spectaculorum atque verborum contagione polluatur.

CAP. CXXXV.-- De eadem re.

(Ex decret. Martini papae, cap. 1.) Non liceat sacerdotibus vel clericis aliqua spectacula in nuptiis vel conviviis spectare, sed oportet antequam ingrediantur ipsa spectacula surgere et redire inde.

CAP. CXXXVI.-- Ut nullus clericus in aliena civitate suscipiatur sine commendatitiis epistolis.

( Ex canone apostolor. ) Ut si quis clericus aut laicus ad alteram properat civitatem, et suscipitur praeter commendatitias epistolas, et qui susceperit, et qui susceptus est, communione privetur.

CAP. CXXXVII.-- De eadem re.

(Ex concil. Antioch., cap. 27.) Nulli peregrinorum sine pacificis, id est commendatitiis suscipiantur epistolis.

CAP. CXXXVIII.-- De clericis fugitivis, ne ab aliis recipiantur.

(Ex concil. Aurelian., cap. 2.) In concilio Antiocheno simul et in Chalcedonensi praecipitur ut fugitivi clerici et peregrini a nullo recipiantur, nec ordinentur, nisi cum commendatitiis litteris, et sui episcopi vel abbatis licentia.

CAP. CXXXIX.-- Ut peregrini clerici sine litteris sui episcopi non recipiantur.

(Ex concil. Chalced., cap. 13.) Peregrinos clericos et lectores, in alia civitate, praeter commendatitias litteras sui episcopi, nusquam penitus ministrare debere.

CAP. CXL.-- Ut clerici in aliena civitate non maneant, nisi episcopus loci mores eorum praevideat.

(Ex concil. Carthag., cap. 35.) Ut clerici in aliena civitate non immorentur, nisi causas eorum justas episcopus loci vel presbyteri locorum perviderint.

CAP. CXLI.-- De clericis et monachis, qui sine litteris episcopi sui vagantur.

(Ex eodem concil., cap. 36.) Clericis vel monachis sine commendatitiis epistolis episcopi sui licentia non pateat evagandi.

CAP. CXLII.-- De eadem re.

(Ex eodem concil. cap. 37.) Clericis sine commendatitiis epistolis episcopi sui licentia non pateat evagandi, in monachis quoque praesentis sententiae forma servetur.

CAP. CXLIII.-- Ut pauperibus et indigentibus auxilio, quum proficiscuntur, pacificis litteris sit subveniendum.

(Ex concil. Chalced., cap. 11.) Omnes pauperes et indigentes auxilio, cum proficiscuntur, sub probatione, epistolis vel ecclesiasticis pacificis tantummodo commendari decrevimus, et non commendatitiis litteris, propterea quod commendatitias literas honoratioribus tantummodo praestari personis conveniat.

CAP. CXLIV.-- Ut illi clerici qui in alias provincias suos sequuntur seniores, sine formata ministrare non permittitur.

(Ex concil., Meldensi, cap. 2.) Qui cum senioribus suis de aliis provinciis in aliam provinciam veniunt, sine formata ministrare non permittantur; quam etsi attulerint et ministrare idonei inventi fuerint, instruantur quam religiose atque studiose sacrum ministerium peragant, et in quibus locis agere debeant.

CAP. CXLV.-- Quod clerico non liceat alienas possessiones conducere, aut saecularibus se negotiis immiscere.

(Ex concil. Chalced., cap. 3.) Pervenit ad sanctam synodum quod quidam, qui in clero videntur electi, propter lucra turpia conductores alienarum possessionum fiant, et saecularia negotia sub cura sua suscipiant: Dei quidem ministerium parvipendentes, secularium vero discurrentes per domos, et propter avaritiam patrimoniorum sollicitudinem sumentes. Decrevit itaque sanctum concilium, nullum deinceps, non episcopum, non clericum, non monachum, aut possessiones conducere, aut negotiis saecularibus se miscere, praeter ecclesiasticarum rerum sollicitudinem.

CAP. CXLVI. Ut nullus laicus presbyterum suum vil licationi implicare praesumat.

(Ex concil. Meldensi, cap. 6.) Item jubendum est ut nemo laicorum presbyteros Ecclesiarum suarum turpi villicationi, et secundum apostolum saeculari et inhonestae negotiationi implicare, nec secum aliorum contra auctoritatem praesumat ducere, quo ministerium sibi commissum cogantur negligere. Quod si haec interdicta praesumpserit, excommunicetur.

CAP. CXLVII. De illis presbyteris qui contra statuta canonum villici fiunt, et aliis sibi non concessis implicantur negociis, viciisque non admittendis.

(Ex eodem, cap. 5.) Similiter de illis presbyteris qui contra statuta canonum villici fiunt, tabernas ingrediuntur, turpia lucra sectantur, et diversissimis modis usuris inserviunt, et aliorum domos inhoneste et impudice frequentant, et comessationibus et ebrietatibus deservire non erubescunt, et per diversos mercatus indiscrete discurrunt, observandum judicavimus ut ab hinc districte severiterque corceantur, ne per eorum illicitam et indecentem actionem, et ministerium sacerdotale vituperetur, et quibus debuerant esse in exemplum deveniant in scandalum.

CAP. CXLVIII. Nulli clericorum, ne subdiacono quidem connubium carnale conceditur.

(Ex epist. Leonis papae, cap. 4.) Nam quum extra clericorum ordinem constitutis, nuptiarum societati, et procreationi filiorum studere sit liberum arbitrium, ad exhibendam tamen perfectae continentiae puritatem, nec subdiaconis quidem connubium carnale conceditur, ut et qui habent, sint tanquam non habentes, et qui non habent, permaneant singulares. Quod si in hoc ordine, qui quartus est a capite, dignum est custodiri, quanto magis in primo aut secundo tertiove servandum est, ne aut levitico aut presbyterali honore, aut episcopali excellentia quisquam idoneus aestimetur qui se a voluptate uxoria necdum frenasse detegitur?

CAP. CXLIX.-- De principibus qui solent suos sacerdotes ministeriis judicandi deputare.

(Ex concil. Toletano, cap. 31.) Saepe principes, contra quoslibet majestatis obnoxios, sacerdotibus negotia sua committunt. Et quia sacerdotes a Christo ad ministerium salutis electi sunt, ibi consentiant regibus fieri judices ubi jurejurando supplicii indulgentia promittitur, non ubi discriminis sententia praeparatur. Si quis etiam sacerdotum contra hoc commune consultum discussor in alienis periculis exstiterit, sit reus effusi sanguinis apud Christum, et apud Ecclesiam perdat proprium gradum.

CAP. CL.-- De illis qui Deo servire disponunt, ut administrationem domorum non accedant.

(Ex concil. Carthagi., cap. 7.) Nicasius Evastitanus Episcopus dixit: Credo placere suggestionem meam sanctitati vestrae, et displicere vobis ut qui serviunt Deo, et annexi sunt clero, accedant ad actus, et administrationem vel procurationem domorum.

CAP. CLI.-- Item si liceat aliquem ex clero conductorem privatorum fieri.

(Ex eodem, cap. 14.) Item placuit ut episcopi, presbyteri et diaconi vel clerici non sint conductores aut procuratores privatorum, neque ullo turpi vel inhonesto negotio victum quaerant, quia respicere debent scriptum esse: Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus.

CAP. CLII.-- Ut si quilibet ordinatus infra muros civitatis manens, ad sacrificium quotidianum non venerit, clericus non habeatur.

(Ex concil. Toletano, cap. 5.) Presbyter, vel diaconus, vel subdiaconus, vel quilibet Ecclesiae deputatus clericus, si intra civitatem fuerit, vel in loco in quo ecclesia est, aut in castello, aut in vico, aut in villa, si ad ecclesiam ad sacrificium quotidianum non venerit, clericus non habeatur, si castigatus non [se] emendaverit.

CAP. CLIII.-- De eadem re.

(Ex concil. Venetico, cap. 1.) Clericus qui intra muros civitatis manet, et ea die matutinis hymnis sine aegritudine defuerit, septem dies a communione habeatur extraneus.

CAP. CLIV.-- Quod omnes sacerdotes Domini oportet doceri, ut caeteros instruant, et sibi proficiant.

(Ex epist. Anacleti papae omnibus fideli. missa, cap. 10.) Doceri ergo omnes oportet qui Domini sacerdotio funguntur, ut et caeteros instruant et sibi proficiant. Scriptum est enim: Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates. Et alibi: Populus autem sciens Deum suum obtinebit et faciet, et docti in populo docebunt multos. Ipsa enim veritas per se infert, et dicit: Beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. Ille procul dubio est scandalizatus in Deum, qui recte non docet, et qui ejus scandalizat episcopum vel sacerdotem.

CAP. CLV.-- Ut singuli presbyteri singulis annis suo episcopo de ministerio suo rationem reddant.

(Ex concil. Mogun. a Ricolfo ejusdem sedis archiepisco habito, cap. 3.) Ut unusquisque presbyter per singulos annos episcopo suo rationem ministerii sui reddat, tam de fide catholica, quam de baptismo, atque de omni ordine ministerii sui.

CAP. CLVI.-- Ut omnis presbyter sibi subditos fidem discere constringat.

(Ex concil. Gangren., cap. 5.) Symbolum, quod est signaculum fidei, et orationem Dominicam discere semper admoneant sacerdotes populum Christianum. Volumusque ut disciplinam condignam habeant qui haec discere negligunt, sive in jejunio, sive in alia castigatione. Propterea dignum est ut filios suos donent ad scholam, sive ad monasteria, sive foras presbyteris, ut fidem catholicam recte discant, et Orationem dominicam, ut domi alios edocere valeant. Qui vero aliter non potuerit, vel in sua lingua hoc discat.

CAP. CLVII.-- Qualem professionem presbyteros aut diaconos suo episcopo oporteat facere, quando per parochias constituuntur.

(Ex concil. Toleta. 5, cap. 27.) Quando presbyteri aut diaconi per parochias constituuntur, oportet eos professionem episcopo suo facere, ut caste et pure vivant sub Dei timore, ut, dum eos talis professio alligat, vitae sanctae disciplinam retineant.

CAP. CLVIII.-- Nulli monacho non sacerdoti, vel laico, quantumlibet sint eruditi, licet praedicare.

( Ex epist. Leonis papae. ) De his vero quae in saepe dicto concilio illicita contra venerandos Nicaenos canones praesumptione tentata sunt, ad fratrem et coepiscopum nostrum Antiochenae sedis praesulem scripsimus: adjicientes et illud quod nobis propter improbitatem monachorum quorumdam religionis vestrae verbo mandastis per vicarios nostros, et hoc specialiter statuentes ut, praeter Dei sacerdotes, nullus audeat praedicare seu monachus, sive ille laicus, qui cujuslibet scientiae nomine glorietur.

CAP. CLIX.-- Ut parochiarii clerici ab episcopis suis canones discant.

(Ex concil. Aurelia. cap., 6.) Ut parochiarii clerici a pontificibus suis necessaria sibi statuta canonum legenda percipiant, ne rei ipsi vel populi quae per salutem eorum decreta sunt, excusent se postmodum ignorasse.

CAP. CLX.-- Quod nulli sacerdotum canones liceat ignorare.

(Ex epist. Celest. papae, cap. 20.) Celestinus universis episcopis per Apuliam et Calabriam constitutis. Nulli sacerdoti suos liceat canones ignorare, nec quidquam facere quod Patrum possit regulis obviare. Quae enim a nobis res digna servabitur, si decretalium norma constitutorum pro aliquorum libitu, licentia populis permissa, frangatur?

CAP. CLXI.-- De presbyteris parochialibus cum convenerint ut se inebriare non audeant.

(Ex concil. Namnet. cap. 10.) Ut nullus presbyterorum, quando ad anniversarium diem, XXX aut VII vel III, alicujus defuncti, aut quacumque vocatione ad collectam presbyteri convenerint, se inebriare nullatenus praesumat, nec praesumat precari in amore sanctorum vel ipsius animae bibere, aut alios ad bibendum cogere, vel se aliena precatione ingurgitare, nec plausus et risus inconditos, et fabulas inanes ibi referre, aut cantare praesumat, vel turpia joca, vel urso, vel tornatricibus ante se facere permittat, nec larvas daemonum, quas vulgo Talamascas dicunt, ibi ante se ferri consentiat: quia hoc diabolicum est, et a sacris canonibus prohibitum.

CAP. CLXII.-- De eadem re.

(Ex eodem, cap. 11.) Quando autem convenerint presbyteri ad aliquod convivium, decanus aut aliquis prior illorum, versum ante mensam incipiat, et cibum benedicat, et tunc secundum ordinem sedeant, alter alteri honorem praebentes, et per vices cibum et potum benedicant, et aliquis de illorum clericis aliquid de sancta Scriptura legat. Et post refectionem similiter sanctum hymnum dicant ad exemplum Domini, sicut in coena fecisse legitur, et sic se contineant omnes presbyteri, maxime in talibus locis, ut non vituperetur ministerium illorum.

CAP. CLXIII.-- De eadem re.

(Ex eodem, cap. 12.) Summopere etiam quisque presbyter caveat, sicut de statu suo vult gaudere, ut non quacunque occasione patrem suum aut alium quemlibet ad iram et ad rixam, quanto minus ad pugnam vel ad caedem aliquo verbo irritet seu provocet, nec provocatus ad hoc quisque prosiliat: quia in talibus comessationibus et potationibus, semper se immiscet diabolus.

CAP. CLXIV.-- De eadem re.

(Ex eodem, cap. 4.) Quando presbyteri per Kalendas simul conveniunt, post peractum divinum mysterium et necessariam collationem, non quasi ad plenam refectionem, sed quasi ad prandium ibi ad tabulas resideant, ne per talia inhonesta convivia se invicem gravent: quia indecens est et onerosum. Saepe etiam tarde ad ecclesiam redeuntes, majus damnum de reprehensione conquirunt, et de gravedine mutua contrahunt, quam lucrum ibi faciunt. Nam de hujusmodi conventu Paulus Corinthios reprehendit, qui inconvenienter coenam dominicam manducare conveniebant. Sic et qui ad coenam dominicam, id est, ad collationem verbi sub occasione conveniunt, et ex veritate ventris causa conjunguntur, reprehensibiles coram Deo et hominibus habentur: et ideo, peractis omnibus, qui voluerit, panem cum charitate in domo fratris sui simul cum fratribus frangat, et singuli singulos bibere faciant, maxime ut ultra tertiam vicem poculum non contingant, et sic ad ecclesias redeant.

CAP. CLXV.-- Ne clerici, nec non viri religiosi, ante horam tertiam ineant convivia.

(Ex concil. Carthag., cap. 12.) Non oportet clericos vel laicos religiosos ante sacram horam diei tertiam inire convivia, neque aliquando clericos nisi hymno dicto edere panem, et post cibum gratias auctori Deo referre.

CAP. CLXVI.-- De presbyteris, ut hospitales sint.

(Ex concil. Nannet., cap. 3.) Ut curam hospitum, maxime pauperum atque debilium, orphanorum quoque atque peregrinorum habeat presbyter, hosque ad prandium suum quotidie juxta possibilitatem convocet, eisque hospitium tribuat.

CAP. CLXVII.-- De eadem re.

(Ex eodem, cap. 5.) Ut autem omnis occasio rapinae tollatur, volumus ut presbyteri, qui bonum exemplum charitatis omnibus extendere debent, hospitales existant, juxta dominicum et apostolicum praeceptum, et humanitatem praebeant iter facientibus; quia per hospitalitatem placuerunt quidam Deo, angelis hospitio receptis. Et Dominus in die judicii dicturus est electis: Hospes fui, et suscepistis me. Et Job dicit: Ostium meum semper viatori patuit.

CAP. CLXVIII.-- Ut presbyteri plebes suas ut hospitales sint admoneant.

( Ex concil. apud Arvernas. ) Placuit ut presbyteri plebes suas admoneant ut ipsi hospitales sint, et nulli iter facienti mansionem denegent, et ut omnis occasio rapinae tollatur, nihil carius vendant transeuntibus, nisi quanto in mercato vendere possint. Quod si carius vendere voluerint, ad presbyterum transeuntes hoc referant, et illius jussu cum humanitate eis vendant.

CAP. CLXIX.-- Ut cibis sacerdotum semper lectio divina misceatur.

(Ex concil. Africano. cap. 6.) Pro reverentia Dei et sacerdotum id universa sancta synodus statuit, ut, quia solent crebro mensis otiosae fabulae interponi, in omni sacerdotali convivio lectio Scripturarum divinarum misceatur. Per hoc enim et animae aedificantur ad bonum, et fabulae non necessariae prohibentur.

CAP. CLXX.-- De clericis intemperate viventibus.

(Ex concil. Carthag., cap. 62.) Clerici inter epula cantantes, ab officio detrahendi sunt.

CAP. CLXXI.-- De clericis scurrilibus.

(Ex eodem, cap. 80.) Si quis clericus aut monachu verba scurrilia, jocularia, risumque moventia loquitur, acerrime corripiatur.

CAP. CLXXII.-- De eadem re.

(Ex eodem, cap. 60.) Clericos scurriles et verbis turpibus joculatores ab officio detrahendos.

CAP. CLXXIII.-- Ut clericus fideijussor non sit.

(Ex eodem, cap. 70.) Clericus fideijussionibus inserviens, abjiciatur.

CAP. CLXXIV.-- Ut clericus barbam non nutriat.

(Ex eodem, cap. 44.) Clericus nec comam nutriat nec barbam.

CAP. CLXXV.-- De clericis per creaturam jurantibus.

(Ex eodem, cap. 61). Clericum per creaturas jurantem, acerrime objurgandum. Si perstiterit in vitio, excommunicandum.

CAP. CLXXVI.-- De clericis qui adulationibus et proditionibus vacare deprehenduntur.

(Ex eodem concil., cap. 56.) Clericus qui adulationibus et proditionibus vacare deprehenditur degradetur ab officio.

CAP. CLXXVII.-- De ordinatis qui solent contra ecclesiastica mandata auribus principis molestiam inferre.

(Ex concil. Antioch., cap. 11.) Si quis episcopus aut presbyter, aut quilibet regulae subjectus Ecclesiae, praeter consilium et litteras episcoporum provinciae, et praecipue metropolitani, adierit imperatorem: hunc reprobari et abjici oportere non solum a communione, verum et ab honore cujus particeps videtur existere: quia venerandi principis auribus molestiam tentavit inferre, contra leges Ecclesiae. Si igitur adire principem necessaria causa deposcit, hoc agatur cum tractatu et consilio metropolitani et caeterorum episcoporum qui in eadem provincia commorantur: qui etiam proficiscentem suis prosequantur epistolis.

CAP. CLXXVIII.-- De illis qui episcopis suis ne eos ad ampliorem honorem in ecclesia sua promoveant contradicunt.

(Ex concil. Africano., cap. 31.) Item placuit ut quicunque clerici vel diaconi pro necessitatibus ecclesiarum non obtemperaverint episcopis suis, volentibus eos ad honorem ampliorem in sua ecclesia promovere, nec illic ministrent in gradu suo, unde recedere noluerunt.

CAP. CLXXIX.-- De presbytero certo crimine deposito, si de ministerio sibi interdicto aliquid agere praesumpserit.

(Ex concil. Toletano, cap. 6.) Si quis presbyter ab episcopo suo fuerit degradatus, aut officio pro certis criminibus suspensus, et ipse per contemptum et superbiam aliquid de ministerio sibi interdicto agere praesumpserit, et postea, ab episcopo suo correptus, in certa praesumptione perduraverit, hic omnimodis excommunicetur, et ab ecclesia expellatur. Et quicunque cum eo communicaverit, similiter se sciat esse excommunicatum. Similiter de clericis, laicis, vel feminis excommunicatis observandum est. Quod si aliquis ista omnia contempserit, et episcopus emendare potuerit minime, regis judicio exsilio damnetur.

CAP. CLXXX.-- De presbytero vel diacono damnato qui imperatoris auribus molestus extiterit.

(Ex concil. Antioch., cap. 12.) Si quis a proprio episcopo presbyter aut diaconus, aut a synodo fuerit episcopus forte damnatus, et imperatoris auribus molestus exstiterit, oportet ad manus episcoporum converti concilium, et quae putaverint habere justa, plurimis episcopis suggerant, eorumque discussiones ac judicia praestolentur. Si vero haec parvipendentes molesti fuerint imperatori, hos nulla venia dignos esse, nec locum satisfactionis habere, nec spem futurae restitutionis penitus operiri.

CAP. CLXXXI.-- De presbytero qui pravis exemplis mala de se suspicari permiserit.

(Ex concil. Agathen., cap. 4.) Si quis presbyter vitae suae negligens pravis exemplis mala de se suspicari permiserit, et populus, ab episcopo juramento seu banno Christianitatis constrictus, infamiam ejus patefecerit, et certi accusatores criminis ejus defuerint, admoneatur primo seorsum ab episcopo, deinde sub duobus vel tribus testibus. Si non [se] emendaverit, in conventu presbyterorum episcopus eum publica increpatione admoneat. Si vero neque sic se correxerit, ab officio suspendatur usque ad dignam satisfactionem, ne populus fidelium in eo scandalum patiatur. Si autem accusatores legitimi non fuerint qui ejus crimina manifestis indiciis probare contenderint, et ipse negaverit, tum ipse cum septem sociis suis ejusdem ordinis, si valet, a crimine semetipsum expurget. Diaconus vero, si eodem crimine accusatus fuerit, semetipsum cum tribus excuset.

CAP. CLXXII.-- De eadem re.

(Ex concil. Triburiensi, cap. 21.) Si quis presbyter contra laicum, vel laicus contra presbyterum aliquam habet querimoniae controversiam, episcopo praecipiente, sine personarum acceptione finiatur. Laicus per juramentum, si necesse sit, se expurget: presbyter vero vice juramenti per sanctam consecrationem interrogetur: quia sacerdotes ex levi causa jurare non debent. Manus per quam corpus et sanguis Christi consecrantur, juramento polluatur! Absit! cum Dominus in Evangelio discipulis suis, quorum vicem non indigni in sancta gerimus Ecclesia dicat: Nolite omnino jurare. Sit autem sermo vester, est, est, non, non. Quod autem his abundantius est, ex malo est.

CAP. CLXXXIII.-- Si clericus adversus clericum habet negotium, ad secularia non recurrat judicia.

(Ex concil. Chalced., cap. 9.) Si quis clericus adversus clericum habet negotium, non deserat episcopum proprium et ad saecularia percurrat judicia: sed prius actio ventiletur apud episcopum proprium, vel certe consilio ejusdem episcopi, apud quos utraeque partes [cum] voluerint judicium continebunt. Si quis autem praeter haec fecerit, canonicis correptionibus subjacebit.

CAP. CLXXXIV.-- De presbyteris qui a plebibus infamabuntur, quomodo purgari debeant.

(Ex concil. Hilerdensi, cap. 10.) Si quis presbyter a plebe sibi commissa mala opinione infamatus fuerit, et episcopus legitimis testibus approbare non potuerit, suspendatur ab officio presbyter usque ad dignam satisfactionem, ne populus fidelium in eo scandalum patiatur. Digna enim satisfactio est, si eis a quibus reus creditur, post rectam securitatem de imposito crimine, innocens esse manifestatur. Quod ita nobis a majoribus constitutum esse docetur. Sed sive secundum canones, sive ad arbitrium episcopi sibi collegas VII conjungat, et juret id sacro coram posito Evangelio: quod eum sancta Trinitas et Christus filius Dei, qui illud fecit et docuit quod Evangelium continet, et sancti quatuor Evangelistae qui illud scripserunt sic adjuvent, quod ille praenominatam actionem ita non perpetrarit, sicut ei de illis oblatum est. Et, in hac satisfactione purgatus, secure deinceps suum exerceat ministerium. Quam satisfactionem nonnulli praecedentium patrum sanctum Leonem papam, in basilica sancti Petri apostoli, coram reverendissimo caesare Carolo, ac clero et plebe ita fecisse commemorant: atque ita mox venerandum principem contra ejusdem sancti papae adversarios, dignae ultionis vindictam exercere.

CAP. CLXXXV.-- Si aliquis ex ordinatis ab episcopo suo damnatus fuerit, ut non debeat ab aliquo defensari.

(Ex concil. Afric., cap. 29.) Et illud petendum ut statuere dignentur ut, si quis cujuslibet honoris clericus, judicio episcoporum, quocumque crimine fuerit damnatus, non liceat eum sive ab Ecclesiis quibus praefuit, sive a quolibet homine defensari, interposita poena damni pecuniae atque honoris, quo nec aetatem nec sexum excusandum esse praecipiant.

CAP. CLXXXVI.-- De presbytero a populo accusato.

( Ex epist. Gregorii. ) De presbytero vero vel quolibet sacerdote a populo accusato, si certi non fuerint testes qui crimini illato veritatem dicant, jusjurandum erit in medio, et illum testem proferat de innocentiae suae puritate, cui nuda et aperta sunt omnia, sicque maneat in proprio gradu.

CAP. CLXXXVII.-- De clericis convictis et confessis, si intra annum causam suam purgare contempserint, nulla vox eorum post audiatur.

(Ex concil. Afric. cap. 46.) Rursum constitutum est ut aliquoties clericis convictis et confessis in aliquo crimine, vel propter eorum quorum verecundiae parcitur, vel propter Ecclesiae opprobrium, aut insolentem insultationem haereticorum atque gentilium, si forte causae suae adesse voluerint, et innocentiam suam asserere, intra annum excommunicationis hoc faciant. Si vero intra annum causam suam purgare contempserint, nulla vox eorum postea penitus audiatur.

CAP. CLXXXVIII.-- Ut nullus ex ordinatis laico jurare praesumat.

(Ex concil. Remensi, cap. 5.), Ut nullus ex ecclesiastico ordine cuiquam laico quidquam supra sacra, vel super sancta Evangelia juret, sed simpliciter cum puritate et veritate dicat: Est, est, Non, non; sed si est aliquid quod eis a laicis objiciatur, ad episcopum, in cujus territorio est, deferatur: et juxta id quod illi qui ejusdem sunt ordinis dijudicaverint, aut corrigatur aut expurgetur.

CAP. CLXXXIX.-- Si presbyter aut diaconus in fornicatione, aut perjurio, aut furto, homicidio, captus fuerit, ab officio suspendatur.

( Ex can. apostolo. ) Presbyter aut diaconus qui in fornicatione, aut perjurio, aut furto, aut homicidio captus est, deponatur: non tamen communione privetur. Dicit enim Scriptura: Non judicat Dominus bis in idipsum.

CAP. CXC.-- De ordinatis, si aliquis illorum percussor exstiterit.

(Ex conc. Agathensi, cap. 3.) Si quis in aliquo ecclesiastico gradu sacratus percussor extiterit, corripiatur accerime. Si non emendaverit, deponatur.

CAP. CXCI.-- De presbyteris qui propter suam negligentiam degradantur.

(Ex concil. Mogunt., cap. 40.) Dictum est nobis presbyteros propter suam negligentiam canonice degradatos, et saeculariter gradu amisso vivere, et poenitentiae agendae bonum negligere. Unde statuimus ut, gradu amisso, agendae poenitentiae gratia in monasterio aut canonico aut regulari mittantur. Si vero hoc fieri causa quaelibet prohibuerit, ubicumque sint, poenitentiam agere non desistant. Si autem amisso gradu saeculariter vivere voluerint, et poenitentiam agere neglexerint, ab Ecclesiae communione separentur.

CAP. CXCII.-- De ordinatis, si injuste degradati fuerint.

(Ex eodem, cap. 28.) Episcopus, presbyter aut diaconus, si, a gradu suo injuste dejectus, in secunda synodo innocens reperiatur, non potest esse quod fuerat, nisi gradus amissos recipiat coram altari de manu episcoporum. Si episcopus est, orarium, annulum et baculum. Si presbyter, orarium et planetam. Si diaconus, orarium et albam. Si subdiaconus, patenam et calicem. Sic et reliqui gradus in reparationem sui recipiant quae, cum ordinarentur, perceperant.

CAP. CXCIII.-- De ordinatis qui episcopum proprium contemnunt.

(Ex concil. Antioch., cap. 5.) Si quis presbyter aut diaconus, episcopum proprium contemnens, se ab Ecclesia sequestraverit, et seorsum colligens altare constituerit, et commonenti episcopo non acquieverit, nec consentire vel obedire voluerit semel et iterum convocanti, hic damnetur omnimodo, nec ultra remedium consequatur.

CAP. CXCIV.-- Si presbyter contra suum episcopum inflatus schisma fecerit, ut anathematizetur.

(Ex conc. Carthag., cap. 11.) Ab universis episcopis dictum est: Si quis presbyter ab episcopo suo correptus fuerit, debet utique apud vicinos episcopos conqueri, ut ab ipsis ejus causa possit audiri, ac per ipsos suo episcopo reconciliari. Quod nisi fecerit, sed superbia, quod absit! inflatus secernendum se ab episcopi sui communione duxerit, ac separatim cum aliquibus schisma faciens sacrificium Deo obtulerit, anathema habeatur, et locum amittat. Si querimoniam justam adversus episcopum non habuerit, inquirendum erit.

CAP. CXCV.-- De illis qui aliquem ex ordinatis falso crimine appetierint.

(Ex eodem, cap. 5.) Si quis episcopum aut presbyterum vel diaconum falsis criminibus appetierit, et probare non potuerit, nisi in fine dandam ei non esse communionem.

CAP. CXCVI.-- Ut criminator crimen criminati, litteris comprehensum, ante accusationem episcopo suo representet.

(Ex concil. Aureli., cap. 10.) Illud praeterea omni ecclesiastico ordini omnimodis observandum est, ut nullatenus aliquis praesumat in concilio vel synodali conventu aliquem confratrum accusatione pulsare, nisi prius ipsum accusationis crimen et litigationis causas, litteris per ordinem comprehensum, manu propria subscripserit, et episcopo vel sacrae synodo porrexerit, ut juste et canonice litigantium controversiae finiantur. Non enim licet, ut auctoritas Romana testatur, nisi inscriptione celebrata reum quemquam fieri, nec ad judicium exhiberi, quia sicut convictum de crimine poena constringit, ita accusatorem, si non probaverit quod objecit.

CAP. CXCVII.-- Ut nullus ex ordinatis se proclamet in synodo, nisi scriptis.

(Ex concil. ad sanct. Medard., cap. 9.) Hincmarus, archiepiscopus Remorum, suis accusatoribus dixit: Quae est petitio vestra, fratres?--Misericordiam, inquiunt, petimus nobis a vestra paternitate impendi, de ministratione ordinum ecclesiasticorum, ad quos a domino Ebone quondam provecti, a vestra auctoritate suspensi sumus. Hincmarus episcopus dixit: Habetis libellum reclamationis aut postulationis, sicut ecclesiastica se habet traditio? Illi autem responderunt se prae manibus nullum habere libellum. Hincmarus episcopus dixit: Legum ecclesiasticarum auctoritas talis est ut in causis gestorum semper scripturam requirat: adeo ut qui ad sacrum fontem accedit, suum dare nomen praecipiatur; qui ad summum sacerdotium provehitur, decreto manibus omnium roborato eligitur; ordinatus autem a suis ordinatoribus litteras accipere jubetur; qui etiam ab ecclesiastica societate quolibet excessu discinditur, libellari scriptione aut recipitur aut dejicitur; sed qui accusatur, vel excommunicatur seu reconciliatur, per scripturam accusari vel reconciliari jubetur. Et sic in caeteris hujusmodi in tantum scriptura deposcitur, ut, sicut beatus Gregorius in Commonitorio ad Joannem defensorem ex Romanis legibus sumens scribit: Sententia quae sine scriptura profertur, nec nomen sententiae habere mereatur. Quapropter, fratres et filii, oportet vos, secundum ecclesiasticam auctoritatem, reclamationem vestram libelli serie allegare, eamque manibus vestris roboratam synodo sacrae porrigere, ut convenienter et canonice vobis valeat responderi. Et tunc ipsi fratres libellum conscribentes, eique sua nomina subscribentes, porrexerunt Hincmaro episcopo, qui tunc una cum Wevilone, Senonensi archiepiscopo, et cum Amalrico, Turonensi aeque archiepiscopo, sub praesentia gloriosi regis Caroli, synodo praesidebat.

CAP. CXCVIII.-- De clericorum accusatoribus: si unum ex objectis probare non potuerint, ad caetera non admittantur.

(Ex concil. Africano, cap. 75.) Item placuit, quotiescunque clericis ab accusatoribus multa crimina objiciuntur, et unum ex ipsis de quo prius egerint, probare non valuerint, ad caetera jam non admittantur.

CAP. CXCIX.-- De episcopo aut presbytero, si causa criminalis eis reputata fuerit, quomodo se expurgare debeant.

(Ex concil. Wormacien., cap. 8.) Si episcopo aut presbytero causa criminalis, homicidium, adulterium et maleficium reputatum fuerit, in singulis Missam tractare debet, et Secretam publice dicere, et communicare, et de singulis sibi reputatis innocentem se ostendere. Quod si non fecerit, quinquennio a liminibus ecclesiae extraneus habeatur.

CAP. CC.-- Ut clerici ab alienis judicibus non constringantur.

(Ex decr. Adriani papae, cap. 38.) In clericorum causa hujusmodi forma servetur, ut nequaquam eos sententia non a suo judice dicta constringat.

CAP. CCI.-- Criminantem injuste, et non probantem, verberibus publice castigandum, et in exilium deportandum.

(Ex regu. ad Antemium subdiaconum Campan., cap. 201.) Cum fortius punienda sint crimina quae insontibus et maxime sacratis ordinibus ingeruntur, quam sitis culpabiles, omnes qui in causa Joannis diaconi resedistis, attendite, ut Hilarum criminatorem ipsius, nulla ex definitione vestra poena veniens castigaret. Nec illud ad excusationem vestram esse credatis idoneum, quod vobis quasi judicare volentibus solus frater et coepiscopus noster Paschasius dicitur detulisse. Nam si zelus in vobis rectitudinis viguisset, facilius uni a multis rationabiliter suaderi, quam multi ab uno poterant sine causa differri. Quia ergo tantae nequitiae malum sine digna non debet ultione transire, suprascriptum fratrem nostrum Paschasium volumus admoneri ut eumdem Hilarum prius subdiaconatus, quo indignus fungitur, privet officio, atque verberibus publice castigatum faciat in exsilium deportari, ut unius poena multorum possit esse eorrectio.

CAP. CCII.-- Ut si quis clericum accusaverit, et testimoniis probare non potuerit, accusator poenam accusati accipiat.

(Ex concil. Braggarden., cap. 8.) Placuit ut, si quis aliquem clericorum in accusatione fornicationis impetit, secundum praeceptum Pauli apostoli, duo vel tria testimonia requirantur ab illo. Quod si non potuerit datis testimoniis approbare quod dixit, excommunicationem accusati accusator accipiat.

CAP. CCIII.-- Ut sicut laici clericos in secularibus in sua accusatione non recipiunt, ita nec ipsi in sacerdotum recipiantur.

(Ex concil. Aurelianensi, cap. 5.) Omnes episcopi in tertia sessione acclamaverunt: Sane dignum est ut, sicut sacerdotes vel clericos in sua accusatione vel saecularibus judiciis laici non recipiunt, ita ipsi in sacerdotum vel clericorum accusationibus, seu ecclesiasticis negotiis, nisi sponte collaudentur, non recipiantur: quoniam inconveniens est ut hi qui hos respuunt, ab his recipiantur.

CAP. CCIV.-- Ut testimonium laici contra clericum nemo suscipiat.

(Ex concil. Triburiensi, cap. 4.) Testimonium laici adversus clericum nemo suscipiat.

CAP. CCV.-- De ordinatis, si accusati fuerint, quot testibus se excusare debuerint.

(Ex concil. Carthaginen., cap. 20.) Si autem presbyteri vel diaconi fuerint accusati, adjuncto sibi ex vicinis locis proprius episcopus legitimo numero collegarum, quos ab eodem accusati petierint, id est, una secum in presbyterii nomine VI, in diaconii tribus, ipsorum causas discutiat, eadem dierum et dilationum, et a communione remotionum, et discussione personarum inter accusatores, et eos qui accusantur forma servata. Reliquorum autem clericorum causas, etiam solus episcopus loci agnoscat et finiat.

CAP. CCVI.-- De substantia defuncti presbyteri, cujus esse debeat.

(Ex conc. Triburiensi, cui interfuit Arnolphus rex, cap. 23.) Sancto concilio allatum est quod quidam laici improbe agant contra presbyteros suos, ita ut de morientium presbyterorum substantia partes sibi vindicent sicuti de propriis servis. Interdicimus itaque canonica auctoritate ne hoc ulterius fiat: sed sicuti liberi facti sunt ad suscipiendum gradum et agendum divinum officium, ita nihil ab eis exigatur praeter divinum officium. De peculiari vero sacerdotum nihil sibi usurpent, sed totum in quatuor dividatur partes, una episcopo, alia altari, tertia pauperibus, quarta parentibus: et si non sunt idonei parentes, episcopus eam recipiat, et in usum Ecclesiae diligenter distribuat. Et si quis contra haec facere praesumpserit, anathematizetur.

CAP. CCVII.-- De presbyteris qui sine testamento discesserint.

(Ex eodem, cap. 14.) Si quiscunque ex gradu ecclesiastico sine testamento et sine cognatione discesserit, haereditas ejus ad ecclesiam, ubi servivit, devolvatur. Similiter de sanctimonialibus.

CAP. CCVIII.-- De clericis qui laicalibus vestimentis utuntur.

(Ex eodem, cap. 27.) Ut laicalibus vestimentis clerici non utantur, id est, mantello vel cotto, sive cappa, nec pretiosis et ineptis calceamentis, et aliis novitatum vanitatibus, red religioso et decenti habitu induti incedant.

CAP. CCIX.-- De eadem re.

(Ex concil. Carthaginen., cap. 45.) Clericus professionem suam etiam habitu et incessu probet, et idoneo nec vestibus nec calceamentis decorem quaerat.

CAP. CCX.-- De clericis qui ociose in nundinis ambulant.

(Ex eodem concil., cap. 48.) Clericus qui, non pro emendo aliquid, in nundinis vel in foro deambulat, ab officio suo degradetur.

CAP. CCXI.-- Ut nullus ex clero arma militaria portet.

(Ex eodem concil. cap. 48.) Quicunque ex clero esse videntur, arma militaria non sumant, nec armati incedant, sed professionis suae vocabulum religiosis moribus et religioso habitu praebeant. Quod si contempserint, tanquam sacrorum canonum contemptores et ecclesiasticae sanctitatis profanatores, proprii gradus amissione mulctentur: quia non possunt simul Deo et saeculo militare.

CAP. CCXII.-- Ut omnes clerici magis confidant in defensione Dei quam in armis.

(Ex concil. Aurelianen., cap. 9.) Omnimodis dicendum est presbyteris et diaconibus ut arma non portent, sed magis confidant in defensione Dei quam in armis.

CAP. CCXIII.-- De illis qui, ex ecclesiastico ordine, aut venantur, aut cum accipitribus jocantur.

(Ex concil. Meldensi, cap. 8.) Episcopum, presbyterum aut diaconem canes ad venandum, aut accipitres, aut hujusmodi res habere non licet. Quod si quis talium personarum in hac voluntate saepius detectus fuerit, si episcopus est, tribus mensibus se a communione suspendat, presbyter duobus, diaconus uno ab omni officio et communione suspendantur.

CAP. CCXIV.-- De servis Dei, ut omnes sylvaticae vagationes cum canibus et accipitribus interdicantur.

(Ex concil. Aurelianen., cap. 3.) Omnibus servis Dei venationes et sylvaticas vagationes cum canibus, et ut accipitres et falcones non habeant, interdicimus.

CAP. CCXV.-- Ut clericos discordantes episcopus sua potestate reconciliet.

(Ex concil. Africano, cap. 59.) Discordantes clericos episcopus vel ratione vel potestate ad concordiam trahat, inobedientes synodus per audientiam damnet.

CAP. CCXVI.-- De clericis qui proruperint in mutuam caedem.

(Ex concil. Hilerden., cap. 6.) Si qui clerici in mutuam caedem proruperint, prout dignitas officiorum in tali excessu contumeliam pertulerit, a pontifice districtius vindicetur.

CAP. CCXVII.-- De eadem re.

(Ex eodem, cap. 7.) Frater in fratrem si ausus fuerit manum mittere, legitimam disciplinam accipiat.

CAP. CCXVIII.-- De officiis et ministeriis septem diaconorum cum subdiaconibus et sequentium ordinum ministris observandis.

(Ex ep. Fabiani papae, cap. 2.) Septem ergo diaconi sint in urbe Roma per septem regiones civitatis, sicut a patribus accepimus, qui per singulas hebdomadas et dominicos dies, atque festivitatum solemnia, cum subdiaconibus et acolythis, ac sequentium ordinum ministris, injuncta sibi observent ministeria, et parati omni hora sint ad divinum officium, et quidquid eis injungitur peragendum. Similiter et vobis prout opportunum fuerit, per singulas civitates est faciendum ut divinum, absque ulla mora aut negligentia, studiose ac solemniter agatur officium.

CAP. CCXIX.-- De numero certo diaconorum.

(Ex concil. Neocaesar., cap. 14.) Diaconi septem debent esse juxta regulam, licet et valde magna sit civitas. Idipsum autem et Actuum apostolorum liber insinuat.

CAP. CCXX.-- De eadem re.

(Ex concil. episcoporum, qui in Ancira et Caesaria convenerunt, cap. 9.) Diaconi septem esse debent secundum regulam, quamvis magna sit civitas. Cui regulae auctoritas erit liber Actuum apostolorum.

CAP. CCXXI.-- Ut diaconi coram presbyteris non sedeant.

(Ex concil. Laodicensi, cap. 20.) Quod non oporteat diaconum coram presbytero sedere, sed jussione presbyteri sedeat. Similiter autem et diaconis honor habeatur ab obsequentibus, id est, a subdiaconis et omnibus clericis.

CAP. CCXXII.-- De diaconibus qui se presbyteris anteponunt.

(Ex concil. Toletan., cap. 39.) Nonnulli diacones in tantam erumpunt superbiam ut sese presbyteris anteponant, atque in primo choro ipsi priores stare praesumant presbyteris in secundo choro constitutis. Ergo ut sublimiores sibi presbyteros agnoscant, tam hi quam illi in utroque choro consistant.

CAP. CCXXIII.-- Ut exorcistae energumenis manus imponant.

(Ex concil. Carthag., cap. 90). Omni die exorcistae energumenis manus imponant.

CAP. CCXXIV.-- De honore universis ordinibus competente.

(Ex decr. Silvestr. papae, cap. 4.) Ita fratres jubet auctoritas divina, et affirmat, ut, a subdiacono usque ad lectorem, omnes subditi sint diacono cardinali urbis Romae, in Ecclesia honorem repraesentantes tantum. Pontifici vero, presbyter, diaconus, subdiaconus, acolythus, exorcista, lector, abbas, monachus, in omni loco repraesentet obsequium, sive in publico, sive in gremio ecclesiae.

CAP. CCXXV.-- De sacerdotibus qui adimplere suum ministerium nesciunt, nec discere volunt: quod ab officio sint submovendi.

(Ex concil. Aurelianensi, cap. 6.) Sacerdotes qui rite non sapiunt adimplere ministerium suum, nec discere juxta praeceptum suorum episcoporum pro viribus satagunt, vel contemptores canonum existunt, ab officio proprio sunt submovendi, quousque haec pleniter emendata habeant.

CAP. CCXXVI.-- Ut inter clericos non computentur qui sub nullius episcopi disciplina inveniuntur.

(Ex concil. Parisiensi, cap. 10.) Nulla ratione clerici aut sacerdotes habendi sunt qui sub nullius episcopi disciplina et providentia gubernantur. Tales enim acephalos, id est, sine capite, priscae Ecclesiae consuetudo nuncupavit.

CAP. CCXXVII.-- Exemplar formatae epistolae, quae in Nicaena synodo a sanctis patribus est formata et collaudata.

( Ex decr. Nicaeni concilii. ) In nomine patris π, et filii γ, et spiritus sancti α. Walterio Spirensi episcopo, ego Burchardus sanctae Wormaciensis Ecclesiae devotus gregis Christi famulus, in Deo vero summae felicitatis beatitudinem. Cum sancta catholica Ecclesia prompta sit sequi documenta Evangelica, quae dicunt: Qui recipit prophetam in nomine prophetae, accipiet mercedem, prophetae; et qui recipit justum in nomine justi, et caetera: et Apostolus jubeat hospitalitatem sectari, et necessitatibus sanctorum virorum communicare; tamen propter eos qui cauteriatam habent suam conscientiam, dicentes se esse simplices, cum sint astutia diabolica repleti, et pro opere pietatis dicunt se de loco ad locum transire, cum sint sua malitia faciente fugitivi, et dicunt se esse ministerio sacro insertos, cum non sint: statutum est a sanctis Patribus neminem clericum alienum et ignotum recipi ab aliquo episcopo et inthronizari in sua ecclesia, nisi habeat a proprio episcopo epistolam quae in canonibus nominatur formata. Ideo notum facimus paternitati vestrae quod praesens frater noster harum literarum portitor nomine Ecmannus, non pro sua nequitia expulsus est a nobis: sed, postulantibus fratribus nostris, eo quod ex familia nostra fuit et noster baptizatus, fecimus ei libertatem receptam a cornu altaris canonice, et ordinavimus eum ad gradum presbyterii. Cui etiam has dimissorias sive commendatitias literas fecimus, et eum ad vestram dilectam fraternitatem dirigimus, ut in vestra parochia sub vestro sacro regimine et defensione consistere valeat. Ego, inquam, Burchardus humilis episcopus, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, et in unitate sanctae Ecclesiae, in qua Petro datum est jus ligandi atque solvendi, absolvo Ecmannum presbyterum de civitate Wormaciensi, indictione X; et licentiam do vobis inthronizandi eum in quacunque ecclesia vultis vestrae parochiae. Hanc ergo epistolam Graecis litteris hinc inde munire decrevimus, et annulo Ecclesiae nostrae firmare censuimus. Fraternitatem vestram Christus nobis incolumen conservet. π. γ. α. π. β. ε. ζ. ξ. α. κ. η. θ. Data Wormaciae, Idibus Martii, anno Dominicae incarnationis millesimo duodecimo, indictione X.

CAP. CCXXVIII.-- De illo qui fugam fratris celaverit.

( Ex dictis Basilii. ) Si quis eum quem, districtionem ecclesiasticam non ferentem, fugam meditari agnoverit, non statim prodiderit, perditionis illius participem se esse non dubitet: et tam diu est a conventu fratrum sequestrandus, quam diu ille valeat revocari.

CAP. CCXXIX.-- De illis qui presbyteros suos male tractaverint.

(Ex concil. Arvernen., cap. 7.) Si quis presbyterum proprium inhonorat, aut verbo aut facto contumeliam facit, tam diu a liminibus Ecclesiae arceatur, quousque per condignam poenitentiam satisfaciat. Ait enim Apostolus: Presbyteri qui bene praesunt, duplici honore digni habeantur. Item alibi dicit: Obedite praepositis vestris, subjecti eis estote, etc.

CAP. CCXXX.-- Ut nomen papae in Ecclesiis sanctis recitetur.

(Ex concil. Vasensi, cap. 3.) Et hoc justum visum est nobis ut nomen domini papae, quicunque sedi apostolicae praefuerit, in nostris Ecclesiis recitetur.

CAP. CCXXXI.-- Ut presbyter aut diaconus qui canonicus non est, sed in villis habitat, nusquam summas festivitates celebret nisi in civitatibus.

(Ex concil. Arvernen., cap. 6.) Si quis presbyter aut diaconus, qui non in civitate canonicus esse dinoscitur, sed in villulis habitans, in oratoriis officio sancto deserviens celebrat divina mysteria, festivitates praecipuas, Domini Natalem, Pascha, Pentecosten, et si quae principales sunt festivitates reliquae, dehinc ne faciat commonemus: et nusquam alibi nisi cum episcopo suo in civitate festivitates supradictas celebret. Quicunque sunt cives laici, natu majores, pari modo in urbibus ad pontifices suos in praedictis festivitatibus veniant, et ibi divina mysteria celebriter audiant. Quod si qui improba temeritate haec contempserint, a communione pellantur.

CAP. CCXXXII.-- Ut presbyteris potestas praedicandi in suis plebibus concedatur.

(Ex concil. Vasensi, cap. 6.) Hoc etiam pro aedificatione omnium ecclesiarum, et pro utilitate totius populi nobis placuit, ut non solum in civitatibus, sed etiam in omnibus parochiis, verbum faciendi daremus presbyteris potestatem, ita ut si presbyter aliqua infirmitate prohibente per seipsum non potuerit praedicare, sanctorum patrum Homeliae a diaconibus probatis recitentur.

CAP. CCXXXIII.-- De clericis qui in rixa interficiuntur.

(Ex concil. Tribur., cui Arnolfus rex interfuit, cap. 50.) Quicunque clericus aut in bello, aut in rixa, aut gentilium ludis mortuus fuerit, neque oblatione neque oratione pro eo postuletur, sed in manus incidat judicis: sepultura tantum non privetur.

CAP. CCXXXIV.-- De clericis qui a dominis suis liberi facti sunt.

(Ex concil. apud Alth. habito, cui interfuit Conradus rex, cap. 38.) Nullus clericus ad gradum presbyterii promoveatur, nisi ut scriptum in canonibus habetur. Si enim propter Dei dilectionem quis de servis suis quemquam elegerit, et docuerit literas, et libertati condonaverit, et per intercessionem erga episcopum presbyterum effecerit, et secundum apostolos victum et vestitum ei donaverit: ille autem postea in superbiam elatus missam dominis suis et canonicas horas observare, et psallere renuerit, et eis juste obedire, dicens se liberum esse, noluerit, et quasi libere cujus vult homo fiat, hoc sancta synodus anathematizat, et illum a sancta communione arceri judicat, donec resipiscat et domino suo obediat secundum canonica praecepta. Sin autem obstinato animo et hoc contempserit, accusetur apud episcopum qui eum ordinavit, et degradetur: et fiat servus illius idem domini sui, sicut natus fuerat. Quisquis vero talem secum habuerit, postea quam rem illius praedictam audierit, et domino suo non reddiderit, vel a se projecerit, sive episcopus, sive comes, sive clericus, sive laicus, anathematis illius societate nodatus, poenam excommunicationis luet.

CAP. CCXXXV.-- De presbyteris qui parochias fugerint in quibus locati sunt.

(Ex concil. Cabillon., cap. 41.) Presbyter proprio loco dimisso ad alium migrans nequaquam recipiatur, nisi suae migrationis causam dixerit, et se innocenter vixisse in parochia in qua ordinatus est sub testibus probaverit: litteras etiam habebit in quibus sint nomina episcopi et civitatis plumbo impressa, quibus cognitis, et talibus inventis quibus fides adhiberi possit, recipiatur.

CAP. CCXXXVI.-- De presbyteris qui crimine capitali accusantur, et collegas quibus se excusare possint non habent.

(Ex concil. Tribur., cui interfuit Arnolphus rex, cap. 6.) De presbyteris qui crimine fornicationis, sive aliquo capitali flagitio accusantur, et non habent collegas cum quibus se excusare possint, aut si forte lapsi fuerint, quomodo satisfaciant. In quorum judicio neque ad dexteram, neque ad sinistram declinandum est, sed recta via gradiendum. In concilio namque Neocaesariensi cap. scriptum est: Presbyter si uxorem acceperit, ab ordine deponatur. Si vero fornicatus fuerit, aut adulterium perpetraverit, amplius pelli debet et ad poenitentiam redigi.

CAP. CCXXXVII.-- De predicatione presbyterorum.

( Ex concil. Triburiensi, cui interfuit rex Arnolph. )

Praecipimus vobis ut unusquisque vestrum super duas seu tres hebdomadas, diebus dominicis seu festivitatibus sanctorum, populum sibi commissum doctrinis salutiferis ex sacra Scriptura sumptis in Ecclesia sibi commissa post Evangelium perlectum instruere studeat, et jubeat illis ut nullus de ecclesia exeat, antequam a presbytero sive diacono ultima laus, id est Benedicamus Domino, aut Ite missa est, pronuntietur.

CAP. CCXXXVIII.-- De ecclesiasticis, si saeculares potestates habere desiderant.

( Ex epist. Gre. papae Secundino servo Dei recluso directa. ) Certum namque est non vos ante exercitui ducem praeponere, nisi vobis labor ejus fidesque complaceret, et nisi eum anteactae vitae virtus et sollicitudo aptum esse monstraverit. Si vero non aliis nisi hujusmodi viris committitur gubernandus exercitus, qualis dux esse debeat animarum ex istius bonae rei comparatione colligitur. Sed verecundum nobis est, et dicere pudet, quia sacerdotes sibi ducatum arripiunt, qui exordium religiosae militiae non viderunt.

CAP. CCXXXIX.-- Ut viri veraces et Deum timentes, in civitatibus et in publicis vicis decani constituantur.

(Ex concil. Rothoma., cap. 9.) Ut populus admoneatur ut in dominicis et festis diebus omnes ad vesperas, et nocturnas vigilias, et ad missam omnimodis occurrant, et ut decani in civitatibus et in vicis publicis viri veraces et Deum timentes constituantur, qui desides et negligentes commoneant ut ad Dei servitium absque occasione properent, et ut ipsi decani sacramento adstringantur ut, nulla interveniente causa, scilicet, aut amoris, aut timoris, aut propinquitatis, muneris, negligentes et transgressores reticeant, quin sacerdotibus proprias eorum culpas manifestent. Sacerdotum autem erit ita eorum vitia, zelo et amore divino, cum debita disciplina corrigere, sicut ipsi nolunt pro aliorum erratibus sententiam justae damnationis suscipere. Et ut dies festi a vespera usque ad vesperam absque opere servili cum debito honore celebrentur.

FINIS LIBRI SECUNDI.

LIBER TERTIUS. INDEX CAPITULORUM CAP. I. Quid sit Ecclesia. II. De primitiva Ecclesia. III. Quod sacerdotes agros quos vendere solebant, ad communem utilitatem ecclesiis tradebant. IV. Quo tempore viri religiosi seipsos domino consecrarunt, aedificantes basilicas in suis fundis. V. Quod Constantinus primus imperatorum fabricandi ecclesias licentiam tribuit. VI. Ut nullus ecclesiam aedificet, nisi ille cui episcopus loci locum designaverit. VII. De illo qui in suo praedio ecclesiam aedificare desiderat. VIII. Ut omnes ecclesiae in illius episcopi potestate sint in cujus territorio positae sunt. IX. Ut antiquae ecclesiae possessionibus propter novas non spolientur. X. De ecclesiis et altaribus, ubi aliqua dubitatio est de consecratione, ut consecrentur. XI. Si altare motum fuerit, denuo ecclesia consecretur. XII. Si ecclesia violata fuerit, iterum consecretur. XIII. Ut ecclesiam ubi paganus sepultus est, non liceat dedicari. XIV. Ut in ecclesia in qua cadavera sepulta sunt, altare consecrare non liceat. XV. Ut loca semel dicata, perpetuo sic permaneant. XVI. De locis dudum sacratis, et nunc neglectis, ut iterum reformentur. XVII. Ut nullus aliud altare erigere praesumat, nisi quod ab episcopo consecratum est. XVIII. Ut energumeni ecclesiarum pavimenta verrant. XIX. De monasteriis semel consecratis. XX. de illis qui dotem ecclesiae sibi vindicare praesumpserint. XXI. De ecclesiis destructis, quomodo restaurari debeant. XXII. Quod in una terminatione plures baptismales ecclesiae esse non possint. XXIII. Ut regularia monasteria nec vendi nec commutari possint nisi cum alio monasterio. XXIV. Ut non liceat alicui unius Ecclesiae terram, nisi cambiatur, vertere ad aliam. XXV. Ut altaria, nisi sint lapidea, chrismate non consecrentur. XXVI. Ut monasterium ad meliorandum in alium liceat ponere locum. XXVII. Ut sine missa ecclesia non debeat dedicari. XXVIII. Ut episcopus neminem prohibeat ecclesiam ingredi, et audire verbum Dei. XXIX. Ut populus qui convenerit ad Missam, antequam finiatur non discedat. XXX. De illis qui ecclesiastica habent beneficia. XXXI. De ecclesiis apud barbaros constitutis. XXXII. De ecclesiis Arianorum. XXXIII. De dioecesanis ecclesiis destitutis. XXXIV. Qualiter destitutam ecclesiam alteri ecclesiae recte conjungere valeat episcopus. XXXV. Ut picturae in ecclesia fieri non debeant. XXXVI. Item de pictura. XXXVII. Ut non pro debito episcopus de consecranda ecclesia munus aliquod requirat. XXXVIII. Ut ecclesiam in qua cadavera infidelium sepulta sunt sanctificare non liceat. XXXIX. De lignis dedicatae ecclesiae, ad quos usus verti debeant. XL. Quid episcopo agendum sit, si plures haeredes de una contenderint ecclesia. XLI. De eadem re. XLII. De ecclesiis inter haeredes divisis. XLIII. Ut singuli presbyteri singulas habeant ecclesias. XLIV. De eadem re. XLV. De eadem re. LVI. Ut missarum solemnia non ubique, sed in locis XLVI. Ut unusquisque presbyter una ecclesia contentus sit. XLVII. De eadem re. XLVIII. De eadem re. XLIX. De eadem re. L. De ordinibus sacris. LI. De ecclesiis seu sanctis noviter inventis. LII. Ut unaquaeque ecclesia mansum integrum habeat sine servitio. LIII. Ut nullus de dote ecclesiae, vel de manso presbyterorum censum persolvere cogat. LIV. De altaribus quae passim fiunt per agros. LV. Ut martyrum dignitatem nullus profanus infamet. ab episcopo consecratis fiant. LVII. De missa non celebranda, nisi in sacrato loco. LVIII. De eadem re. LIX. Quod non liceat missas celebrare, nisi in locis ab episcopo civitatis consecratis. LX. De eadem re. LXI. De eadem re. LXII. De reparatione Ecclesiae. LXIII. Ut ante horam diei tertiam non sint celebrandae missae. LXIV. Ut pro fidelibus defunctis singulis diebus missas celebrare liceat. LXV. Ut missa mortuorum pro omnibus Christianis sit cantanda. LXVI. Ut institutiones missarum sicut in metropoli fiunt, sic et reliquis comprovincialibus Ecclesiis. LXVII. Ut preces et praefationes, quae in concilio probatae non fuerint, non celebrentur. LXVIII. Ut nullus presbyter solus missam cantare praesumat. LXIX. De Praefationibus quas sancta Romana tenet Ecclesia. LXX. De sacerdotibus, missarum tempore si aegritudinis aliquis eventus eis accesserit. LXXI. De eadem re. LXXII. De presbyteris qui daemonibus variisque passionibus vexantur, quod illis sacra tractare non liceat. LXXIII. De eadem re. LXXIV. De presbyteris qui soli missas solent celebrare. LXXV. De illis qui conjugati presbyteri oblationes spreverint. LXXVI. Ut presbyteri communicent quotiescunque missas celebraverint. LXXVII. De eadem re. LXXVIII. De eadem re. LXXIX. De eadem re. LXXX. Ut in ecclesia nihil aliud agatur, nisi id ad quod facta est. LXXXI. De eadem re. LXXXII. De eadem re. LXXXIII. Ut nullus in ecclesia convivetur. XCIV. De illis qui domum Dei contemptibilem LXXXIV. Ut nullus in ecclesia tabernas constituat. LXXXV. De eadem re. LXXXVI. Ut unicuique in domo sua orare liceat. LXXXVII. Ut canticum turpe circa ecclesias non fiat. LXXXVIII. Ut sanctorum reliquiae in oratoriis villaribus non ponantur. LXXXIX. Ut sedes episcopalis, si necesse fuerit, in alium locum transferatur. XC. De mutandis sanctis locis. XCI. Quod, translatis martyribus, honor interdum cum illis migret, interdum in loco permaneat. CXII. Quod sanguis martyrum consecret locum, non locus sanguinem. CXIII. Quid sit basilica. faciunt. XCV. De eadem re. XCVI. Ut calix et patena ex auro aut ex argento fiat. XCVII. De observanda mensa Christi. XCVIII. Ut corporale ex purissimo linteo sit, et unius materiei. XCIX. Ut sacrificium altaris non in serico panno, aut tincto celebretur. C. Ut mulieres ad altare non accedant, et officiis virorum se non intromittant. CI. De eadem re. CII. Ut laici juxta altare non sedeant. CIII. De illis sacerdotibus qui in Ecclesia, dum Evangelia leguntur, sedere praesumunt. CIV. Ut nullus calicem, patenam, vel vestimentum sacerdotale in vadium tabernario praestare praesumat. CV. Ut nullus calicem, patenam, aut aliqua vasa sacra ad alios usus facere praesumat. CVI. Quod licitum sit episcopis cum consilio cleri de thesauro ecclesiae suae familiae in necessitate succurrere. CVII. Ne cadavera pallio altaris cooperiantur. CVIII. Ne ad nuptiarum ornatum divina ministeria praestentur. CIX. Ut ecclesia saeculari potentia minime pervadatur. CX. De presbyteris qui ecclesias suas per pretium acquisierint. CXI. Ut nullus laicus ab ecclesia sua presbyterum ejicere audeat. CXII. Item de illis qui presbyteris ecclesias auferunt. CXIII. Ut nullus aliquod munus propter ecclesiam a presbytero requirat. CXIV. De eadem re. CXV. Ut presbyteri plebes admoneant ut linteamina altaris praeparent. CXVI. Ut episcopi praevideant quid presbyteri dominis suis pro ecclesiis facere debeant. CXVII. De eadem re. CXVIII. De presbyteris nihil habentibus quando ordinantur. CXIX. De eadem re. CXX. De eadem re. CXXI. De eadem re. CXXII. De eadem re. CXXIII. De presbyteris qui ex reditibus ecclesiae sibi res comparaverint, et structuras ibi fecerint, et mulieres ibi posuerint. CXXIV. De consuetudine servanda quae non est contra fidem. CXXV. Ut ecclesiastica statuta, ab apostolis et reliquis magistris Ecclesiae tradita, integra serventur. CXXVI. Ut consuetudines ecclesiasticae pro lege sint tenendae. CXXVII. Item de consuetudinibus ecclesiasticis observandis. CXXXVII. Quod in unaquaque ecclesia tam de reditibus CXXVIII. Quid agendum sit in causis de quibus certa in canonibus non inveniuntur judicia. CXXIX. Ut cuncta quae Deo offeruntur consecrata habeantur. CXXX. De eadem re. CXXXI. Ut decima nullo modo negligatur. CXXXII. De illis qui decimas dare nolunt. CXXXIII. Quod decimae ab omnibus Christianis ex debito reposci debeant. CXXXIV. De illis qui decimas dare noluerint, nisi pretio conducantur. CXXXV. Ut decima Dei census nuncupetur. CXXXVI. De oblationibus parochitarum: cujus esse debeant. quam oblationibus quatuor debeant fieri portiones. CXXXVIII. Item quod de decimis quatuor debeant fieri portiones. CXXXIX. Ubi terminari debeant contentiones ortae inter Christianos. CXL. De his qui oblationes parentum, aut testamenta, vel quod ipsi donaverint ecclesiis, retinere aut auferre conantur. CXLI. De illis qui Deum haeredem faciunt. CXLII. De his qui oblationes defunctorum aut negant aut difficulter reddunt. CXLIII. De eadem re. CXLIV. De eadem re. CXLV. De eadem re. CXLVI. Ut omnes ecclesiae vel decimae in episcoporum potestate consistant. CXLVII. Quod tricennalis possessio firma sit. CXLVIII. Ut singularum Ecclesiarum rusticanae parochiae semper maneant inconcussae. CXLIX. Quod tricennalis possessio, si intacta permansit, mutari non debeat. CL. Item de rebus XXX annis possessis. CLI. De illis qui de ecclesiis coemeteria faciunt. CLII. De illis qui in sacris locis se sepeliri petierint. CLIII. De eadem re. CLIV. De eadem re. CLV. De eadem re. CLVI. De eadem re. CLVII. Ut corpora defunctorum in ecclesia non sepeliantur. CLVIII. De eadem re. CLIX. Ut nemo pro sepeliendis mortuorum corporibus aliquid muneris exigat. CLX. De sepultura conjugatorum in primis connubiis. CLXI. De eadem re. CLXII. De eadem re. CLXIII. Quorum mens una fuerat, sepultura non separet. CLXIV. De rebus immobilibus ecclesiae. CLXV. De eadem re. CLXVI. De praestariis viduatarum ecclesiarum ut non valeant. CLXVII. De eadem re. CLXXVIII. Ut presbyteri rem ecclesiae vendere non CLXVIII. De eadem re. CLXIX. De eadem re. CLXX. De donatione, vel venditione, vel commutatione rei ecclesiasticae. CLXXI. De commutationibus ecclesiasticarum rerum. CLXXII. De eadem re. CLXXIII. De ecclesiasticis mancipiis. CLXXIV. De eadem re. CLXXV. De regalibus praeceptis super praestaria CLXXVI. De episcopo qui mancipium Ecclesiae manumitti desiderat. CLXXVII. De sacerdotibus qui res suas ecclesiae relinquunt. CLXXXVI. De libertis qui a quibuscunque manumissi praesumant. CLXXIX. Ut nullus ordinatus de ministeriis ecclesiae aliquid vendere praesumat. CLXXX. De presbyteris qui de jure sui tituli aliquid distrahunt. CLXXXI. De eadem re. CLXXXII. Quod quantum remedium veniae oblatio ecclesiastica tribuit conferenti, tantum damnum praeparat fraudatori. CLXXXIII. De clericis qui documenta quibus ecclesiae possessio firmatur distrahunt. CLXXXIV. De libertis qui a patrocinio ecclesiae discesserunt. CLXXXV. De libertis ecclesiae. sunt. CLXXXVII. De manumissis in ecclesia. CLXXXVIII. De fugitivis ecclesiast. servis. CLXXXIX. De episcopis qui nihil suis ecclesiis conferunt, et tamen ex familia liberos facere praesumunt. CXC. De illis qui pro aliquo reatu fugiunt ad ecclesiam. CXCI. De raptore, si cum rapta ad ecclesiam confugerit. CXCII. De servo, si pro qualibet culpa dominum suum ad ecclesiam fugerit. CXCIII. De eadem re. CXCIV. De eadem re. CXCV. De eadem re. CXCVI. De immunitate ecclesiae. CXCVII. De fugientibus ad ecclesiam. CXCVIII. Quid in ecclesia legi debeat. CXCIX. Ut excommunicandi sint qui libros famosos legerint. CC. De illis qui clam concipiunt CCI. De infantibus in adulterio natis, et ad ecclesiam expositis. CCII. De eadem re. CCIII. De avaritia sacerdotum. CCIV. De illis qui ecclesias incenderint. CCV. De quodam clerico a diabolo vexato. CCVI. De rebus ecclesiae quae mortuo episcopo a presbyteris venditae fuerint. CCXIV. Ut sacra vasa non ab aliis quam a sacris CCVII. De eo qui spernit oblationem presbyteri qui uxorem habuit. CCVIII. Quod non permittantur ecclesiastici ad coemiteria haereticorum accedere. CCIX. Quod non oporteat ab haereticis eulogias accipere. CCX. Quod nullus Christianus ad pseudomartyres ire debeat. CCXI. Quod non oporteat plebeios psalmos in ecclesia cantari. CCXII. De illis qui conventus qui ad confessiones martyrum fiunt abominantur. CCXIII. Ut victus ab exorcistis energumenis in domo Dei sedentibus administretur. CCXXII. Quando et quo tempore libri Veteris et viris tractari debeant. CCXV. De sacratis feminis quae sacra vasa et pallas altaris tractare praesumpserint. CCXVI. De vasis sacris, de palliis altaris, et velis ecclesiae; si vetustate consumpta fuerint, quidinde faciendum sit. CCXVII. De ordine librorum Veteris Testamenti. CCXVIII. De ordine prophetarum. CCXIX. De ordine librorum Novi Testamenti, quos sancta Romana Ecclesia tenet, et omnis universalis Ecclesia observat. CCXX. Ordo septem epistolarum canonicarum. CCXXI. De notitia librorum apocryphorum qui a sanctis patribus aeterna damnatione damnati sunt. Novi Testamenti legendi sint. CCXXIII. De vasculis quibus mysteria sacra conficiuntur. CCXXIV. De ecclesia a compluribus cohaeredibus obsessa. CCXXV. De altaribus in quibus sacrae reliquiae non inveniuntur. CCXXVI. In altari in quo episcopus missam celebrat, ne eo die presbyter aliam iterare praesumat. CCXXVII. Ut in oblatione corporis et sanguinis Domini incensum imponi debeat. CCXXVIII. Ut quoties basilicam ad quam itur praesentia novae plebis impleverit, toties sacrificium subsequens offeratur. CCXXIX. Ut nullus presbyter titulum super titulum usurpare praesumat. CCXXX. Ut episcopus aut presbyter postquam missam incoeperit et orationem dixerit, nisi passio aliqua intervenerit, antequam incoeptum ministerium adimpleat, ab altario Dei nullo modo discedere audeat. CCXXXI. Ut nullus episcopus vel presbyter ad celebranda missarum solemnia cum baculo ire, aut velato capite altario Dei assistere audeat. CCXXXII. Ne corpora sanctorum transferantur de loco ad locum. CCXXXIII. Qui mortui in ecclesia sepeliantur. CCXXXIV. Quod omnes fideles in ecclesia nihil agere debeant, nisi orare. CCXXXV. Quod divina clementia fixis in terram genibus exoranda sit, nisi in majoribus solemnitatibus. CCXXXVI. Quod non liceat mortuis osculum dare. CCXXXVII. Ut fideles sepeliri debeant. CCXXXVIII. Ut sacerdotes ad tempus orationibus vacent antequam sacrificent. CCXXXIX. De laicis qui ecclesias proprias habent. CCXL. De ecclesiis monachorum. CCXLI. De illis qui, dum suae proprietatis loca alicubi dare voluerint, decimam nusquam tradere se posse cognoscant.

Indicis Capitulorum finis.

LIBER TERTIUS. DE ECCLESIIS. ARGUMENTUM LIBRI.

Liber hic de divinarum domorum institutione, cultu et honore, de decimis et oblationibus, deque justitiis singulorum tractat: quique libri in sacro catalogo recepti, qui rejecti et apocryphi sint, ostendit.

CAP. I.-- Quid sit Ecclesia.

(Ex decr. Julii papae, cap. 5.) Ecclesia Graecum est, quod in Latinum vertitur convocatio, propterea quod omnes ad se vocet. Catholica, id est universalis, ideo dicitur quia per universum mundum est constituta, vel quoniam catholica, hoc est generalis in eadem doctrina est ad instructionem.

CAP. II.-- De primitiva Ecclesia.

(Ex decr. Melchiad. papae, cap. 8). Nemo, qui Scripturas divinas legit, ignorat quod, in principio nascentis Ecclesiae, discipuli in unum congregati sunt cum multitudine credentium, in quibus erat cor unum et anima una, quique, vendentes praedia et possessiones suas, adferebant pretia, et dividebatur singulis prout cuique opus erat. Futuram namque Ecclesiam in gentibus apostoli praevidebant, maximeque quia Dominus illis praedixerat: « Euntes in mundum universum praedicate Evangelium, » vel quia expellendos esse a Judaea noverant se et in gentibus dispergendos, Ecclesiamque congregandam ex rudi populo, idcirco praedia in Judaea minime sunt adepti, sed pretia tantummodo ad fovendos egentes. At vero, cum inter turbines et adversa mundi succresceret Ecclesia, adeo usque pervenit ut non solum gentes, sed etiam Romani principes, qui bene totius orbis monarchiam tenebant, ad fidem Christi et ad baptismi sacramenta concurrerent.

CAP. III.-- Quod sacerdotes agros quos vendere solebant, ad communem utilitatem Ecclesiis traasbant.

(Ex decret. Urban. papae, cap. 2.) Videntes autem sacerdotes et levitae et reliqui fideles, plus utilitatis posse adferre si haereditates et agros, quos vendebant, Ecclesiis, quibus praesidebant episcopi, traderent, eo quod ex sumptibus eorum, tam praesentibus quam futuris temporibus, plura et elegantiora possent ministrare fidelibus communem vitam deducentibus, quam ex pretio ipsorum, coeperunt praedia et agros quos vendere solebant matricibus Ecclesiis tradere, et ex sumptibus eorum vivere.

CAP. IV.-- Quo tempore viri religiosi seipsos Domino consecrarunt, aedificantes basilicas in suis fundis.

(Ex decret. Melchia. papae, cap. 12.) Ab illo enim tempore et deinceps viri religiosi non solum possessiones et praedia quae possederant, sed etiam semetipsos Domino consecrarunt, aedificantes basilicas in suis fundis in honore sanctorum martyrum per civitates, ac monasteria innumera in quibus coetus Domino servientium conveniret. Denique reges et praesides ac magistratus non solum hanc licentiam tribuere, sed etiam ipsi propria largiti sunt per universa regna terrarum, unde alerentur egentes qui nihil in mundo possidebant, Ecclesiaeque fabricarentur atque restaurarentur, Deoque et Ecclesiae ejus rite famulantium, servorumque illius supplementa absque necessitate tribuerentur.

CAP. V.-- Quod Constantinus primus imperatorum fabricandi Ecclesias licentiam tribuit.

(Ex eodem, cap. 10.) E quibus vir religiosissimus Constantinus primus, fidem veritatis patenter adeptus, licentiam dedit per universum orbem in suo degentes Imperio non solum fieri Christianos, sed etiam fabricandas Ecclesias, et praedia tribuenda constituit. Denique idem praefatus princeps donaria immensa, et fabricam templi primae sedis beati Petri principis apostolorum instituit, adeo ut sedem imperialem qua Romani principes praesidebant, relinqueret, et B. Petro suisque successoribus profuturam concederet.

CAP. VI.-- Ut nullus Ecclesiam aedificet, nisi ille cui episcopus loci locum designaverit.

(Ex concil. Aurelianen., cap. 3.) Nemo Ecclesiam aedificet antequam civitatis episcopus veniat, et ibidem crucem figat publice, et atrium designet, et ante praefiniat qui aedificare vult, quae ad luminaria, et ad custodiam et stipendia custodum sufficiant, et ostensa donatione sic domum aedificet. Et postquam consecrata fuerit, atrium ejusdem Ecclesiae sancta aqua conspergat.

CAP. VII.-- De illo qui in suo praedio Ecclesiam aedificare desiderat.

(Ex concil. Wormaciensi, cap. 6.) Quicunque voluerit in sua proprietate Ecclesiam aedificare, et consensum et voluntatem episcopi habebit in cujus parochia fuerit, licitum sit. Veruntamen omnino praevidendum est episcopo, ut aliae Ecclesiae antiquiores, propter novas suam justitiam aut decimam non perdant, sed semper ad antiquiores Ecclesias persolvatur.

CAP. VIII.-- Ut omnes Ecclesiae in illius episcopi potestate sint, in cujus territorio positae sunt.

(Ex concil. Aurelianen., cap. 1.) Omnes basilicae quae per diversa loca constructae sunt vel quotidie constituuntur, placuit, secundum priorum canonum regulam, ut in ejus episcopi in cujus territorio positae sunt, potestate consistant.

CAP. IX-- Ut antiquae Ecclesiae possessionibus suis propter novas non spolientur.

(Ex concil. Meldensi, cap. 8.) Ut Ecclesiae antiquitus constitutae, nec decimis, nec ulla possessione priventur, ita ut novis oratoriis tribuatur.

CAP X.-- De Ecclesiis et altaribus, ubi aliqua dubitatio est de consecratione, ut consecrentur.

(Ex eodem concil., cap. 45.) Ut Ecclesiae vel altaria quae ambigua sunt de consecratione, consecrentur, et ut superflua altaria destruantur.

CAP. XI.-- Si altare motum fuerit, denuo Ecclesia consecretur.

(Ex decr. Ygini papae, cap. 4.) Si motum fuerit altare, denuo consecretur Ecclesia; si parietes mutantur, et non altare, salibus tantum exorcizetur.

CAP. XII.-- Si Ecclesia violata fuerit, iterum consecretur.

(Ex eodem, cap. 6.) Si homicidio vel adulterio Ecclesia fuerit violata, diligentissime expurgetur, et denuo consecretur.

CAP. XIII-- Ut Ecclesiam ubi paganus sepultus est, non liceat dedicari.

(Ex concil. Aureliano, cap. 7.) Ecclesiam ubi paganus sepultus est, non liceat consecrare, neque Missas in ea celebrare, sed jactari foras et mundari oportet.

CAP. XIV.-- Ut in Ecclesia in qua cadavera sepulta sunt altare consecrare non liceat.

(Ex eodem, cap. 6.) In Ecclesia in qua cadavera mortuorum sepeliuntur, sanctificare altare non liceat. Si autem consecratum prius fuit, Missas licet celebrare in ea.

CAP. XV.-- Ut loca semel dedicata, perpetuo sic permaneant.

(Ex concil. apud Aquisgran., cap. 4.) Ut loca quae semel Deo dedicata sunt, aut monasteria fuerunt, maneant perpetuo sic, nec possunt ultra fieri secularia habitacula.

CAP. XVI.-- De locis dudum sacratis, et nunc neglectis, ut iterum reformentur.

(Ex eodem, cap. 6.) Placuit ut loca jamdudum consecrata, et nunc spurcitiis foedata, juxta possibilitatem in antiquum statum reformentur.

CAP. XVII.-- Ut nullus aliud altare erigere praesumat, nisi quod ab episcopo consecratum est

(Ex decr. Hormisdae pap., cap. 10.) Ut nullus presbyter in Ecclesia consecrata aliud altare erigat, nisi quod ab episcopo loci vel ejus permissu sanctificatum est: ut sit discretio inter sacratum et non sacratum, nec dedicationem fingat, nisi sit. Quod si fecerit, si clericus est, degradetur, si laicus, anathematizetur.

CAP. XVIII.-- Ut energumeni Ecclesiarum pavimenta verrant.

(Ex concil. Carthag., cap. 91.) Pavimenta domorum Dei energumeni verrant.

CAP. XIX-- De monasteriis semel consecratis.

(Ex concil. Chalced., cap. 24.) Quae semel dedicata sunt sunt monasteria consilio episcoporum qui civitates tenent, manere perpetuo monasteria, et res quae ad ea pertinent monasteriis reservari debere, nec posse ea ultra fieri saecularia habitacula. Qui vero hoc fieri permiserint, canonum sententiis subjacebunt.

CAP. XX.-- De illis qui dotem Ecclesiae sibi vendicare praesumpserint.

(Ex concil. Toletan., cap. 19.) Multi, contra canonum constituta, sic Ecclesias quas aedificaverint postulant consecrari, ut dotem, quam Ecclesiae contulerint, censeant ad episcopi ordinationem non pertinere. Quod factum et in praeteritum displicet, et in futuro prohibetur; sed omnia, secundum consuetudinem antiquam, ad episcopi ordinationem et potestatem pertineant.

CAP. XXI.-- De Ecclesiis destructis, quomodo restaurari debeant.

(Ex decr. Ygini papae, cap. 5.) Ut Ecclesiae destructae, ubi aut plures sunt quam necesse sit, aut majoris magnitudinis, quam ut ex rebus ad eas pertinentibus restaurari possint, episcopi providentia modus inveniatur qualiter consistere possint.

CAP. XXII.-- Quod in una terminatione plures baptismales Ecclesiae esse non possint.

(Ex concil. apud Aquisgran., cap. 5.) Plures baptismales Ecclesiae in una terminatione esse non possunt, sed una tantummodo cum subditis capellis. Et si contentio fuerit de terminatione duarum matricum, plebes utrarumque discernant, et si non conveniunt, lis Dei judicio discernatur.

CAP. XXIII.-- Ut regularia monasteria nec vendi nec commutari possint.

(Ex decr. Silverii papae., cap. 1.) Nemini regum aut cuiquam hominum in proprium liceat monasterium tradere, nisi ad aliud monasterium: vel commutare, nisi cum alio monasterio: vel quocunque commento vendere. Hoc etiam divina et apostolica atque canonica sub anathematis poena sanxit auctoritas. Quod si factum fuerit, non valebit, sed ipsum monasterium in pristinum reformetur statum.

CAP. XXIV.-- Ut non liceat alicui unius Ecclesiae terram, nisi cambiat, vertere ad aliam.

(Ex concil. Lugdun., cap. 5.) Non licet episcopo nec abbati terram Ecclesiae vertere ad aliam, quamvis ambae sint in ejus potestate. Tamen si commutare voluerint terras earum, cum consensu amborum faciant.

CAP. XXV.-- Ut altaria, nisi sint lapidea, chrismate non consecrentur.

(Ex concil. Epaonensi, cap. 10.) Altaria si non sunt lapidea, chrismatis unguine non consecrentur. Ad celebranda autem divina officia ordinem quem metropolitani tenent, comprovinciales eorum et observare debebunt.

CAP. XXVI.-- Ut monasterium ad meliorandum in alium liceat ponere locum.

(Ex decr. Bonifacii papa, cap. 6.) Si quis vult monasterium suum ad meliorandum in alium locum ponere, fiat cum consilio episcopi et fratrum suorum, et dimittat presbyterum in priori loco, ad ministeria Ecclesiae.

CAP. XXVII.-- Ut sine Missa Ecclesia non debeat dedicari.

(Ex decr. Evarist. papae, cap. 4.) Omnes basilicae cum Missa semper debent consecrari.

CAP. XXVIII.-- Ut episcopus neminem prohibeat Ecclesiam ingredi, et audire verbum Dei.

(Ex concil. apud Valentias habito, cap. 16.) Ut episcopus nullum prohibeat ingredi Ecclesiam et audire verbum Dei, sive gentilem, sive haereticum, sive Judaeum, usque ad Missam catechumenorum.

CAP. XXIX.-- Ut populus qui convenit ad Missam, antequam finiatur non discedat.

(Ex concil. Arelatensi, cap. 1.) Item, cum ad celebrandam Missam in Dei nomine convenit populus, non ante discedat quam Missae solemnitas compleatur, et, ubi episcopus defuerit, benedictionem accipiat sacerdotis.

CAP. XXX.-- De illis qui Ecclesiastica habent beneficia.

(Ex concil. Mogunt., cap. 42.) Quicunque beneficium Ecclesiasticum habent, ad tecta Ecclesiae restauranda vel ipsas Ecclesias emendandas omnino adjuvent, et nonam et decimam reddant.

CAP. XXXI.-- De Ecclesiis apud barbaros constitutis.

(Ex concil. Constanti., cap. 6.) Ecclesias autem Dei in barbaris gentibus constitutas gubernari et administrari oportet secundum consuetudinem quae est a patribus observata.

CAP. XXXII.-- De Ecclesiis Arianorum.

(Ex decr. Joan. 1 papae, episcopis per Italiam directis.) Ecclesias vero Arrianorum ubicunque inveneritis, catholicas eas divinis precibus et operibus absque ulla mora consecrate: quia et nos, quando fuimus Constantinopoli, tam pro religione catholica quam et pro regis Theodorici causa negotii suadente atque hortante, Arianosque exstirpante piissimo atque Christianissimo Justino orthodoxo imperatore, quascunque illis in partibus eorum Ecclesias reperire potuimus, catholicas eas Domino opem ferente consecravimus.

CAP. XXXIII.-- De dioecesanis Ecclesiis destitutis.

(Ex concil. Terraconensi, cap. 9.) Multorum casuum experientia magistrante, reperimus nonnullas dioecesanas Ecclesias destitutas. Pro qua re id constitutione decrevimus ut antiquae consuetudinis ordo servetur, et annis singulis ab episcopo dioeceses visitentur, et, si qua forte basilica reperta fuerit destituta, ordinatione ipsius reparetur: quia tertia pars ex omnibus per antiquam traditionem ut accipiatur ab episcopis, ex principibus novimus statutum.

CAP. XXXIV.-- Qualiter destitutam Ecclesiam alteri Ecclesiae recte conjungere valeat episcopus.

( Ex regist Greg. ad Bacaudam Formiensem episc. mis. ) Et temporalis necessitas nos perurget, et imminutio exigit personarum, ut destitutis Ecclesiis salubri ac provida debeamus dispositione succurrere. Et ideo, quoniam Ecclesiam Minturnensem funditus tam cleri quam plebis destitutam desolatione cognovimus, tuamque pro ea petitionem quatenus Formianae Ecclesiae, in qua corpus beati Erasmi martyris requiescit, cuique fraternitas tua praesidet, adjungi debeat, et piam esse ac justissimam praevidentes, necessarium duximus, consulentes tam desolationi loci illius quam tuae Ecclesiae paupertati, reditus supradictae Ecclesiae Minturnensis, vel quidquid ei antiquo modernoque jure, vel privilegio potuit potestve qualibet ratione competere, ad tuae Ecclesiae jus potestatemque hac praecepti nostri auctoritate concedimus, ut a praesenti tempore, sicuti e propria quippe Ecclesia debeas cogitare, eique competentiae tuae provisione disponere, quatenus deinceps, quod perire nunc usque potuit, pauperum Ecclesiae tuae utilitatibus, clerique proficiat.

CAP. XXXV.-- Ut picturae in Ecclesia fieri non debeant.

(Ex conc. Elibertan., cap. 2.) Placuit picturas in Ecclesia fieri non debere, ne quod colitur et adoratur, in parietibus depingatur.

CAP. XXXVI.-- Item de pictura.

( Ex epist. Gregorii Secundino servo Dei recluso directa. ) Aliud est enim picturam adorare, aliud per picturae historiam quid sit adorandum addiscere. Nam quod legentibus Scriptura, hoc idiotis praestat pictura cernentibus: quia in ipsa ignorantes vident quod sequi debeant, in ipsa legunt qui litteras nesciunt. Unde et praecipue gentibus pro lectione pictura est. Quod magnopere, tu qui inter gentes habitas, attendere debueras; ne, dum recto zelo incaute succendereris, ferocibus animis scandalum generares. Frangi ergo non debuit quod non ad adorandum in Ecclesiis, sed ad instruendas solummodo mentes fuit nescientium collocatum. Et quia in locis venerabilibus sanctorum depingi historias non sine ratione vetustas admisit, si zelum discretione condidisses, sine dubio et ea quae intendebas salubriter obtinere, et collectum gregem non dispergere, sed potius poteras congregare, ut pastoris intemeratum nomen excelleret, non culpa dispersoris incumberet.

CAP. XXXVII.-- Ut non pro debito episcopus de consecranda Ecclesia munus aliquod requirat.

(Ex concil. Wormacien., cap. 1.) Placuit ut quoties ab aliquo fidelium ad consecrandas Ecclesias episcopus invitatur, non quasi ex debito munus aliquod a fundatore requirat, sed si ipse quidem aliquid ex suo voto obtulerit, non respuatur. At tamen unusquisque episcopus meminerit ut non prius dedicet Ecclesiam, nisi antea dotem basilicae et obsequium ipsius per donationem chartulae confirmatum accipiat. Nam non levior est ista temeritas si sine luminaribus vel sine substantiali sustentatione est eorum qui ibidem servituri sunt, quam si domus privata consecretur Ecclesia.

CAP. XXXVIII.-- Ut Ecclesiam in qua cadavera infidelium sepulta sunt sanctificare non liceat.

(Ex concil. Agrippin., cap. 23.) Ecclesiam in qua mortuorum cadavera infidelium sepeliuntur sanctificare non licet, sed apta videtur ad consecrandum, [modo] inde evulsis corporibus, et rasis parietibus, vel lotis lignis ejus reaedificetur. Si haec consecrata prius fuit, Missas in ea celebrare licet, si tamen fideles fuerint qui in ea sepulti sunt.

CAP. XXXIX.-- De lignis dedicatae Ecclesiae, ad quos usus verti debeant.

(Ex decr. Ygini papae, cap. 3.) Ligna Ecclesiae dedicatae non debent ad aliud opus jungi nisi ad aliam Ecclesiam, vel igni comburenda, vel ad profectum in monasterio fratribus; in laicorum opera non debent admitti.

CAP. XL.-- Quid episcopo agendum sit, si plures haeredes de una contenderint Ecclesia.

(Ex concil. Tribur., cap. 20.) Si plures haeredes contenderint de communi Ecclesia, auferri jubeat episcopus reliquias sacras et Ecclesiam claudi, donec communi consensu et consilio episcopi statuant ibi presbyterum, et unde vivat.

CAP. XLI.-- De eadem re.

(Ex decr. Greg. papae, cap. 5.) De Ecclesiis quae inter cohaeredes sunt divisae considerandum est quatenus si secundum providentiam et admonitionem episcopi ipsi cohaeredes eas voluerint tenere, et honorare faciant. Sin autem hoc contradixerint, in episcopi potestate maneat, utrum eas ita consistere permittat, aut reliquias inde auferre velit.

CAP. XLII.-- De Ecclesiis inter haeredes divisis.

(Ex concil. Mediomatricis, cap. 1.) Perlatum est ad sanctam synodum quod inter haeredes Ecclesiae in rebus propriis constitutae dividantur, et tanta per eamdem divisionem simultas oriatur, ut de uno altari quatuor partes fiant, et singulae partes singulos habeant presbyteros, quod sine discordia et simultate nullo modo fieri potest. Unde nobis visum est quod hujuscemodi Ecclesiae inter haeredes dividi non debeant, et si in contentionem venerint, et simultates inter eos surrexerint, per quas sacerdos suo ibi officio canonice fungi non possit, praecipiatur ab episcopo civitatis ut nullo modo ibi Missarum solemnia celebrentur, donec illi ad concordiam redeant, et pari voto atque concilio Ecclesia illa sacerdotem canonice habeat, qui libere suum ministerium ibi peragere possit.

CAP. XLIII.-- Ut singuli presbyteri singulas habeant Ecclesias.

(Ex decr. Dionysii papae, cap. 4.) De Ecclesiis ergo parochianis, unde apostolicam sedem consulere voluisti, qualiter sint custodiendae ac dividendae sacerdotibus, nihil tuae charitati melius nobis videtur intimare, quam ut sequaris quod nos in Romana Ecclesia nuper egisse cognoscitur: Ecclesias vero singulas singulis presbyteris dedimus, et unicuique jus proprium habere statuimus, ita videlicet ut nullus alterius parochiae terminos aut jus invadat, sed unusquisque suis terminis sit contentus, et taliter Ecclesiam et plebem sibi commissam custodiat, ut ante tribunal aeterni judicis ex omnibus sibi commissis rationem reddat, et non judicium, sed gloriam pro suis actibus accipiat. Hanc quoque normam, charissime, te et omnes episcopos sequi convenit, et quod tibi scribitur, omnibus quibuscunque potueris notum facias, ut non specialis, sed generalis fiat ista praeceptio.

CAP. XLIV.-- De eadem re.

(Ex concil. Remensi, cap. 2.) Unusquisque presbyter Ecclesia una ad quam ordinatus est contentus sit, et nullus in duabus Ecclesiis ministrare praesumat.

CAP. XLV.-- De eadem re.

(Ex eodem concil., cap. 8). Sicut in unaquaque Ecclesia presbyter debet esse, ita ipsa Ecclesia, quae sponsa vel uxor ejus dicitur, non potest dividi inter plures presbyteros, sed unum tantummodo habebit sacerdotem, qui eam caste et sinceriter regat. Unde interdicimus ut nullus praesumat Ecclesiam inter duos vel plures dividere, quia Ecclesia Christi uxor et sponsa debet esse non scortum, sicut Calistus papa testatur.

CAP. XLVI.-- Ut unusquisque presbyter una Ecclesia contentus sit.

(Ex eodem, cap. 11.) Statutum est ut unaquaeque Ecclesia suum presbyterum habeat, ubi id fieri facultas providente episcopo permiserit.

CAP. XLVII.-- De eadem re.

(Ex concil. Nannetensi, cap. 8.) Sicut enim episcopus non plus potest habere quam unam civitatem, et vir unam uxorem, ita presbyter unam tantum Ecclesiam. Itaque nullus presbyter plures praesumat habere Ecclesias, si de statu suo gaudere desiderat.

CAP. XLVIII.-- De eadem re.

(Ex concil. Meldensi, cap. 10.) Si quis de ordine sacerdotali contemptu minoris Ecclesiae ambitiose et improbe ad potiorem aspiraverit, canonica erga eum definitio conservetur, hoc est ut, utrisque careat.

CAP. XLIX.-- De eadem re.

(Ex decr. Calist. papae, cap. 4.) Quoniam sicut alterius uxor, nec adulterari ab aliquo, vel judicari aut disponi, nisi a proprio viro eo vivente permittitur, sic nec uxor episcopi, vel presbyteri, quae ejus Ecclesia vel parochia indubitanter intelligitur, eo vivente, ab altero dijudicari vel disponi, aut ejus concubitu frui permittitur. Unde ait Apostolus: « Alligata est uxor legi, quandiu vir ejus vivit: eo vero defuncto, soluta est a lege viri. » Similiter et Ecclesia, quae uxor sacerdotis dicitur, eo vivente ei alligata est. Eo vero defuncto nubat in Domino, id est regulariter. Si enim eo vivente alteri nupserit, adultera judicabitur.

CAP. L.-- De ordinibus sacris.

( Ex epistola Isidori. ) Domino sancto, meritisque beato fratri Lantfredo episcopo, Isidorus episcopus. Perlectis sanctitatis tuae litteris, gavisus sum quod optatam salutem tuam earum relatu cognovi. De his autem quae in sequentibus insinuare eloquii tui sermo studuit, gratias ago Deo, quod sollicitudinem officii pastoralis tibi impendis, qualiterque ecclesiastica officia ordinentur perquiris. Et licet omnia prudentiae tuae sint cognita: tamen quia affectu fraterno me consulis, ex parte qua valeo, expediam: et de omnibus Ecclesiae gradibus, quid ad quemlibet pertineat, eloquar. Ad Psalmistam pertinet officium canendi, dicere laudes, responsoria, et quidquid pertinet ad cantandi peritiam. Ad ostiarium namque pertinent claves Ecclesiae, ut claudat et aperiat templum Dei, et omnia quae sunt intus, extraque custodiat, fideles recipiat, excommunicatos et infideles excipiat.

Ad lectorem pertinet lectiones pronuntiare, et ea quae prophetae vaticinarint populis praedicare. Ad exorcistam pertinet exorcismos memoriter retinere, manusque super energumenos et catechumenos in exorcizando imponere. Ad acolythum pertinet praeparatio luminariorum in sacrario. Ipse cereum portat, ipse suggesta pro eucharistia calicis praeparat. Ad subdiaconum pertinet calicem et patenam ad altare Christi deferre, et levitis tradere, eisque ministrare; urceolum quoque et aquamanile, et manutergium tenere, episcopo, presbytero et levitis pro lavandis ante altare manibus coram praebere. Ad diaconum pertinet assistere sacerdotibus, et ministrare in omnibus quae aguntur in sacramentis Christi, in baptismo scilicet, in chrismate, et patena, et calice, oblationes quoque inferre et disponere in altari; componere etiam mensam Domini atque vestire, crucem ferre, et praedicare Evangelium et Apostolum. Nam sicut lectoribus Vetus Testamentum, ita diaconibus Novum praedicare praeceptum est. Ad ipsum quoque pertinet officium precum et recitatio nominum. Ipse praemonet aures ad Dominum, ipse hortatur orare, ipse clamat, et ipse pacem annuntiat. Ad presbyterum pertinet sacramentum corporis et sanguinis Domini in altari Dei conficere, et orationem dicere, et benedicere dona Dei. Ad episcopum pertinet basilicarum consecratio, unctio altaris et confectio chrismatis. Ipse praedicta officia et ordines ecclesiasticos distribuit, ipse sacras virgines benedicet; et dum praecessit unusquisque in singulis, hic tamen est praeordinator in cunctis. Hi sunt ordines ac ministeria clericorum, quae tamen auctoritate pontificali in archidiaconi cura et primicerii, ac thesaurii sollicitudine dividuntur. Archidiaconus enim imperat subdiaconis et levitis, ad quem ista ministeria pertinent. Ordinatio vestiendi altare ad levitas, cura incensi, et sacrificii necessaria sollicitudo quis levitarum Apostolum et Evangelium legat, quis preces dicat, seu responsorium in Dominicis diebus aut solemnitatum decantet, sollicitudo quoque parochianorum et ordinatio. et jurgia, ad ejus pertinent curam. Praeparandas dioecesanas basilicas ipse suggerit sacerdoti. Ipse inquirit parochias cum jussione episcopi, et ornamenta, vel res basilicarum parochianarum, gesta libertatum ecclesiasticarum episcopo idem refert, collectam pecuniam de communione ipse accipit, et episcopo defert, et clericis partes proprias idem distribuit.

CAP. LI.-- De Ecclesiis, seu sanctis noviter inventis.

(Ex concil. Agrippinensi, cap. 5.) De Ecclesiis, seu sanctis noviter sine auctoritate inventis, nisi episcopo probante, in cujus territorio est, minime venerentur, salva etiam de hoc et de omnibus Ecclesiis canonica auctoritate.

CAP. LII.-- Ut unaquaeque Ecclesia mansum integrum habeat sine servitio.

(Ex concil. Womarcien., cap. 18.) Sancitum est ut unicuique Ecclesiae unus mansus integer absque ullo servitio attribuatur, et presbyteri in eis constitui, non de decimis, neque de oblationibus fidelium, non de domibus, neque de atriis vel hortis juxta Ecclesiam positis, neque de praescripto manso aliquod servitium faciant praeter ecclesiasticum; et si aliquid amplius habuerint, inde senioribus suis debitum servitium impendant.

CAP. LIII.-- Ut nullus de dote Ecclesiae, vel de manso presbyterum censum persolvere cogat.

(Ex concil. Meldensi, cap. 8.) Juxta synodalica praecepta decrevimus ut nullus mortalium de agro ecclesiastico, et manso ac mancipiis, vel si quilibet pro loco sepulturae aliquid largitus fuerit Ecclesiae, neque de decimis et oblationibus fidelium quemquam presbyterorum aliquem censum persolvere cogat, nec quisquam cujuslibet ordinis aut dignitatis exinde quidquam subtrahat, et redhibitionem quamcunque exigat temporalem. Quod si fecerit, communione usque ad satisfactionem privetur.

CAP. LIV.-- De altaribus, quae passim fiunt per agros.

(Ex concil. Africano, cap. 50.) Item placuit ut altaria quae passim per agros et per vias tanquam memoriae martyrum constituuntur, in quibus nullum corpus aut reliquiae martyrum conditae probantur, ab episcopis, qui locis eisdem praesunt, si fieri potest, evertantur. Si autem hoc per tumultus populares non sinitur, plebes tamen admoneantur, ne illa loca frequentent, ut qui recte sapiunt, nulla ibi superstitione devincti teneantur; et omnino nulla memoria martyrum probabiliter accipiatur, nisi aut ubi corpus, aut aliquae reliquiae certae sunt, aut origo alicujus habitationis, vel possessionis, vel passionis, fidelissima origine traditur. Nam quae per somnia, et per inanes quasi revelationes quorumlibet hominum ubicunque constituuntur altaria, omni modo reprobentur.

CAP. LV.-- Ut martyrum dignitatem nullus profanus infamet.

(Ex concil. Carthagin., cap. 3.) Martyrum dignitatem nemo profanus infamet, neque passiva corpora, quae sepulturae tantum propter misericordiam ecclesiasticam commendari mandatum est redigant, ut aut insania praecipitatos, aut tali peccato discretos, non ratione vel tempore competenti quo martyria celebrantur, martyrum nomen appellent. At si qui in injuriam martyrum, claritati eorum adjungant insaniam, placet eos si laici sunt ad poenitentiam redigi, si autem sunt clerici, post commonitionem honore privari. Universi dixerunt: Recte stabit sanctitas vestra. Hoc et singulis conciliis statutum est.

CAP. LVI.-- Ut missarum solemnia non ubique, sed in locis ab episcopo consecratis fiant.

(Ex concil. Triburiensi, cap. 4.) Missarum solemnia, non ubique, sed in locis ab episcopo consecratis, vel ubi ipse permiserit, celebranda esse censemus. Concedimus etiam ut sicubi, quod nostris peccatis exigentibus perplurimum est factum, a Nordmannis, et a Slavis, et ab Ungaris, et a malis Christianis, seu alio qualicunque modo Ecclesiae fuerint incensae et combustae, in cappellis cum tabula consecrata missas interim celebrare permittimus, donec ipsae Ecclesiae restaurari queant. In itinere vero positis, si Ecclesia defuerit, ut sub dio seu in tentoriis item si tabula altaris consecrata, caeteraque sacra mysteria ad id officium pertinentia adfuerint, missarum solemnia celebrare concedimus, aliter omnino interdicimus.

CAP. LVII.-- De missa non celebranda, nisi in sacrato loco.

(Ex decr. Felicis IV, papae, omnibus episcopis missis.) Scripta sanctitatis vestrae, quae ad sedem apostolicam misistis super quibusdam consultis, quasi ad caput, ut inde acciperetis responsa, unde omnis Ecclesia totius religionis sumpsit exordium, gratanter suscepi, et breviter vobis respondere curavi. De Ecclesiarum enim consecratione, et de missarum celebrationibus non aliubi, quam in sacratis Domino locis absque magna necessitate fieri debet, liquet omnibus quibus sunt nota Novi et Veteris Testamenti praecepta. Tabernaculum vero Mosen, Domino praecipiente, fecisse, et sacrasse cum mensa et altari ejus, et aereis vasis et utensilibus, ad divinum cultum explendum legimus, et non solum divinis precibus ea sacrasse, sed etiam sancti olei unctione, Domino jubente, perlinisse novimus. Qualiter autem haec facta sunt, et non alii ipsa sacra quam sacerdotes sacra unctione delibuti, Dominoque cum vestibus sanctis sacrati et levitae tractabant, ferebant, erigebant, et deponebant, in ipsis institutionibus quae, jubente Domino, per Mosen conscriptae sunt in lege Domini reperitur. Qualiter ergo David regum piissimus ampliaverat cultum Dei, et templum Domini aedificare voluit, sed propter multum sanguinem quem effuderat, prohibitus est, et ipse collegerat expensas. Salomon quoque filius ejus idipsum quod ipse facere optaverat, jubente et auxiliante Domino, perfecit, et templum cum altari, et reliqua ad divinum cultum peragendum consecravit.

CAP. LVIII.-- De eadem re.

(Ex epist. Felicis IV, papae, omnibus Episcopis missa.) Judaei ergo loca in quibus Domino sacrificabant divinis habebant supplicationibus consecrata, nec in aliis, quam Deo dicatis locis munera Domino offerebant. Si enim Judaei, qui umbrae legis deserviebant, haec faciebant, multo magis quibus veritas patefacta est, et gratia et veritas per Jesum data est, templa Domino aedificare, et prout melius possumus ornare, eaque divinis precibus et sanctis unctionibus suis cum altaribus et vasis, vestibus quoque et reliquis ad divinum cultum explendum utensilibus devote et solemniter sacrare, et non in aliis locis, quam in Domino sacratis ab episcopis, et non a chorepiscopis, qui saepe prohibiti sunt, nisi, ut praedictum est, summa exigente necessitate, missas celebrare, nec sacrificia Domino offerre debemus Et hoc, nisi summa necessitas agere compulerit, non in domibus, quia in sacris canonibus sacrificia in domibus offerri prohibita sunt, sed in tabernaculis divinis precibus a pontificibus dicatis, et in mensis Domino sacratis, et sacra unctione a pontificibus delibutis, pro summa, ut praefixum est, necessitate, et non pro libitu cujusquam et pigritia agatur. Satius est missam non cantare, aut non audire, quam in his locis, ubi fieri non oportet fore, nisi, ut saepe dictum est, pro summa contingat necessitate, quoniam necessitas legem non habet. Unde scriptum est: Vide ne offeras holocausta tua in omni loco quem videris, sed in loco quem elegerit Dominus Deus tuus. Et in Exodo legitur: Vos vidistis quia de coelo locutus sum vobis: Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis. Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra. Oves vestras in omni loco, in quo memoria fuerit nominis mei. Et sicut non alii, quam sacrati Domino sacerdotes debent missas cantare, nec sacrificia super altare offerre, sic nec in aliis, quam in praefatis Domino sacratis locis Missas cantare, aut sacrificia offerre licet. Si autem legitur in concilio Laodicensi capite XXVI, quod hi qui non sunt ab episcopis ordinati, tam in Ecclesiis quam in domibus exorcizare non possunt, multo magis majoris gradus ministeria, nisi ab eis, qui ad eos gradus sunt sacrati, quibus fungi debent, vel officia agi, vel sacrificia offerri non licet. Quod autem, ut paulo superius praelibatum est, oblationes in domibus offerri non debent in eodem concilio, cap. LIX prohibitum habetur ita: Non oportet in domibus oblationes celebrari ab episcopis vel presbyteris. Solemnitates vero dedicationum Ecclesiarum et sacerdotum, per singulos annos solemniter sunt celebrandae, ipso Domino exempla dante, qui ad festum dedicationis Templi, omnibus id faciendum dans formam, cum reliquis populis eamdem festivitatem celebraturus venit, sicut scriptum est: Facta sunt encoenia Hierosolymis, et hiems erat, et ambulabat Jesus in templo in porticu Salomonis. Quod autem octo dierum sint encoenia celebranda, in libro Regum peracta dedicatione templi reperietis. De ecclesiarum vero consecratione quoties dubitatur, et nec certa scriptura, nec certi testes existunt, a quibus consecratio sciatur, absque ulla dubitatione scitote eas esse sacrandas, ne talis trepidatio faciat deteriorationem, quoniam non monstratur esse iteratum, quod nescitur factum. His fratres testimoniis scripturarum, ab apostolica auctoritate consultis vestris breviter respondisse sufficiat: vobis tamen praevidendum est, et omnibus praedicandum, ut illicita non agantur.

CAP. LIX.-- Quod non liceat Missas celebrare, nisi in locis ab episcopo civitatis consecratis.

(Ex decr. Clementis papae, cap. 22.) Hic ergo, hoc est, in praesenti vita positos oportet vos agnoscere voluntatem et praeceptum Dei, ubi et agendi et sacrificandi sit locus, quoniam in aliis locis sacrificare et missas celebrare non licet, nisi in his in quibus episcopus proprius jusserit, aut ab episcopo regulariter ordinatio, tenente videlicet civitatem, consecrati fuerint. Aliter enim non sunt haec agenda, nec rite celebranda, docente nos Novo et Veteri Testamento. Haec a Domino Apostoli acceperunt, et nobis tradiderunt: haec nos docemus, vobisque et omnibus absque reprehensione tenere, et docere quibus agendum est, mandamus.

CAP. LX.-- De eadem re.

(Ex concil. Laodicensi, cap. 58.) Quod non oporteat in domibus oblationes celebrari, ab episcopis vel presbyteris.

CAP. LXI.-- De eadem re.

(Ex concil. Aurelian., cap. 4.) Audivimus quod quidam laici in domibus propriis praecipiant presbyteris suis Missas celebrare, et inter canum discursus, et scortorum greges, sanctitatis mysteria polluantur magis quam consecrentur. Quapropter praecipimus ut nullus presbyter extra ecclesiam praesumat Missam cantare, nisi forte itineris necessitas exposcat, in tentorio aut sub dio, in loco nitido, et longe ab omni immunditia remoto, Missas celebrare permittimus, et hoc nullatenus sine tabula consecrata.

CAP. LXII.-- De reparatione Ecclesiae.

(Ex epist. Vigilii papae.) De fabrica vero cujuslibet Ecclesiae, si dirupta fuerit instauranda, et si in eo loco consecrationis solemnitas debeat iterari, in quo sanctuaria non fuerint, nihil judicamus officere, si per eam minima aqua exorcizata jactetur, quia consecrationem cujuslibet Ecclesiae, in qua Spiritus sancti ara non ponitur, celebritatem tantum scimus esse Missarum. Et ideo si qua sanctorum basilica a fundamentis etiam fuerit innovata, sine aliqua dubitatione, cum in ea Missarum fuerit celebrata solemnitas, totius sanctificatio consecrationis implebitur. Si vero sanctuaria quae habebat, ablata sunt, rursus eorum repositione, et Missarum solemnitate reverentiam sanctificationis accipiet.

CAP. LXIII.-- Ut ante noram diei tertiam non sint Missae celebrandae.

(Ex epist. Telesphori papae, cap. 6.) Missarum celebrationes ante horam diei tertiam minime sunt celebrandae, quia eadem hora et Dominus crucifixus, et super apostolos Spiritus sanctus descendisse legitur, excepta nocte sanctae nativitatis.

CAP. LXIV.-- Ut pro fidelibus defunctis singulis diebus Missas celebrare liceat.

(Ex concil. Cabillon., cap. 39.) Visum praeterea nobis est ut in omnibus Missarum solemnibus pro defunctorum spiritibus loco competenti Dominus deprecetur. Sicut enim nulla dies excipitur, qua non pro viventibus et pro quibuslibet necessitatibus dominus deprecetur, ita nimirum nulla dies excipi debet, quin pro animabus fidelium preces Domino in Missarum solemnibus fundantur. Antiquitus igitur hunc morem sancta tenet Ecclesia, ut et in Missarum solemnibus et aliis precibus Domino spiritus quiescentium commendentur, dicente beato Augustino: Non sunt praetermittendae supplicationes pro spiritibus mortuorum, quas faciendas pro omnibus in Christiana et catholica societate laudamus. Defunctos etiam tacitis nominibus eorum sub generali commemoratione suscepit Ecclesia, ut quibus ad ista desunt parentes, aut filii, aut quicunque cognati vel amici, ab una eis exhibeatur pia matre communi.

CAP. LXV.-- Ut Missa mortuorum pro omnibus Christianis sit cantanda.

( Ex dictis Dionysii Areop. et Augustini. ) Dionysius Areopagita dicit blasphemias Deo facere, qui Missas offert pro malo homine. Augustinus dicit pro omnibus Christianis esse faciendum quia vel eis proficit, aut offerentibus, aut petentibus proderit.

CAP. LXVI.-- Ut institutiones Missarum sicut in metropoli fiunt, sic et in reliquis comprovincialibus Ecclesiis.

(Ex concil. Gerunden., cap. 6.) Ut institutiones Missarum sicut in metropolitana Ecclesia fiunt, ita in Dei nomine in omnibus comprovincialibus Ecclesiis, tam ipsius Missae ordo, quam psallendi, vel ministrandi consuetudo servetur.

CAP. LXVII.-- Ut preces et praefationes quae in concilio probatae non fuerint, non celebrentur.

(Ex concil. Africano, cap. 64.) Placuit etiam hoc, ut preces quae probatae fuerint in concilio, sive praefationes, sive commendationes, seu impositiones manus ab omnibus celebrentur. Nec aliae omnino contra fidem proferantur, sed quaecunque cum prudentioribus fuerint collatae dicantur.

CAP. LXVIII.-- Ut nullus presbyter solus Missam cantare praesumat.

(Ex concil. Nannetensi, cap. 30.) Definivit sanctum concilium ut nullus presbyter solus praesumat Missam cantare. Cui enim dicit, « Dominus vobiscum, » aut « sursum corda » , aut « gratias agamus Domino Deo nostro, » cum nullus sit qui respondeat? Aut in canone, et omnium circumadstantium, cum nemo sit? Aut quem invitat ad orationem, cum dicit: « Oremus, » cum nullus sit qui secum oret? Aut ergo ista penitus reticenda sunt, et non solum non erit perfectum sacrificium, verum etiam incurret quisquis ille est illam terribilem sententiam: Si quis tulerit de hoc, tollat Deus partem ejus de libro vitae; aut si haec muris et parietibus insusurraverit, ridiculosum erit. Quapropter illa periculosa superstitio maxime a monasteriis monachorum exterminanda est. Praevideant autem praelati ut presbyteri in coenobiis et in aliis Ecclesiis cooperatores habeant in celebratione Missarum. Si quis haec transgressus fuerit, ab officio suspendatur.

INCIPIUNT DECRETA SECUNDI PELAGII PAPAE, SUCCESSORIS BENEDICTI, ET ANTECESSORIS GREGORII PAPAE.

CAP. LXIX.-- De praefationibus quas sancta Romana Ecclesia et collaudavit, et firmiter tenet.

( Ex decret. Pelagii papae. ) Pelagius Romanae Ecclesiae et apostolicae sedis episcopus, universis Germaniarum atque Galliarum regionum episcopis. Cum in Dei nomine in Romana Ecclesia synodum episcoporum sive caeterorum consacerdotum Dei fidelium congregatam habuissemus, et de Ecclesiasticis statutis, ut sunt ab apostolis et a sanctis Patribus tradita, diligentius tractaremus, supervenere litterae vestrae, et ut magis essent auctoritativae, etiam vivae voces processerunt, rogantes ut ordinem praefationum quem sancta Romana Ecclesia hactenus haberet, nostris litteris vobis remandaremus. Tunc de vestra voluntate et studio tam bono multum gavisi sumus, sacrum ordinem Romanum, sacraque constituta nostrorum antecessorum solerter relegentes, invenimus has novem praefationes in sacro catalogo tantummodo recipiendas, quas longe retro vetustas, in Romana Ecclesia hactenus servavit. Id est, unam in albis Paschalibus. Aliam de Ascensione Domini. Tertiam de Pentecoste. Quartam de Natali Domini. Quintam de Apparitione Domini. Sextam de Apostolis. Septimam de sancta Trinitate. Octavam de Cruce. Nonam de jejunio in Quadragesima tantummodo dicendam. Has praefationes tenet et custodit sancta Romana Ecclesia. Has tenendas esse vobis mandamus.

CAP. LXX.-- De sacerdotibus Missarum tempore si aegritudinis aliquis eventus accesserit.

(Ex concil. Toletan. 8, cap. 2.) Nihil contra ordines statutum temeritatis ausu praesumatur, neque illa quae summa veneratione censentur, vel minimo praesumptionis tactu solvantur, cum adhuc tantum fieri jussa sunt, nec interrupta noscuntur, ne languoris proventu, robore salutis natura privetur. Non ergo solum fragilitati consulitur humanae, sed etiam sacris mysteriorum Dei, providentur habere sollicitudinem. Censuimus igitur convenire ut, cum a sacerdotibus Missarum tempore sancta mysteria consecrantur, si aegritudinis accidat quilibet eventus, quo coeptum nequeat consecrationis expleri mysterium, sit liberum episcopo vel presbytero, ut alter consecrationem expleat officii coepti. Non enim aliud ad supplementum initiatis mysteriis competit, quam aut incipientis aut subsequentis complenda benedictione sacerdotis, quia nec perfecta videri possunt, nisi perfectionis ordine compleantur. Cum enim simus omnes unum in Christo, nihil contrarium diversitas format, ubi efficaciam prosperitatis unitas fidei repraesentat. Quod etiam consultum cuncti ordinis clerici inditum vel indultum esse sibi non ambigant, sed, ut praemissum est, praecedentibus statim alii pro complemento succedant. Ne tamen quod naturae languoris causa consulitur, in praesumptionis perniciem convertatur, nullus post cibum potumque sive quodlibet minimum sumptum Missas facere, nullusque absque patentis proventu molestiae minister vel sacerdos cum coeperit, imperfecta officia praesumat omnino relinquere. Si quis haec temerare praesumpserit, excommunicationis sententiam sustinebit.

CAP. LXXI.-- De eadem re.

( Ex decret. Anacteti papae. ) Sacerdotes quando sacrificant, non soli hoc agere debent, sed testes secum habeant, ut Deo perfecte in sacratis Domino locis sacrificare probentur. Ait namque auctoritas legis divinae: Vide ne offeras holocausta tua in omni loco quem videris, sed in loco quem elegerit Dominus Deus tuus.

CAP. LXXII.-- De presbyteris qui daemonibus variisque passionibus vexantur, quod illis sacra tractare non liceat.

(Ex decret. Pii papae, cap. 6.) Bene siquidem majorum regulis definitum est ut, daemoniis aliisque passionibus irretitis, mysteria sacra tractare non liceat. Cui praecepto, consensu rationis adhibito, id communiter definivimus, ut nullus de his qui aut in terram arrepti a daemonibus eliduntur, aut quolibet modo vexationis incursibus efferuntur, vel sacris audeant ministrare altaribus, vel indiscussi se divinis ingerant sacramentis, exceptis illis qui corporum incommoditatibus dediti, sine hujusmodi passionibus in terram approbantur elisi. Qui tamen et ipsi tandiu erunt ab officii sui et ordine et loco suspensi, quousque unius anni spatio, per discretionem episcopi inveniantur ab incursu daemonum alieni.

CAP. LXXIII.-- De eadem re.

(Ex decret. Sotheris papae, cap. 8.) Ut illud divini oraculi monentis singuli praecaveant quo scribitur: Vae soli, quia, cum ceciderit, non habet sublevantem: summopere verendum est nobis et cavendum, ne horis illis atque temporibus quibus Domino psallitur, vel sacrificatur, unicuique divinis singulariter officiis insistenti, perniciosa passio vel corporis quaelibet valetudo occurrat, quae aut corpus subito subrui faciat, aut mentem alienatione vel terrore confundat. Pro hujusmodi ergo ausibus praecaventes, necessarium duximus instituere ut, ubi temporis vel loci, sive cleri copia suffragatur, habeat quisquis ille canens Deo atque sacrificans post se vicini solaminis adjutorem: ut si aliquo casu ille qui officia impleturus accedit turbatus fuerit, vel ad terram elisus, a tergo semper habeat qui ejus vicem exsequatur intrepidus, et officium inceptum adimpleat.

CAP. LXXIV.-- De presbyteris qui soli Missas solent celebrare.

(Ex eodem, cap. 10.) Hoc quoque statutum est ut nullus presbyterorum Missarum solemnia celebrare praesumat, nisi duobus praesentibus sibique respondentibus ipse tertius habeatur, quia cum pluraliter ab eo dicitur: « Dominus vobiscum, » et illud in Secretis: « Orate pro me, » aptissime convenit, ut et ipsius respondeatur salutationi.

CAP. LXXV.-- De illis qui conjugati presbyteri oblationes spreverint.

(Ex concil. Agathen., cap. 8.) Si quis decernit presbyterum conjugatum tanquam occasione nuptiarum quod offerre non debeat, et ab ejus oblatione ideo se abstinet, anathema sit.

CAP. LXXVI.-- Ut presbyteri communicent quotiescunque Missas celebraverint.

(Ex concil. Rothomag., cap. 2.) Dictum est nobis quod quidam presbyteri celebrata Missa detrectantes ipsi sumere divina mysteria quae consecrarunt, calicem Domini mulierculis quae ad Missas offerunt tradant, vel quibusdam laicis qui dijudicare corpus Domini nesciunt, id est, discernere inter cibum spiritalem atque carnalem. Quod quantum sit omni Ecclesiasticae religioni contrarium, pietas fidelium novit. Unde omnibus presbyteris interdicimus ut nullus in posterum hoc facere praesumat, sed ipse, cum reverentia sumat, et diacono aut subdiacono qui ministri sunt altaris colligenda tradat. Illud etiam attendat ut eos propria manu communicet. Nulli autem laico aut feminae Eucharistiam in manibus ponat, sed tantum in os ejus cum his verbis ponat: Corpus Domini et sanguis prosit tibi ad remissionem peccatorum et ad vitam aeternam. Si quis haec transgressus fuerit, quia Deum omnipotentem contemnit, et quantum in ipso est inhonorat, ab altari removeatur.

CAP. LXXVII.-- De eadem re.

(Ex epist. Anacleti papae, cap. 12.) Peracta autem consecratione omnes communicent qui noluerint ecclesiasticis carere liminibus. Sic enim et Apostoli statuerunt, et sancta Romana tenet Ecclesia. Et si hoc neglexerint, degradentur.

CAP. LXXVIII.-- De eadem re.

(Ex concil. Aurelian., cap. 10.) Auditum est aliquos presbyteros Missam celebrare et non communicare, quod omnino in canonibus apostolorum interdictum esse legitur. Vel quomodo dicere recte potest si non communicaverit: « Sumpsimus, Domine, sacramenta? » etc.

CAP. LXXIX.-- De eadem re.

(Ex eodem, cap. 11.) Si quis episcopus, aut presbyter, aut diaconus, vel quilibet ex sacerdotali catalogo facta oblatione non communicaverit, aut causam dicat: et si rationabilis fuerit, veniam consequatur, aut si non dixerit, communione privetur, tanquam qui populo causa laesionis exstiterit.

CAP. LXXX.-- Ut in Ecclesia nihil aliud agatur nisi id ad quod facta est.

( Ex dictis August. ) In oratorio praeter orandi et psallendi Deo cultum penitus nihil agatur, ut nomini huic et opera jugiter impensa concordent.

CAP. LXXXI.-- De eadem re.

( Ex dictis Benedicti. ) Oratorium hoc sit quod dicitur, nec ibi quidquam aliud geratur aut condatur, quam divinis mysteriis conveniat.

CAP. LXXXII.-- De eadem re.

(Ex concil. Laodicen., cap. 28.) Quod non oporteat in domiciliis divinis, id est, in Ecclesiis agapen fieri, nec intra domum Dei comedere, vel accubitus sternere.

CAP. LXXXIII.-- Ut nullus in Ecclesia convivetur.

(Ex concil. Carthag., cap. 28.) Ut nulli episcopi vel clerici in Ecclesia conviventur, nisi forte transeuntes hospitii necessitate illic reficiantur. Populi etiam ab hujusmodi conviviis, quantum fieri potest, prohibeantur.

CAP. LXXXIV.-- Ut nullus in Ecclesia tabernas constituat.

(Ex concil. Turonen., cap. 2.) Perlatum est ad sanctam synodum quod quidam presbyteri in Ecclesiis sibi commissis tabernas, quod nefas est, constituant, ibique per caupones vinum vendant, aut vendere permittant, et ubi tantummodo orationes et verbum divinum, Deique laus debuerit resonare, ibi comessationes et ebrietates fiant, ibi risus et plausus et verba turpia, ibi rixae et contentiones resultent. Quod quam sit Deo contrarium, Dominus Jesus demonstrat. Qui cum invenisset in templo vendentes et ementes, et nummularios sedentes, facto funiculo de resticulis, omnes ejecit de templo. Si enim ea quae licite vendi videbantur in templo, et ad hoc emebantur, ut in eodem templo offerrentur Domino, ipse foras ejecit, quid putas de tam pestifera praesumptione et Dei contemptu fiet? Et si non solum sacerdotibus sed etiam omnibus clericis praecipitur, ne tabernas ingrediantur: quis audire potest ut Ecclesiae Dei tabernae fiant? Itaque interdicit per omnia synodus ne hoc in posterum ullatenus fiat. Quod si factum fuerit, presbyter deponatur, laici communione privati ab Ecclesia, quam dehonestaverunt, expellantur.

CAP. LXXXV.-- De eadem re.

(Ex eodem, cap. 3.) Si enim domus Dei orationis domus vocatur, hoc debet esse quod dicitur: nec ibi aliud debet geri aut recondi. Ubi enim corpus Domini consecratur, ibi angelorum praesentia non dubitatur adesse. Ubi sanctorum reliquiae reconditae venerantur, ne quid inhonestum appareat, quod oculos ad orationem venientium offendat, ne quid ibi videatur quod ad lucrum temporale pertineat: sed omnia sancta, omnia munda, et tantummodo ad Ecclesiasticum ministerium pertinentia.

CAP. LXXXVI.-- Ut unicuique in domo sua orare liceat.

(Ex concil. Aureliano, cap. 3.) Unicuique fidelium in domo sua oratorium licet habere, et ibi orare, Missas autem ibi celebrare non licet.

CAP. LXXXVII.-- Ut canticum turpe circa Ecclesias non fiat.

( Ex concil. Carthag. ) Canticum turpe atque luxuriosum circa Ecclesias atque in atriis Ecclesiae agere omnino contradicimus, quod ubique vitandum est.

CAP. LXXXVIII.-- Ut sanctorum reliquiae in oratoriis villaribus non ponantur.

(Ex concil. Epaonensi, cap. 25.) Sanctorum reliquiae in oratoriis villaribus non ponantur, nisi forsitan clericus cujuscunque parochiae vicinus esse contingat, qui sacris pignoribus psallendi frequentis famuletur.

CAP. LXXXIX.-- Ut sedes episcopalis, si necesse fuerit, in alium locum transferatur.

( Ex reg. Greg., ad Joannem Billitran. episcopum. ) Temporis qualitas admonet episcoporum sedes antiquitus certis civitatibus constitutas, ad alia quae securiora putamus. ejusdem dioeceseos loca transponere, quo et habitatores nunc degere, et Barbaricum possit periculum facilius declinari. Propterea te Joannem fratrem coepiscopumque nostrum Billitranensis civitatis, sedemque tuam in loco qui appellatur Renati ad sanctum Andream apostolum praecipimus exinde transmigrare, quatenus et ab hostilitatis incursu liberior existere valeas, et illic consuetudinem solemnium festorum disponas.

CAP. XC.-- De mutandis sanctis locis.

( August. dicit. ) Tribus causis loca sanctorum transmutanda sunt. Primo, quum necessitas persecutorum loca eorum gravavit. Secundo, quum difficultas locorum fuerit. Tertio, quum malorum societate gravantur.

CAP. XCI.-- Quod translatis martyribus, honor interdum cum illis migret, interdum in loco permaneat.

( Ex dictis Hieron. ) Notandum cum transmutantur alii qui de martyribus, cum his honor commigrat: aliis vero transmutatis honor in locis eorum esse non cessat.

CAP. XCII.-- Quod sanguis martyrum consecret locum, non locus sanguinem.

( Ex dictis August. ) Sanguis martyrum consecrat locum, non locus sanguinem. Si aliquis dixerit: Mea est Ecclesia, dices illi, quod in Cantico legitur: Una est columba mea, et unus est dilectus meus. Et dices illi: Aptum est filium occidi in sinu matris et nutricis suae? Tamen scias nutricem tantum pollutam, et pro hac pollutione consecratam, filium autem mortuum esse.

CAP. XCIII.-- Quid sit basilica.

( Ex dictis S. Isidor. ) Basilion Graecorum rex erat. Hinc et basilica regalis, quia in primis temporibus reges tantum sepeliebantur in ea, ideo nomen sortita est. Nam nunc temporis caeteri homines, sive igni combusti, sive acervo lapidum sepulti sunt.

CAP. XCIV.-- De illis qui domum Dei contemptibilem faciunt.

(Ex concil. Gangren., cap. 5.) Si quis docet domum Dei contemptibilem esse, et conventus qui in ea celebrantur, anathema sit.

CAP. XCV.-- De eadem re.

(Ex eodem, cap. 6.) Si quis extra Ecclesiam seorsum conventus celebrat, et despiciens Ecclesiam, ea quae sunt Ecclesiae voluerit usurpare, non conveniente presbytero juxta decretum episcopi, anathema sit.

CAP. XCVI.-- Ut calix et patena ex auro aut ex argento fiant.

(Ex concil. Remensi, cap. 5.) Ut calix Domini cum patena, si non ex auro omnimodis, ex argento fiat. Nec causentur presbyteri avaritia suadente de paupertate vel impossibilitate, cum quarta pars ex omnibus quae ad Ecclesiam pertinent, in fabricis ipsius Ecclesiae sit impendenda. Admonendus est etiam populus ut aliquid in donariis Domini offerat, sicut ille antiquus populus sub Mose in tabernaculo Domini fecisse legitur. Si quis autem tam pauper est, saltem vel stanneum calicem habeat. De aere autem ex aurichalco non fiat calix, quia ob vini virtutem eruginem parit, quae vomitum provocat. Nullus autem in ligneo calice, aut vitreo praesumat cantare.

CAP. XCVII.-- De observanda mensa Christi.

(Ex eodem concil., cap. 5.) Observandum est ut mensa Christi, id est, altare ubi corpus Dominicum consecratur, ubi sanguis ejus hauritur, ubi sanctorum reliquiae reconduntur, ubi preces et vota populi in conspectu Dei a sacerdote offeruntur, cum omni veneratione honoretur, et mundissimis linteis et palliis diligentissime cooperiatur, nihilque super eo ponatur, nisi capsae cum sanctorum reliquiis et quatuor Evangelia. Expleta Missa calix cum patena, et sacramentorum liber, cum vestibus sacerdotalibus in mundo loco sub sera recondantur.

CAP. XCVIII.-- Ut corporale ex purissimo linteo sit, et unius materiei.

(Ex eodem, cap. 3.) Corporale super quod sacra oblatio immolatur, ex mundissimo et purissimo linteo sit, nec in eo alterius generis materia pretiosior aut vilior misceatur, et nunquam super altare remaneat, nisi in tempore missae, sed aut in sacramentorum libro ponatur, aut cum calice et patena in mundissimo loco recondatur: vel quando abluitur a sacerdote, diacono vel subdiacono, primo in ecclesia in loco et vase ad hoc praeparato abluatur, eo quod ex Dominico corpore et sanguine infectum sit. Post haec a lavandario in nitido loco paretur.

CAP. XCIX.-- Ut sacrificium altaris non in serico panno aut tincto celebretur.

(Ex epist. Eusebii papae, cap. 51.) Hic inter caetera praedicta consultu omnium constituimus ut sacrificium altaris non in serico panno, aut tincto quisquam celebrare praesumeret, sed in puro lineo ab episcopo consecrato, terreno scilicet lino procreato atque contexto, sicut corpus Domini nostri Jesu Christi in syndone linea munda sepultum fuit.

CAP. C.-- Ut mulieres ad altare non accedant, et officiis virorum se non intromittant.

(Ex concil. Laodicensi, cap. 43.) Quod non oporteat mulieres ingredi ad altare, et ea contingere quae virorum officiis deputata sunt.

CAP. CI.-- De eadem re.

(Ex decr. Gelasii papae, cap. 16.) Nihilominus impatienter audivimus, tantum divinarum rerum subiisse despectum, ut femina sacris altaribus ministrare firmentur, cunctaque non nisi virorum famulatui deputata sexui cui non competit exhibere.

CAP. CII.-- Ut laici juxta altare non sedeant.

(Ex concil. Mogunt., cap. 13.) Ut laici secus altare quo sancta mysteria celebrantur, inter clericos, tam ad vigilias quam ad Missas stare vel sedere penitus non praesumant, sed pars illa quae cancellis ab altari dividitur, tantum psallentibus pateat clericis. Ad orandum vero et communicandum laicis et feminis, sicut mos est, pateant sancta sanctorum.

CAP. CIII.-- De illis sacerdotibus qui in Ecclesia dum Evangelia leguntur, sedere praesumunt.

( Anastas. I papae epistola episcopis Germaniae ac Burgund. directa. ) Anastasius episcopus cunctis Germanicis et Burgundiae regionis episcopis in Domino salutem. Exegit dilectio vestra, charissimi, ut ex auctoritate sedis apostolicae, vestris deberemus consultis respondere. Et quamvis non prolixe, sed succincte hoc agere propter quasdam alias occupationes festinaremus: denuo tamen si necesse fuerit ob has vel alias necessitates quasi ad caput mittere charitative non dubitetis, quia vestras preces et nunc et tunc acceptabiles habemus. Significastis enim quosdam sacerdotes in Ecclesia quando Evangelia leguntur sedere, et Domini salvatoris verba non stantes sed sedentes audire, et hoc ex majorum traditione se accepisse narrantur. Quod nullatenus deinceps fieri sinatis apostolica auctoritate mandamus: sed dum sancta Evangelia in Ecclesia recitantur, sacerdotes et caeteri omnes non sedentes, sed venerabiliter in conspectu Evangelii stantes, Dominica verba intente audiant et fideliter adorent.

CAP. CIV.-- Ut nullus calicem, patenam, vel vestimentum sacerdotale in vadium tabernario praestare praesumat.

(Ex concil. Remensi, cap. 11.) Ut nullus presbyter praesumat calicem, vel patenam, vel pallium altaris, vel vestimentum sacerdotale, aut librum ecclesiasticum tabernario, vel negociatori, aut cuilibet laico vel feminae in vadium dare, nisi justissima necessitate urgente, quia tanta est sanctitas sacri ministerii, ut salva altioris mysterii intelligentia, etiam per prophetam Dominus prohibuerit, ne cum sanctis vestimentis sacerdos procedat ad populum, sed illa intra sancta dimittat, a colloquio divino rediens. Et cui in tabernas ad bibendum a sacris canonibus ingredi prohibetur, sanctificata sacro ministerio nec ad contingendum immundis: quanto minus in vadium exhibere debet? Sicut Stephanus sanctus papa et martyr sanctum Hilarium in suis decretalibus docuit.

CAP. CV.-- Ut nullus calicem, patenam, aut aliqua vasa sacra ad alios usus facere praesumat.

(Ex concil. Aurelianensi, cap. 9.) Nullus sacerdos seu laicus calicem, aut patenam, aut quaelibet vasa sacra et divino cultui mancipata, ad alios usus suos retorquere praesumat. Nam quicunque de calice sacro aliud bibit praeter Christi sanguinem qui in sacramento accipitur, et patenam ad aliud officium habet quam altaris ministerium, deterrendus est exemplo Balthazar, qui dum vasa Domini in usus communes adsumpsit, vitam pariter cum regno amisit.

CAP. CVI.-- Quod licitum sit episcopis cum consilio cleri de thesauro Ecclesiae suae familiae in necessitate succurrere.

(Ex concil. Arvernen., cap. 5.) Licitum sit episcopis praesentibus presbyteris et diaconibus de thesauro Ecclesiae familiae et pauperibus ejusdem Ecclesiae, secundum canonicam institutionem, juxta quod indiguerint erogare.

CAP. CVII.-- Ne cadavera pallio altaris cooperiantur.

(Ex eodem, cap. 30.) Ne opertorio Dominici corporis, vel altaris non unquam corpus dum ad tumulum evehitur obtegatur, ne sacro velamine dum honorantur corpora, altaria polluantur.

CAP. CVIII.-- Ne ad nuptiarum ornatum divina ministeria praestentur.

(Ex eodem, cap. 8.) Ne ad nuptiarum ornatum ministeria divina praestentur, et dum improborum tactu vel pompa saecularis luxuriae polluantur, ad officia sacri mysterii videantur indigna.

CAP. CIX.-- Ut Ecclesia saeculari potentia minime pervadatur.

(Ex concil. apostol., cap. 31.) Si quis episcopus saecularibus potestatibus usus, Ecclesiam per ipsas obtineat, deponatur, et segregetur, omnesque qui illi communicant.

CAP. CX.-- De presbyteris qui Ecclesias suas per pretium acquisierint.

(Ex concil. Mogunti., cap. 5.) Quicunque presbyter per pretium ecclesiam fuerit adeptus, quoniam contra Ecclesiasticae regulae disciplinam agere dignoscitur, et qui alium presbyterum legitime ad Ecclesiam ordinatum per pecuniam expulerit, eamque sibi taliter vindicaverit, omnimodis deponatur.

CAP. CXI.-- Ut nullus laicus ab Ecclesia sua presbyterum ejicere praesumat.

(Ex eodem, cap. 29.) Ut laici presbyteros non ejiciant de Ecclesiis, neque constituant sine consensu episcoporum suorum.

CAP. CXII.-- Item de illis qui presbyteris Ecclesias auferunt.

(Ex concil. Cabillon., cap. 42.) Inventum est quod multi arbitrii sui temeritate, et quod est gravius, ducti cupiditate, presbyteris quibuslibet absque consensu episcoporum Ecclesias dant vel auferunt. Unde oportet ut canonica regula servata, nullus absque consensu episcopi cuilibet presbytero Ecclesiam det. Quam si juste adeptus fuerit, hanc non nisi culpa gravi, et coram episcopo canonica severitate amittat.

CAP. CXIII.-- Ut nullus aliquod munus propter Ecclesiam a presbytero requirat.

(Ex concil. Mogunt., cap. 30.) Ut nullus omnino munera exigat a presbyteris, propter commendationem Ecclesiae.

CAP. CXIV.-- De eadem re.

(Ex concil. Rothomag., cap. 5.) Sancitum est atque omnimodis prohibitum ut, si quis presbyter inventus fuerit alicui clerico aut laico munera dare aut dedisse, aut aliquam pecuniam tribuere, ut alterius presbyteri Ecclesiam surripiat, aut Ecclesiam vacantem pretio redimat, pro hac cupiditate seu rapina, seu praesumptione turpis lucri gratia dejiciatur a clero, et alienus existat a regula.

CAP. CXV.-- Ut presbyteri plebes admoneant ut linteamina altaris praeparent.

(Ex concil. Remensi, cap. 4.) Ut presbyteri per plebes suas feminis praedicent, ut linteamina in altaria praeparent.

CAP. CXVI.-- Ut episcopi praevideant quid presbyteri dominis suis pro Ecclesiis facere debeant.

(Ex concil Arelatensi, cap. 3.) Ut episcopi praevideant quem honorem presbyteri pro Ecclesiis suis facere debeant.

CAP. CXVII.-- De eadem re.

(Ex concil. Aurel., cap. 10.) Ut nullus presbyter ad introitum Ecclesiae xenia donet.

CAP. CXVIII.-- De presbyteris nihil habentibus quando ordinantur.

(Ex concil. Remensi, cap. 6.) Investigandum si nihil patrimonii habens presbyter quando provectus est ad ordinem ecclesiasticum, postea emerit praedia, cujus juris sint, quoniam Ecclesiae ad quam de nihil habente promotus est esse debent, juxta canonicam auctoritatem.

CAP. CXIX.-- De eadem re.

(Ex concil. Arausico, cap. 54.) Presbyter cum dioecesim tenet, de his quae emerit, ad Ecclesiae nomen scripturam faciat, aut ab ejus quam tenet Ecclesiae ordinatione discedat.

CAP. CXX.-- De eadem re.

(Ex concil. Carthag., cap. 47.) Placuit ut episcopi, presbyteri, diaconi, vel quicunque clerici, qui nihil habentes ordinantur, et tempore episcopatus, vel clericatus sui, agros vel quaecunque praedia suo nomini comparant, tanquam rerum dominicarum invasionis crimine teneantur obnoxii, nisi ad Ecclesiam ad quam titulati sunt, eadem ipsa contulerint. Si autem ipsis propria liberalitate alicujus, vel successione cognationis aliquid venerit, faciant inde quod velint.

CAP. CXXI.-- De eadem re.

(Ex eodem, cap. 48.) Ut unusquisque presbyter res quas post diem consecrationis acquisierit, propriae Ecclesiae relinquat.

CAP. CXXII.-- De eadem re.

( Ex concil. Toletano. ) Caeterum, presbyter si post ordinationem aliquid acquisierit, illud observandum est, quod in canonibus de consecratis nihil habentibus constitutum est.

CAP. CXXIII.-- De presbyteris qui ex reditibus Ecclesiae sibi res comparaverint, et structuras ibi fecerint, et mulieres ibi posuerint.

(Ex concil. Remensi, cap. 10.) Inquirendum si aliquis presbyterorum de reditibus Ecclesiae, vel oblationibus ac votis fidelium alio nomine res comparaverit, et ibi structuras fecerit, vel quae ad Ecclesiam pertinent, ibidem collocaverit, et mulierum frequentationem inibi fieri permiserit, vel quod turpius est, tales mulieres ibidem habuerit, quae lanificium suum exerceant, et curam domus agant, et in eadem presbyter frequenter veniens manserit, et contra decreta canonum hoc malum agat; quia sicut nec suo, ita nec alieno nomine presbyter fenus exercere debet, multo minus fraudem facere de facultatibus ecclesiasticis, quoniam hoc sacrilegium est, et par crimen Judae furis qui sacras oblationes asportabat et furabatur.

CAP. CXXIV.-- De consuetudine servanda, quae non est contra fidem.

(Ex epist. Pii papae.) Petistis enim per Hylarium chartularium nostrum, a beatae memoriae decessore nostro, ut omnes vobis retro temporum consuetudines servarentur, quae a beati Petri apostolorum principis ordinationum initiis hactenus vetustas longa servavit. Et nos quidem juxta seriem relationis nostrae consuetudinem laudamus, quae tamen contra fidem catholicam nihil usurpare dinoscitur.

CAP. CXXV.-- Ut ecclesiastica statuta ab apostolis et reliquis magistris Ecclesiae tradita integra serventur.

(Ex decr. Innocentii papae, cap. 1.) Innocentius Decentio, episcopo Egobino, salutem. Si instituta ecclesiastica, ut sunt a beatis apostolis tradita, integra vellent servare Domini sacerdotes, nulla diversitas, nulla varietas in ipsis ordinibus et consecrationibus haberetur. Sed dum unusquisque non quod traditum est, sed quod sibi visum fuerit, hoc existimat esse tenendum, inde diversa in diversis locis vel ecclesiis, aut teneri, aut celebrari videntur: ac fit scandalum populis qui, dum nesciunt traditiones antiquas humana praesumptione corruptas, putant sibi aut Ecclesias non convenire, aut ab apostolis vel apostostolicis viris contrarietatem inductam. Quis enim nesciat aut non advertat id quod a principe apostolorum Petro Romanae Ecclesiae traditum est, ac nunc usque custoditur, ab omnibus debere servari, nec superduci aut introduci aliquid, quod aut auctoritatem non habeat, aut aliunde accipere videatur exemplum, praesertim cum sit manifestum in omnem Italiam, Gallias, Hispanias, Africam atque Siciliam insulasque interjacentes, nullum instituisse Ecclesias, nisi eos quos venerabilis apostolus Petrus, aut ejus successores constituerunt sacerdotes? Aut legant, si in his provinciis alius apostolorum invenitur aut legitur docuisse. Qui si non legunt, quia nusquam inveniunt, oportet eos hoc sequi quod Ecclesia Romana custodit a qua eos principium accepisse non dubium est, ne, dum peregrinis assertionibus studeant caput institutionum videantur omittere. Saepe dilectionem tuam ad urbem venisse, ac nobiscum in ecclesia convenisse non dubium est et quem morem, vel in consecrandis mysteriis, vel in caeteris agendis arcanis teneat cognovisse. Quod sufficere arbitrarer ad informationem Ecclesiae tuae, vel reformationem, si praecessores tui, quod minus aliquid, aut aliter tenuerint satis certum haberem nisi de aliquibus consulendos nos esse dixisses. Quibus idcirco respondemus non quod te aliqua ignorare credamus. sed ut majore auctoritate, vel tuos instituas, vel si qui a Romanae Ecclesiae institutionibus errant, aut commoneas, aut indicare non differas, ut scire valeamus qui sint, qui aut novitates inducunt, aut alterius Ecclesiae quam Romanae existimant consuetudinem esse servandam.

CAP. CXXVI.-- Ut consuetudines ecclesiasticae pro lege sint tenendae.

( Augustinus dicit ad Casulanum presbyterum. ) In his enim rebus de quibus nihil certi statuit Scriptura divina, mos populi Dei, vel instituta majorum pro lege tenenda sunt, et sicut praevaricatores legum divinarum, ita contemptores consuetudinum ecclesiasticarum coercendi sunt.

CAP. CXXVII.-- Item de consuetudinibus ecclesiasticis observandis.

(Ex dictis Basilii, cap. 27.) Ecclesiasticarum institutionum consuetudines quasdam Scripturis, quasdam vero apostolica traditione per successiones in mysterio confirmatas accepimus, quibus par virtus, et idem utrisque pietatis effectus quin sit, quotus quisque vel aliquantulum sacrarum expertus Scripturarum haesitaverit? Si enim attentaverimus consuetudines Ecclesiae, non per Scripturas a Patribus traditas nihili aestimare, quantum religio detrimenti latura sit despicientibus liquido constabit. Quae enim, ut inde ordiamur, Scriptura salutiferae crucis signaculo fideles docuit insigniri? Quae multifariam digesta super panem et calicem prolixae orationis et consecrationis verba commendavit? Nam non modo quod in Evangelio continetur, vel apostolo in secretis dicimus, sed et alia per plura adjicimus, magnam quasi vim consummandis accommodantia mysteriis. Quae Orientem versus nos orare litterarum forma praestituit? Benedicimus fontem baptismatis, oleum unctionis. Huc accedit quod ter immergimus quos baptizamus, oleo ungimus, verbis abrenuntiare Satanae et angelis ejus informamus. Unde haec et alia in hunc modum non pauca, nisi quia tacita ac mystica traditione a Patribus ecclesiastico more reverentiori diligentia sunt in mysteriis observata silentio, quam publicata scripto.

CAP. CXXVIII.-- Quid agendum sit in causis, de quibus certa in canonibus inveniuntur judicia.

(Ex decr. Innocentii papae, cap. 18.) De causis de quibus nulla solvendi, ligandique auctoritas in libris Veteris Testamenti, quatuor Evangeliorum, cum scriptis totis apostolorum non appareat, ad divina recurrito scripta Graece. Si nec in illis, ad catholicae Ecclesiae historias catholicas, a doctoribus catholicis scriptas manum mitte. Si nec in illis, canones apostolicae sedis intuere. Si nec in his, sanctorum exempla perspicaciter recordare. Quod si in his omnibus inspectis hujus quaestionis qualitas non lucide investigatur, seniores provinciae congrega, et eos interroga. Facilius namque invenitur, quod a pluribus sentientibus quaeritur. Verus enim repromissor Dominus ait: Si duo ex vobis, vel tres conveniant super terram in nomine meo, de omni re quamcunque patierint, fiet illis a Patre meo.

CAP. CXXIX.-- Ut cuncta quae Deo offeruntur, consecrata habeantur.

(Ex concil. Aurelian, cap. 7.) Omnia quae Deo offeruntur, consecrata habentur, in vineis, terris, sylvis, utensilibus, vestimentis, pecoribus, et reliquis possessionibus, et quae Ecclesiis sine dubio Christo, qui sponsus earum est, offeruntur.

CAP. CXXX.-- De eadem re.

(Ex concil. Rothomag., cap. 3.) Omnes decimae terrae, sive de frugibus, sive de pomis arborum Domini sunt, et illi sanctificantur. Boves, et oves, et caprae, quae sub pastoris virga transeunt, quidquid decimum venerit, sanctificabitur Domino. Non eligetur nec bonum nec malum, nec altero commutabitur. Si quis mutaverit, et quod mutat, et quod mutatum est, sanctificabitur Domino, et non redimetur. Sed quia modo multi inveniuntur decimas dare nolentes, statuimus ut secundum Domini nostri praeceptum admoneantur semel, et secundo et tertio. Si non emendaverint, anathematis vinculo constringantur usque ad satisfactionem, et ad emendationem congruam.

CAP. CXXXI.-- Ut decima nullo modo negligatur.

(Ex concil. Mogunt., cap. 35.) Admonemus atque praecipimus ut decimas Deo omnino dare non negligatur, quas Deus ipse sibi dari constituit, quia timendum est ut quisquis Deo suum debitum abstrahit, ne forte Deus per peccatum suum auferat ei necessaria sua.

CAP. CXXXII.-- De illis qui decimas dare nolunt.

(Ex concil. Cavallon., cap. 18.) Questi sunt praeterea quidam fratres, quod essent aliqui episcopi et abbates, qui decimas non sinerent dare ad Ecclesias, ubi illi coloni Missam audiunt. Proinde decrevit sacer iste conventus, ut episcopi et abbates de agris et vineis, quae ad suum vel fratrum stipendium habent, decimas ad Ecclesias deferri faciant. Familiae vero ibi dent decimas suas, ubi infantes eorum baptizantur, et ubi per totum anni circulum missas audiunt.

CAP. CXXXIII.-- Quod decimae ab omnibus Christianis ex debito reposci debeant.

(Ex concil. Mogunti., cap. 8.) Decimas Deo et sacerdotibus Dei dandas, Abraham factis, Jacob promissis insinuat. Deinde lex statuit, et omnes doctores sancti commemorant. Et profecto dignum erat ut Israelitae decimas pecorum, et frugum, et omnium pecuniarum Domino darent, qui eos liberaverat a decem plagis, quibus percussit Aegyptios, et in novissima plaga primogenita cunctorum disperdidit, gratiamque suis praestitit, ut impetratis pecuniis spoliarent Aegyptum. De quibus decimis Augustinus doctor venerabilis dicit: Decimae ex debito requiruntur. Quid si diceret Deus, nempe meus es, o homo, mea est terra quam colis, mea sunt semina quae spargis, mea animalia quae fatigas, meus est solis calor; et cum omnia mea sint, tu qui minus accommodas, solam decimam merebaris, sed reservo tibi novem, da mihi decimam. Si non dederis mihi decimam, auferam novem. Si dederis mihi decimam, multiplicabo novem. Cum itaque Judaicu populus praeceptum decimarum tanta diligenti observaret, ut de minimis quibusque holusculis, ruta videlicet, menta et cimino, ut ipse Dominus testatur, decimas daret, cur non majori studio plebs Evangelica eamdem impleat jussionem? Cui et major numerus est sacerdotum, et sincerior cultus sacramentorum? Ideo ergo dandae sunt, ut hac Deus devotione placatus, largius praestet quae necessaria sunt, sicut superius ostendimus. Et ut sacerdotes ac ministri Ecclesiae cura et sollicitudine necessitatum corporalium, sine quibus haec vita transigi non potest, relevati, liberiores fiant ad meditationem divinae legis et doctrinae administrationem, atque spiritalis servitii voluntariam expletionem. Et ut munus populi in quotidiana oblatione Domino immoletur, nec non secundum statuta canonica in sustentationem pauperum, et restaurationem ecclesiarum proficiat. Quatuor enim partes juxta canones fieri de fidelium oblationibus debent, ut una sit episcopi, altera clericorum, tertia pauperum, quarta restaurationi ecclesiarum servetur.

CAP. CXXXIV.-- De illis qui decimam dare noluerint nisi pretio redimantur.

(Ex concil. Mediomatricis, cap. 3.) De decimis quas populus dare non vult, nisi quolibet munere ab eo redimantur, ab episcopis prohibendum est ne fiat.

CAP. CXXXV.-- Ut decima Dei census nuncupetur.

(Ex concil. Agrippin., cap. 6.) Item, quod decima, quae a fidelibus datur, Dei census nuncupanda est, et ideo ex integro reddenda. Cujus tertia pars secundum canonem Toletanum, episcoporum esse debet. Nos vero hac potestate uti nolumus, sed tantum singulis annis quartam partem usu Romanorum pontificum, et observantia sanctae Ecclesiae Romanae de eadem habere volumus. Quod si quis contentiosus inde repertus fuerit, sive clericus, sive ille laicus sit, communione privabitur, et synodali censura judicabitur.

CAP. CXXXVI.-- De oblationibus parochitarum cujus esse debeant.

( Ex concil. Toletano. ) De his quae ad parochitanas ecclesias offeruntur, in terris, vineis, mancipiis, peculiis, antiquorum canonum instituta serventur, ut omnia in episcopi potestate consistant. De his autem quae altaribus offeruntur, tertia pars fideliter episcopis deferatur, duae clericis, decimae autem secundum quosdam singulis annis tertia pars, aut in tertio tota. Sed tamen nos sequentes Romanos, singulis annis quartam partem, aut in quarto totam episcopi recipiant.

CAP. CXXXVII.-- Quod in unaquaque Ecclesia tam de reditibus quam oblationibus quatuor debeant fieri portiones.

(Ex epist. Gelasii papae, cap. 27.) Quatuor autem tam de reditibus quam de oblationibus fidelium, prout cujuslibet Ecclesiae facultas admittit, sicut dudum rationabiliter est decretum, convenit fieri portiones. Quarum sit una pontificis, altera clericorum, tertia pauperum, quarta fabricis applicanda. De quibus sicut sacerdotis intererit integram ministris Ecclesiae memoratam dependere quantitatem, sic clerus ultra delegatam sibi summam nihil insolenter noverit expetendum. Ea vero quae ecclesiasticis aedificiis attributa sunt, huic operi veraciter praerogata, locorum doceat instauratio manifesta sanctorum, quia nefas est si sacris aedibus destitutis in lucrum suum praesul impendia his designata convertat. Ipsam nihilominus ascriptam pauperibus portionem, quamvis divinis rationibus se dispensasse monstraturus esse videatur, tamen juxta quod scriptum est: Ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est, oportet etiam praesenti testificatione praedicari, et bonae famae praeconiis non taceri.

CAP. CXXXVIII.-- Item quod de decimis quatuor debeant fieri portiones.

(Ex concil. Nannetensi, cap. 6.) Instruendi sunt presbyteri, pariterque admonendi, quatenus noverint decimas et oblationes quas a fidelibus accipiunt, pauperum et hospitum et peregrinorum esse stipendia, et non quasi suis, sed quasi commendatis uti. De quibus omnibus sciant se rationem posituros in conspectu Dei, et nisi eas fideliter pauperibus et his qui praemissi sunt administraverint, damna passuros. Qualiter vero dispensari debeant, canones sancte instituunt. Scilicet, ut quatuor partes inde fiant, una ad fabricam ecclesiae relevandam, altera pauperibus distribuenda, tertia presbytero cum suis clericis habenda, quarta episcopo reservanda, ut quidquid exinde jusserit, prudenti consilio fiat.

CAP. CXXXIX.-- Ubi terminari debeant contentiones ortae inter Christianos.

(Ex decr. Marcelli papae, cap. 3.) Quaecunque ergo contentiones inter Christianos ortae fuerint, ad Ecclesiam deferant, et ab ecclesiasticis viris terminentur. Et si obedire noluerint, quousque obediant a liminibus sanctae Ecclesiae excludantur.

CAP. CXL.-- De his qui oblationes parentum aut testamenta, vel quod ipsi donaverint Ecclesiis, retinere aut auferre conantur.

(Ex concil. habito apud Valentias, cap. 4.) Clerici etiam vel saeculares, qui oblationes parentum aut donatas, aut testamentis relictas retinere perstiterint, aut id quod ipsi donaverint Ecclesiis vel monasteriis crediderint auferendum, sicut synodus sancta constituit, velut necatores pauperum, quousque reddant ab Ecclesiis excludantur.

CAP. CXLI.-- De illis qui Deum haeredem faciunt.

( S. Isidor. dicit. ) Augustinus ait in libro de Haeredibus: Noli sub imagine pietatis augere pecuniam, dicens: Filiis meis servo has res. Quare non potius servas illi qui te ex nihilo fecit, qui te pascit, et filios servat? Nonne melius creatori tuo thesaurizabis quam filiis? Item idem: Qua fronte haereditatem a Christo quaeris, quum Christum tua haereditate fraudaveris? Qui dixit: Thesaurizate vobis thesauros in coelo?

CAP. CXLII.-- De his qui oblationes defunctorum aut negant aut difficulter reddunt.

(Ex concil. apud Valentias, cap. 4.) Qui oblationes defunctorum aut negant Ecclesiis, aut cum difficultate reddunt, tanquam egentium necatores excommunicentur

CAP. CXLIII.-- De eadem re.

(Ex decr. Urbani papae, cap. 4.) Ipse enim res fidelium, oblationes appellantur, quia Domino offeruntur. Non ergo debent in alios usus quam ecclesiasticos, et praedictorum Christianorum fratrum vel indigentium converti, quia vota sunt fidelium, et pretia peccatorum, atque ad praedictum opus explendum Domino traditae. Si quis autem, quod absit, secus egerit, videat ne damnationem Ananiae et Saphyrae percipiat, et reus sacrilegii efficiatur sicut illi fecerunt qui pretia praedictarum rerum fraudabant, de quibus in praedictis legitur apostolorum Actibus.

CAP. CXLIV.-- De eadem re.

(Ex concil. Gangren., cap. 7.) Si quis oblationes Ecclesiae extra Ecclesiam accipere vel dare voluerit praeter conscientiam episcopi vel ejus cui hujuscemodi officia commissa sunt, nec cum ejus voluerit agere consilio, anathema sit.

CAP. CXLV.-- De eadem re.

(Ex eodem, cap. 8.) Si quis dederit vel acceperit oblata praeter episcopum vel eum qui constitutus est ab eo ad dispensandam misericordiam pauperibus, et qui dat et qui accipit, anathema sit.

CAP. CXLVI.-- Ut omnes Ecclesiae vel decimae in episcoporum potestate consistant.

(Ex concil. Cabillon., cap. 1.) In sancto Cabillonensi concilio decretum est ut omnes Ecclesiae cum dotibus suis et decimis, et omnibus rebus suis, in episcopi proprii potestate consistant, atque ad ordinationem vel dispositionem suam semper pertineant.

CAP. CXLVII.-- Quod tricennalis possessio firma sit.

(Ex concil. Toletan. V, cap. 35.) Sicut dioecesim alienam tricennalis possessio tollit, ita territorii conventum non admittit. Ideoque basilicae quae novae conditae fuerint, ad eum procul dubio episcopum pertinebunt, cujus conventus esse constiterit.

CAP. CXLVIII.-- Ut singularum Ecclesiarum rusticanae parochiae semper maneant inconcussae.

(Ex concil. Chalced., cap. 17). Singularum Ecclesiarum rusticas parochias vel possessiones manere inconcussas illis episcopis qui eas retinere noscuntur, et maxime si per tricennium eas absque vi obtinentes, sub dispensatione rexerunt. Quod si intra tricennium facta fuerit de his altercatio, licere eis qui se laesos asserunt, apud sanctam synodum provinciae de his movere certamen decrevimus.

CAP. CXLIX.-- Quod tricennalis possessio, si intacta permansit, mutari non debeat.

(Ex epist. Gelasii papae, cap. 11.) Illud etiam adnecti placuit ut si, quod absit, facultates Ecclesiae, nec non et dioeceses ab aliis quibusque possidentur episcopis, jure sibi vindicent quod tricennalis lex conclusit, quia et ultra triginta annos nulli liceat pro eo appellare, quod legum tempus excludit.

CAP. CL.-- Idem de rebus per triginta annos possessis.

(Ex concil. Matiscen., cap. 7.) Ut de rebus Ecclesiarum quae ab eis per triginta annorum spatium sine ulla interpellatione possessae sunt, testimonia non recipiantur, sed eo modo contineantur, sicut res ad fiscum dominicum pertinentes contineri solent.

CAP. CLI.-- De illis, qui de ecclesiis coemiteria faciunt.

(Ex concil. Meldensi, cap. 9.) Antiquus in his regionibus in Ecclesia sepeliendorum mortuorum usus fuit, et plerumque loca divino cultui mancipata, et ad offerendas Deo hostias praeparata coemeteria sive polyandria facta sunt. Unde volumus ut ab hac re deinceps abstineatur, ut nemo in Ecclesia sepeliatur, nisi forte talis sit persona sacerdotis, aut cujuslibet justi hominis, qui per vitae meritum talem vivendo suo corpori defuncto locum acquisivit. Corpora vero quae antiquitus in Ecclesiis sepulta sunt, nequaquam projiciantur, nisi sint paganorum, sed tumuli qui apparent profundius in terram mittantur, et pavimento desuper facto nullo tumulorum vestigio apparente, Ecclesiae reverentia conservetur. Ubi vero tanta est multitudo cadaverum, ut hoc facere difficile sit, locus ille pro coemeterio habeatur, ablato inde altari, et in alio loco constituto, ubi religiose et pure Deo sacrificium offerri valeat.

CAP. CLII.-- De illis qui in sacris locis se sepelire petierint.

( August. dicit. ) Quibus peccata dimissa non sunt, a sacris locis post mortem adjuvari non possunt, quia quos peccata gravia deprimunt, si in sacris locis sepelire se faciunt; restat ut de sua praesumptione judicentur, quatenus eos sacra loca non liberant, sed culpa temeritatis accusat.

CAP. CLIII.-- De eadem re.

( Gregor. dicit in dialogo suo. ) Cum gravia peccata non deprimunt, hoc prodest mortuis si in Ecclesiis sepeliantur, quod eorum proximi quoties ad eadem loca sacra veniunt, suorum, quorum sepulturam aspiciunt, recordantur, et pro eis Domino preces fundunt. Nam quos peccata gravia deprimunt, non ad absolutionem potius quam ad damnationis cumulum majorem, eorum corpora in Ecclesiis ponuntur. Quod melius ostendimus, si ea quae diebus nostris gesta sunt breviter enarremus. Vir namque vitae venerabilis Felix Portuensis episcopus, in Sabinensi provincia ortus atque enutritus est, qui quamdam sanctimonialem feminam in loco eodem fuisse testatur, quae carnis quidem continentiam habuit, sed linguae procacitatem atque stultiloquium non declinavit. Haec igitur defuncta, atque in Ecclesia sepulta est. Nocte autem eadem ejusdem Ecclesiae custos per revelationem vidit, quia ducta ante sacrum altare per medium secabatur, et pars una illius igni cremabatur, pars autem altera intacta remansit. Cumque hoc surgens mane fratribus narraret, et locum vellet ostendere in quo fuerat igne consumpta, ipsa flammae combustio ita ante altare apparuit in marmoribus, ac si illic eadem femina corporeo fuisset igne concremata. Ex qua re aperte datur intelligi, quia hi quibus peccata dimissa non fuerint, ad evitandum judicium sacris locis post mortem non valent adjuvari.

CAP. CLIV.-- De eadem re.

( Item Greg. ) Joannes quoque magnificus in hac urbe locum praefectorum servans, cujus veritatis atque gravitatis sit novimus, qui mihi testatus est, Valerianum patricium in civitate quae Brixa dicitur fuisse defunctum. Cui ejusdem civitatis episcopus accepto pretio locum in Ecclesia praebuit, in quo sepeliri debuisset. Qui videlicet Valerianus usque ad aetatem decrepitam levis ac lubricus exstitit, modumque suis pravitatibus ponere contempsit. Eadem vero nocte qua sepultus est, beatus Faustinus martyr, in cujus Ecclesia corpus ejus fuit humatum custodi suo apparuit dicens: Vade et dic episcopo, projiciat hinc fetentes carnes quas hic posuit, quia, si non fecerit, ipse die trigesimo morietur. Quam visionem custos episcopo timuit confiteri, et rursus admonitus declinavit. Die autem trigesimo, ejusdem civitatis episcopus, cum vespertina hora sanus atque incolumis ad lectum redisset, subita et inopinata morte defunctus est.

CAP. CLV.-- De eadem re.

( Item Greg. ) Adest quoque in praesenti senex venerabilis pater Venentius Lunensis episcopus, et magnificus Liberius vir nobilissimus atque veracissimus, qui se scire suosque homines interfuisse testantur ei rei, quam narrant nuper in Genuensi urbe contigisse. Ibi namque, ut dicunt, Valentinus nomine Mediolanensis Ecclesiae defensor defunctus est, vir valde lubricus, et cunctis levitatibus occupatus, cujus corpus in ecclesia beati martyris Syri sepultum est. Nocte autem media in eadem ecclesia factae sunt voces, ac si quis violenter ex ea repelleretur ac traheretur foras. Ad quas nimirum voces currebant custodes, et viderunt duos quosdam teterrimos spiritus, qui ejusdem Valentini pedes quadam ligatura strinxerant, et eum ab ecclesia clamantem ac nimium vociferantem foras trahebant. Qui videlicet territi, ad sua strata reversi sunt. Mane autem facto, aperuerunt sepulcrum in quo idem Valentinus positus erat, ejusque corpus non invenerunt. Cumque extra ecclesiam quaererent ubi projectum esset, invenerunt hoc in sepulcro alio positum, ligatis adhuc pedibus sicut de ecclesia fuit abstractum. Ex qua re, Petre, collige, quia hi quos peccata gravia deprimunt, si in sacro loco sepelire se faciant, restat ut etiam de sua praesumptione judicentur, quatenus eos sacra loca non liberent, sed etiam culpa temeritatis accuset.

CAP. CLVI.-- De eadem re.

( Item Greg. ) Nam quid quoque in hac urbe contigerit, cunctorum qui hic habitant multitudo testatur: quod quidam artis eorum primus cum defunctus fuisset, juxta ecclesiam beati Januarii martyris, juxta portam sancti Laurentii a conjuge sua sepultus est. Sequenti autem nocte ex sepultura eadem, audiente custode, ejus spiritus coepit clamare: Ardeo, ardeo. Cum vero has diu voces emitteret, custos hoc ejus nuntiavit uxori. Uxor vero illius eos qui diligenter inspicerent ejusdem artis viros transmisit ad ecclesiam, volens cognoscere qualiter corpus ejus esset in sepulcro de quo talia clamaret. Qui aperientes sepulcrum, vestimenta quoque intacta repererunt, quae nunc usque in eadem ecclesia, pro ejusdem causae testimonio servantur; corpus vero illius omnino non invenerunt, ac si in eodem sepulcro positum non fuisset. Ex qua re colligendum est qua ulti ejus damnata sit, cujus et caro est ab ecclesia rojecta. Quid igitur sacra loca sepultis prosunt, quando hi qui indigni sunt ab eisdem sacris locis divinitus projicinatur.

CAP. CLVII.-- Ut corpora defunctorum in ecclesia non sepeliantur.

(Ex concil. Bragga., cap. 4.) Item placuit ut corpora defunctorum nullo modo intra basilicam sepeliantur, sed si necesse est de foris circa murum basilicae. Nam si firmissimum hoc privilegium usque nunc retinent Galliae civitates, ut nullo modo intra ambitum murorum civitatum, cujuslibet defuncti corpus sit humatum, quanto magis venerabilium martyrum debet reverentia obtineri?

CAP. CLVIII.-- De eadem re.

(Ex concil. Meldensi, cap. 10.) Ut nemo quemlibet mortuum in ecclesia quasi haereditario jure, nisi quem episcopus aut presbyter pro qualitate conversationis et vitae dignum duxerit, sepelire praesumat, nec quisquam ossa cujuslibet mortui de sepulcro suo ejicere, aut sepulturam cujusquam temerario ausu quoquo modo violare, sed unumquemque in loculo sibi a Deo parato atque concesso, adventum sui judicis praestolari concedat.

CAP. CLIX.-- Ut nemo pro sepeliendis mortuorum corporibus aliquid muneris exigat.

(Ex concil. Nanneten., cap. 11.) Praecipiendum secundum canonum auctoritatem, ut de sepulcris et hominibus sepeliendis nihil muneris exigant, nisi forte qui sepelitur, vivens jusserit ecclesiae, in cujus atrio sepelitur, de suis rebus aliquid tribuere, aut etiam post mortem illius quibus commissum est ejus eleemosynam facere, de rebus illius aliquid dare sponte voluerint: tamen nullatenus a presbyteris illis aliquid exigatur, sive ab illis qui locis et vicis praesunt. Prohibendum etiam secundum majorum instituta, ut in ecclesia nullatenus sepeliantur, sed in atrio, aut in porticu, aut in exedris ecclesiae. Infra ecclesiam vero, aut prope altare ubi corpus Domini et sanguis conficitur, nullatenus habeant licentiam sepeliendi.

CAP. CLX.-- De sepultura conjugatorum in primis connubiis.

( Hieron dicit. ) Ebron dicitur esse civitas trium virorum, quia in ea sepulti sunt tres patriarchae in spelunca duplici cum tribus uxoribus suis, id est, Abraham et Sara, Isaac et Rebecca, Jacob et Lia, praeter ipsum Adam et Evam uxorem suam. Tobias dicit ad filium suum: Cum acceperit Deus animam meam, corpus meum sepelies, et honorem habebis matri tuae omnibus diebus, et cum ipsa compleverit tempus, sepelies eam juxta me in uno sepulcro.

CAP. CLXI.-- De eadem re.

( Item ejusd. ) Quos conjunxit unum conjugium, conjungat unum sepulcrum: quia una caro est, et quod Deus conjunxit, homo non separet.

CAP. CLXII.-- De eadem re.

August. dicit. ) Unaquaeque mulier sequatur virum suum, sive in vita, sive in morte.

CAP. CLXIII.-- Quorum mens una fuerat, sepultura non separet.

( Item August. ) Soror sancti Benedicti sepulta est in sepulcro quod ipse sibi praeparaverat ut quorum mens una semper fuit in Domino, eorum quoque corpora sepultura non separaret. Ita in primo connubio conjuncti, quia una et eadem caro est, in uno sepulcro sepeliantur.

CAP. CLXIV.-- De rebus immobilibus Ecclesiae.

(Ex concil. apud Sylvanectim praesente Ludovico rege, cap. 5.) Nulli liceat alienare rem immobilem Ecclesiae, sive domum, sive agrum, sive hortum, sive rusticum mancipium, neque creditoribus specialis hypothecae titulo obligare. Alienationis autem verbum contineat conditionem, donationem, permutationem et emphyteoseos perpetuum contractum. Sed omnes omnino sacerdotes ab hujusmodi alienatione abstineant, poenas timentes, quas Leoniana constitutio minatur.

CAP. CLXV.-- De eadem re.

(Ex eodem, cap. 6.) --Si princeps voluerit rem immobilem sanctis locis praestare et accipere ab eo aliam immobilem rem, et eo modo permutationem contrahere, liceat hoc facere ei divina pragmatica sanctione ab eo promulgata.

CAP. CLXVI.-- De praestariis viduatarum Ecclesiarum ut non valeant.

(Ex conc. apud Belvacum, cui Ludovicus imperator intereat, cap. 10.) Ut precariae et commutationes, tempore viduatarum Ecclesiarum factae, ab his qui loca episcoporum occupaverant, rescindantur, et cum autoritate Ecclesiastica, vel civili, si faciendae sunt fiant.

CAP. CLXVII.-- De eadem re.

(Ex eodem, cap. 11.) Precariae a nemine de rebus Ecclesiasticis fieri praesumantur, nisi quantum de qualitate convenienti datur ex proprio, duplum accipiatur ex rebus Ecclesiae, in suo tantum qui dederit nomine, si res proprias et Ecclesiasticas usu fructuario tenere voluerit. Si autem res proprias ad praesens dimiserit, ex rebus ecclesiasticis triplum fructuario usu, in suo tantum quis nomine sumat, quia sic eas quemque tractare, ut alienarum rerum dispensatorem convenit, non propriarum rerum largitorem.

CAP. CLXVIII.-- De eadem re.

(Ex eodem concil., cap. 12.) A nulla potestate quis cogatur facere precariam de rebus Deo et sanctis ejus dicatis, cum ratio et usus obtineat, neminem cui non vult, contra utilitatem et rationem, praestitum de proprio facere beneficium.

CAP. CLXIX.-- De eadem re.

(Ex eodem, cap. 13.) Ut precariae, de quinquennio in quinquennium secundum antiquam consuetudinem et auctoritatem renoventur.

CAP. CLXX.-- De donatione, vel venditione, vel commutatione ecclesiasticae rei.

(Ex concil. habito apud Valentias, cap. 50.) Irrita erit episcoporum donatio, vel venditio, vel commutatio rei ecclesiasticae, absque collaudatione et subscriptione clericorum.

CAP. CLXXI.-- De commutationibus rerum ecclesiasticarum.

(Ex concil. apud Belvacum, cap. 5.) Ut commutationes rerum ecclesiasticarum valde caveantur, et subtilissime si aliquo modo fieri debent, inspiciantur. Quae autem inconsultae factae sunt, juxta decretum canonicum Hilarii papae, quas illicite decessor episcopus admiserit, vel ab aliis illicite commissae sunt, ab eo qui successor est emendentur.

CAP. CLXXII.-- De eadem re.

(Ex concil. Matiscen., cap. 4.) A sancta synodo decretum est, et imperialis auctoritas denuntiat, ne commutationes rerum, vel mancipiorum ecclesiasticorum quaelibet persona sine licentia et consensu regio praesumat facere.

CAP. CLXXIII.-- De ecclesiasticis mancipiis.

(Ex concil. apud Carisiacum, cap. 2.) Neque mancipia ecclesiastica quisquam, nisi ad libertatem commutet, videlicet ut mancipia quae pro ecclesiastico homine dabuntur, in ecclesiae servitute permaneant, et ecclesiasticus homo qui commutatur, perpetua libertate fruatur. Quod enim semel Domino consecratum est, ad humanos usus jam transferri non potest. Ait enim lex: Si quis mutaverit, et quod mutat, et quod mutatum est, sanctificabitur Domino.

CAP. CLXXIV.-- De eadem re.

(Ex eodem, cap. 3.) Injustum videtur et impium, ut mancipia quae fideles viri seu feminae pro remedio animae suae Deo et sanctis ejus consecrarunt, cujuscunque muneris pretio vel commutationis commercio, iterum in secularem servitutem redigantur, cum canonica auctoritas servos fugitivos tantummodo distrahi permittat, et ideo omnes rectores Ecclesiarum summopere caveant, ne unius eleemosyna alterius peccatum fiat. Et est absurdum ut Ecclesiastica dignitate servus decedens, humanae obnoxius sit servituti.

CAP. CLXXV.-- De regalibus praeceptis super prestaria.

(Ex concil. ad S. Medardum, cap. 11.) Praecepta regalia super precariis Ecclesiasticis fieri nec ratio sinit, nec auctoritas quolibet modo permittit. Quoniam praecepta in jure ecclesiastico firmare indignum judicatur, necesse est ut majestas regia non nisi ab ecclesiastico rectore petatur. Idem autem custos Ecclesiae solertissime caveat, ne sui ordinis et Ecclesiasticae communionis forte immemor, contra auctoritatem praeceptum regium pro quacunque assentatione fieri petat. Qui etsi fecerit, non audiatur. Si autem et obtinuerit, regia discretione, et episcopali judicio idem rescindatur, et petitor injustus, pro principis injusta suggestione digne corripiatur.

CAP. CLXXVI.-- De episcopo qui mancipium Ecclesiae manumitti desiderat.

(Ex concil. Toletan. V, cap. 68.) Episcopus qui mancipium juris Ecclesiae, non retento ecclesiastico patrocinio, manumitti desiderat, duos meriti ejusdem et peculii coram concilio Ecclesiae cui praeeminet, per commutationem subscribentibus sacerdotibus offerat, ut rata et justa inveniatur definitio commutationis. Tunc enim liberam manumissionem sine patrocinio Ecclesiae concedere poterit, quia eum quem libertati tradere disponit, jam juri proprio acquisivit. Hujusmodi autem liberto adversus Ecclesiam, cujus juris exstitit, accusandi vel testificandi denegetur licentia. Quod si praesumpserit, placet ut, stante commutatione, in servitutem propriam Ecclesiae revocetur.

CAP. CLXXVII.-- De sacerdotibus, qui res suas Ecclesiae relinquunt.

(Ex eodem concil. V, cap. 69.) Consensus totius concilii definivit ut sacerdotes, qui aut res suas Ecclesiae relinquunt, aut nihil habentes, aliqua tamen praedia, aut familias Ecclesiis suis conquirunt. Liceat illis aliquos de familiis ejusdem Ecclesiae manumittere, juxta rei collatae modum, quem antiqui canones decreverunt, ita ut cum peculio et posteritate sua, si ingenui sunt, sub patrocinio Ecclesiae maneant, utilitates injunctas sibi juxta quod potuerint prosequentes.

CAP. CLXXVIII.-- Ut presbyteri rem Ecclesiae vendere non praesumant.

(Ex concil. Carthag., cap. 33.) Item placuit ut presbyteri non vendant rem Ecclesiae, ubi sunt constituti, nescientibus episcopis suis: quomodo et episcopis non liceat vendere praedia Ecclesiae, ignorante concilio vel presbyteris suis. Non habenti ergo necessitatem, nec episcopo liceat matricis Ecclesiae, nec presbytero rem tituli sui usurpare.

CAP. CLXXIX.-- Ut nullus ordinatus de ministeriis Ecclesiae aliquid vendere praesumat.

(Ex concil. Braggar., cap. 30.) Si quis presbyter aut diaconus inventus fuerit de eleemosynis Ecclesiae aliquid venundasse, quia sacrilegium commisit, placuit eum in ordinatione Ecclesiae non haberi. In judicio tamen episcopi dimittendum, sive dignus sit, sive indignus in suo recipi gradu.

CAP. CLXXX.-- De presbyteris qui de jure tituli sui aliquid distrahunt.

(Ex eodem, cap. 31.) Quicunque presbyter de jure tituli sui quolibet modo aurum, argentum, vel gemmas, vestes quoque, si sunt, vel si accesserint aliqua mobilia ad ornamenta divina, aliquid in perpetuum alienare tentaverit, donator, alienator ac venditor, honoris sui amissione mulctetur.

CAP. CLXXXI.-- De eadem re.

(Ex eodem, cap. 32.) Si quis episcopus nulla ecclesiasticae rationis necessitate compulsus, in suo clero, aut ubi forte non est presbyter, de rebus ecclesiasticis aliquid praesumpserit vendere, res ipsas, Ecclesiae propriae restaurare cogatur, et in judicio episcoporum dejiciatur auditus, et tanquam furti aut latrocinii reus suo privetur honore.

CAP. CLXXXII. Quod quantum remedium veniae oblatio ecclesiastica tribuit conferenti, tantum damnum praeparat fundatori.

(Ex concil. Toletan., cap. 33.) Omnis itaque rei ecclesiasticae quantitas, sicut remedium veniae tribuit conferendi, ita damnum rite praeparat fraudatori. Et ideo nullus sacerdotum, vel ministrorum ex rebus Ecclesiae, quae in quibuscunque locis a fidelibus largiuntur, aliquid auferat, et juri suo, aut cathedrae propriae unitati connectat. Verum, ut hujus rei soliditas potior habeatur, propinquis ejus, qui construxerunt vel ditaverunt Ecclesiam, licitum sit hanc bonae intentionis habere solertiam, ut, si sacerdotem seu ministrum aliquid ex collatis rebus praeviderint defraudare, aut commonitionis honesta conventione compescant, aut talia episcopo, aut judici corrigenda denuntient. Quod si talia episcopus agere tentat, metropolitano ejus haec insinuare procurent. Si autem metropolitanus talia gerit, regis haec auribus insinuare non differant. Ipsis tamen haeredibus in eisdem rebus non liceat, quasi juris proprii potestatem praeferre, non rapinam, non fraudem ingerere, non violentiam quamcunque praesumere. Si quis haec monita temerare praesumpserit, et male rapta cum confusione restituet, et excommunicationis annuae sententiam sustinebit.

CAP. CLXXXIII. De clericis qui documenta, quibus ecclesiae possessio firmatur, distrahunt.

(Ex concil. Agathen., cap. 5.) Si quis vero de clericis documenta, quibus Ecclesiae possessio firmatur aut supprimere, aut negare, aut adversariis fortasse tradere, damnabili et punienda obstinatione praesumpserit, quidquid per absentiam documentorum damni Ecclesiae illatum est, et de propriis facultatibus reddat, et communione privetur. Hi autem qui in damnum Ecclesiae praecepta et testimonia sanctae Ecclesiae impie sollicitati a traditoribus susceperunt, pari sententia feriantur.

CAP. CLXXXIV. De libertis, qui a patrocinio Ecclesiae discesserunt.

(Ex concil. Tolet. V, cap. 71.) Liberti Ecclesiae, qui a patrocinio ejus discedentes, quibuslibet personis adhaeserunt, si admoniti redire contempserint, manumissio eorum irrita sit, quia per obedientiae contemptum ingrati actione tenentur.

CAP. CLXXXV. De libertis Ecclesiae.

(Ex eodem concil. V, cap. 70.) Liberti Ecclesiae, quia nunquam moritur eorum patrona a patrocinio ejusdem nunquam discedant, nec posteritas quidem eorum, sicut priores canones decreverunt. Et ne forte libertas eorum in futura prole non pateat, ipsaque posteritas naturali ingenuitate obtinens, sese ab Ecclesiae patrocinio non subtrahat, necesse est tam iidem liberti, quam ab eis progeniti professionem episcopo suo faciant, per quam se ex familia Ecclesiae liberos effectos esse fateantur, ejusque patrocinium non relinquant, sed juxta virtutem suam obsequium ei, vel obedientiam praebeant.

CAP. CLXXXVI. De libertis, qui a quibuscunque manumissi Ecclesiae patrocinio commendati sunt.

(Ex eodem V, cap. 72.) Liberti, qui a quibuscunque manumissi sunt, atque Ecclesiae patrocinio commendati existunt, sicut regulae antiquorum Patrum constituerunt, sacerdotali defensione a cujuslibet insolentia protegantur, sive in statu libertatis eorum, seu in peculio quod habere noscuntur.

CAP. CLXXXVII. De manumissis in Ecclesia.

(Ex concil. Arausic., cap. 6.) In Ecclesia manumissos, vel per testamentum Ecclesiae commendatos, si quis in servitutem, vel in obsequium, vel ad colonariam conditionem imprimere tentaverit, animadversione ecclesiastica coercebitur.

CAP. CLXXXVIII. De fugitivis ecclesiasticis servis.

( Ex eodem Toletan. ) Fugitivos etiam servos ecclesiasticos domos suas, aut familias deserentes, qui etiam si revocati fuerint, teneri non possunt, simili ratione ab episcopo, si voluerit, aut si ita illi meruerint, distrahantur.

CAP. CLXXXIX. De episcopis, qui nihil suis Ecclesiis conferunt, et tamen ex familia liberos facere praesumunt.

( Ex eodem. ) Episcopi, qui nihil ex proprio suo Ecclesiae Christi conferunt, liberos ex familiis Ecclesiae ad condemnationem suam facere non praesumant. Impium est enim ut qui res suas Ecclesiae Christi non contulerit, damnum Ecclesiae inferat. Tales igitur libertos successor episcopus, absque aliqua oppositione ad jus Ecclesiae revocabit.

CAP. CXC. De illis, qui pro aliquo reatu fugiunt ad Ecclesiam.

(Ex concil. Aurelian., cap. 10.) In synodo Aurelianensi prima sub Clodoveo rege, in qua sederunt episcopi viginti quatuor, de his qui ad Ecclesiam pro reatibus suis fugiunt, id constitutum est observandum, quod antiqui canones decreverunt, et lex Romana constituit, ut ab Ecclesia, vel ab Ecclesiae atriis, vel a domo episcopi vel a claustro, quia haec pro emunitate habentur, eos abstrahi omnino non liceat, sed nec alteri consignari, nisi ad Evangelia datis sacramentis, de morte, et debilitate, et omni poenarum genere sint securi, ita, ut ei cui reus fuerit criminosus, de satisfactione conveniat. Quod si sacramenta sua convictus fuerit violasse, reus perjurii non solum a communione Ecclesiae, vel omnium clericorum, verum etiam, et a catholicorum convivio separetur. Quod si cui reus est, noluerit sibi intentione faciente componi, et ipse reus de Ecclesia actus timore discesserit, ab Ecclesiae clericis non requiratur.

CAP. CXCI.-- De raptore, si cum rapta ad Ecclesiam confugerit.

(Ex eodem, cap. 2.) De raptoribus autem feminarum id constituendum esse censuimus, ut si ad ecclesiam raptor cum rapta confugerit, et feminam ipsam violentiam pertulisse constiterit, statim liberetur de potestate raptoris, et parentibus reddatur, et raptor mortis, vel poenarum impunitate concessa, liberam habeat eundi facultatem. Si vero parentes mulieris ecclesiasticis viris obedire noluerint, excommunicentur.

CAP. CXCII.-- De servo, si pro qualibet culpa dominum suum ad Ecclesiam fugerit.

(Ex eodem, cap. 3.) Servus qui ad Ecclesiam confugerit pro qualibet culpa, si a domino pro commissa culpa ecclesiastici sacramentum susceperint, statim ad servitium domini sui redire cogatur. Et postquam dato sacramento domino suo fuerit consignatus, si aliquid poenae pro eadem culpa qua accusatur probatus fuerit pertulisse, pro contemptu Ecclesiae, et praevaricatione fidei a communione et convivio catholicorum, sicut superius comprehensum est, extraneus habeatur. Si vero servus pro culpa sua ab Ecclesia defensatus, sacramenta domini clericis exigentibus de impunitate perceperit, exire nolentem a domino liceat occupari.

CAP. CXCIII.-- De eadem re.

(Ex eodem, cap 5.) Similiter in Matiscensi synodo decretum est ut hi qui fugiunt suos inimicos, aut in Ecclesiam, aut in atrium Ecclesiae, aut in domum episcopi, aut in claustrum regularium non inde abstrahantur, nisi prius super sacra accepta securitate a persecutoribus de morte, de debilitate, et omni poenarum genere, sint securi: etiam si servi sint illorum, qui eos insequuntur, ita ut ei cui rei criminosi fuerint de satisfactione conveniant. Quod si is qui super sacra prius juraverat, post convictus fuerit juramentum violasse, reus perjurii communione privetur, quousque satisfaciat.

CAP. CXCIV.-- De eadem re.

(Ex concil. apud Theodonis villam, cap. 11.) Reum confugientem ad Ecclesiam, seu in atrium Ecclesiae, aut in officinas regularium fratrum, vel in curiam aut in domum episcopi, quia haec in antiquis canonibus pro emunitate tenentur, nemo abstrahere audeat, neque inde donare ad poenam, vel ad mortem, ut honor Dei et sanctorum ejus prae omnibus conservetur, sed rectores ecclesiarum pacem et vitam, ac membra ei cum juramento obtinere studeant: sed tamen legitime componat, quidquid inique fecerat: et si insequutor magistris ecclesiae obedire noluerit, canonice constringatur.

CAP. CXCV.-- De eadem re.

(Ex concil. Arausico, cap. 5.) Eos qui ad Ecclesiam confugerint, tradi non debere, sed loci reverentia et intercessione defendi. Si quis autem mancipia clericorum pro suis mancipiis ad Ecclesiam confugientibus crediderit occupanda, per omnes Ecclesias districtissima damnatione feriatur.

CAP. CXCVI.-- De emunitate Ecclesiae.

(Ex concil. Triburi., cap. 30.) Si quis in atrio Ecclesiae pugnam committit, aut homicidium facit, quidquid pro emunitate violata emendandum est. altario solvatur, cujuscunque fuerit Ecclesia illa.

CAP. CXCVII.-- De fugientibus ad Ecclesiam.

(Ex concil. Mediomatricis, cap. 2.) Si quis contumax vel superbus timorem Dei, vel reverentiam Ecclesiarum sanctarum non habuerit, et fugientem servum suum, vel quem ipse persecutus fuerit, de atrio Ecclesiae, vel de porticibus quomodolibet Ecclesiae adhaerentibus per vim abstraxerit, et Deum omnipotentem in hoc contempserit, pro emunitate D. CCCC, solidos episcopo componat, et ipse publica poenitentia juxta judicium episcopi multetur, ut sit honor Dei et reverentia sanctorum, et ut Ecclesia Dei semper invicta permaneat.

CAP. CXCVIII.-- Quid in Ecclesia Dei legi debeat.

(Ex concil. Aureliano, cap. 3.) Nihil aliud in Ecclesia legatur aut cantetur, nisi ea quae auctoritatis divinae sunt, et Patrum orthodoxorum sanxit auctoritas, nec falsa angelorum nomina colant, sed ea tantum quae prophetica et Evangelica docet Scriptura, id est Michael, Gabriel, Raphael.

CAP. CXCIX.-- Ut excommunicandi sint qui libros famosos legerint.

(Ex decr. Adriani papae, cap. 2.) Hi qui inventi fuerint libros famosos et ignotos in Ecclesia legere, vel cantare, excommunicentur.

CAP. CC.-- De illis quae clam concipiunt.

(Ex concil. Matiscen., cap. 6.) In hoc sancto concilio decretum est ut unusquisque presbyter in sua plebe publice annuntiet, ut si aliqua femina clanculo corrupta conceperit, et perpererit, nequaquam diabolo coactante filium, aut filiam suam interficiat, sed quocunque praevalet ingenio, ante januas Ecclesiae partum deportari, ibique poni faciat, ut coram sacerdote in crastinum delatus, ab aliquo fideli suscipiatur et nutriatur, et tali ex causa homicidii reatum et, quod majus est parricidium evadat. Nam qui filium, aut filiam interficit, parricida omnimodis tenetur.

CAP. CCI.-- De infantibus in adulterio natis, et ad Ecclesiam expositis.

(Ex concil. Arelaten., cap. 5.) Si expositus ante Ecclesiam cujuscumque fuerit miseratione collectus, contestationis ponat epistolam, ut si is qui collectus est intra X dies quaesitus, agnitusque non fuerit, securus habeat qui collegit. Sane, qui post praedictum tempus calumniator exstiterit, ut homicida ecclesiastica districtione damnabitur, sicut Patrum sanxit auctoritas.

CAP. CCII.-- De eadem re.

(Ex concil. Vasensi, cap. 9.) De expositis, quia collata ab omnibus querela processit, eos non ad misericordiam jam, sed canibus exponi, quos colligere calumniarum metu, quamvis infelix a praeceptis misericordiae mens humana detractet, id observandum est ut secundum statuta fidelissimorum Augustorum, piissimorumque principum, quisquis expositum colliget, Ecclesiam contestetur, contestationem collegat. Nihilominus de altari Dominico die minister annuntiet ab ecclesiastico expositum esse collectum, ut intra dies decem ab expositionis die expositum recipiat, si quis se probaverit agnovisse, collectiori pro ipsorum X dierum misericordia, prout valuerit, ad praesens retribuat, aut in perpetuum cum Dei gratia, si voluerit, possideat. Si quis expositorum hoc ordine collectorum repetitor, vel calumniator exstiterit, ut homicida habendus est.

CAP. CCIII.-- De avaritia sacerdotum.

(Ex concil. Toletan., cap. 33.) Avaritia radix cunctorum malorum, cujus sitis etiam sacerdotum mentes obtinet. Multi enim fidelium in amore Christi et martyrum, in parochiis episcoporum basilicas construunt, oblationes conscribunt, sacerdotes haec auferunt, atque in usus suos convertunt. Inde est quod cultores sacrorum deficiunt, dum stipendia sua perdunt. Inde labentium basilicarum ruinae non reparantur, quia avaritia sacerdotali omnia auferuntur. Pro qua re constitutum est a praesenti concilio, episcopos ita dioeceses suas regere, ut nihil ex earum jure praesumant auferre: sed juxta priorum auctoritatem conciliorum, tam de oblationibus, quam de decimis, et de tributis ac frugibus tertiam consequantur. Quod si amplius quippiam ab eis praesumptum exstiterit, per concilium restauretur, appellantibus ipsis conditoribus, aut certe propinquis eorum, si jam illi a saeculo discesserunt. Noverint autem conditores basilicarum in rebus quas eisdem ecclesiis conferunt, nullam potestatem habere, sed juxta canonum instituta, sicut ecclesiam, ita et dotem ejus ad ordinationem episcopi pertinere.

CAP. CCIV.-- De illis qui ecclesias incenderint.

( Ex decr. Julii papae. ) Si quis ecclesiam igne comburit, XV annos poeniteat, et eam sedule restituat, et pretium suum distribuat pauperibus.

CAP. CCV.-- De quodam clerico a diabolo vexato.

( Ex dialogo Greg. papae. ) Ex eodem quoque tempore quidam Aquinensis Ecclesiae clericus daemonio vexabatur, qui a venerabili viro Constantio Ecclesiae ejus anstistite per multa fuit martyrum loca transmissus, ut sanari posset. Sed sancti Dei martyres noluerunt ei sanitatis donum tribuere, ut quanta esset in Benedicto gratia demonstrarent. Ductus itaque est ad omnipotentis Dei famulum Benedictum, qui Jesu Christo Domino preces fundens, antiquum hostem de obsesso homine protinus expulit. Cui sanato praecepit dicens: Vade, et post haec carnem non comedas, et ad sacrum ordinem nunquam accedere praesumas. Quacunque autem die sacrum ordinem temerare praesumpseris, statim juri diaboli iterum manciparis. Discessit itaque clericus sanus ac sicut terrere solet animum poena recens, ea quae vir Dei praecepit interim custodivit. Cum ergo post annos multos omnes priores illius de hac luce migrassent, et minores suos sibimet superponi in sacris ordinibus cerneret, verba viri Dei quasi ex longo tempore oblitus postposuit, atque ad sacrum ordinem accessit. Quem mox is qui reliquit diabolus tenuit, eumque vexare quousque animam ejus excuteret, non cessavit.

CAP. CCVI.-- De rebus Ecclesiae quae, mortuo episcopo, a presbyteris venditae fuerint.

(Ex concil. Ancirano, cap. 14.) De his quae pertinent ad Ecclesiam, quaecunque, cum non esset episcopus, presbyteri vendiderunt, placuit rescisso contractu ad jura ecclesiastica revocari. In judicio autem erit episcopi, si pretium debeat recipi necne: quia plerumque rerum districtarum reditus ampliorem summam pro pretio dato reddiderit.

CAP. CCVII.-- De eo qui spernit ablationem presbyteri, qui uxorem habuit.

(Ex concil. Gangren., cap. 4.) Quicunque discernit a presbytero qui uxorem habuit, quod non oporteat, eo ministrante, de oblatione percipere, anathema sit.

CAP. CCVIII.-- Quod non permittantur ecclesiastici ad caemeteria haereticorum accedere.

(Ex concil. Laodicen., cap. 8.) Quod non permittantur ecclesiastici ad haereticorum coemeteria, vel ad ea quae ab eis appellantur martyria, orationis causa vel sanitatis accedere. Sed hujusmodi si fideles fuerint, certo tempore communione privari: poenitentes autem et confitentes se deliquisse, convenit suscipi.

CAP. CCIX.-- Quod non oporteat ab haereticis eulogias accipere.

(Ex eodem, cap. 32.) Quod non oporteat ab haereticis eulogias accipere, quae sunt maledictiones potius quam benedictiones.

CAP. CCX.-- Quod nullus Christianus ad pseudomartyres ire debeat.

(Ex eodem, cap. 34.) Quod omnem Christianum non oporteat deserere martyres Christi, et ire ad pseudomartyres, id est, haereticorum, et quos ipsos constat haereticos exstitisse. Hi namque alienati sunt a Deo. Sint igitur anathema qui ad tales accesserint.

CAP. CCXI.-- Quod non oporteat plebeios psalmos in Ecclesia recitari.

(Ex eodem concilio, cap. 59.) Quod non oporteat plebeios psalmos in Ecclesia cantari, nec libros praeter canonem legi, sed sola sacra volumina Novi Testamenti vel Veteris

CAP. CCXII.-- De illis qui conventus, qui ad confessiones martyrum fiunt, abominantur.

(Ex concil. Antioch., cap. 20.) Si quis superbiae usus affectu, conventus abominatur qui ad confessiones martyrum celebrantur, et ministeria quae in eis fiunt simul cum eorum memoriis exsecratur, anathema sit.

CAP. CCXIII.-- Ut victus ab exorcistis energumenis in domo Dei sedentibus administretur.

(Ex concil. Carthag., cap. 91.) Energumenis in domo Dei sedentibus victus quotidianus per exorcistas opportuno tempore ministretur.

CAP. CCXIV.-- Ut sacra vasa non ab aliis quam a sacris viris tractari debeant.

(Ex decr. Syxti papae, cap. 49.) Cognoscat sapientia vestra, fratres charissimi, quia in hac sancta apostolica sede a nobis et reliquis episcopis, caeterisque Domini sacerdotibus, statutum est ut sacra vasa non ab aliis quam a sacratis Dominoque dicatis contrectentur hominibus. Indignum enim valde est ut sacra Domini vasa, quaecunque sunt, humanis usibus serviant, aut ab aliis quam a Domino famulantibus eique dicatis tractentur viris, ne pro talibus praesumptionibus iratus Dominus plagam imponat populo suo, et hi qui etiam non peccaverunt, mala patiantur, aut pereant: quia perit justus saepissime pro impio. Attendite, fratres, ne talia vestris in Ecclesiis permittatis deinceps fieri, ne grex pretioso sanguine Christi redemptus, in praecipitium, quod absit! ruat.

CAP. CCXV.-- De sacratis foeminis quae sacra vasa et pallas altaris tractare praesumpserint.

(Ex decr. Sotheris papae, cap. 46.) Sacratas Deo foeminas vel monachas sacra vasa, vel sacras pallas penes vos contingere, et incensum circum altaria deferre perlatum est ad apostolicam sedem. Quae omnia reprehensione et vituperatione plena esse nulli recte sapientium dubium est. Quapropter hujus sanctae sedis auctoritate haec omnia vobis resecare funditus, quantocius poteritis, censemus: et ne pestis haec latius divulgetur, per omnes provincias abstergi diutissime mandamus.

CAP. CCXVI.-- De vasis sacris, de pallis altaris et velis ecclesiae, si vetustate consumpta fuerint, quid inde faciendum sit.

(Ex epist. Clementis papae, cap. 56.) De vasis sane sacris ita gerendum est: Altaris palla, cathedra, candelabrum, et velum, si fuerint vetustate consumpta, incendio dentur: quoniam non licet ea quae in sacrario fuerunt, male tractari, sed incendio universa tradentur. Cineres quoque eorum in baptisterium inferantur, ubi nullus transitus habeatur, in pariete, aut in fossis pavimentorum jactentur, ne introeuntium pedibus inquinentur. Pallas vero et vela quae in sanctuarii sordidata fuerint ministerio, diaconi cum humilibus ministris intra sacrarium lavent, non ejicientes foras a sacrario velamina Dominicae mensae, ne forte pulvis Dominici corporis male decidat, syndone foris delata, et erit hoc operanti peccatum. Idcirco in sacrario ministris praecipimus cum diligentia custodire. Pallae in alia pelvi laventur, in alia vela.

INCIPIUNT DECRETA DE RECIPIENDIS, VEL NON RECIPIENDIS LIBRIS, SCRIPTA A GELASIO PAPA, CUM SEPTUAGINTA ERUDITISSIMIS EPISCOPIS IN SEDE APOSTOLICA URBIS ROMAE. ( Ex decr. Gelasii papae de recipiendis libris. )

CAP. CCXVII.-- De ordine librorum Veteris Testamenti Genesis liber unus. Exodi liber unus. Levitici liber unus. Numeri liber unus. Deuteronomii liber unus Jesu Nave liber unus. Judicum liber unus. Regum libri quatuor. Ruth liber unus. Paralipomenon libri duo. Psalmorum liber unus. Salomonis libri quinque. Job liber unus. Tobiae liber unus. Hesdrae liber unus. Hester liber unus. Judith liber unus. Machabaeorum libri duo. CAP. CCXVIII.-- De ordine prophetarum. Esaiae liber unus. Hieremiae, cum Cinoth, id est Lamentationibus suis, liber unus. Ezechielis liber unus. Danielis liber unus Oseae liber unus. Amos liber unus. Micheae liber unus. Joel liber unus. Abdiae liber unus. Ionae liber unus. Naum liber unus. Abacuc liber unus. Sophoniae liber unus. Aggaei liber unus. Zachariae liber unus. Malachiae liber unus. CAP. CCXIX. De ordine librorum Novi Testamenti, quos sancta Romana Ecclesia tenet, et quos universalis Ecclesia observat. Evangeliorum libri quatuor. Secundum Matthaeum liber unus. Secundum Marcum liber unus. Secundum Lucam liber unus. Secundum Joannem liber unus. Actus apostolorum liber unus.

Epistolae Pauli numero XIV. Ad Romanos epistola una. Ad Corinthios epistolae duae. Ad Galatas epistola una. Ad Ephesios epistola una. Ad Philippenses epistola una. Ad Colossenses epistola una. Ad Thessalonicenses epistola una. Ad Timotheum epistolae duae. Ad Titum epistolae duae. Ad Philemonem epistola una. Ad Hebraeos epistola una. Apocalypsis Joannis liber unus.

CAP. CCXX. Ordo VII epistolarum canonic. Petri apostoli epistolae duae. Jacobi apostoli epistola una. Joannis apostoli epistolae tres. Judae Zelotis apost. epistola una.

( Ex decr. ejusdem. ) Post propheticas et evangelicas atque apostolicas Scripturas, quibus Ecclesia catholica per gratiam Dei fundata est, etiam illud intimandum putavimus, quod quamvis universae per orbem diffusae catholicae Ecclesiae unus thalamus Christi sit, sancta tamen Romana catholica et apostolica Ecclesia nullis synodicis constitutis caeteris Ecclesiis praelata est, sed Evangelica voce Domini Salvatoris nostri primatum obtinuit: Tu es Petrus, inquiens, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam, et tibi dabo claves regni coelorum. Et quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelo. Et quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelo. Cui data est etiam societas beatissimi Pauli apostoli vasis electionis, qui non diverso, sicut haeretici garriunt, sed uno tempore, uno eodemque die gloriosa morte cum Petro in urbe Roma sub Caesare Nerone agonizans coronatus est, et pariter supradictam sanctam Romanam Ecclesiam Christo Domino consecrarunt, hancque omnibus urbibus in universo mundo sua praesentia, atque venerando triumpho praetulerunt. Est ergo prima Petri apostoli sedes Romana Ecclesia non habens maculam, nec rugam, nec aliquid hujusmodi. Secunda autem sedes apud Alexandriam, beati Petri nomine a Marco ejus discipulo et evangelista consecrata est, ipseque a Petro apostolo in Aegyptum directus, verbum veritatis praedicavit, et gloriosum consummavit martyrium. Tertia vero sedes apud Antiochiam ejusdem beatissimi Petri nomine habetur honorabilis, eo quod illic, priusquam Romam venisset, habitavit, et illic primum nomen Christianorum novellae gentis exortum est. Et quamvis aliud fundamentum nemo possit ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus, tamen ad aedificationem nostram eadem sancta Romana Ecclesia, post illas Veteris vel Novi Testamenti, quas regulariter suscepimus, etiam has suscipi non prohibet Scripturas: Sanctam synodum Nicaenam trecentorum decom et octo Patrum, mediante Maximo Constantino Augusto, in qua Arius haereticus condemnatus est. Sanctam synodum Constantinopolitanam, mediante Theodosio seniore Augusto, in qua Macedonius haereticus debitam damnationem excepit. Sanctam synodum Ephesinam, in qua Nestorius damnatus est, cum consensu beatissimi Coelestini papae, mediante Cyrillo Alexandrinae sedis antistite, et Archadio episcopo ab Italia destinato. Sanctam synodum Chalcedonensem, mediante Martiano Augusto, et Anatholio Constantinopolitano episcopo, in qua Nestoriana et Eutychiana haeresis simul cum Dioscoro ejusque complicibus damnatae sunt. Sed et si qua sunt concilia a sanctis Patribus hactenus instituta. praeter istorum quatuor auctoritatem, et custodienda et recipienda decrevimus. Jam nunc subjiciendum de opusculis sanctorum Patrum, quae in Ecclesia catholica recipiantur: Opuscula B. Cypriani martyris et Carthaginensis episcopi. Item opuscula B. Gregorii Nazianzeni episcopi. Item opuscula Basilii Cappadoceni episcopi. Item opuscula B. Athanasii Alexandrini episcopi. Item opuscula B. Joannis Constantinopolitani episcopi. Item opuscula B. Theophili Alexandrini episcopi. Item opuscula B. Cyrilli Alexandrini episcopi. Item opuscula B. Hylarii Pictaviensi episcopi. Item opuscula B. Ambrosii Mediolanensis episcopi. Item opuscula B. Augustini Hypponeregiensis episcopi. Item opuscula B. Hieronymi presbyteri. Item opuscula Prosperi viri religiosissimi. Item epistola B. Leonis papae ad Flavianum Constantinopolitanum episcopum destinata. Cujus textum quispiam si usque ad unum iota disputaverit, et non eam in omnibus venerabiliter receperit, anathema sit. Item opuscula atque tractatus omnium Patrum orthodoxorum qui in nullo a sanctae Ecclesiae Romanae consortio deviarunt, nec ab ejus fide, vel praedicatione sejuncti sunt, sed ipsius communionis per gratiam Dei usque in ultimum diem vitae suae fuere participes, legendos decernimus. Item decretales epistolas, quas beatissimi papae diversis temporibus ab urbe Roma pro diversorum patrum consolatione dederunt, venerabiliter suscipiendas. Item gesta sanctorum martyrum, quae multiplicibus tormentorum cruciatibus et mirabilibus confessionum triumphis irradiant, quis ista catholicorum dubitet, et majora eos in agonibus fuisse perpessos, nec suis viribus, sed Dei gratia et adjutorio universa tolerasse? Sed ideo secundum antiquam consuetudinem singulari cautela in sancta Romana Ecclesia non leguntur, quia et eorum qui scripsere nomina penitus ignorantur, et ab infidelibus aut dictis superflua, aut minus apta, quam rei ordo fuerit, scripta esse putantur: sicut cujusdam Cyrici, et Julittae, sicut Georgii, aliorumque hujusmodi passiones, quae ab haeriticis perhibentur conscriptae. Propter quod, ut dictum est, ne vel levis subsannandi oriretur occasio, in sancta Romana Ecclesia non leguntur. Nos tamen cum praedicta Ecclesia, omnes martyres et eorum gloriosos agones, qui Deo magis quam hominibus noti sunt, omni devotione veneramur. Item Vitas patrum Pauli, Antonii, Hylarionis, et omnium eremitarum, quas tantum vir beatissimus scripsit Hieronymus, cum omni veneratione suscipimus. Item actus beati Sylvestri apostolicae sedis praesulis, licet ejus qui conscripsit nomen ignoretur, a multis tamen in urbe Roma catholicis legi cognovimus, et pro antiquo usu multae haec imitantur Ecclesiae. Item scriptura de inventione Dominicae crucis, et alia scriptura de inventione capitis beati Joannis Baptistae, novellae quidem relationes sunt, et nonnulli eas catholici legunt. Sed cum haec ad catholicorum manus advenerint, beati Pauli apostoli praecedat sententia: Omnia probate, quod bonum est tenete. Item, Rufinus vir religiosus plurimos ecclesiasticae operis edidit libros, nonnullas etiam scripturas interpretatus est. Sed quoniam beatissimus Hieronymus in aliquibus eum de arbitrii libertate notavit, illa sentimus, quae praedictum beatum Hieronymum sentire cognoscimus. Et non solum de Rufino, sed etiam de universis, quos vir saepius memoratus zelo Dei et fidei religione reprehendit. Item Origenis nonnulla opuscula, quae vir beatissimus Hieronymus non repudiat, legenda suscipimus. Reliqua autem omnia cum suo auctore dicimus esse renuenda. Item Chronica Eusebii Caesariensis, atque ejusdem Historiae ecclesiasticae libros, quamvis in primo narrationis suae libro tepuerit, et post in laudibus atque excusatione Origenis schismatici unum conscripserit librum: propter rerum tamen singularem notitiam, quae ad instructionem pertinet, usquequaque non dicimus renuendos. Item Orosium virum eruditissimum collaudamus, quia valde nobis necessariam adversus paganorum calumnias ordinavit historiam, miraque brevitate contexuit. Item venerabilis viri Sedulii Paschale opus, quod Heroicis descripsit versibus insigni laude praeferimus. Item Juvenci nihilominus laboriosum opus non spernimus, sed miramur. Caetera quae ab haereticis et schismaticis conscripta vel praedicta sunt, nullatenus recipit catholica et apostolica Romana Ecclesia. E quibus pauca quae ad memoriam venerint, et a catholicis vitanda sunt, credimus esse subdenda.

CAP. CCXXI.-- De notitia librorum apocryphorum, qui a sanctis Patribus aeterna damnatione damnati sunt.

( Item ejusdem. ) In primis Ariminensem synodum a Constantino Caesare Constantini filio congregatam, mediante Tauro praefecto, ex tunc et in aeternum confitemur esse damnatam. Item Itinerarii nomine Petri apostoli, quod appellatur sancti Clementis, libri VIII, apocryphi. Actus nomine Andreae apostoli, apocryphus. Actus nomine Thomae apostoli, apocryphus. Actus alius nomine Petri apostoli, apocryphus. Actus nomine Philippi apostoli, apocryphus. Evangelia Thaddaei nomine, apocrypha. Evangelia nomine Barnabae, apocrypha. Evangelia nomine Petri apostoli, apocrypha. Evangelia nomine Thomae, quibus Manichaei utuntur, apocrypha. Evangelia nomine Bartholomaei, apocrypha. Evangelia nomine Andreae apostoli, apocrypha. Evangelia quae falsavit Lucianus, apocrypha. Evangelia quae falsavit Ysicius, apocrypha. Liber de infantia Salvatoris, apocryphus. Liber de Nativitate Salvatoris, et de Maria, vel obstetrice, apocryphus. Liber qui appellatur Pastoris, apocryphus. Libri omnes quos fecit Leutius discipulus diaboli, apocryphi. Liber qui appellatur Fundamentum, apocryphus. Liber qui appellatur Thesaurus, apocryphus. Liber de filiabus Adelgenesis, apocryphus. Centimetrum de Christo Virgilianis compaginatum versibus, apocryphum. Liber qui appellatur Actus Teclae et Pauli, apocryphus. Liber qui appellatur Nepotis, apocryphus. Liber Proverbiorum ab haereticis conscriptus, et sancti Sixti nomine signatus, apocryphus. Revelatio quae appellatur Pauli, apocrypha. Revelatio quae appellatur Thomae, apocrypha. Revelatio quae appellatur Stephani, apocrypha. Liber qui appellatur Transitus sanctae Mariae, apocryphus. Liber qui appellatur Poenitentia Adam, apocryphus. Liber de Ogiae nomine Gigantis, qui post diluvium cum dracone ab haereticis pugnasse perhibetur, apocryphus. Liber qui appellatur Testamentum Job, apocryphus. Liber qui appellatur Poenitentia Origenis, apocryphus. Liber qui appellatur Poenitentia sancti Cypriani, apocryphus. Liber qui appellatur Jamnae et Mambrae, apocryphus. Liber qui appellatur Sors apostolorum, apocryphus. Liber Lusa apostoli, apocryphus. Libri canones apostolorum, apocryphi. Liber Physiologus ab haereticis conscriptus, et beati Ambrosii nomine praesignatus, apocryphus. Historia Eusebii Pamphili, apocrypha. Opuscula Tertulliani, sive Africani, apocrypha. Opuscula Postumiani et Galli, apocrypha. Opuscula Montani, et Priscillae, et Maximillae, apocrypha. Opuscula omnia Fausti Manichaei, apocrypha. Opuscula alterius Clementis Alexandrini, apocrypha. Opuscula Cassiani presbyteri Galliarum, apocrypha. Opuscula Victorini Pictaviensis, apocrypha. Opuscula Fausti Regiensis Galliarum, apocrypha. Opuscula Frumentii, apocrypha. Epistola Jesu ad Abagarum, apocrypha. Epistola Abagari ad Jesum, apocrypha. Passio Quiricae et Julitae, apocrypha. Passio Georgii, apocrypha. Scripta quae appellantur Salomonis contradictio, apocrypha. Phylacteria omnia, quae non angelorum, ut illi confingunt, sed daemonum magis nominibus conscripta sunt, apocrypha. Haec et his similia, quae Simon Magus, Nicolaus, Cerinthus, Marcion, Basilides, Ebion, Paulus etiam Samosatenus, Fotinus et Bonosus, qui simili errore defecerunt, Montanus quoque cum suis obscoenissimis sequacibus, Apollinaris, Valentinus sive Manichaeus, Faustus, Sabellius, Arius, Macedonius, Eunomius, Novatus, Sabbacius, Galistus, Donatus et Eustatius, Nibinianus, Pelagius, Julianus Edanensis, Coelestinus, Maximianus, Priscillianus ab Hispania, Lampedius, Dioscorus, Eutychius, Petrus et alius Petrus, e quibus unus Alexandriam, alius Antiochiam maculavit, Achatius Constantinopolitanus cum consortibus suis, necnon et omnes haereses quas ipsi eorumque discipuli, sive schismatici docuerunt vel conscripserunt, quorum nomina minime retinemus, non solum repudiata, verumetiam ab omni catholica Romana Ecclesia eliminata, atque cum suis auctoribus, auctorumque sequacibus sub anathematis indissolubili vinculo, in aeternum confitemur esse damnata.

CAP. CCXXII.-- Quando, et quo tempore libri Veteris et Novi Testamenti legendi sint.

In Septuagesima ponunt Heptaticum, usque in XV diem ante Pascha. XV die ante Pascha ponunt Hieremiam, usque in coenam Domini. In coena Domini legunt tres lectiones de Lamentatione Hieremiae: Quomodo sedet sola civitas, etc. Et tres de tractatu sancti Augustini in Psalmo LXIII: Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor. Et tres de Apostolo, ubi ait ad Corinthios: Convenientibus vobis in unum. Secunda lectio sic incipit: Similiter postquam coenavit. Tertia: De spiritalibus autem, nolumus vos ignorare, fratres. In Parasceve tres lectiones de Lamentatione Hieremiae. Et tres de tractatu sancti Augustini in Psalmo LXIII. Et tres de Apostolo, ubi ait in epistola ad Hebraeos: Festinemus ingredi in illam requiem. Secunda lectio: Omnis namque pontifex. Tertia: De quo grandis nobis sermo est. In Sabbato sancto tres lectiones de Lamentatione Hieremiae. Et tres de tractatu sancti Augustini in Psalmo LXIII: Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor. Et tres de Apostolo, ubi ait in epistola ad Hebraeos: Christus assistens pontifex. Secunda lectio: Ubi enim Testamentum. Tertia: Umbram enim habens, lex bonorum futurorum. In Pascha Domini, Homilias de ipsa die pertinentes. Infra hebdomadam, Homilias. In octavas paschae ponunt Actus apostolorum. Et epistolas canonicas, et Apocalypsin, usque in octavas Pentecostes. In octavis Pentecostes ponunt Regum et Paralipomenon usque in Calend. Augusti. In Dominica prima mensis Augusti ponunt Salomonem, usque in Calend. Septembris. In Dominica prima Septembris ponunt Job, Tobiam, Hester, et Ezra, usque in Calend. Octobris. In Dominica prima mensis Octobris ponunt Machabaeorum, usque in Calendas Novembris. In Dominica prima mensis Novembris ponunt Ezechielem, et Danielem, et minores Prophetas, usque in Calend. Decemb. In Dominica prima mensis Decembris, ponunt Esaiam prophetam usque in Natalem Domini. In vigilia Natalis Domini legunt primum de Esaia tres lectiones. Prima lectio: Primo tempore alleviata est terra Zabulon. Secunda: Consolamini. Tertia: Consurge, consurge. Deinde leguntur Sermones vel Homiliae ad ipsum diem pertinentes. In Natali sancti Stephani Homiliae de ipso die. In natali sancti Joannis similiter. In natali Innocentum similiter. In octavas Domini Homiliae de ipso die. In Dominica prima post natalem Domini ponuntur epistolae Pauli usque Septuagesimam. In Epiphania lectiones tres de Esaia. Prima lectio sic incipit: Omnes sitientes. Secunda, Surge, illuminare. Tertia, Gaudens gaudebo. Deinde leguntur Sermones vel Homiliae ad ipsum diem pertinentes.

CAP. CCXXIII.-- De vasculis, quibus mysteria sacra conficiuntur.

(Ex concil. Tribur. cui interfuit rex Arnolphus, cap. 9.) Vasa quibus sacrosancta conficiuntur mysteria, calices sunt et patenae. De quibus Bonifacius martyr et episcopus interrogatus, si liceret in vasculis ligneis sacramenta conficere, respondit: Quondam sacerdotes aurei ligneis calicibus utebantur: nunc econtra lignei sacerdotes aureis utuntur calicibus. Zepherinus XVI, Romanus episcopus, patenis vitreis missas celebrare constituit. Tunc deinde Urbanus decimus octavus papa omnia ministeria sacra fecit argentea. In hoc enim, sicut et in reliquis cultibus magis et magis per incrementum temporum decus succrevit Ecclesiarum. Nostris enim diebus, qui servi patrisfamilias sumus, ne decus matris Ecclesiae imminuatur, sed magis cumuletur et amplificetur, statuimus ut deinceps nullus sacerdos sacrum mysterium corporis et sanguinis Jesu Christi Domini nostri in ligneis vasculis ullo modo conficere praesumat, ne unde placari debet, inde irascatur Deus.

CAP. CCXXIV.-- De ecclesia a compluribus cohaeredibus obsessa.

(Ex eodem concil. cui interfuit rex Arnolphus, cap. 32.) Quaecunque ecclesia a compluribus cohaeredibus sit obsessa, concordia, unanimitate undique procuretur, ne propter aliquas disceptationes servitium Dei minuatur, et cura populi irreligiose agatur. Si vero contingat pro ea comparticipes diffidere, et sub uno presbytero nolle eam procurare, et propterea jurgia et contentiones tam inter ipsos quam inter clericos incipiant frequentare: quia, juxta Apostolum, servos Dei non oportet litigare, episcopus tollat inde reliquias, et sub magna cura honorifice collocet eas, atque ejusdem ecclesiae claudat ostia, et sub sigillo signet ea. Et ut sacrum mysterium nullus celebret in ea antequam concordi unanimitate unum omnes eligant presbyterum, qui idoneus sit sacrosanctum locum procurate, et populo Dei utiliter praeesse.

CAP. CCXXV.-- De altaribus, in quibus sacrae reliquiae non inveniuntur.

(Ex concil. Africano, cap. 50.) Altaria in quibus corpora, vel reliquiae martyrum non esse probantur ab episcopis ejusdem loci destruantur.

CAP. CCXXVI.-- In altari in quo episcopus missam celebrat, eo die presbyter aliam iterare non praesumat.

( Ex concil. Urbico. ) Nec in altari, in quo missam episcopus cantavit, presbyter eo die missam celebrare praesumat.

CAP. CCXXVII.-- Ut in oblatione corporis et sanguinis Domini incensum imponi debeat.

(Ex conc. Rothomag., cap. 1.) Ut tempore quo Evangelium legitur, finitoque offertorio, super oblationem incensum, in mortem videlicet Redemptoris nostri, ponatur, decrevimus.

CAP. CCXXVIII.-- Ut quoties basilicam ad quam itur praesentia novae plebis impleverit toties sacrificium subsequens offeratur

(Ex epist. Leonis, papae ad Dioscorum Alexandrin. episcopum missa, cap. 2) Ut autem in omnibus observantia nostra concordet, illud quoque volumus custodiri, ut cum solemnior festivitas conventum populi numerosioris indixerit, et ad eamdem tanta fidelium multitudo convenerit, quam recipere basilica una non possit, sacrificii oblatio indubitanter iteretur, ne his tantum admissis ad hanc devotionem, qui prius advenerint, videantur hi qui postmodum confluxerint non recepti, cum plenum pietatis atque rationis sit, ut quoties basilicam ad quam itur praesentia novae plebis impleverit, toties sacrificium subsequens offeratur. Necesse est enim, ut quaedam populi pars sua devotione privetur, si unius tantum missae more servato, sacrificium offerre non possint, nisi prima diei parte convenerint.

CAP. CCXXIX.-- Ut nullus presbyter titulum super titulum usurpare praesumat.

( Ex concil. Nanneten. ) Ut si quilibet presbyterorum defunctus fuerit, vicinus presbyter apud seniorem saecularem nulla precatione, vel aliquo xenio ecclesiam illam obtineat, quia titulus per se constans antea exstitit, sed neque capellam sine consultu episcopi. Quod si fecerit, definitam sententiam sibi prolatam suscipiat, sicuti de episcopo canonica decrevit auctoritas, ut si per ambitionem majorem civitatem appetierit, et illam perdat quam tenuit, et illam nequaquam obtineat, quam usurpare tentavit.

CAP. CCXXX.-- Ut episcopus aut presbyter, postquam missam inceperit, et orationem dixerit, nisi passio aliqua intervenerit, antequam inceptum ministerium adimpleat, ab altario Dei nullo modo discedere audeat.

(Ex decr. Zachariae papae, cap. 14.) Ut episcopus aut presbyter, dum ingressus fuerit ad missarum solemnia celebranda, nisi passio aliqua intervenerit, nullo modo audeat data oratione recedere, ut ab alio episcopo, aut presbytero suppleantur missarum solemnia, sed qui initium ponit, suppleat usque ad finem. Quia scriptum est: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Si quis vero praesumpserit praeter quod posuimus agere, a sacro corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi sit suspensus.

CAP. CCXXXI.-- Ut nullus episcopus vel presbyter ad celebrandum missarum solemnia cum baculo ire, aut velato capite altario Dei assistere praesumat.

(Ex decr. ejusdem, cap. 13.) Ut nullus episcopus, presbyter, aut diaconus ad celebrandum missarum solemnia praesumat cum baculo introire, aut velato capite altario Dei assistere, quoniam et apostolus Paulus prohibet viros velato capite orare in Ecclesia, et si temere praesumpserit, communione privetur.

CAP. CCXXXII.-- Ne corpora sanctorum transferantur de loco ad locum.

(Ex concil. Mogunt., cap. 51.) Deinceps vero corpora sanctorum de loco ad locum nullus transferre praesumat, sine consilio principis, vel episcoporum sanctaeque synodi licentia.

CAP. CCXXXIII.-- Qui mortui in ecclesia sepeliantur.

(Ex eodem, cap. 52.) Nullus mortuus infra ecclesiam sepeliatur, nisi episcopi, aut abbates, aut digni presbyteri, vel fideles laici.

CAP. CCXXXIV.-- Quod omnes fideles in ecclesia nihil agere debeant, nisi orare.

(Ex concil. Turonen., cap. 38.) Sacerdotes debent fideles admonere, ut quando ad ecclesiam conveniunt, sine strepitu ac tumultu eam ingrediantur, in qua etiam quandiu in orationis causa morantur, nequaquam inanes inter se proferant confabulationes, sed tempore quo missarum solemnia celebrantur, non solum ab otiosis et inutilibus verbis, verumetiam et a perniciosis cogitationibus funditus abstinendum sit.

CAP. CCXXXV.-- Quod divina clementia fixis in terram genibus exoranda sit, nisi in majoribus solemnitatibus.

(Ex eodem, cap. 37.) Sciendum est quod exceptis diebus Dominicis, et illis solemnitatibus quibus sancta et universalis Ecclesia ob recordationem Dominicae resurrectionis solet stando orare, fixis in terram genibus suppliciter clementiam nobis profuturam nostrorumque criminum indulgentiam deposcendum est: cujus rei in Evangelio ipse Dominus nobis dedit exemplum. Sed et Stephanus martyr, et apostolus Paulus eadem fecisse, liber Actus apostolorum testis est, ex quibus intelligi datur, oportere Christianum humiliter in terram prosterni, ne forte illi dicatur: Cur superbiat terra et cinis?

CAP. CCXXXVI.-- Quod non liceat mortuis osculum dare.

(Ex concil. Agathen., cap. 3.) Non licet mortuis osculum dare, nec palliis quae in sacrificio super altare ponuntur, corpora eorum involvere, vel super feretrum ponere.

CAP. CCXXXVII.-- Ubi fideles sepeliri debeant.

(Ex concil. Triburien., cui interfuit rex Arnolphus, cap. 15.) Restat propter instantem, quae tunc maxima occurrit, necessitatem ubicunque facultas rerum et opportunitas temporum suppetat sepulturam morientium apud ecclesiam, ubi sedes est episcopi, celebrari. Si autem hoc propter itineris longinquitatem aut adjacentem alicujus inopportunitatis difficultatem impossibile videatur, exspectet eum terra sepulturae suae quo canonicorum aut monachorum sive sanctimonialium congregatio sancta communiter degat, ut eorum orationibus judici suo commendatus occurrat, et remissionem delictorum quam meritis non obtinet, illorum intercessionibus percipiat. Quod si et hoc ineptum et difficile aestimetur, ubi decimam persolvebat vivus, sepeliatur mortuus.

CAP. CCXXXVIII.-- Ut sacerdotes ad tempus orationibus vacent, antequam sacrificent.

(Ex decret. Innocentii papae, cap. 26.) Nam Paulus ad Corinthios scribit dicens: Abstinete vos ad tempus ut vacetis orationi, et hoc utique laicis praecepit, multo magis sacerdotibus, quibus et orandi et sacrificandi juge officium est: semper debebunt ab hujusmodi consortio abstinere. Qui si contaminatus fuerit carnali concupiscentia, quo pudore vel sacrificare forsitan usurpabit, aut qua conscientia, quove merito exaudiri se credit, cum dictum sit: Omnia munda mundis coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum?

CAP. CCXXXIX.-- De laicis qui proprias ecclesias habent.

(Ex concil. Remensi, praesente Ludovico imperatore, cap. 5.) Si laici capellas proprias habuerint, a ratione et auctoritate alienum habetur ut ipsi decimas accipiant, et inde canes aut genitiarias suas pascant, sed potius presbyteri ecclesiarum eas accipiant, et inde restaurationem ecclesiarum, et luminaria, et hospitum ac pauperum receptionem exhibeant, et pro sancta Ecclesia, ac pro statu regni Dei misericordiam studiose implorent.

CAP. CCXL.-- De ecclesiis monachorum.

(Ex concil. apud Confluentiam cui interfuit Henricus, et Carolus, reges, cap. 6.) Hoc quoque statutum est quatenus ecclesiae quorumcunque monachorum in singulis parochiis sitae episcoporum, ut decet, divinitus subdantur regimini, eisque debita obsequia in exercendis ecclesiasticae curae negotiis sollicite exhibeant, ipsi proculdubio monachi episcopis suis in omnibus obediant.

CAP. CCXLI.-- De illis qui dum suae proprietatis loca alicubi dare voluerint, decimam nusquam tradere se posse cognoscant.

(Ex eodem concilio cui interfuit Henricus, et Carolus, reges, cap. 8.) Si quis vero laicus vel clericus seu utriusque sexus persona proprietatis suae loca, vel res alicubi donare delegaverit, decimationum proventum priori Ecclesiae legitime signatum inde abstrahere nullam habeat potestatem. Quod si facere tentaverit, talis traditio irrita prorsus ducatur, et ipse ad emendationem ecclesiastica coerceatur censura.

FINIS LIBRI TERTII.

LIBER QUARTUS. INDEX CAPITULORUM I. Quid sit baptismus. II. Ut praeter Pascha et Pentecosten nisi morte periclitantibus, baptismus non fiat. III. Quo tempore baptisma celebrandum sit, ut qui baptizantur non infideles, sed fideles inveniantur. IV. De duobus temporibus baptismatis. V. Item quo tempore baptismus fieri debeat. VI. De eadem re. VII. De eadem re. VIII. Ut viginti dies ante baptismum ad purgationem exorcismi catechumeni veniant. IX. Quod omnes ad baptismum venientes quinta feria majoris hebdomadae fidem episcopo vel presbytero reddere debeant X. Ut omnes baptizandi prius sint exorcizandi. XI. Ut baptizandi nomine dato a carne et vino se abstineant. XII. Quod neophyti a lautioribus cibis aliquod tempus et a conjugibus se abstinere debeant. XIII. Ut omnis presbyter vas baptismale habeat. XIV. Ut nullus presbyter nisi in civitatibus baptizare praesumat, excepta causa infirmitatis. XV. Qualiter ei qui fidelis existere voluerit, baptismum sit tribuendum. XVI. De martyribus qui sine baptismo martyrium susceperunt. XVII. Quod catechumenis sacramentum in Pascha dari non debeat XVIII. De catechumenis a baptisterio removendis. XIX. De catechumenis segregandis et informandis. XX. De catechumenis peccantibus. XXI. De illis qui nuper sunt baptizati, quod promoveri non debeant. XXII. De presbyteris si in Trinitate juxta praeceptum Domini non baptizaverint. XXIII. De eadem re. XXIV. Quod in baptismo et in confirmatione, si necesse fuerit, unus patrinus possit esse. XXV. Ut unus patrinus, vel patrina ad suscipiendum infantem accedant. XXVI. Ut ille qui non est confirmatus a baptismo nullum recipiat XXVII. Ut nullus fiat patrinus nisi recte credat. XXVIII. Ut presbyteri a patrinis requirant si symbolum teneant. XXIX. De symbolo octo dies ante Pascha publice in omnibus Ecclesiis recitando. XXX. De gentilibus infirmis, si baptismum desiderant. XXXI. De gravida baptizanda. XXXII. De parvulis infirmis baptizandis. XXXIII. De illis qui in aegritudine baptizantur. XXXIV. De illis qui parvulos recentes negant esse baptizandos. XXXV. De infirmis baptizandis. XXXVI. De aegrotantibus si baptismum desiderant, et post obtumescunt. XXXVII. De mortuis non baptizandis XXXVIII. De subito obtumescente, si testes habuerit baptizando. XLVII. Ut nullus presbyter in propria provincia XXXIX. De his qui apud haereticos baptizantur in nomine sanctae Trinitatis. XL. De eadem re. XLI. Ut baptismus in Trinitate susceptus non iteretur XLII. De illis qui nesciunt qua fide baptizati sint. XLIII. De presbytero qui grammaticam ignorabat, et tamen in Trinitate baptizabat. XLIV. De illis qui aliquam habent dubitationem baptismatis ut rebaptizentur. XLV. De infantibus si certos testes habere non possunt, eos non esse baptizatos. XLVI. De presbyteris per quorum negligentiam sine baptismate aliquis mortuus fuerit alicui infirmo baptismum denegare praesumat. XLVIII. De illis qui denuo baptizati sunt. XLIX. De hoc, si parvulus aegrotans ad quemlibet presbyterum baptismi gratia defertur. L. De illis qui bis vel ter baptizati sunt. LI. De illis qui bis ignorantes baptizati sunt. LII. De parvulorum animabus qui sine baptismate moriuntur. LIII. De energumenis baptizatis. LIV. De energumenis et catechumenis baptizandis. LV. De rebaptizatis. LVI. De presbytero qui recte baptizatum denuo baptizaverit, et non recte baptizatum ab haereticis non baptizaverit. LVII. Ut diaconi suam mensuram custodiant. LXVI. Ut omnes renati fonte baptismatis, donum LVIII. De inordinato, si quasi ordinatus baptizare praesumpserit. LIX. Ut presbyteri populum admoneant, suos infantulos ad confirmationem episcopo praesentent. LX. Ut omnes perfectae aetatis jejuni ad confirmationem venian LXI. De duobus sacramentis, id est, baptismo et manus impositione. LXII. Ut omnes Christiani ad confirmationem festinent. LXIII. Item de manus impositione. LXIV. Item de confirmatione. LXV. Quod omnes fideles accepto baptismate chrisma coeleste percipere debeant. LXXII. De presbyteris qui veteri chrismate baptizare sancti Spiritus per manus impositionem accipere debeant. LXVII. Ut episcopi non nisi jejuni confirmationes faciant, excepta causa infirmitatis. LXVIII. Ut episcopis in campo, si necesse sit, liceat confirmare: melius est autem in ecclesia aut in atrio ecclesiae. LXIX. Ut a solis episcopis baptizati sint, consignandi. LXX. Ut presbyteri baptizatos in frontibus chrismate signare non audeant. LXXI. De presbyteris qui pro baptismate pretia requirunt. praesumunt LXXIII. Ut presbyter in sua plebe sine chrismate ire non debeat. LXXIV. De presbytero qui se deprehenderit non esse baptizatum. LXXV. De presbyteris, quomodo in coena Domini de chrismate, de oleo sanctificato, de oleo infirmorum facere debeant. LXXVI. De eadem re. LXXVII. De eadem re. LXXVIII. De eadem re. LXXIX. De presbyteris qui pro accipiendo chrismate ad civitates venire solent. LXXX. De chrismate quod semper sub sera esse debeat. LXXXI. De Judaeis, quomodo ante baptismum examinari debeant. LXXXII. De Judaeis, ut nullus eis vim ad credendum debeat inferre. LXXXIII. Ut Judaeorum filii baptizati ab eorum consortio separari debeant. LXXXIV. Ut nulla communio sit Hebraeis ad fidem Christianam translatis cum aliis nondum baptizatis. LXXXV. De Judaeis qui apostataverunt. LXXXVI. De Judaeorum servis. LXXXVII. De mancipiis Judaeorum quae ad baptismum confugiunt. XCV. Quod catechumeni cum baptizatis manducare LXXXVIII. Item de mancipiis Judaeorum, aut Christianis, aut ad fidem Christianam venire desiderantibus. LXXXIX. De illis qui de haeresi ad fidem venire desiderant. XC. De Judaeis, si Christianum mancipium circumciderint. XCI. Quid sanctus Gregorius de Judaeis praeceperit. XCII. De illis baptizatis qui pro periculo mortis a diaconibus baptizati fuerint. XCIII. De illis qui presbyteros cogunt denarios pro balsamo dare. XCIV. De chrismatis panno. non debeant. XCVI. De scrutinio faciendo. XCVII. De ministerio baptismatis. XCVIII. Quod bigamus vocetur, qui ante baptismum uxorem, et aliam post baptismum habuit. XCIX. De episcopis et presbyteris et diaconibus rebaptizatis. C. De eo qui per ignorantiam ordinatur antequam baptizetur. CI. De illis qui gratiam sancti Spiritus vendere conantur.

Indicis capitulorum finis.

LIBER QUARTUS. DE SACRAMENTO BAPTISMATIS ET CONFIRMATIONIS. ARGUMENTUM LIBRI.

Libro hoc de baptismo et confirmatione, deque iis quae circa haec observanda sunt, tractatur.

CAP. I.-- Quid sit baptismus.

(Ex decr. Fabian. papae, cap. 5.) Baptismus Graece, Latine tinctio interpretatur. Quod idcirco tinctio dicitur, quia ibi homo spiritu gratiae in melius mutatur, et longe aliud quam erat efficitur, baptizatus in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Sicut in tribus testibus stat omne verbum, ita hoc sacramentum confirmat ternarius numerus nominum divinorum, id est, Patris, et Filii, et Spiritus sancti.

CAP. II.-- Ut praeter Pascha et Pentecosten nisi morte periclitantibus baptismus non fiat.

(Ex epist. Leon. papae, cap. 11.) Unde quia manifestissime patet, baptizandis in Ecclesia electis haec duo tempora, id est Pasca et Pentecosten, esse legitima, dilectionem vestram monemus, ut nullos alios dies huic observantiae misceatis. Quia si sunt alia quoque festa quibus multa in honorem Dei reverentia debeatur, principalis tamen et maximi sacramenti custodienda nobis est mystica et rationabilis exemplatio, non interdicta licentia qua in baptismo tribuendo quolibet tempore periclitantibus subvenitur. Ita enim ad has duas festivitates connexas sibimet atque cognatas, incolumium et pacis securitate degentium libera vota deferimus, ut in mortis periculo, in obsidionis discrimine, in persecutionis angustiis, in timore naufragii, nullo tempore hoc verae salutis singulare praesidium cuiquam denegemus.

CAP. III.-- Quo tempore baptisma celebrandum sit, et ut qui baptizantur non infideles sed fideles inveniantur.

(Ex decr. Victoris papae, fratribus per Alexandriam constitutis, cap. 2.) In paschali vero tempore et Pentecoste baptisma celebrandum est catholicum, sed tamen si necesse fuerit, aut mortis periculum ingruerit, gentiles ad fidem venientes quoquo loco, vel momento, ubicunque evenerit, sive in flumine, sive in mari, sive in fontibus tantum Christianae confessione credulitatis clarificata baptizantur. Ipsi quoque, quod in baptismo polliciti sunt, summopere est attendendum, ne infideles sed fideles inveniantur. Ipsi vero qui infidelitatis nota asperguntur, infames efficiuntur, atque inter fideles minime reputantur.

CAP. IV.-- De duobus temporibus baptismatis.

(Ex decr. Gelasii papae, cap. 10.) Baptizandi sibi quispiam passim quocunque tempore nullam credat inesse fiduciam, praeter Paschale festum et Pentecostes venerabile sacramentum, excepto duntaxat gravissimi languoris incursu, in quo verendum est ne, morbi crescente periculo, sine remedio salutari fortassis aegrotans exitio praeventus abscedat.

CAP. V.-- Item quo tempore baptismus fieri debeat.

(Ex decr. Syrici papae, cap. 2.) Sequitur de diversis baptizandorum, prout unicuique libitum fuerit, improbabilis et emendanda confusio, quae a nostris consacerdotibus, quod commoti dicimus, non ratione auctoritatis alicujus, sed sola temeritate praesumitur, ut passim ac libere natalitiis Christi, seu apparitionis, necnon et apostolorum, seu martyrum festivitatibus innumerae, ut asseris, plebes baptismi mysterium consequantur, cum hoc sibi privilegium et apud nos, et apud omnes Ecclesias, Dominicum specialiter cum Pentecoste suo Pascha defendat.

CAP. VI.-- De eadem re.

(Ex concil. apud Compendium, cap. 3.) Ut extra statuta tempora canonum, id est in Pascha et Pentecoste, baptisma non celebretur: quia sacri canones hoc modis omnibus, nisi aliquod periculum institerit, fieri prohibent, in tantum ut etiam eos qui alio tempore baptizantur, a gradibus ecclesiasticis abstineant, nec ad clerum admittantur.

CAP. VII.-- De eadem re.

(Ex concil. Wormac., cap. 10.) Sacrosancti baptismi sacramentum, non nisi in Paschali festivitate, et Pentecoste unusquisque fidelium noverit esse praebendum: exceptis his quibus mortis periculo urgente, ne in aeternum pereant, talibus oportet remediis subvenire.

CAP. VIII.-- Ut viginti dies ante baptismum ad purgationem exorcismi cathechumeni veniant.

(Ex concil. Braggar., cap. 3.) Hoc omnimodis praecipimus et antiqui canones praecipiunt, ut ante baptismum viginti dies ad purgationem exorcismi catechumeni veniant, et in illis viginti diebus juxta canonicum praeceptum, et erudiantur et consecrentur

CAP. IX.-- Quod omnes ad baptismum venientes quinta feria majoris hebdomadae, fidem episcopo vel presbytero reddere debeant.

(Ex concil. Laodicensi, cap. 46.) Quod oporteat eos qui ad baptisma veniunt fidem discere, et quinta feria septimanae majoris episcopo aut presbyteris reddere.

CAP. X.-- Ut omnes baptizandi prius sint exorcizandi

(Ex decr. Caelest. pap. Galliarum episc. missis, cap. 12.) Illud etiam quod circa baptizandos in universo mundo sancta Ecclesia uniformiter agit, non otioso contemplamur intuitu, cum sive parvuli, sive [adulti] ad regenerationis veniunt sacramentum, non prius fontem vitae adeant, quam et exufflationibus clericorum spiritus ab eis immundus abigatur, ut tunc vere appareat quomodo princeps hujus mundi mittatur foras.

CAP. XI.-- Ut baptizandi nomine dato a carne et vino se abstineant.

(Ex concil. Carthag., cap. 85.) Baptizandi nomen suum dent sub abstinentia vini et carnium, ac manus impositione crebro examinent baptismum.

CAP. XII.-- Quod neophyti a lautioribus cibis aliquod tempus, et a conjugiis se abstinere debeant.

(Ex eodem, cap. 87.) Neophyti aliquandiu a lautioribus epulis, et spectaculis, vel conjugibus abstineant.

CAP. XIII.-- Ut omnis presbyter vas baptismale habeat.

(Ex concil. Meldens., cap. 7.) Omnis presbyter qui fontem lapideum habere nequiverit, vas conveniens ad hoc solummodo baptizandi officium habeat, quod extra ecclesiam non deportetur. Similiter ad corporale lavandum, et ad pallas altaris propria vasa habeantur, in quibus nihil aliud fiat.

CAP. XIV.-- Ut nullus presbyter nisi in civitatibus baptizare praesumat, excepta causa infirmitatis.

(Ex eodem, cap. 48.) Nemo presbyterorum baptizare praesumat, nisi in civitatibus atque temporibus constitutis, nisi causa aegritudinis, vel certae necessitatis, et loca illa auctoritatem et privilegia debita retineant.

CAP. XV.-- Qualiter ei qui fidelis existere voluerit, baptismum sit tribuendum.

(Ex decr. Clementis papae, cunctis fidelibus missis, cap. 62.) Si quis ergo fidelis voluerit existere, et desiderat baptizari, exutus prioribus malis de reliquo pro bonis actibus haeres bonorum coelestium ex gestis propriis fiat. Accedat ad sacerdotem suum, et ipsi det nomen suum, atque ab eo audiat mysteria regni coelorum. Jejuniis frequentibus operam impendat, ac semetipsum in omnibus probet, ut tres menses jam consummando, in die festo possit baptizari. Baptizetur unusquisque in aquis perennibus, nomine trinae beatitudinis invocato super se, perunctus primo oleo per orationem sanctificato, ut ita demum per haec consecratus, possit percipere locum cum sanctis.

CAP. XVI.-- De martyribus qui sine baptismo martyrium susceperunt.

( Ex dictis August. ) Catechumenum quamvis in bonis operibus defunctum, vitam habere non credimus, excepto duntaxat nisi martyrii sacramenta compleantur. Baptizatus confitetur fidem suam coram sacerdote, et interrogatus respondebit. Hoc idem martyr coram persecutore facit, qui et confitetur fidem, et interrogatus respondet. Ille post confessionem aspergitur martyrio, vel vero aspergitur sanguine, vel tingitur igne. Ille manus impositione pontificis accipit Spiritum sanctum. Hic habitaculum efficitur Spiritus sancti dum non est ipse qui loquitur, sed spiritus qui in illo loquitur. Ille communicat Eucharistiae in commemoratione mortis Domini: hic ipsi Christo commoritur. Ille confitetur se mundi actibus renuntiaturum, hic ipse renuntiavit vitae. Illi omnia peccata remittuntur, isti exstinguuntur.

CAP. XVII.-- Quod catechumenis sacramentum in Pascha dari non debeat.

(Ex concil. Carthag., cap. 5.) Item placuit ut per solemnissimos Paschales dies sacramentum catechumenis non detur, ni solum salis, quia si fideles per illos dies sacramentum non mutant, nec catechumenos oportet mutare.

CAP. XVIII.-- De catechumenis a baptisterio removendis.

(Ex concil. Arausic., cap. 17.) Ab baptisterium catechumeni nunquam admittendi sunt, nisi ipsi baptizentur.

CAP. XIX.-- De catechumenis segregandis, et informandis.

(Ex eodem, cap. 18.) A fidelium benedictione catechumeni, etiam inter domesticos ordines, in quantum caveri potest, segregandi informandique sunt, ut se et signandos vel benedicendos semotim offerant.

CAP. XX.-- De catechumenis peccantibus.

(Ex concil. Neocaesar., cap. 6.) Catechumenus, si ingrediatur ecclesiam, et in ordine eorum, qui instruuntur, assistat, hic autem deprehensus fuerit peccans, siquidem genu flectit, audiat, ut non delinquat ulterius. Si vero et audiens peccaverit, expellatur.

CAP. XXI.-- De illis qui nuper sunt baptizati, quod promoveri non debeant.

(Ex concil. Laodiensi, cap. 3.) De his qui nuper sunt illuminati baptismate, quod eos in sacerdotali non conveniat ordine promoveri.

CAP. XXII.-- De presbyteris, si in Trinitate juxta praeceptum Domini non baptizaverint.

( Ex canone apostolor. ) Si quis episcopus aut presbyter juxta praeceptum Domini non baptizaverit in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, sed in tribus sine initio principiis, aut in tribus filiis, aut in tribus paracletis, abjiciatur.

CAP. XXIII.-- De eadem re.

( Ex eodem. ) Si quis episcopus aut presbyter, non trinam mersionem unius mysterii celebraverit, sed semel mergit in baptismate, quod dari videtur in morte Domini, deponatur. Non enim dixit Dominus: In morte mea baptizate, sed: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et spiritus sancti.

CAP. XXIV.-- Quod in baptismo, et in confirmatione, si necesse fuerit, unus patrinus possit esse.

(Ex decr. Ygini papae, cap. 10.) In catechumeno, et in baptismo, et in confirmatione unus pater potest fieri, si necessitas cogit: non est tamen consuetudo Romana, sed per singula singuli suscipiunt.

CAP. XXV.-- Ut unus patrinus, vel patrina ad suscipiendum infantem accedat.

( Ex decr. Leonis papae apud S. Medardum. ) Ut non plures ad suscipiendum de baptismo infantem accedant, quam unus, sive vir, sive mulier. In confirmationibus quoque idipsum fiat.

CAP. XXVI.-- Ut ille qui non est baptizatus, vel confirmatus, a baptismo nullum recipiat.

(Ex concil. Mogunt., cap. 2.) In baptismo vel in chrismate non potest alium suscipere in filium ipse qui non est baptizatus, vel confirmatus.

CAP. XXVII.-- Ut nullus patrinus fiat, nisi recte credat.

(Ex concil. Parisiensi, cap. 2.) Ut nemo a sacro fonte aliquem suscipiat, nisi Orationem dominicam et Symbolum juxta suam linguam et intellectum teneat, et coram presbytero decantet, et ut intelligant omnes pactum, quod cum Deo pepegerunt.

CAP. XXVIII.-- Ut presbyteri a patrinis requirant si Symbolum teneant.

(Ex concils. Womarciens. IV, cap. 1.) Annuntient presbyteri, ut neque viri, neque foeminae de sacro fonte filiolos, vel filiolas suscipiat, nisi memoriter Symbolum et Orationem dominicam tenuerint.

CAP. XXIX.-- De symbolo octo dies ante Pascha publice in omnibus ecclesiis recitando.

(Ex concil. Agathen. cap. 1.) Symbolum etiam placuit ab omnibus ecclesiis una die, id est, octo dies ante Dominicam resurrectionem, publice in ecclesia competentibus tradi.

CAP. XXX.-- De gentilibus infirmis, si baptismum desiderant.

(Ex eodem concilio, cap. 3.) Gentiles, si in infirmitate desideraverint sibi manum imponi, si fuerint ex aliqua parte honesta vita, placuit eis manum imponi, et fieri Christianos.

CAP. XXXI.-- De gravida baptizanda.

(Ex concil. Neocaesar., cap. 6.) Gravidam oportet baptizari, quando voluerit. Nihil enim in hoc quae parit nascenti communicat, propterea quod uniuscujusque propositum in confessione declaratur.

CAP. XXXII.-- De parvulis infirmis baptizandis.

(Ex concil. Habergerunda, cap. 5.) De parvulis vero, qui nuper materno utero aediti sunt, placuit constitui, ut si infirmi, ut assolet, fuerint, et lac maternum non appetunt, etiam eadem die qua nati sunt, si oblati fuerint, baptizentur.

CAP. XXXIII.-- De illis qui in aegritudine baptizentur.

(Ex concil. Neocaesar., cap. 12.) Si quis ergo in aegritudine fuerit baptizatus, presbyter ordinari non debet: non enim fides illius est voluntaria, sed ex necessitate descendit, nisi forte postea ipsius studium, et fides hujus probabilis videtur, aut hominum raritas cogit.

CAP. XXXIV.-- De illis qui parvulos recentes negant esse baptizandos.

(Ex concil. Africano, cap. 66.) Item placuit, ut quicunque parvulos recentes ab uteris matrum baptizandos negat, aut dicit in remissionem quidem peccatorum eos non baptizari sed nihil ex Adam trahere originalis peccati quod lavacro regenerationis expietur, unde sit consequens, ut in eis forma baptismatis in remissionem peccatorum non vera sed falsa intelligatur, anathema sit, quoniam non aliter intelligendum est quod ait Apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt, nisi quemadmodum Ecclesia catholica ubique diffusa semper intellexit. Propter hanc enim regulam fidei, etiam parvuli, qui nihil peccatorum in seipsis adhuc committere potuerunt, ideo in peccatorum remissionem veraciter baptizantur, ut in eis regeneratione mundetur quod generatione traxerunt.

CAP. XXXV.-- De infirmis baptizatis.

(Ex concil. Laodien., cap. 47.) Quod oporteat eos qui in aegritudine percipiunt baptisma, postquam convaluerint, fidem perdiscere, et scire cujus muneris participes facti sint.

CAP. XXXVI.-- De aegrotantibus, si baptismum desiderant, et post obmutescunt.

(Ex concil. Africano, cap. 12). Ut aegrotantes, si pro se respondere non possunt, cum voluntatis corum testimonium sui qui periculo proprio adfuere dixerint, baptizentur, et ut scoenicis atque histrionibus, caeterisque hujusmodi personis reconciliatio non negetur.

CAP. XXXVII.-- De mortuis non baptizandis.

(Ex concil. Carthag., cap. 6.) Cavendum est ne mortuos etiam baptizari posse fratrum infirmitas credat, quibus nec Eucharistiam dare animadvertat.

CAP. XXXVIII.-- De subito obmutescente, si testes habuerit, baptizando.

(Ex concil. Arausic., cap. 11.) Subito obmutescens, prout statutum est, baptizari et poenitentiam accipere potest, si voluntatis praeteritae testimonium aliorum verbis habet, aut praesentes in suo nutu.

CAP. XXXIX.-- De his qui apud haereticos baptizantur in nomine sanctae Trinitatis.

(Ex concil. Rothomag., cap. 3.) Baptisma unum est, sed in Ecclesia catholica, cujus nos membra effecti sumus, ubi una fides est, ubi in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti datur. Et ideo qui apud illos haereticos baptizati sunt, qui in sanctae Trinitatis confessione baptizant, et veniunt ad nos, recipiantur quidem quasi baptizati, ne sanctae Trinitatis invocatio vel confessio annulletur, sed doceantur integre, et instruantur, sensu sanctae Trinitatis, et mysterio quod in sancta Ecclesia tenetur: et si consentiunt credere, vel acquiescunt confiteri, purgatae fidei integritate, firmentur manus impositione. Si vero parvuli sunt hebetes, qui doctrinam non capiant, respondeant pro illis qui eos offerunt juxta morem baptizandi, et ita interrogentur, ut sciant quid respondere debeant, et sic manus impositionem accipiant.

CAP. XL.-- De eadem re.

(Ex concil. Wormaciens., cap. 5.) Quicunque baptizatus fuerit ab haereticis in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, nullo modo rebaptizari debet, sed per solam manus impositionem purgandus est.

CAP. XLI.-- Ut baptismus in Trinitate susceptus non iteretur.

(Ex concil. Carthagin., cap. 1.) Ut baptismus in Trinitate susceptus non iteretur. Ergo si vobis placet, consideremus primum titulum de rebaptizatis, et sanctitatem vestram postulo, ut mentis vestrae placita producatis ad descendentem in aquam, et interrogatum in Trinitate secundum Evangelii fidem, et apostolorum doctrinam, et confessum bonam conscientiam in Deum de resurrectione Jesu Christi, liceat iterum interrogari in eadem fide, et in aqua iterum tingi? Universi episcopi dixerunt: Absit, absit! illicitam esse sancimus rebaptizationem, et satis esse alienum a sincera fide et a catholica disciplina.

CAP. XLII.-- De illis qui nesciunt qua fide baptizati sunt.

(Ex decr. Leonis papae episcopis per Siciliam constitutis missis, cap. 29.) Hi autem de quibus scripsisti, qui se baptizatos sciunt, sed cujus fidei fuerint qui eos baptizaverunt se nescire profitentur, quoniam quolibet modo formam baptismatis acceperunt, baptizandi non sunt. sed per manus impositionem, virtutem Spiritus sancti, quam ab haereticis accipere non potuerunt, catholicis copulandi sunt.

CAP. XLIII.-- De presbytero, qui grammaticam ignorabat, et tamen in Trinitate baptizabat.

( Ex epist. Zachariae papae ad Bonifacium Mogunt. archiepiscopum. ) Virgilius et Sedonius religiosi viri apud Bavariorum provinciam degentes, suis nos litteris visunt, per quas intimaverunt, quod tua reverenda fraternitas injungeret eis Christianos denuo baptizare. Quod audientes, nimis sumus conturbati, et in admirationem quamdam incidimus, si haberetur, ut dictum est. Retulerunt quippe, quod fuerit in eadem provincia sacerdos, qui Latinam linguam penitus ignorabat, et dum baptizaret, nesciens Latini eloquii infringere linguam, diceret: Baptizo te in nomine Patria, et Filia, et Spiritus sancti, ac per hoc tua reverenda fraternitas consideravit rebaptizare. Sed, sanctissime frater, si ille qui baptizavit, non errorem introducens aut haeresim, sed pro sola ignorantia Romanae locutionis infringendo linguam, ut praefati sumus, baptizans dixisset, non possumus consentire ut denuo baptizentur: quia quod tua bene compertum habet sancta fraternitas, quicunque baptizatus fuerit ab haereticis in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, nullo modo rebaptizari debet, sed per solam manus impositionem purgari debet. Nam, sanctissime frater, si ita est, ut nobis relatum est, non amplius a te illis praedicetur aliquid hujusmodi, sed ut sancti Patres docent et praedicant, tua sanctitas studeat conservare.

CAP. XLIV.-- De illis qui aliquam habent dubitationem baptismatis, ut rebaptizentur.

(Ex decr. Leonis papae ad Rusticum Narbonens. episcopum missi, cap. 27.) Si nulla exstant indicia inter propinquos aut familiares, nulla inter clericos aut vicinos, quibus hi de quibus quaeritur baptizati fuisse doceantur, agendum est ut renascantur, ne manifeste pereant. In quibus quod non ostenditur gestum, ratio non sinit ut videatur iteratum. Qui autem possunt meminisse quod ad ecclesiam veniebant cum parentibus suis, possunt recordari an quod eorum parentibus dabatur acceperint. Sed si hoc etiam ab ipsa memoria alienum est, conferendum eis videtur quod collatum esse nescitur, quia non temeritas intervenit praesumptionis, ubi est diligentia pietatis.

CAP. XLV.-- De infantibus, si certos testes habere non possunt, eos non esse baptizatos.

(Ex concil. Africano, cap. 39.) Item placuit de infantibus quoties non inveniuntur certissimi testes qui eos baptizatos esse sine dubitatione testentur, neque ipsi sunt per aetatem de traditis sibi sacramentis idonei respondere, absque ullo scrupulo eos esse baptizandos, ne ista trepidatio eos faciat sacramentorum purgatione privari. Hinc enim legati Maurorum fratres nostros consuluerunt, quia multos tales a barbaris redimunt.

CAP. XLVI.-- De presbyteris per quorum negligentiam sine baptismate aliquis mortuus fuerit.

(Ex decr. Sixti papae, cap. 5.) Perpendant presbyteri quanti discriminis sit animas innocentium per eorum negligentiam a regno Dei excludi. Si enim gaudium est in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quid putas, quanta ira et indignatio super illum erit, qui per suam negligentiam januas paradisi innocentibus claudit? Et ideo presbyteri summa diligentia caveant, ne animas pro quibus sanguis Christi effusus est, per suam incuriam a coelesti beatitudine separent; sed si, quod absit! evenerit, gravi poenitentiae luctu diebus vitae suae se submittat, per cujus evenerit neglectum.

CAP. XLVII.-- Ut nullus presbyter in propria provincia, vel in alia cuiquam infirmo baptismum denegare praesumat.

(Ex decr. Martini papae, cap. 3.) Quicunque presbyter in propria provincia aut in alia, vel ubicunque inventus fuerit, commendatum sibi infirmum baptizare noluerit, vel pro intentione itineris, vel de aliqua excusatione, et sic sine baptismo moritur, deponatur.

CAP. XLVIII.-- De illis qui denuo baptizati sunt.

(Ex decr. Leonis papae, ad Nicetam episcopum Aquiliensem, cap. 47.) His vero, de quibus similiter dilectio tua nos credidit consulendos, qui ad iterandum baptismum vel metu coacti, vel errore traducti sunt, et nunc se contra catholicae fidei sacramentum egisse cognoscunt, ea est custodienda moderatio, qua in societatem nostram non nisi per poenitentiae remedium, et per impositionem episcopalis manus, communionis recipiant unitatem. Tempora autem poenitudinis habita moderatione tuo constituenda judicio, prout conversorum animos inspexeris esse devotos, pariterque etiam habentes aetatis senilis intuitum, et periculorum quorumque aut aegritudinum respicientes necessitates. In quibus si quis ita graviter urgeatur, ut dum adhuc poenitet, de salute ipsius desperetur oportet ei per sacerdotalem sollicitudinem communionis gratia subveniri.

CAP. XLIX.-- De hoc, si parvulus aegrotans ad quemlibet presbyterum baptismi gratia defertur.

(Ex decr. Eugenii papae, cap. 6.) Si parvulus aegrotans ad quemlibet presbyterorum baptismi gratia de cujuslibet parochia allatus fuerit, ei baptismi sacramentum non denegetur. Si quis hoc munus petenti concedere detrectaverit, et ille parvulus absque baptismatis gratia mortuus fuerit, noverit ille se, qui eum non baptizavit, pro ejus anima rationem redditurum, et apud synodum acerrime corrigendum.

CAP. L.-- De illis qui bis vel ter confirmati vel baptizati sunt.

(Ex concil. Terraconensi, cap. 6.) Dictum nobis est quod quidam de plebe bis, aut ter, ab episcopis ignorantibus tamen eisdem episcopis confirmentur. Unde nobis visum est eamdem confirmationem, sicut nec baptismum, iterari minime debere: quia bis vel amplius baptizatos aut confirmatos non saeculo sed soli Domino sub habitu regulari vel clericali religiosissime famulari decretum est.

CAP. LI.-- De illis qui bis ignorantes baptizati sunt.

(Ex poenitentiali Theod., cap. 14.) Qui bis ignorantes baptizati sunt non indigent pro eo poenitere, nisi quod secundum canones non possunt ordinari, nisi magna aliqua necessitas cogat. Qui autem non ignari iterum baptizati sunt, quasi iterum Christum crucifixerint, septem annos poeniteant, quartam, et sextam feriam, et tres Quadragesimas poeniteant. Si pro vitio aliquo fuerit, similiter. Si pro munditia putaverint, tribus annis similiter poeniteant.

CAP. LII. De parvulorum animabus, qui sine baptismate moriuntur.

Ex epist. Gregor. papae scripta Secundino servo Dei recluso. ) In extremo vero epistolae requisisti quid eis respondendum sit, qui dilectionem tuam de parvulorum animabus requirunt, qui sine gratia baptismatis moriuntur, dicentes: Si corpus originali tenetur culpa, unde anima quae a Deo datur rea erit, quae adhuc in actuali delicto non consensit corpori? Sed hac de re dulcissima mihi tua charitas sciat, quia de origine animae inter sanctos Patres requisitio non parva versata est, sed utrum ipsa ab Adam descenderit, an certe singulis detur, incertum remansit, eamque in hac vita insolubilem fassi sunt esse quaestionem. Gravis est enim quaestio, nec valet ab homine comprehendi: quia si de Adae substantia anima cum carne nascitur, cur non etiam cum carne moritur? Si vero cum carne quae ab Adam prolata est, obligata peccatis tenetur. Sed cum hoc sit, incertum non est, quia nisi sacra baptismatis gratia fuerit renatus homo, omnis anima originalis peccati vinculis est obstricta. Hinc enim scriptum est: Non est mundus in conspectu ejus, nec unius diei infans super terram. Hinc David ait: In iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea. Hinc ipsa Veritas dicit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum. Hinc Paulus apostolus ait: Sicut in Adam omnis moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Cum ergo infans qui nihil peccavit in conspectu omnipotentis Dei esse non valet mundus, cur Psalmista ex legitimo conjugio prolatus, in iniquitate conceptus est? Cur? nisi quia qui mundatus aqua baptismatis non fuerit mundus non est? Cur in Adam omnis homo moritur, si originalis peccati vinculis non tenetur? Sed quia genus humanum in parente primo velut in radice putruit, ariditatem erexit in ramis, et inde omnis homo cum peccato nascitur, unde primus homo permanere voluit in peccato. De his autem subtilius ac latius loqui debueram, sed dum me et curarum tumultus premunt, et harum portitor ut laxaretur importunus exstitit, unde multa debui, pauca locutus sum.

CAP. LIII.-- De energumenis baptizatis.

(Ex concil. Arausic., cap. 13.) Energumeni baptizati de purgatione sua curantes, si se sollicitudini clericorum tradunt, monitisque obtemperant, omnimodis communicent, sacramenti ipsius virtute vel muniendi ab incursu daemonis quo infestantur, vel purgandi, quorum jam ostenditur vitae purgatio.

CAP. LIV.-- De energumenis et catechumenis baptizandis.

(Ex eodem, cap. 14.) Energumenis et catechumenis in quantum vel necessitas exegerit, vel opportunitas permiserit, de baptismate consulendum.

CAP. LV.-- De rebaptizatis.

(Ex concil. Everdensi, cap. 14.) Cum rebaptizatis fideles religiosi nec in cibo participent.

CAP. LVI.-- De presbytero qui recte baptizatum denuo baptizaverit, et non recte baptizatum ab haereticis non baptizaverit.

(Ex concil. Lugdunensi, cap. 47.) Episcopus aut presbyter si eum qui secundum veritatem habuerit baptisma denuo baptizaverit, aut si pollutum ab impiis, et non recte baptizatum non baptizaverit, deponatur, tanquam deridens crucem et mortem Domini, nec sacerdotes veros a falsis sacerdotibus jure discernens.

CAP. LVII.-- Ut diaconi suam mensuram custodiant.

(Ex decr. Gelasii papae, cap. 7.) Diacones quoque propriam constituimus servare mensuram, nec ultra tenorem paternis canonibus deputatum quippiam tentare permittimus: nihil eorum suo ministerio penitus applicare, quae primis ordinibus propriae decrevit antiquitas. Absque episcopo et presbytero baptizare non audeant, nisi praedictis fortassis officiis longius constitutis necessitas extrema compellat, quod et laicis Christianis facere plerumque conceditur.

CAP. LVIII.-- De inordinato, si quasi ordinatus baptizare praesumpserit.

(Ex decr. Hormisdae papae, cap. 4.) Si quis baptizat, aut aliquid divinum officium exercuerit per temeritatem non ordinatus, abjiciatur ab Ecclesia, et nunquam ordinetur.

CAP. LIX.-- Ut presbyteri populum admoneant ut suos infantulos ad confirmationem episcopo praesentent.

(Ex conc. Wormaciens., cap. 2.) Annuntient presbyteri populis, ut quam citius potuerint, suos infantulos ad confirmandum episcopo praesentari faciant. Quod si neglexerint, et presbyter et populus canonicis disciplinis subjaceant.

CAP. LX.-- Ut omnes perfectae aetatis, jejuni ad confirmationem veniant.

(Ex concil. Aurelian., cap. 5.) Ut jejuni ad confirmationem veniant perfectae aetatis, et moneantur confessiones facere prius, ut mundi donum sancti Spiritus valeant accipere, et quia nunquam erit Christianus, nisi confirmatione episcopali fuerit chrismatus.

CAP. LXI.-- De duobus sacramentis, id est, baptismo et manus impositione.

(Melchia. papa Hispaniarum episcopis haec scribit, cap. 6.) De his vero super quibus rogitastis vos informari, id est, utrum majus esset sacramentum manus impositionis episcoporum, aut baptismus, scitote utrumque magnum esse sacramentum. Et sicut unum a majoribus fit, id est, a summis pontificibus quod a minoribus perfici non potest, ita et majori veneratione venerandum et tenendum est. Sed ita conjuncta sunt haec duo sacramenta, ut ab invicem nisi morte praeveniente nullatenus possint segregari, et unum sine altero rite perfici non potest.

CAP. LXII.-- Ut omnes Christiani ad confirmationem festinent.

(Ex concil. Wormac., cap. 6.) Ut ad praedicationem et confirmationem episcopi omnes devote conveniant, eique fideliter ministrent et obediant.

CAP. LXIII.-- Item de manus impositione.

( Eusebius papa fratribus per Campaniam et Tusciam constitutis scribit. ) Manus quoque impositionis sacramentum magna veneratione tenendum est, quod ab aliis perfici non potest, nisi a summis sacerdotibus. Nec tempore apostolorum ab aliis quam ab ipsis apostolis legitur aut scitur peractum esse: neque ab aliis, sicut jam dictum est, quam ab illis qui eorum locum tenent unquam perfici potest aut fieri debet. Nam si aliter praesumptum fuerit, irritum habeatur et vacuum, nec inter ecclesiastica unquam reputabitur sacramenta.

CAP. LXIV.-- Item de confirmatione.

(Ex concil. Moguntin., cap. 5.) Praecipimus ut ad accipiendum per manus impositionem pontificis Spiritus sancti donum, sollicite et devote omnes concurrant, et episcopo suo ea quae necessaria sunt fideliter ministrent, eique ab omnibus et per omnia obediatur.

CAP. LXV.-- Quod omnes fideles, accepto baptismate, chrisma percipere debeant.

(Ex concil. Laodicensi, cap. 48.) Quod oporteat eos qui baptizantur post lavacrum chrisma coeleste percipere, et regni Christi participes inveniri.

CAP. LXVI.-- Ut omnes renati fonte baptismatis, donum sancti Spiritus per manus impositionem accipere debeant.

(Ex epist. Anteri papae, cap. 15.) Omnes enim fideles per manus impositionem episcoporum, post baptismum accipere debent Spiritum sanctum, ut pleni Christiani inveniantur. De Spiritu sancto accipimus, ut spiritales efficiamur: quia animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei, quia cum Spiritus sanctus infunditur, cor fidele ad prudentiam, ad constantiam dilatatur. De Spiritu sancto accipimus, ut sapiamus inter bonum et malum discernere, justa diligere, injusta respuere, ut invidiae ac superbiae repugnemus, ut luxuriae ac diversis illecebris, et foedis indignisque cupiditatibus resistamus. De Spiritu sancto accipimus; ut amore et gloriae ardore succensi erigere a terrenis mentem ad superna et ad divina valeamus.

CAP. LXVII.-- Ut episcopi non nisi jejuni confirmationes faciant, excepta causa infirmitatis.

(Ex concil. Meldensi, cap. 6.) Ut episcopi non nisi jejuni per impositionem manuum Spiritum sanctum tradant exceptis infirmis, et morte periclitantibus. Sicut autem duobus temporibus, Pascha videlicet et Pentecoste, a jejunis celebrari debet baptismus: ita etiam traditionem sancti Spiritus a jejunis pontificibus convenit celebrari.

CAP. LXVIII.-- Ut episcopis in campo, si necesse sit, liceat confirmare: melius est autem in ecclesia, aut in atrio ecclesiae.

(Ex concil. Remensi, cap. 10.) Episcopo liceat in campo, si necesse sit, confirmare.

CAP. LXIX.-- Ut a solis episcopis baptizati sint consignandi.

(Ex decr. Innocentii pap. Decentio episc. missis, cap. 3.) De consignandis vero infantibus manifestum est non ab alio quam ab episcopo fieri licere, nam presbyteri, licet sint secundi sacerdotes, pontificatus tamen apicem non habent. Hoc autem pontificibus solis deberi, ut vel consignent, vel paracletum Spiritum tradant, non solum consuetudo ecclesiastica demonstrat, verum illa lectio Actuum apostolorum, quae asserit Petrum et Joannem esse directos, quo jam baptizatis tradant Spiritum sanctum. Nam presbyteris seu extra episcopum seu praesente episcopo cum baptizant, chrismate baptizatos ungere licet, sed quod ab episcopo fuerit consecratum, non tamen frontem ex eodem oleo signare, quod solis debetur episcopis, cum tradunt Spiritum paracletum.

CAP. LXX.-- Ut presbyteri baptizatos in frontibus chrismate signare non audeant.

(Ex regum Greg. ad Januarium episcopi Caralitanum, cap. 200.) Presbyteri baptizatos infantes signare in frontibus suis chrismate non praesumant, sed presbyteri baptizatos tangant in pectore, ut episcopi postmodum confirment in fronte.

CAP. LXXI.-- De presbyteris qui pro baptismate pretia requirunt.

(Ex epist. Gelasii papae, cap. 5.) Baptizandis consignandisque fidelibus pretia nulla praefigant, nec illationibus quibuslibet impositis exagitare cupiant renascentes: quoniam quod gratis accepimus, gratis dare mandamur. Et ideo nihil a praedictis prorsus exigere moliantur, quo vel paupertate cogente deterriti, vel indignatione revocati, redemptionis suae causas adire despiciant, certum habentes, quod qui prohibita deprehensi fuerint admisisse, vel commissa non potius sua sponte correxerint, periculum subituri proprii sint honoris.

CAP. LXXII.-- De presbyteris qui veteri chrismate baptizare praesumunt.

(Ex concil. Lugdun., cap. 3.) Si quis de alio chrismate, quam de illo novo quod proprii episcopi largitione vel concessione accepit, baptizare nisi praeoccupante morte tentaverit, pro temeritatis ausu ipse in se suae damnationis protulisse sententiam manifestatur

CAP. LXXIII.-- Ut presbyter in sua plebe sine chrismate ire non debeat.

(Ex concil. Vasensi, cap. 5.) Nullum presbyterorum in plebe sibi commissa sine chrismate unquam debere progredi, quia inter nos placuit semel in baptismate chrismari. De eo autem qui in baptismate quacunque necessitate faciente non chrismatus fuerit, in confirmatione sacerdotis perficietur.

CAP. LXXIV.-- De presbytero qui se deprehenderit non esse baptizatum

(Ex concil. apud Compendium, cap. 5.) Si quis presbyter ordinatus deprehenderit se non esse baptizatum, baptizetur et ordinetur iterum et omnes quos prius baptizavit.

CAP. LXXV.-- De presbyteris, quomodo in coena Domini de chrismate, de oleo sanctificato, de oleo infirmorum facere debeant.

(Ex concil. Meldensi, cap. 1.) Ut presbyter in coena Domini ampullas tres secum deferat, unam ad chrisma, alteram ad oleum ad catechumenos inungendos, tertiam ad infirmos, juxta sententiam apostolicam, ut quando quis infirmatur inducat presbyteros Ecclesiae, etc.

CAP. LXXVI.-- De eadem re.

(Ex concil. apud Valentias, cap. 2.) Presbyteri qui dioecesanas Ecclesias regunt, non a quibuslibet episcopis, sed a suo, nec per juniorem clericum, sed per seipsos, aut per illum qui ejusdem ordinis sit, ante Paschae solemnitatem chrisma petant.

CAP. LXXVII.-- De eadem re.

(Ex concil. Meldensi, cap. 5.) Ut nemo episcoporum, vel quilibet minister ecclesiasticus propter sacrum chrisma aliquid muneris accipiat, neque denarios, vel quaelibet munuscula, quae per ministros episcoporum a presbyteris inordinabiliter exiguntur.

CAP. LXXVIII.-- De eadem re.

(Ex concil. Vasensi, cap. 10.) Per singula territoria presbyteri vel ministri ab episcopis non prout libitum fuerit a vicinioribus, sed a suis propriis per annos singulos petant chrisma, appropinquante solemnitate Paschali, nec per quemcunque alium quam per seipsos aut per vicarios ejusdem ordinis, quia inhonorum est inferioribus summa committi. Optimum autem est ut ipse suscipiat, qui in tradendo usurus est.

CAP. LXXIX.-- De presbyteris qui pro accipiendo chrismate ad civitates venire solent.

(Ex concil. Meldensi, cap. 6.) De presbyteris qui accipiendi chrismatis gratia ad civitates in coena Domini venire solliciti erant, sancitum est ut de his qui longe positi sunt, de octo vel decem unus ab archidiacono eligatur, qui acceptum chrisma sibi et sociis diligenter perferat. Hi vero qui non longius a civitate quam quatuor aut quinque millibus habitant, more solito ad accipiendum chrisma per se veniant. Discendi vero gratia, alio non Quadragesimali tempore ad civitatem convocentur, propter plebes sibi commissas.

CAP. LXXX.-- De chrismate, quod semper sub sera esse debeat.

(Ex concil. Turonen., cap. 3.) Praeterea et illud omnimodis observandum est, ut sacrum chrisma et oleum consecratum semper sub sera sit, ne illud unde Christo incorporamur, et unde omnes fideles sanctificantur, unde reges et sacerdotes inunguntur, aliquis infidelis aut immundus tangat, aut aliquis perfidus ad Dei judicium subvertendum subripiat, quod experimento didicimus.

CAP. LXXXI.-- De Judaeis, quomodo ante baptismum examinari debeant

(Ex concil. Agathensi, cap. 35.) Judaei quorum perfidia frequenter ad fomitem redit, si ad legem catholicam venire voluerint, octo menses inter catechumenos ecclesiae limen introeant, et si pura fide venire noscuntur, tunc demum baptismatis gratiam mereantur. Quod si casu aliquo periculum infirmitatis intra praescriptum tempus incurrerint, et desperati fuerint, baptizentur.

CAP. LXXXII.-- De Judaeis, ut nullus eis vim ad credendum debeat inferre.

(Ex concil. Toletan. V. cap. 57.) De Judaeis autem hoc praecepit sancta synodus, nemini deinceps ad credendum vim inferre. Cui enim vult Deus miseretur, et quem vult indurat. Non enim tales inviti salvandi sunt, sed volentes, ut integra sit forma justitiae. Sicut homo propria arbitrii voluntate serpenti obediens periit, sic vocante se gratia Dei propriae mentis conversione homo quisque credendo salvatur. Ergo non vi, sed libera arbitrii facultate, ut convertantur salvandi sunt, non potius impellendi. Qui autem jampridem ad Christianitatem coacti sunt, sicut factum est temporibus religiosissimi principis Sisenandi, quia jam constat eos sacramentis divinis associatos, et baptismi gratiam suscepisse, et chrismate unctos esse, et corporis Domini et sanguinis exstitisse participes, oportet ut fidem etiam quam vi vel necessitate susceperant, tenere cogantur, ne nomen Domini blasphemetur, fidesque quam susceperunt vilis ac contemptibilis habeatur.

CAP. LXXXIII.-- Ut Judaeorum filii baptizati ab eorum consortio separari debeant.

(Ex eod. V, cap. 60.) Judaeorum filios vel filias baptizatos, ne parentum ultra involvantur erroribus, ab eorum consortio separari decernimus, deputatos aut monasteriis, aut Christianis viris, aut mulieribus Deum timentibus, ut sub eorum conversatione cultum fidei discant, atque in melius constituti, tam in moribus quam in fide proficiant.

CAP. LXXXIV.-- Ut nulla communio sit Hebraeis ad fidem Christianam translatis cum aliis nondum baptizatis.

(Ex eod. V, cap. 62.) Saepe malorum consortia etiam bonos corrumpunt, quanto magis eos qui ad vitia proni sunt? Nulla igitur ultra communio sit Hebraeis ad fidem Christianam translatis cum his qui adhuc in veteri ritu consistunt, ne torte eorum participatione subvertantur. Quicunque igitur amodo ex his qui baptizati sunt infidelium consortia non vitaverint, et hi Christianis donentur, et illi publicis caedibus deputentur.

CAP. LXXXV.-- De Judaeis qui apostataverint.

(Ex eodem concilio V, cap. 59.) Plerique qui ex Judaeis dudum ad Christianam fidem premoti sunt, nunc blasphemantes Christum, non solum Judaicos ritus perpetrasse noscuntur, sed etiam et abominandas circumcisiones exercere noscuntur. De quibus, consultu piissimi ac religiosissimi domini nostri Sisenandi regis, hoc sanctum decrevit concilium, ut hujusmodi transgressores pontificali auctoritate correcti ad cultum Christiani dogmatis revocentur, ut quos voluntas propria non emendat, animadversio sacerdotalis coerceat. Eos autem quos circumciderunt, si filii eorum sunt, a parentum consortio separentur, si servi pro injuria corporis sui libertati tradantur.

CAP. LXXXVI.-- De servis Judaeorum.

(Ex eodem XIII, cap. 9.) Item ut si Judaeorum servi necdum conversi ad Christi gratiam convolaverint, libertati donentur.

CAP. LXXXVII.-- De mancipiis Judaeorum quae ad baptismum confugiunt.

(Ex concil. apud Arvernen., cap. 30.) Licet prioribus canonibus jam fuerit definitum ut de mancipiis paganis quae apud Judaeos sunt si ad ecclesiam confugerint, et baptismum petierint, etiam ad quoscunque Christianos refugerint, taxato et oblato a fidelibus justo pretio, ab eorum dominio liberentur, ideo statuimus hoc, ut tam justa constitutio ab omnibus catholicis observetur.

CAP. LXXXVIII.-- Item de mancipiis Judaeorum, aut Christianis aut ad fidem Christianam venire desiderantibus.

(Ex concil. Matiscen., cap. 16.) Praesenti concilio, Deo auctore, sancimus ut nullum Christianum mancipium Judaeo deinceps serviat, sed datis pro quolibet bono mancipio duodecim solidis, ipsum mancipium quicunque Christianorum, seu ad ingenuitatem, seu ad servitium licentiam habeat redimendi, et si Christianum fieri desiderat et non permittitur, similiter faciat: quia nefas est ut quod Christus Dominus sanguinis sui effusione redemit, blasphemum Christianae religionis in vinculis tenere. Quod si acquiescere his quae statuimus quicunque Judaeus noluerit, quandiu ad pecuniam constitutam venire distulerit, liceat mancipium ipsum cum Christianis ubicunque voluerit habitare.

CAP. LXXXIX.-- De illis qui de haeresi ad fidem venire desiderant.

(Ex concil. Arelatens., cap. 9.) Si ad ecclesiam aliquis de haeresi venerit, interrogent eum de Symbolo, et si viderint eum in Patre, et Filio, et Spiritu sancto esse baptizatum, manus ei tantum imponatur, ut accipiat Spiritum sanctum.

CAP. XC.-- De Judaeis, si Christianum mancipium circumciderint.

(Ex concil. apud Theogonis villam habito, cap. 4.) Si quis Judaeorum Christianum mancipium, vel cujuslibet sectae alterius, emerit et circumciderit, a Judaei ipsius potestate sublatus in libertate permaneat.

CAP. XCI.-- Quid sanctus Gregorius de Judaeis praeceperit.

( Ex reg. Greg. ad Joannem Terracinensem episcopum. ) Joseph praesentium lator Judaeus insinuavit nobis de loco quodam, in quo ad celebrandas festivitates suas Judaei in Terracinensi castro consistentes convenire consueverant, quod tua eos fraternitas expulisset, et in alium locum pro colendis similiter festivitatibus suis te quoque noscente, et consentiente migraverint, et nunc de eodem loco etiam expelli se denuo conqueruntur. Quod si ita est, volumus tua fraternitas ab hujusmodi se querela suspendat, et loco quem, sicut praediximus, cum tua conscientia quo congregentur, adepti sunt, eos, sicut mos fuit, ibidem liceat convenire. Hos enim, qui a Christiana religione discordant, mansuetudine, benignitate admonendo, suadendo, ad unitatem fidei necesse est congregare, ne quos dulcedo praedicationis, et praeventus futuri judicis terror ad credendum invitare poterat, minis et terroribus repellantur. Oportet ergo ut ad audiendum de te verbum Dei benigne conveniant, quam austeritate quae supra modum extenditur, expavescant.

CAP. XCII.-- De illis baptizatis, qui pro periculo mortis a diaconibus baptizati fuerint.

(Ex concil. Turonico, cap. 3.) Si quis diaconus regens plebem, sine episcopo vel presbytero, aliquos pro periculo mortis baptizaverit, episcopus eos per benedictionem et confirmationem perficere debebit. Quod si ante de saeculo recesserit, sub fide qua quisque credit, poterit esse justus.

CAP. XCIII.-- De illis qui presbyteros cogunt denarios pro balsamo dare

(Ex concil. Cavallon., cap. 5.) Quidam fratres dixerunt consuetudinis antiquae fuisse in eorum Ecclesiis, ut pro balsamo emendo ad chrisma faciendum, sive pro luminaribus Ecclesiae concinnandis, binos vel quaternos denarios presbyteri darent. Unde omnes uno consensu statuimus, ut sicut pro dedicandis basilicis, et dandis ordinibus nihil accipiendum est, ita etiam pro balsamo sive luminaribus emendis nihil presbyteri chrisma accepturi dent. Episcopi itaque de Ecclesiae facultatibus balsamum emant, et luminaria singuli in Ecclesiis suis.

CAP. XCIV.-- De chrismatis panno.

(Ex concil, apud Belvacum, cap. 8.) Si quis voluerit chrismatis pannum iterum linire et super alium baptizatum mittere, non est absurdum.

CAP. XCV.-- Quod catechumeni cum baptizatis manducare non debeant

(Ex concil. Mogunt., cap. 5.) Catechumeni manducare non debent cum baptizatis, neque osculum eis dare, quanto minus gentilis?

CAP. XCVI.-- De scrutinio faciendo.

(Ex concil. Romano, cap. 15.) De scrutinio faciendo decrevimus, ut in episcopiis, et ubi conventus est populi, et cleri, et possibilitas permittit, ibi celebretur.

CAP. XCVII.-- De ministerio baptismatis.

(Ex concil. Mogunt., cap. 9.) Baptisterii et catechumenorum ventilata est ratio, ut sacerdotes plenius intelligant qualiter condignis ordinibus efficiant Christianum.

CAP. XCVIII.-- Quod bigamus vocetur, qui ante baptismum uxorem, et aliam post baptismum habuit.

(Ex decr. Innocentii papae, cap. 52.) Deinde ponitur non dici oportere bigamum, eum qui catechumenus habuerit, atque amiserit uxorem, si post baptismum fuerit aliam sortitus, eamque primam videri, quae novo homini copulata sit: quia illud conjugium per baptismi sacramentum cum caeteris criminibus sit ablutum, quod cum de una utique dicitur, certi, si tres habuerit in veteri positus homine uxores, erit ei quae post baptismum quarta est, sic interpretantibus prima. Virginis aeque nomen accipiet, quae quarto ducta est loco. Quis, oro, istud non videat contra Apostoli esse praeceptum, qui ait: Unius uxoris virum oportere fieri sacerdotem? Sed objicitur, quod in baptismo totum, quicquid in veteri homine gestum est, sit solutum. Dicite mihi, cum pace vestra loquor, crimina tantum dimittuntur in baptismo? An et illa quae secundum Domini praecepta, ac Dei instituta complentur? Uxorem ducere crimen est, aut non est crimen? Si crimen est, ergo praefata venia dixerim, erit auctor in culpa, qui ut crimina committerentur, in paradiso cum ipse eos jungeret, benedixit. Si vero non est crimen quia quod Deus junxit, nefas sit crimen appellari, et Salomon addidit: etenim a Deo praeparatur viro uxor, quomodo creditur inter crimina esse dimissum, quod Deo auctore legitur consummatum? Quid de talium filiis percensetur? Nunquid non erunt admittendi in haereditatis consortio, qui ex ea suscepti sunt, quae ante baptismum fuit uxor? Eruntque appellandi, vel naturales, vel spurii, quia non est legitimum matrimonium, nisi illud, ut vobis videtur, quod post baptismum assumitur? Ipse Dominus cum interrogaretur a Judaeis, si liceret dimittere uxorem, atque exponeret fieri non debere, addidit: Quod vero Deus conjunxit, homo non separet. Ac ne de his locutus esse credatur, quae post baptismum sortiuntur, meminerint hoc, et a Judaeis esse interrogatum, et Judaeis esse responsum. Quae vero et sollicitus quaero, si una eademque sit uxor ejus, qui ante catechumenus, postea sit fidelis, filiosque ex ea, quum esset catechumenus, susceperit, ac postea alios cum fidelis, utrum sint fratres appellandi an non? Habeant postea defuncto patre cum caeteris herciscundae haereditatis consortium, quibus filiorum nomen regeneratio spiritalis creditur abstulisse? Quod quum ita sentire, atque judicare absurdum est, quae malum ratio est hoc defendi, et vacua magis opinione jactari, quam aliqua auctoritate roborari, quum non possit inter peccata deputari, quod lex praecepit, et Deus conjunxit? Nunquid si quis catechumenus virtutibus studuerit, humilitatem secutus fuerit, patientiam tenuerit, eleemosynas fecerit, morti destinatos qualibet ratione eripuerit, adulteria exhorruerit, castitatem tenuerit, quaero, si haec quum factus fuerit, fidelis amittit, quia per baptismum totum, quod vetus homo gesserit putatur auferri? Aspiciamus gentilem hominem Cornelium orationibus atque eleemosynis revelationem, Petrumque ipsum vidisse. Nunquid per baptismum haec illi ablata sunt propter quae ei baptisma esse concessum videtur? Si ita creditur, mihi credite, non modicum erratur: quia quicquid bene gestum fuerit, et secundum praecepta legalia custoditum non potest facientibus deperire. Nuptiarum ergo copula, quia Dei mandato perficitur, non potest dici peccatum, et quod peccatum non est, solvi inter peccata omnino credi non debet, eritque integrum aestimare, aboleri non posse prioris nomen uxoris, quum non dimissum sit pro peccato, quod ex Dei sit voluntate completum.

CAP. XCIX.-- De episcopis et presbyteris, et diaconibus rebaptizatis.

(Ex decr. Felicis papae, cap. 1.) Communis dolor et generalis est gemitus, quod intra Africam rebaptizatos etiam episcopos, presbyteros, diaconosque cognovimus. Quae res sine dubio ad vestrae quoque pervenit notitiam sanctitatis, qualiter in Africanis regionibus astutia diaboli saevierit in populum Christianum, atque in id multiplici deceptione proruperit, ut non modo vulgus incautum, sed ipsos quoque in mortis profunda demerserit sacerdotes, nullus non orbis ingemuit, nulla terra nescivit. Unde in grandi moerore positi, dissimulare non possumus pereuntium atque a nobis exigendarum discrimen animarum. Quapropter competens adhibenda est talibus medela vulneribus, ne immatura curandi facilitas, mortifera captis peste nihil prosit, sed segnius tractata pernicies reatu non legitimae curationis involvat pariter saucios et medentes. In primis itaque venientis ad vos, et remedium postulantis sollicite discutienda est professio, et persona decepti, ut medela possit congruens exhiberi: et qui satisfacturus Deo per poenitentiam rebaptizatum se legitime doluerit, utrum ad hoc facinus concurrerit, an impulsus accesserit, requiratur, sciens quod se decipiat ipse qui fallit, nihilque per nostram facilitatem tribunalis excelso judicio derogari, cui illa sunt rata, quae pia, quae vera, quae justa sunt. Et aliter necessitatis, aliter tractanda est ratio voluntatis. Deterior est autem causa illius, qui forte pretio sollicitatus est, ut periret. Nihil enim intentatum relinquit inimicus. Cui ne de sua liceat gaudere captura, succurrendum est irretitis, et conterendus venantis est laqueus, ut infucatim lamentantibus lapsum, tam justitiae moderatione quam compunctione pietatis, ad aulam quam reliquerant, sit ingressus. Nec pudeat forsan, aut pigeat, in dictis jejuniorum, gemituumque temporibus obedire, aut aliis observantiae salubrioris obtemperare praeceptis: quia humilibus datur gratia, non superbia. Sit ergo ruinae suae dolore prostratus, quisquis in Christo fieri quaerit erectus. Et per dispensationis nostrae ministerium, quod vestram sequi convenit charitatem, nec alicui fas est, vel velle, vel posse transcendere, causas ejus, qui contra apostolicam doctrinam, ad iterationem se nimis infaustam baptismatis dedit, vel ejus qui aliquibus argumentis excusandum callide proprium putaverit esse consensum, sacerdotali vigore et humanitate tractemus, ut in eis fides, quae nisi est una, jam nulla est, adjutorio Domini judicis ad salutem, sine nostrae properationis offensione, reparetur: quia cum peccatoris a nobis satisfactio protrahitur, non praeter nostram laudem atque laetitiam, mens ejus ad veniam purgatior invenitur. Et ideo memineritis hanc super his nos habere sententiam, ut servata discretione peccantium non eadem cuncti qui lapsi sunt, lance pensentur: quoniam majoris castigationis est exigendus usuram, cui domus Domini commissa fuerit disciplina. Ut ergo ab Ecclesiae summatibus inchoemus, eos quos episcopos, presbyteros, vel diaconos fuisse constiterit, et seu optantes forsitan, seu coactos lavacri illius unici, salutarisque claruit fecisse jacturam, et Christum, quem non solum dono regenerationis, verum etiam gratia praecepti honoris induerant, exuisse, cum constet neminem ad secundam tinctionem venire potuisse, nisi se palam Christianum negaverit, et professus fuerit esse paganum, quod cum generaliter sit in omnibus exsecrandum, multo magis in episcopis, presbyteris, et diaconibus auditu saltem dictuque probatur horrendum: sed quia idem Dominus, atque Salvator clementissimus est, et neminem vult perire, usque ad exitus sui diem in poenitentia, si resipiscunt, jacere conveniet, nec orationi non modo fidelium, sed ne catechumenorum quidem omnimodis interesse. Quibus communio laica in morte redhibenda est. Quam rem diligentius explorare vel facere pro baptismo sacerdotis cura debebit. De clericis autem, et monachis, aut puellis Dei, aut secularibus servari praecipimus hunc tenorem, quem Nicaena synodus circa eos qui lapsi sunt, vel fuerunt, servandum esse constituit, ut scilicet, qui nulla necessitate, nullius rei timore atque periculo, se ut rebaptizaretur haereticis impie dediderunt: si tamen eos ex corde poeniteat, tribus annis inter audientes sint. Septem vero annis subjaceant inter poenitentes manibus sacerdotum: duobus etiam ad oblationes modis omnibus non sinantur, sed tantummodo popularibus in oratione socientur, nec confundatur Deo colla submittere, quia eum non timuit, abnegare. Quod si, utpote mortales, intra metas praescripti temporis coeperit vitae finis urgere, subveniendum est imploranti, et seu ab episcopo, qui poenitentiam dederit, seu ab alio, qui tamen datam esse probaverit, aut similiter a presbytero viaticum abeunti de saeculo non negetur. Pueris autem quibus quod adhuc investes sunt, a puritate vocabulum est, seu clericis, seu laicis, aut etiam similibus puellis, quibus ignorantia suffragatur aetatis, aliquandiu sub manus impositione detentis, reddenda communio est, nec eorum expectanda poenitentia quos excipit a coercitione censura. Quod est a nobis proinde constitutum, ne hi quibus in terreni labe contagii, plus minusve restat ad vitam, dum adhuc in poenitentia sunt, poenitenda forte committant. Quod si ante praefinitum poenitentiae tempus, despectus a medicis, aut evidentibus mortis pressus indiciis, recepta quisquam communionis gratia convalescit, servemus in eo quod Nicaeni canones ordinaverunt, ut habeatur inter illos, qui in oratione sola communicant, donec impleatur spatium temporis eidem praestitutum. Nec catechumenos nostros, qui sub tali professione baptizati sunt, praeterimus: quia non est causa dissimilis, sicut iidem sancti canones ordinarunt, ejus qui quolibet modo Christum, quem semel confessus est, abjuraret. Tribus annis inter audientes sint, et postea catechumenis permittantur orare, per manus impositionem communionis catholicae gratiam recepturi, exceptis sane tantummodo episcopis, presbyteris, diaconibus, quibus solo mortis suae tempore reconciliandum esse jam diximus: caeteros, id est, sive clericos, sive monachos, seu laicos, sexus utriusque personas, quos violentia et periculis coactos, iterationem baptismatis subiisse constiterit, vel qui aliquo commento, hujus se facinoris piaculis dixerint non teneri, in poenitentia per triennium durare decernimus, et per manus impositionem ad societatem recipi sacramenti, illo per omnia custodito, ne ex his unquam, qui in qualibet aetate alibi quam in Ecclesia catholica, aut baptizati, aut rebaptizati sunt, ad ecclesiasticam militiam prorsus permittantur accedere. Quibus satis esse debet, quod in catholicorum numerum sunt recepti, quoniam de suo ordine et communione videbitur ferre judicium, quisquis hoc violarit antistitum: vel qui non removerit eum quem ex his ad ministerium clericale obrepsisse cognoverit. Curandum vero maxime, et omni cautela est providendum ne quis fratrum coepiscoporumque nostrorum, aut etiam presbyterorum in alterius civitate, vel dioecesi poenitentem, vel sub manu positum sacerdotis aut eum qui conciliatum se esse dixerit, sine episcopi vel presbyteri testimonio et litteris, aut in parochia presbyter, aut episcopus in civitate, suscipiat. Quod aliqua dissimulatione neglectum, culpam tangit etiam clericorum, qui in locis in quibus hoc minus curatum fuerit commorantur. His itaque rite dispositis, et ad Ecclesiarum vestrarum notitiam, nostra deliberatione perlatis, parere vos convenit. Quibus licet ad animarum reparationem nihil deesse videatur, tamen si cui novi aliquid, et quod praeterire nos potuit fuerit revelatum, secundum beatum Paulum apostolum tacente priore fidenter insinuet: quia Spiritus sanctus ubi vult spirat, maxime cum sua causa tractatur. Nec nos pigebit audire, et si qua sunt omissa non arroganter abnuere, sed rationabiliter ordinare. Datum Iduum Martiarum die, Dynamio, et Sibidio quartum consulibus.

CAP. C.-- De eo qui per ignorantiam ordinatur antequam baptizetur.

( Ex dictis S. Isidori episcopi. ) Si quis per ignorantiam ordinatur antequam baptizetur, debent ab eo baptizati baptizari, et ipse non ordinetur, sed Romanus pontifex judicat non hominem qui baptizat, sed Spiritum Dei subministrare gratiam baptismi, licet paganus sit qui baptizat.

CAP. CI.-- De illis qui gratiam sancti Spiritus vendere conantur.

(Ex concil. Tribur., cui interfuit rex Arnolphus, cap. 22.) Dictum est solere in quibusdam locis pro perceptione chrismatis nummos dari: solere quoque pro baptismo et communione. Hoc symoniacae haeresis semen detestata est sancta Sinodus, et anathematizavit, et ut de caetero nec pro ordinatione, nec pro chrismate, vel baptismo, vel pro balsamo, nec pro sepultura, vel communione, quicquam exigatur: sed gratis dona Christi, gratuita dispensatione donentur.

FINIS LIBRI QUARTI.

LIBER QUINTUS. INDEX CAPITULORUM II. Quod in Eucharistia nec pura aqua nec purum CAP. I. Quod omne crimen sacrificiis Deo oblatis deleatur, quaeque in sacrificiis debent adhiberi quae rejici. vinum offerri debeat. III. Ut in sacrificio panis et vinum cum aqua mixtum offeratur. IV. Ut nihil aliud in sacrificio offeratur nisi panis et vinum aqua mixtum. V. De passione Domini in consecratione corporis miscenda. VI. Quae species ad altare non ad sacrificium sed ad benedictionem simplicem offerantur. VII. De eadem re. VIII. Nihil in sacrificio praeter quod Dominus statuit offerendum. IX. Ut presbyteri vas mundum habeant ubi corpus Domini cum diligentia recondatur. X. Ut presbyter Eucharistiam in promptu habeat. XI. Tot oblationes quot populo sufficiant offerendas, relictas in crastinum non reservandas. XII. Oblationes de sabbato in sabbatum innovandas. XIII. Ut praesente et praecipiente presbytero, diaconus populum communicet. XIV. Quod discretio magna esse debeat de perceptione corporis et sanguinis Dominici. XV. De quotidiana perceptione Eucharistiae. XVI. De eadem re. XVII. Laici ter minimum in anno communicent. XVIII. An Eucharistiam qui semper peccat, semper accipere debeat. XIX. Quod singulis diebus Dominicis in Quadragesima fideles communicandi sint. XX. Ut in coena Domini Eucharistiae perceptio non negligatur. XXI. De histrionibus et magis, an communionem cum caeteris fidelibus accipere debeant. XXII. Quam diu unusquisque ante sacram communionem ab uxore se abstinere debeat. XXIII. Quod inter catholicos non connumeretur, qui in istis temporibus, Pascha, Pentecoste, Natali Domini non communicaverit. XXIV. Ut oblatio altaris singulis Dominicis diebus fiat. XXV. De eadem re. XXVI. De diaconibus quod presbyteris communionem dare non debeant. XXVII. De eulogiis populis a presbytero dandis. XXVIII. Oratio simplex eulogiae. XXIX. De pane qui offerendus est. XXX. De presbyteris qui corpus Dominicum ad deferendum infirmis mulierculis tradunt. XXXI. Ut defunctis Eucharistia non detur. XXXII. Ut oblationes in majoribus festis ab omnibus, etc. XXXIII. Quod ministris altaris supra altare solis communicare liceat. XXXIV. Ut nullus infra presbyterum ordinatus rem a presbytero consecratam alteri porrigat. XXXV. De illis qui post aliquam degustationem sacrificium acceperint. XXXVI. Ut presbyter illiteratus Missam celebrare non debeat. XXXVII. Pro unius oblatione alterius non spernendam. XXXVIII. Ut dissidentium fratrum oblationes non recipiantur. XXXIX. Ut refutanda sint eorum dona qui pauperes opprimunt. XL. De presbyteris immolantibus. XLXI. De eadem re. XLXII. De presbyteris quibus solet dormiendo saepe semen effluere. XLXIII, De eadem re. XLIV. De presbyteris villanis si in civitate offerre audeant. XLV. De eadem re. XLVI. De illis qui per ebrietatem Eucharistiam evomuerint. XLVII. De hoc si aliquid de calice sacri sanguinis stillaverit. XLVIII. De illo qui evomit sacrificium et a canibus consumitur. XLIX. De eadem re. L. De Eucharistia inveterata. LI. De illis qui non bene custodierint corpus et sanguinem Domini. LII. De eadem re. LIII. De muliere quae peperit, ut communicet si voluerit.

Indicis capitulorum finis.

LIBER QUINTUS DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS DOMINI. ARGUMENTUM LIBRI.

Liber hic quae ad sacramentum Eucharistiae spectant plenissime tractat, adeo ut nihil quod ad hanc rem attinet requiras.

CAP. I.-- Quod omne crimen sacrificiis Deo oblatis deleatur, quaeque in sacrificiis debeant adhiberi, quae rejici.

( Ex decretis Julii papae episcopis per Aegyptum missis. ) Cum omne crimen atque peccatum oblatis Deo sacrificiis deleatur, quid de caetero pro delictorum expiatione Domino dabitur, quando in ipsa sacrificii oblatione erratur? Audivimus enim quosdam schismatica ambitione detentos, contra divinos ordines et apostolicas institutiones, lac pro vino in divinis sacrificiis dedicare. Alios quoque intinctam Eucharistiam populis, pro complemento communionis porrigere. Quosdam etiam non expressum vinum in sacramento Dominici calicis offerre, sed oblatis uvis populos communicare. Alios vero pannum lineum musto intinctum, per totum annum reservare, et in tempore sacrificii cum aqua partem ejus lavare, et sic offerre. Quod quam sit Evangelicae atque apostolicae doctrinae contrarium, et consuetudini ecclesiasticae adversum, non difficile ab ipso fonte veritatis probabitur, a quo ordinata ipsa sacramentorum mysteria processerunt. Cum enim magister Veritatis verum salutis nostrae sacrificium suis commendaret discipulis, non illis lac, sed panem tantum, et calicem sub hoc sacramento cognoscimus, dedisse. Legitur enim in evangelica veritate: Accepit Jesus panem et calicem, et benedicens dedit discipulis suis. Cesset ergo lac sacrificando offerri, quia manifestum et evidens exemplum Evangelicae veritatis illuxit, quod praeter panem et vinum aliud offerri non liceat. Illud vero quod pro complemento communionis intinctam tradunt Eucharistiam populis, nec hoc prolatum ex evangelio testimonium receperunt, ubi apostolis corpus suum et sanguinem commendavit, seorsum enim panis, et seorsum calicis commendatio memoratur. Nam intinctum panem aliis Christum praebuisse non legimus, excepto illi tantum discipulo, quem intincta bucella magistri proditorem ostenderet, non quae sacramenti hujus institutionem signaret. Nam quod de expresso botro, id est, de uvarum granis populus communicatur, valde est omnino confusum, sed si necesse fuerit, botrus in calice comprimatur, et aqua misceatur: quia calix Dominicus juxta canonicum praeceptum vino et aqua permixtus debet offerri: quia videmus in aqua populum intelligi, in vino vero ostendi sanguinem Christi. Ergo cum in calice vinum aqua misceatur, Christo populus adunatur, et credentium plebs ei in quem credidit copulatur, et jungitur. Quae copulatio et conjunctio aquae et vini sic miscetur in calice Domini, ut commixtio illa non possit separari. Nam si vinum tantum quis offerat, sanguis Christi incipit esse sine nobis: si vero aqua sit sola, plebs incipit esse sine Christo. Ergo quando botrus solus offertur, in quo vini tantum efficentia demonstratur, salutis nostrae sacramentum negligitur, quod per aquam significatur. Non enim potest calix Domini esse aqua sola, aut vinum solum, nisi utrumque misceatur. Et ideo, quia jam ex hoc plurima et multiplex majorum emanavit sententia, deinceps omnis talis error atque praesumptio cessare debet, ne perversorum inordinata compago statum veritatis enervet. Et ideo nullum deinceps licitum erit aliud in divinis sacris offerre, nisi juxta antiquorum sententiam conciliorum, panem tantum, et calicem vino et aqua permixtum. De caetero aliter quam praeceptum est faciens, tandiu sacrificando cessabit, quandiu legitima poenitentiae satisfactione correptus ad gradus sui officium redeat quod amisit.

CAP. II.-- Quod in Eucharistia nec pura aqua, nec purum vinum offerri debeat.

(Ex concil. Wormaciensi, cap. 2.) In Eucharistia non debet pura aqua offerri, ut quidam sobrietatis causa falluntur, sed vinum cum aqua mixtum: quia et vinum fuit in redemptionis nostrae mysterio, cum dicit: Non bibam de hoc genimine vitis, et aqua mixtum, quod post coenam dabat. Sed de latere ejus aqua cum sanguine egressa, vinum de vera carnis ejus vite cum aqua expressum ostendit. Cum igitur magister veritatis verum salutis nostrae sacrificium suis commendaret discipulis, panem tantum et calicem sub hoc sacramento praebuisse cognoscimus: ideoque praeter panem et vinum cum aqua mixtum, aliud offerri non debet. Calix enim Dominicus vino et aqua commixtus debet offerri: quia videmus in aqua populum intelligi, in vino vero ostendi sanguinem Christi. Ergo quando in calice vino aqua miscetur, Christo populus adunatur, et credentium plebs ei in quem credidit copulatur et jungitur. Quae copulatio et conjunctio aquae et vini sic miscetur in calice Domini, ut commixtio illa non possit separari. Nam si vinum tantum quis offerat, sanguis Christi incipit esse sine nobis. Si vero aqua sit sola, plebs incipit esse sine Christo. Non potest enim calix Domini esse aqua sola aut vinum solum, nisi utrumque sibi misceatur.

CAP. III.-- Ut in sacrificio panis et vinum cum aqua mixtum offeratur.

(Ex concil. Carthag., cap. 23.) Ut in sacramentis corporis et sanguinis Domini nihil amplius offeratur quam quod ipse Dominus dicit, hoc est, panis et vinum aqua mixtum: nec amplius in primitiis offeratur Deo vino et frumento.

CAP. IV.-- Ut nihil aliud in sacrificio offeratur, nisi panis et vinum aqua mixtum.

(Ex concil. African., cap. 4.) Ut in sacramentis corporis et sanguinis Domini nihil amplius offeratur quam quod ipse Dominus tradidit, hoc est, panis et vinum aqua mixtum. Primitiae vero, ceu mel et lac quod uno die solemnissimo in infantum mysterio solet offerri, quamvis in altari offerantur, suam tamen habeant propriam benedictionem, ut a sacramento corporis Dominici et sanguinis distinguantur, nec amplius in primitiis offeratur, quam de uvis et frumentis.

CAP. V.-- De passione Domini in consecratione corporis miscenda.

(Ex decr. Alexan. pap., cap. 5.) In sacramentorum quoque oblationibus, quae inter Missarum solennia Domino offeruntur, passio Domini miscenda est, ut ejus, cujus corpus et sanguis conficitur, passio celebretur, ita ut repulsis opinionibus superstitionum, panis tantum et vinum aqua permixtum in sacrificio offerantur. Non debet enim, ut a patribus accepimus, et ipsa ratio docet, in calice Domini aut vinum solum, aut aqua sola offerri, sed utrumque permixtum, quia utrumque ex latere ejus in sua passione profluxisse legitur. Ipsa vero Veritas nos instruxit, calicem et panem in sacramento offerre, quando ait: Accepit Jesus panem et benedixit, deditque discipulis suis, dicens: Accipite et manducate, hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur. Similiter, postquam coenavit, accepit calicem, deditque discipulis suis dicens: Accipite et bibite ex eo omnes, quia hic est calix sanguinis mei, qui pro vobis effundetur in remissionem peccatorum. Crimina enim atque peccata oblatis his Domino sacrificiis delentur. Idcirco et passio ejus in his commemoranda est, qua redempti sumus, et saepius recitanda, atque haec Domino offerenda. Talibus hostiis delectabitur et placabitur Dominus, et peccata dimittet ingentia. Nihil enim in sacrificiis majus esse potest, quam corpus et sanguis Christi, nec ulla oblatio hac potior est, sed haec omnes praecellit: quae pura conscientia Domino offerenda est, et pura mente consummanda, atque ab omnibus veneranda. Et sicut potior est caeteris: ita potius excoli, et venerari debet.

CAP. VI.-- Quae species ad altare non ad sacrificandum, sed ad benedictionem simplicem offerantur.

(Ex canon. apostol., capite 4.) Offerri non liceat aliquid ad altare praeter novas spicas, et uvas, et oleum ad luminaria, et fabas, et thymiama ad incensum, tempore quo sancta celebratur oblatio.

CAP. VII.-- De eadem re.

(Ex decr. Melch. pap., capite 1.) Haec species quas non licet offerre super altare juxta constitutionem apostolorum eorumque successorum, ad domum sacerdotum deferantur, et a sacerdotibus benedicantur, et simplici benedictione benedicta demum a populis sumantur. Fabae tantum et uvae, novae spicae, et oleum, et odoramenta ad incensum, et caetera quae apostoli constituerunt super altare offerantur.

CAP. VIII.-- Nihil in sacrificio praeter quod Dominus statuit offerendum.

(Ex canon. apostol., capite 3.) Si quis episcopus, aut presbyter, praeter ordinationem Domini alia quaedam in sacrificio offerat, super altare, id est, aut mel, aut lac, aut pro vino siceram, aut confecta quaedam, aut volatilia, aut animalia aliqua, aut legumina, contra constitutionem Domini faciens, deponatur.

CAP. IX.-- Ut presbyteri vas mundum habeant, ubi corpus Domini cum diligentia recondatur.

(Ex concil. Turonen., capite 4.) Ut omnis presbyter habeat pixidem, aut vas tanto sacramento dignum, ubi corpus Dominicum diligenter recondatur, ad viaticum recedentibus a saeculo. Quae tantum sacra oblatio intincta debet esse in sanguine Christi, ut veraciter presbyter possit dicere infirmo, corpus et sanguis Domini proficiat tibi, etc. Semperque sit super altare obserata propter mures et nefarios homines, et de septimo in septimum diem semper mutetur, id est, illa a presbytero sumatur, et alia, quae eodem die consecrata est, in locum ejus subrogetur, ne forte diutius reservata, mucida, quod absit, fiat.

CAP. X.-- Ut presbyter Eucharistiam in promptu habeat.

(Ex concil. Wormac., cap. 5.) Ut presbyter semper Eucharistiam habeat paratam, ut quando quis infirmatus fuerit, aut parvulus infirmus fuerit statim eum communicet, ne sine communione moriatur.

CAP. XI.-- Tot oblationes quot populo sufficiant offerendas, relictas in crastinum non reservandas.

(Ex epist. Clementis pa., c. 28.) Certe tanta in altari holocausta offerentur quanta populo sufficere debeant: quod si remanserit in crastinum non reserventur, sed cum timore et tremore clericorum diligentia consumantur. Qui autem residua corporis Domini, quae in sacrario relicta sunt consumunt, non statim ad communes sumendos cibos conveniant, nec putent sanctae portioni commiscere cibum qui per aqualiculos digestus in secessum emittitur. Si igitur mane Dominica porrigitur, usque ad sextam jejunent ministri qui eam consumpserint. Et si tertia vel quarta hora acceperint, jejunent usque ad vesperam. Sic secreta sanctificatione, aeterna custodienda sunt sacramenta.

CAP. XII.-- Oblationes de sabbato in sabbatum innovandas.

(Ex concilio Aurel., capite 4.) Illud etiam annectendum videtur, ut oblationes quae in altari offeruntur, de sabbato in sabbatum semper innoventur: quia panes propositionis qui super mensam Domini ponebantur, a sabbato in sabbatum semper mutabantur, ne diu servati mucidi fiant, et, ut quidam saeviunt, igne concrement. Quod si aliquis diabolo instigante hoc facere praesumpserit, anathema sit.

CAP. XIII.-- Ut praesente et praecipiente presbytero, diaconus populum communicet.

(Ex concilio Carthag., capite 38.) Ut diaconus praesente presbytero Eucharistiam corporis Christi populo, si necessitas cogit, jussus eroget.

CAP. XIV.-- Quod magna discretio esse debeat de perceptione corporis et sanguinis Dominici.

(Ex epist. Clementis pa., capite 32.) In perceptione corporis et sanguinis Dominici magna discretio adhibenda est. Cavendum est enim ne si nimium in longum differatur ad perniciem animae pertineat, dicente Domino: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Si vero indiscrete accipiatur, timendum est illud quod ait Apostolus: Qui manducat et bibit corpus et sanguinem Domini indigne, judicium sibi manducat et bibit. Juxta ejusdem apostoli vocem, probare se debet homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat, ut videlicet abstinens aliquot diebus ab operibus carnis, et purificans corpus animamque suam praeparet se ad percipiendum tantum sacramentum exemplo David, qui, nisi confessus fuerit se abstinuisse ab opere conjugali, ab heri et nudius tertius, nequaquam panes propositionis a sacerdote accepisset.

CAP. XV.-- De quotidana perceptione Eucharistiae.

( Ex dictis August. ) Quotidie Eucharistiae communionem percipere, nec laudo, nec vitupero: Omnibus tamen Dominicis diebus communicandum hortor. Si tamen metus in affectu peccandi est, gravari magis dico Eucharistiae perceptione quam purificari. Et ideo quamvis quis peccato mordeatur peccandi non habeat de caetero voluntatem, et communicaturus satis faciat lacrymis et orationibus, et confidens de Domini miseratione, accedat ad Eucharistiam intrepidus et securus. Sed hoc de illo dico quem mortalia peccata non gravant.

CAP. XVI.-- De eadem re.

( Ex dictis ejusdem ad Januarium. ) Dixerit quispiam, non quotidie accipiendam Eucharistiam, alius affirmet quotidie. Faciat unusquisque quod secundum fidem suam pie credit esse faciendum. Neque enim litigaverunt inter se, aut quisquam eorum se alteri praeposuit, Zachaeus et ille centurio; quum alter eorum gaudens in domo sua susceperit Dominum, alter dixerit: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: ambo Salvatorem honorificantes, quamvis non uno modo: ambo peccatis miseri, ambo misericordiam consequuti. Ad hoc valet, quod magna secundum propriam voluntatem in ore cujusque sapiebat.

CAP. XVII.-- Laici ter minimum in anno communicent.

(Ex epist. Fabii pa., capite 4.) Ut si non frequentius, vel ter laici homines communicent in anno, nisi forte quis majoribus quibuslibet criminibus impediatur, id est, in Pascha et Pentecoste, et Natali Domini.

CAP. XVIII.-- An Eucharistiam qui semper peccat, semper accipere debeat.

( Ex dictis Cyprian. et aliorum sanctorum Patrum. ) Sanctus Cyprianus dixit: Eucharistia quotidie ad cibum salutis accipitur. Sanctus Ambrosius dixit: Si quotiescumque effunditur sanguis Christi in remissionem peccatorum effunditur, debeo semper accipere, qui semper pecco, debeo semper habere medicinam. S. Hilarius episcopus dixit: Si tanta non sunt peccata ut excommunicetur quis, non se debet a medicina corporis Domini separare. Unde timendum est, ne diu abstractus a Christi corpore, alienus remaneat a salute. Nam manifestum est eos vivere, qui corpus ejus attingunt, ipso Domino dicente: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Qui enim jam peccare quievit communicare non desinat.

CAP. XIX.-- Quod singulis diebus Dominicis in Quadragesima fideles communicandi sint.

(Ex dictis Silverii pap., capite 3.) Singulis diebus Dominicis in Quadragesima, praeter hos qui excommunicati sunt, et praeter illos qui in publica poenitentia sunt, sacramenta corporis et sanguinis Christi sumenda sunt: et in coena Domini, in vigilia Paschae, et in die Resurrectionis Domini, et Pentecostes, et in Natali Domini, penitus ab omnibus communicandum est.

CAP. XX.-- Ut in coena Domini Eucharistiae perceptio non negligatur.

(Ex decr. Sotheris pap., cap. 5.) In coena Domini a quibusdam perceptio Eucharistiae negligitur. Quae quoniam in eadem die ab omnibus fidelibus, exceptis his quibus pro gravibus criminibus inhibitum est, percipienda sit, ecclesiasticus usus demonstrat, cum etiam poenitentes eadem die ad percipienda corporis et sanguinis Dominici sacramenta, reconcilientur.

CAP. XXI.-- De histrionibus et magis, si communionem cum caeteris fidelibus accipere debeant.

( Ex epist. sancti Cyprian. episc. ad Eucratium. ) Cyprianus Eucratio confratri salutem. Pro dilectione tua et reverentia ut ad consulendum me existimasti frater charissime, quid mihi videatur de histrione et mago illo, qui apud vos constitutus, adhuc in artis suae dedecore perseverat, et magister et doctor erudiendorum, imo perdendorum puerorum id quod male didicit, caeteris quoque insinuat, an tali sacra communione cum caeteris Christianis debeat dari, aut nobiscum communicare: puto nec majestati divinae, nec Evangelicae disciplinae congruere, ut pudor et honor Ecclesiae, tam turpi et infami contagione foedetur.

CAP. XXII.-- Quandiu unusquisque ante sacram communionem ab uxore se abstinere debeat.

(Ex concil. Elibertan., cap. 3.) Omnis homo ante sacram communionem a propria uxore abstinere debet tres, aut quinque, aut septem dies.

CAP. XXIII.-- Quod inter catholicos non connumeretur, qui in istis tribus temporibus, Pascha, Pentecoste, Natali Domini, non communicat.

( Ex canone Agathen. ) Saeculares vero, qui in Natali Domini Pascha, et in Pentecoste non communicaverint, catholici non credantur, nec inter catholicos habeantur.

CAP. XXIV.-- Ut oblatio altaris singulis Dominicis diebus fiat.

(Ex decr. Fabii papae, cap. 5.) Decernimus ut in Dominicis omnibus diebus altaris oblatio, ab omnibus viris, vel mulieribus fiat, tam panis quam vini, ut per has immolationes a peccatorum suorum fascibus liberentur.

CAP. XXV.-- De eadem re.

(Ex decr. ejusdem, cap. 10.) Oblationem quoque et pacem in Ecclesia facere jugiter admoneatur populus Christianus: quia ipsa oblatio sibi et suis magnum remedium est animarum, et in ipsa pace vera unanimitas et concordia demonstratur.

CAP. XXVI.-- De diaconibus quod presbyteris communionem dare non debeant.

(Ex Nicaeno concilio, cap. 18.) Pervenit ad magnum, sanctumque concilium, quod in quibusdam locis et civitatibus presbyteris gratiam sacrae communionis diaconi porrigant, quod nec regula, nec consuetudo tradidit, ut ab his qui potestatem non habent offerendi, illi qui offerunt Christi corpus accipiant. Necnon et illud innotuit, quod quidam diaconi ante episcopos sacra oblata contingant. Haec igitur omnia resecentur, et in sua diaconi mensura permaneant, scientes quod episcoporum quidem ministri sint, inferiores autem presbyteris habeantur. Per orbem ergo post presbyteros gratiam sacrae communionis accipiant, aut episcopo eis, aut presbytero porrigente. Sed nec sedere in medio presbyterorum diaconis liceat: quia si hoc fiat, praeter regulam et ordinem probatur existere. Si quis autem etiam post has definitiones obedire noluerit, a ministerio cessare debebit.

CAP. XXVII.-- De eulogiis populo a presbyteris dandis.

(Ex decr. Pii papae, cap. 4.) Ut de oblationibus quae offeruntur a populo, et consecrationi supersunt, vel de panibus quos offerunt fideles ad Ecclesiam, vel certe de suis presbyter convenienter partes incisas habeat in vase nitido, ut post Missarum solemnia, qui communicare non fuerunt parati, eulogias omni die Dominico, et in diebus festis inde accipiant, et illa, unde eulogias presbyter daturus est, ante in haec verba benedicat.

CAP. XXVIII.-- Oratio simplex eulogiae.

Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, benedicere digneris hunc panem tua sancta et spiritali benedictione, ut sit omnibus salus mentis et corporis, atque contra omnes morbos et universas inimicorum insidias tutamen. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum panem vitae, qui de coelo descendit, et dat vitam et salutem mundo, et tecum vivit et regnat. Per, etc.

CAP. XXIX.-- De pane qui offerendus est.

(Ex decr. Anitii papae, cap. 3.) Panes quos Deo in sacrificium offertis, aut a vobismetipsis, aut a vestris pueris coram vobis nitide ac studiose fiant, et diligenter observetur, ut panis, et vinum, et aqua, sine quibus Missae nequeunt celebrari, mundissime atque studiose tractentur, et nihil in eis vile, nihil non probatum inveniatur, juxta illud quod ait Scriptura: Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite.

CAP. XXX.-- De presbyteris qui corpus Dominicum ad deferendum infirmis mulierculis tradunt.

(Ex concil. Remensi, cap. 2.) Pervenit ad notitiam nostram, quod quidam presbyteri in tantum parvipendant divina mysteria, ut laico, aut feminae sacrum corpus Domini tradant ad deferendum infirmis, et quibus prohibetur, ne sacrarium ingrediantur, nec ad altare appropinquent, illis sancta sanctorum committuntur. Quod quam sit horribile, quam detestabile omnium religiosorum animadvertit prudentia. Igitur interdicit per omnia synodus, ne talis temeraria praesumptio ulterius fiat, sed omnimodis presbyter per semetipsum infirmum communicet. Quod si aliter fecerit, gradus sui periculo subjacebit.

CAP. XXXI.-- Ut defunctis Eucharistia non detur.

(Ex concil. Carthag., cap. 6.) Item placuit, ut corporibus defunctorum Eucharistia non detur. Scriptum est enim: Accipite, et edite. Cadavera autem, nec accipere possunt, nec edere: et nec jam mortuos homines baptizari faciat presbyterorum ignavia.

CAP. XXXII.-- Ut oblationes in majoribus festis ab omnibus aequanimiter fiant.

(Ex concil. Matiscen. cap. 50.) In synodo Matiscensi decretum est, ut in omnibus diebus Dominicis, aliisque festivitatibus oblatio ab omnibus, qui ad Missam convenerint, utriusque sexus offeratur in Ecclesia, singuli singulas oblationes offerentes. Finita Missa a presbytero oblationes accipiant. Omnis autem qui hanc diffinitionem per inobedientiam evacuare praesumpserit, anathemate percellatur.

CAP. XXXIII.-- Quod ministris altaris supra altare solis communicare liceat.

(Ex concil. Laodicen. cap. 19.) Solis autem ministris sacro ordini deditis ad altare accedere, et communicare liceat.

CAP. XXXIV.-- Ut nullus infra presbyterum ordinatus, rem a presbytero consecratam alteri porrigat.

(Ex decr. Silvestr. papae. cap. 7.) Nullus acolythorum, vel subdiaconorum rem consecratam a presbytero jam aliis porrigat: quia aliud est minister, aliud adsistens, nisi tantum supportet, quod ei sacerdos imposuerit, ore suo benedictum.

CAP. XXXV.-- De illis qui post aliquam degustationem sacrificium acceperint.

(Ex decr. Eutychii papae, capite 2.) Qui acceperit sacrificium post cibum, aut post aliquam parvissimam refectionem, nisi pro viatico, pueri tres dies, majores septem, clerici viginti dies poeniteant.

CAP. XXXVI.-- Ut presbyter illiteratus Missam celebrare non debeat.

(Ex decr. Fabiani papae, capite 10.) Sacrificium non est accipiendum de manu sacerdotis, qui orationes, vel lectiones, et reliquas observationes in Missa, secundum ritum implere non postte.

CAP. XXXVII.-- Pro unius oblatione alterius non spernendam.

(Eugenii papae, capite 17.) Presbyter pro unius oblatione, alterius non spernat.

CAP. XXXVIII.-- Ut dissidentium fratrum oblationes non recipiantur.

(Ex concilio Africano, capite 93.) Oblationes dissidentium fratrum, neque in sacrario, neque in gazophylacio recipiantur.

CAP. XXXIX.-- Ut refutanda sint eorum dona, qui pauperes opprimunt.

(Ex eodem, capite 94.) Eorum, qui pauperes opprimunt, dona a sacerdotibus refutanda.

CAP. XL.-- De presbyteris immolantibus.

(Ex concilio Ancyrano, capite 1.) Presbyteros immolantes, et iterum luctamen adeuntes, si hoc non per illusionem aliquam sed ex veritate fecerunt, nec ante parentes et affectantes, atque suadentes, ut aestimarent quidem tormentis aptari, sed his visu tantum et habitu subjici, hos placuit honorem quidem propriae sedis retinere: offerre autem, aut alloqui populum, aut omnino sacerdotalibus fungi officiis non licere.

CAP. XLI.-- De eadem re.

(Ex eodem, cap. 12.) Diaconi similiter, qui immolaverunt, honorem quidem habeant, cessent vero ab omni sacro mysterio, sive a pane, sive a calice offerendo, vel praedicando. Quod si quidam episcoporum conscii sunt laboris eorum, et humilitatis, et mansuetudinis, et voluerint eis aliquid amplius tribuere, vel adimere, penes ipsos erit potestas.

CAP. XLII.-- De presbyteris, quibus solet dormiendo saepe semen effluere.

( Interrogatio August. Anglorum apostoli. ) Si post illusionem, quae per somnium solet accidere, vel corpus Domini quilibet accipere valeat, vel si sacerdos sit, sacra mysteria celebrare.

CAP. XLIII.-- De eadem re.

( Responsio Gregor. ) Etquidem hunc Testamentum veteris legis, sicut in superiori capitulo jam diximus, pollutum dicit, nisi lotum aqua ei usque ad vesperum intrare Ecclesiam non conceditur. Quod tamen aliter populus spiritalis intelligens, sub eodem intellectu accipiet, quo praefati sumus quia quasi per somnium illuditur, qui tentatus immundicia veris imaginibus in cogitatione inquinatur. Sed lavandus est aqua, ut culpas cogitationis lacrymis abluat, et nisi prius ignis tentationis recesserit, reum se quasi usque ad vesperum cognoscat. Sed est in eadem illusione necessaria valde discretio, quae subtiliter pensari debeat, ex qua re accidat menti dormientis. Nam aliquando ex crapula, aliquando ex naturae superfluitate, vel infirmitate, aliquando ex cogitatione contingit. Et quidem quum ex naturae superfluitate, vel infirmitate evenerit, omnimodo haec illusio non est timenda: quia hanc animus nesciens pertulisse magis dolendus est quam fecisse. Quum vero ultra modum appetitus gulae in sumendis alimentis rapitur, atque idcirco humorum receptacula gravantur, habet exinde animus aliquem reatum, non tamen usque ad prohibitionem percipiendi corporis Christi vel missarum solemnia celebrandi, quum fortasse, aut festus dies exigit, aut exhiberi mysterium pro eo quod sacerdos alius in loco deest, ipsa necessitas compellit, mutatis vestibus cantet. Nam si adsunt alii, qui implere mysterium valeant, illusio per crapulam facta a perceptione sacri mysterii prohibere non debet, sed ab immolatione sacri mysterii abstinere, ut arbitror, humiliter debet, si tamen dormientis mentem turpi imaginatione non concusserit. Nam sunt quibus ita plerumque illusio nascitur, ut eorum animus, etiam in somno corporis positus, turpibus imaginationibus non foedetur. Qua in re unum ibi ostenditur, ipsa mens rea non tamen sit, vel suo judicio libera: quum se et dormienti corpore nihil meminit vidisse, tamen in vigiliis corporeis meminit in ingluviem cecidisse. Sin vero ex turpi cogitatione vigilantis oritur illusio dormientis, patet animo reatus suus. Videt enim a qua radice inquinatio illa processerit: quia quod cogitavit sciens, hoc pertulit nesciens. Propter talem pollutionem, a sacro mysterio eo die abstinere oportet. Sed pensandum est, ipsa cogitatio utrum in suggestione, hac in delectatione, vel, quod majus est, in peccati consensu ceciderit. Tribus enim modis impletur omne peccatum, videlicet, suggestione, delectatione, consensu. Suggestio quippe fit per diabolum, delectatio per carnem, consensus per spiritum: quia et primam culpam serpens suggessit, Eva, velut caro, delectata est Adam, vero velut spiritus consensit. Et necessaria est magna discretio inter suggestionem atque delectationem, inter delectationem atque consensum, judicem sui praesidere animum. Quum enim malignus spiritus peccatum suggerit in mente, si nulla peccati delectatio sequatur, peccatum omnino perpetratum non est. Quum vero delectari caro coeperit, tunc peccatum incipit nasci, si autem etiam ad consensum ex deliberatione consentit, tunc peccatum cognoscitur perfici. In suggestione igitur peccati, si mens est in delectatione, fit nutrimentum, in consensu perfectio. Et saepe contingit, ut hoc quod malignus spiritus seminat in cogitatione, caro in delectationem trahat, nec tamen animus eidem delectationi consentiat: et cum caro delectari sine animo nequeat, ipse tamen animus carnis voluptatibus reluctans, in delectatione carnali aliquo modo ligatur invitus, ut ei ex ratione contradicat; ne consentiat, et tamen delectatione ligatus sit, sed ligatum se vehementer ingemiscat. Unde et ille coelitus exercitatus praecipuus miles gemebat, dicens: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Si autem captivus erat minime pugnabat. Quapropter et captivus erat, et pugnabat: igitur legi mentis ejus lex, quae in membris est, repugnabat. Si autem pugnabat, captivus non erat. Itaque est homo, ut ita dixerim, captivus et liber. Liber ex justitia, captivus ex delectatione quam portat invitus.

CAP. XLIV.-- De presbyteris villanis si in civitate offerre audeant.

(Ex concil. Neocaes., cap. 13.) Presbyteri ruris in ecclesia civitatis episcopo praesente, vel presbyteris urbis ipsius, offerre non possunt, nec panem sanctificatum dare, calicemque porrigere. Si vero absentes hi fuerint, et ad dandam orationem vocentur, soli dare debebunt

CAP. XLV.-- De eadem re.

(Ex decr. Sotheris papae, cap. 13.) Presbyteri qui conreligionales non sunt, in ecclesiis, praesentibus episcopis vel presbyteris civitatis, offerre non poterunt, nec panem dare, in oratione autem calicem dabunt. Quod si absentes sunt civitatis sacerdotes, et fuerint invitati in orationem, soli possunt dare.

CAP. XLVI.-- De illis qui per ebrietatem eucharistiam evomuerint.

( Ex Poenitentiali Bedae. ) Si quis per ebrietatem vel voracitatem eucharistiam evomuerit, XL dies poeniteat: clerici, vel monachi, seu diaconi, XL dies poeniteant, presbyteri, LXX dies, episcopi XC. Si pro infirmitatis causa evomuerit, VII dies poeniteat.

CAP. XLVII.-- De hoc, si aliquid de calice sacri sanguinis stillaverit.

(Ex decr. Pii papae, cap. 3.) Si vero per negligentiam de calice aliquid stillaverit in terram, linguabitur, tabula radetur. Si non fuerit tabula, ut non conculcetur, locus corradetur, et in igne consumetur, et cinis intra altare recondetur, et sacerdos quadraginta dies poeniteat. Si super altare stillaverit calix, sorbeat minister stillam, et tres dies poeniteat. Si per linteum altaris ad aliud stilla pervenerit, quatuor dies poeniteat. Si usque tertium, novem dies. Si usque quartum, quindecim dies: et linteamina quae tetigerunt stillam tribus minister abluat vicibus, calice subterposito, et aqua ablutionis sumatur, et juxta altare recondatur.

CAP. XLVIII.-- De illo qui evomit sacrificium, et a canibus consumitur.

( Ex Poenitentiali Theod. ) Qui evomuerit sacrificium et a canibus consumitur, annum unum poeniteat: sin autem, quadraginta dies poeniteat. Si in die quando communicaverit sacrificium evomuerit, si ante mediam noctem, tres superpositiones faciat. Si post mediam noctem, duas. Si post matutinas, unam.

CAP. XLIX.-- De eadem re.

( Ex Poenitentiali Romano. ) Si vero sacrificium evomuerit, quadraginta dies poeniteat. Si infirmitatis causa, septem dies: si in ignem projicit, centum psalmos cantet: si vero canes lambuerint talem vomitum, centum dies qui evomit, poeniteat.

CAP. L.-- De eucharistia inveterata.

(Ex concil. Aurelian., cap. 5.) Omne sacrificium sordida vetustate perditum, igne comburendum est, et cinis juxta altare sepeliendus.

CAP. LI.-- De illis qui non bene custodierint corpus et sanguinem Domini.

(Ex eodem, cap. 6.) Qui non bene custodierit sacrificium, et mus, vel aliquod aliud animal comederit illud, quadraginta dies poeniteat. Qui autem perdiderit illud in ecclesia, aut pars ejus ceciderit, et non inventa fuerit, XX dies poeniteat. Perfundens aliquid super altare de calice quando offertur, VI dies poeniteat, aut si abundantius, VII dies poeniteat. Qui autem perfundit calicem dum solemnitas missae celebratur, XL dies poeniteat. Si vero celebrata missa presbyter neglexerit accipere sacrificium, similiter XL dies poeniteat, et qui acceperit sacrificium pollutus nocturno tempore, VII dies. Diaconus obliviscens oblationem offerre donec offeratur linteamen, quando recitantur nomina pausantium, similiter poeniteat. Qui negligentiam erga sacrificium fecerit, ut vermibus consumptum ad nihilum devenerit, III quadragesimas cum pane et aqua poeniteat. Si integrum inventum fuerit, in eo vermis comburatur, et cinis sub altari condatur, et qui neglexerit, quaternis diebus suam negligentiam solvat. Si cum amissione saporis decoloratur sacrificium, XX dies expleantur jejunio, conglutinatum vero, VII dies qui mersit, poeniteat.

CAP. LII.-- De eadem re.

( Ex Poenitentiali Romano. ) Si ceciderit sacrificium de manibus offerentis terratenus ut non inveniatur, omne quodcunque inventum fuerit in loco in quo ceciderit comburetur, et cinis ut supra, abscondatur, et cui acciderit medium annum poeniteat. Si vero sacrificium inventum fuerit, locus scopis mundetur, et stramen ut supra, ignetur, et cinis ut supra, recondatur et sacerdos XX dies poeniteat.

CAP. LIII.-- De muliere quae pepererit, ut communicet si voluerit

( Ex concil. Carthag. ) Mulier enixa, si vult, communionem percipiat.

FINIS LIBRI QUINTI.

LIBER SEXTUS. INDEX CAPITULORUM 11. De presbytero interfecto ad quem ejus compositio CAP. 1. Si quis spontanea voluntate homicidium perpetraverit, juxta decreta Melchiadis papae, et Triburiensis concilii statuta, talem poenitentiam accipere debet. 2. Quid in primo anno observare debeat. 3. Quid in secundo et tertio anno observare debeat. 4. Quid in reliquis quatuor annis observare debeat. 5. De homicidiis et calumniis episcoporum, et reliquorum ordinum. 6. De eadem re. 7. De eadem re. 8. De interfectoribus sacerdotum. 9. De presbyteris depositis, et sic occisis. 10. De presbyteris qui sine orario occidentur. pertineat. 12. De illis qui per insidias homicidium perpetraverint. 13. Item de homicidio sponte commisso. 14. De eadem re. 15. De homicidio non sponte commisso. 16. De eadem re. 17. De illo qui domino suo praecipiente homicidium fecerit. 18. De illo qui servum suum interfecerit. 19. De femina quae furore zeli accensa ancillam suam verberaverit, et sic perierit. 20. De eadem re. 21. De illis qui in opere necessario casu homicidium perpetraverint. 22. De eadem re. 23. De illis qui in publico bello homicidia committunt. 24. De illis qui de homicidio sunt infamati, si negaverint. 25. De insano si homicidium perpetraverit. 26. De illis qui veneficio homicidia committunt. 27. De illo per cujus delationem aliquis interfectus fuerit. 28. Quod tria genera sint homicidarum. 29. Quod homicidae ab ecclesiastica communione sint submovendi. 30. De eamdem re. 31. De illis quorum consilio homicidia fiunt. 32. De illis qui pro vindicta parentum homicidia committunt. 33. De illo qui propter cupiditatem Judaeum interfecerit. 34. De parricidis et fratricidis. 35. De eadem re. 36. De illis qui infantes suos non sponte interficiunt. 47. Si quis clericus homicidium fecerit, ab ordine 37. De illo qui uxorem legitimam sine judicio interfecerit. 38. De eadem re. 39. De eadem re. 40. De eadem re. 41. De uxore mariti mortem conciliante. 42. De hoc, si plures unum impugnaverint. 43. De vindicta non prohibenda. 44. De illis qui post baptismum capitalem protulerint sententiam. 45. De illis qui in confractione idolorum occisi fuerint. 46. De eo qui matrem suam occiderit, qualiter poenitere debeat. cessare debebit. 48. De eo, si quis in hostem contra paganos dimicans, interficit captivos Christianos. 49. De eo qui Christianum mancipium seduxerit, et sic vendiderit.

Indicis capitulorum finis.

LIBER SEXTUS DE HOMICIDIIS. ARGUMENTUM LIBRI.

Liber hic de Homicidiis sponte et non sponte commissis, de parricidiis, de fratricidiis, de illis qui uxores legitimas, et seniores suos interficiunt, et de caede ecclesiasticorum tractat, quaeque singulis hisce homicidii generibus sit poenitentia injungenda, ostendit.

CAP. 1. Si quis spontanea voluntate homicidium perpetraverit juxta decreta Melchiadis papae, et Triburiensis concilii statuta, talem poenitentiam accipere deest.

(Ex concilio Triburi., capite 4.) In primis, ut licentiam non habeat Ecclesiam intrandi, illos proximos XL dies nudis pedibus incedat, et nullo vehiculo utatur. In laneis vestibus sit absque femoralibus, arma non ferat, et nihil sumat in his quadraginta diebus nisi tantum panem, et salem, et puram bibat aquam. Et nullam communionem cum caeteris Christianis, neque cum alio poenitente habeat in cibo et potu, antequam quadraginta dies adimpleantur. Et ex cibo quem sumit, nullus alius manducet. Considerata vero personae qualitate, vel infirmitate, de pomis, vel oleribus seu leguminibus, prout visum fuerit, aliquid pro misericordia indulgeatur, maxime si quis coactus et non sponte homicidium fecerit, et ei omnimodis ex canonica auctoritate interdicatur, ut in his diebus cum nulla femina misceatur, nec ad propriam uxorem accedat, nec cum aliquo homine dormiat. Juxta Ecclesiam sit, ante cujus januas peccata sua defleat diebus et noctibus, et non de loco ad locum pergat, sed in uno loco his quadraginta diebus sit. Et si forte habuerit insidiatores vitae suae, interim differatur ei poenitentia, donec ab episcopo pax ei ab inimicis concedatur, et si in infirmitate detentus fuerit, ita ut non possit digne poenitere, differatur poenitentia donec sanitati restituatur. Si autem longa aegritudine detentus fuerit ad sententiam episcopi pertinebit quomodo reum et infirmum sanare disponat. Completis XL, diebus aqua lotus vestimenta et calciamenta, accipiat, et capillum incidat.

CAP. 2.-- Quid in primo anno observare debeat.

(Ex eodem, capite 5.) In primo anno post quadraginta dies, totum illum annum a vino, medone et mellita cervisia, a carne, et caseo, et pinguibus piscibus abstineat, nisi festis diebus qui in illo episcopio a cuncto populo celebrantur. Et nisi forte in magno itinere, vel in hoste, vel diu ad Dominicam curtem, vel infirmitate detentus sit, tunc liceat uno denario, vel precio unius denarii, aut tres pauperes pascendo, tertiam feriam, quintam feriam, et sabbatum redimere, ita duntaxat, ut una re de tribus utatur. Postquam domum venerit, aut sanitati fuerit restitutus, nullam licentiam habeat redimendi. Completo anni circulo in Ecclesiam introducatur, et pacis osculum ei concedatur.

CAP. 3.-- Quid in secundo et tertio anno observare debeat.

(Ex eodem, capite 6.) In secundo et tertio anno similiter jejunet nisi quod tertiam feriam, quintam et sabbatum, potestatem habeat redimendi praetaxato pretio ubicunque est. Caetera diligenter omnia observet ut in primo anno.

CAP. 4.-- Quid in reliquis quatuor annis observare debeat.

(Ex eodem, capite 7.) Quatuor anni deinde restant per quos singulos jejunet tres Quadragesimas. Unam ante Pascha cum caeteris Christianis, abstinendo de vino, medone, mellita cervisia, carne, et sagimine, et ovis, et pinguibus piscibus. Alteram, ante nativitatem sancti Joannis. Si aliquid remanet de quadraginta diebus, post Missam sancti Joannis impleat. Tertiam, ante Natalem Domini jejunet, ut supradictum est. Et in quatuor supradictis annis, tertia, quinta feria, et sabbato, utatur quicquid vult, et secundam, et quartam feriam redimere potest pretio jam supradicto, sextam feriam omnimodis observet in pane et aqua, et nequaquam redimat. His expletis, sacram communionem accipiat.

CAP. 5.-- De homicidiis, et calumniis episcoporum, et reliquorum ordinum.

(Ex concil. apud Theodonis villam habito, capite 3.) In concilio apud Theodonis villam, ubi interfuerunt XXXII episcopi, Histolphus Moguntiensis archiepiscopus cum suis suffraganeis, Hetti Treverensis archiepiscopus cum suis suffraganeis, Ebo Remensis archiepiscopus cum suis suffraganeis, cum nuntiis reliquorum episcoporum Galliae et Germaniae, ob nimiam praesumptionem quorum dam tyrannorum in sacerdotes Domini debacchantium, et propter factum quod in Wasconia noviter acciderat de episcopo Joanne, inhoneste et inaudite mordridato decretum est, ut communi consensu et humili devotione supplicarentur auribus principis, si suae pietati complaceret, ut calumnia in Christi sacerdotes peracta, juxta synodalica determinaretur pleniter statuta, hoc idem episcoporum judicio placeret, si ex toto secundum potestatem eorum posset definiri, id est, ut canonica ferirentur sententia, hi videlicet, qui timorem Domini postponentes, in ministros suos grassare praesumerent. Quod si vero pietati ejus complaceret, juxta capitula regum praecedentium, ubi eorum provisio misericorditer in offensis pecuniae quantitatem interposuit, pro consolatione sanctae Ecclesiae, ut praefatae res per pecuniam ab imperatoribus sacerdotibus ad defensionem concessam, et per poenitentiam determinarentur episcoporum judicio, si pietas illius collaudare voluerit, sic definiri eis complaceret. Si quis subdiaconum calumniatus fuerit, vulneraverit, vel debilitaverit, et convaluerit, quinque quadragesimas sine subditis annis poeniteat, et trecentos solidos cum sua compositione, et episcopalibus bannis episcopo componat. Si autem mortuus fuerit, singulas supradictas Quadragesimas cum sequentibus annis poeniteat, et CCCC solidos, cum tripla sui compositione, et episcopalibus bannis triplicibus episcopo componat. Si diaconum calumniatus fuerit, et convaluerit, sex Quadragesimas sine subditis annis poeniteat, et CCCC solidos cum compositione sua et episcopalibus bannis episcopo componat. Si autem mortuus fuerit, singulas supra dictas sex Quadragesimas cum sequentibus annis poeniteat, et DC solidos cum triplici sua compositione, et episcopalibus bannis triplicibus episcopo componat. Si quis presbyterum calumniatus fuerit, et spassaverit, sex Quadragesimas sine subditis annis poeniteat, et DC solidos cum triplici sua compositione, et episcopalibus bannis triplicibus episcopo componat. Si autem mortuus fuerit, duodecim annorum poenitentia secundum canones ei imponatur, et DCCCC solidos cum triplici compositione sua, et episcopalibus bannis triplicibus componat. Si quis episcopo insidias posuerit, comprehenderit, vel in aliquo dehonestaverit, decem Quadragesimas cum subditis annis poeniteat, et presbyteri occisi triplicem compositionem componat. Si autem casu et non sponte occiditur, cum comprovincialium episcoporum consilio homicida poeniteat. Si quis autem sponte eum occiderit, carnem non comedat, vinum non bibat cunctis diebus vitae suae, cingulum militare deponat, absque spe conjugii in perpetuum maneat. Aistolphus Moguntiensis archiepiscopus dixit: Si principibus placuerit, aliisque suis fidelibus, rogemus ut collaudetur et subscribatur. Et collaudatum est, et subscriptum est, tam a principe, quam a caeteris omnibus.

CAP. 6.-- De eadem re.

(Ex concilio Triburiensi, capite 1. Capitulum ecclesiast. apud Triburiam a Carolo et primis Galliae et Germaniae collaudatum et subscriptum.) Placuit nobis et fidelibus nostris, ut sicut ab episcopis et reliquis sacerdotibus ac Dei servis, alio anno apud Theodonis villam admoniti fuimus et rogati, ut episcopi et eorum ministri quos Deus suo non humano judicio reservavit, juxta sanctorum canonum, sanctorumque patrum, ac capitularium praecedentium regum coram positorum statuta, et Dei sacerdotes, eorumque cooperatores, quorum intercessionibus supplicationibus sancta Dei Ecclesia constare videtur, intacti permaneant. Constituimus, ut si quis subdiaconum calumniatus fuerit, et convaluerit, poenitentia canonica poeniteat, et CCC solidos episcopo componat. Et si mortuus fuerit, juxta id quod canones praecipiunt poeniteat, et CCCC solidos episcopo componat. Si diaconum quis calumniatus fuerit, et convaluerit, poeniteat secundum canones, et CCCC solidos episcopo componat. Si non convaluerit, juxta praecepta synodalica poeniteat, et DC solidos episcopo componat. Si presbyterum quis male tractaverit, et spassaverit, secundum ejus episcopi sententiam poeniteat, et DCCCC solidos episcopo componat. Si autem mortuus fuerit, ut synodus dijudicaverit, poeniteat, et mille CC solidos episcopo componat. Et si quis episcopo insidias posuerit, comprehenderit, vel in aliquo dehonestaverit, poeniteat secundum canonum statuta, et presbyteri non occisi triplicem compositionem, cum instilis quae in superiori capitulo scriptae, et confirmatae esse videntur, componat. Si quis per industriam episcopum occiderit, juxta id quod apud Theodonis villam a XXXII episcopis decretum est, et quod ibi a nobis et a primatibus totius Germaniae, et Galliae, benigna collaudatione collaudatum est, et subscriptum est, poeniteat, et pecuniam a nobis concessam Ecclesiae viduatae persolvat. Et hoc de nostro adjecimus, ut si quis in his supradictis sanctorum canonum nostrique decreti sanctionibus episcopis, inobediens et contumax extiterit, primum canonica sententia feriatur. Deinde in nostro regno beneficium non habeat, et alodis ejus in bannum mittatur, et si annum unum et diem in nostro banno permanserit ad fiscum nostrum redigatur, et captus in exilium religetur, et ibi tam diu custodiatur et constringatur, donec coactus Deo, et sanctae Ecclesiae satisfaciat, quod prius gratis facere noluerat. Et si omnibus vobis complacuerint dicite. Et tertio ab omnibus conclamatum est, placet. Et imperatores, et pene omnes Galliae et Germaniae principes subscripserunt, singuli singulas facientes cruces, et Ecclesiasticus ordo Deo et principibus laudes referentes hymnum, Te Deum laudamus, decantabant, et sic soluta est synodus

CAP. 7.-- De eadem re.

(Ex concilio Mogunt., capite 24.) Qui presbyterum occiderit XII annorum ei poenitentia secundum canones imponatur aut si negaverit, si liber est, cum LXXII juret. Si autem servus, super duodecim vomeres ferventes se expurget. Convictus noxae usque ad ultimum vitae tempus militiae cingulo careat, et absque spe conjugii maneat.

CAP. 8.-- De interfectoribus sacerdotum.

(Ex concilio Wormacien., capite 3.) Qui sacerdotem voluntarie occiderit, carnem non comedat, et vinum non bibat cunctis diebus vitae suae. Jejunet usque ad vesperam, exceptis diebus festis atque dominicis; arma non sumat, equum non ascendat, Ecclesiam per quinque annos non ingrediatur, sed ante fores Ecclesiae stet. Post quinque annos Ecclesiam ingrediatur, nondum vero communicet, sed inter audientes stet. Cum autem fuerit duodecimi anni cursus finitus, communicandi ei licentia concedatur, et equitandi tribuatur remissio. Maneat autem in reliquis observationibus tres dies per hebdomadam, ut perfectius purificari mereatur.

CAP. 9.-- De presbyteris depositis, et sic occisis.

(Ex concil. Turonico., cap. 3.) Nuntiatum est nobis, quod aliqui olim dixerunt se fuisse sacerdotes, et postea degradati pro suis peccatis poenitentiam agendo, suffragia sanctorum per diversa loca transeuntes quaesierunt, trucidati sint. Hujuscemodi interfectoribus omnem ecclesiasticam dignitatem denegamus, donec dignam poenitentiam pro reatu suo secundum judicium episcoporum exsolvant: quia gravius aliis homicidis poenitere debent.

CAP. 10.-- De presbyteris qui sine orario occiduntur.

(Ex concilio Tribur., cui interfuit rex Arnolphus, cap. 26.) Ut presbyteri non vadant, nisi stola vel orario induti. Et si in itinere spoliantur, vel vulnerantur, aut occiduntur, non stola vestiti, simplici emendatione sua solvantur. Si autem cum stola, triplici.

CAP. 11.-- De presbytero interfecto, ad quem ejus compositio pertineat.

(Ex eodem, cap. 5.) Presbyteri interfecti composito episcopo ad cujus parochiam pertinebat, solvatur, ita videlicet, ut medietatem Wirigeldi ejus episcopus utilitatibus Ecclesiae cui praefuit, tribuat, et alteram medietatem in eleemosynam ejus juste dispertiat, quia nullus nobis ejus haeres proximior videtur, quam ille qui ipsum Domino sociavit.

CAP. 12.-- De illis qui per insidias homicidium perpetraverit.

(Ex concil. Nanneten., cap. 2.) Si quis voluntarie, et per insidias hominem interfecerit, jugi poenitentiae se submittat. Et si hoc publice actum constat, si laicus est, a communione orationum quinquennio removeatur. Post quinquennium tantum in orationum communionem recipiatur, non autem offerat, non corpus Domini contingat. In quo perdurans quatuordecim annis, tunc ad plenam communionem cum oblationibus recipiatur.

CAP. 13.-- Item de homicidio sponte commisso.

(Ex concil. Ancirano, cap. 21.) Qui voluntarie homicidium fecerint, poenitentiae quidem jugiter submittant se, perfectionem vero circa vitae exitum consequantur.

CAP. 14.-- De eadem re.

(Ex concil. Pariensi., cap. 6.) Si quis homicidium sponte commiserit, et non violento resistens, sed vim faciens, innocentem et simpliciter gradientem interfecerit, usque ad finem vitae suae graviter poeniteat, sic tamen, ut si poenitentiam bene peregerit, in exitu ei communionis viaticum non negetur.

CAP. 15.-- De homicidio non sponte commisso.

(Ex concil. Ancirano, cap. 22.) De homicidiis non sponte commissis prior quidem definitio, post septennem poenitentiam, perfectionem consequi praecipit. Secunda vero quinquennii tempus explere.

CAP. 16.-- De eadem re.

(Ex concil. Nanneten., cap. 2.) Si quis casu non volens, homicidium perpetraverit, quadraginta dies in pane et aqua poeniteat. Quibus peractis, biennio ab oratione fidelium segregetur, non communicet nec offerat, post biennium in communionem orationis suscipiatur: offerat autem, non tamen communicet. Post quinquennium ad plenam communionem recipiatur, abstinentia ciborum in arbitrio sacerdotis maneat.

CAP. 17.-- De illo qui domino suo praecipiente homicidium fecerit.

(Ex eodem, cap. 25.) Si quis liber jubente Domino suo servum ejus occiderit, ut homicidium sponte commissum poeniteat.

CAP. 18.-- De illo qui servum suum interfecerit.

(Ex concil. Agathen., cap. 62) Si quis servum proprium, sine conscientia vel judicio judicis occiderit, ut homicidium sponte commissum lugeat.

CAP. 19.-- De femina quae furore zeli accensa ancillam suam verberaverit et sic perierit.

(Ex concilio Elibertan., capite 5.) Si qua domina furore zeli accensa, flagellis verberaverit ancillam suam, ita ut infra diem tertium animam cruciatu effundat, eo quod incertum sit voluntate, an casu occiderit: si voluntate, post septem annos, si casu, per quinquennii tempora, acta legitima poenitentia, ad communionem placuit admitti. Quod si infra tempora constituta fuerit infirmata, accipiat communionem.

CAP. 20.-- De eadem re.

( Ex decr. Silvester. papae. ) Si quis hominem publice poenitentem interfecerit, ut homicidium sponte commissum dupliciter poeniteat, et nisi in fine non communicet.

CAP. 21.-- De illis qui in opere necessario casu homicidium perpetraverint.

(Ex concilio Wormacien., capite 5.) Saepe contingit ut, dum quis operi necessario insistens arborem incidat, aliquis subtus ipsam veniens deprimatur. Et idcirco, si voluntate vel negligentia incidentis arborem factum est, ut homicida poenitentiae debet omnino submitti. Quod non voto, sed incuria illius, non denique sententia contingit, sed dum ille operi necessario fortassis incumberet iste insperatus occurrit sub arbore, et sub ipsa oppressus est, incisor arboris non tenetur pro homicida.

CAP. 22.-- De eadem re.

(Ex concilio Tribur., capite 17.) Si duo fratres in sylva arbores succiderint, et appropinquante casura unius arboris, frater fratri dixerit cave, et ille fugiens in pressuram arboris inciderit, et mortuus fuerit, vivens frater innocens de sanguine germani dijudicetur.

CAP. 23.-- De illis qui in publico bello homicidia committunt.

(Ex concilio Mogunt., capite 2.) Oportet autem diligentius eos admonere, qui homicidia in bello perpetrata pro nihilo ducunt, excusantes non ideo necesse habere de singulis facere poenitentiam, eo quod jussu principum peractum sit, et Dei judicio ita finitum. Scimus enim, quod Dei judicium semper justum est, et nulla reprehensione dignum. Sed tamen oportet eos considerare, qui hanc necem nefariam cupiunt, utrum se coram oculis Dei, quasi innoxios excusare possint, qui propter avaritiam, quae omnium malorum radix est, et idolorum servituti comparatur, atque propter favorem dominorum suorum temporalium, aeternum Dominum contempserunt, et mandata illius spernentes, non casu, sed per industriam homicidium fecerunt. Nam de his legimus, qui homines non sponte interfecerunt, Deum per legislatorem urbes refugii deputasse, ad quas confugientes salvarentur ab ultore sanguinis proximi sui, et non morerentur. Unde in Deuteronomio scriptum est: Haec erit lex homicidae, cui vita servanda est: Qui percusserit proximum nesciens, et heri, et nudius tertius nullum contra eum habuisse odium comprobatur, sed abiisse simpliciter cum eo in sylvam ad ligna caedenda, et in succisione lignorum securis fugerit de manu, aut ferrum lapsum de manubrio amicum ejus percusserit et occiderit, hic ad unam urbium supradictarum confugiat et vivat, nec proximus ejus, cujus sanguis effusus est, stimulo doloris percutiat animam ejus. De eo vero qui per industriam aliquem occiderit, in Exodo scriptum est: Si quis de industria, et per insidias occiderit proximum, ab altari meo evelles eum, ut moriatur. Et in Deuteronomio: Si quis odio habens proximum suum insidiatus fuerit vitae ejus, et surgens, percusserit eum, et mortuus fuerit, et fugerit ad unam de supradictis urbibus, mittent seniores civitatis illius, et rapient eum de loco refugii, et tradent eum in manus proximi ejus, cujus sanguis effusus est, et moriatur, nec misereberis ejus. Si ergo illum quem Dominus dignum morte esse judicavit reum non esse quis dicit, quomodo contrarius legi Dei non existit, qui hoc quod Deus praecepit, cassum esse contendit? Sed inter haec sciendum est, quod magna distantia est inter legitimum principem, et seditiosum tyrannum: inter eum qui subvertere nititur Christianae pacis tranquillitatem, et illum qui armis contra iniquitatem certat defendere aequitatem.

CAP. 24.-- De illis qui de homicidio sunt infamati, si negaverint.

(Ex concilio Turonen., capite 2.) Ubi manifestari potest quemlibet hominem perpetrasse homicidium secundum canonicam auctoritatem, condignum poenitentiae judicium illi ingeratur. Si autem manifestis indiciis non potest probari eum homicidam esse, nec ipse vult confiteri, omnipotentis Dei judicio cui omnia occulta manifesta sunt, reservetur: ei tamen indicetur publice a presbytero, quod communione ecclesiastica indignus sit, et ea carere debeat, donec perpetratum crimen confiteatur, et per confessionem, et per poenitentiam condignam, ab hoc crimine se absolvere certet.

CAP. 25.-- De insano, si homicidium perpetraverit.

(Ex eodem, capite 7.) Si quis insaniens aliquem occiderit, si ad sanam mentem pervenerit, levior ei poenitentia imponenda est, quam ei qui sana mente tale quid commiserit. Cui quamvis poenitentia sit imponenda, quia infirmitas causa peccati fuisse creditur: tantum tamen lenior, quam ei qui sanus aliquem occiderit, quantum inter sanum et insanum et irrationabile a rationabili constat esse discriminis.

CAP. 26.-- De illis qui veneficio homicidia committunt.

(Ex concilio Eliberit., capite 5.) Si quis vero veneficio interfecerit alterum, eo quod sine idololatria perficere scelus non potuit, nisi in fine impertiendam non esse illi communionem.

CAP. 27.-- De illo per cujus delationem aliquis interfectus fuerit.

(Ex eodem, capite 1) Delator si quis exstiterit fidelis, et per delationem ejus aliquis fidelium fuerit praescriptus vel interfectus, placuit eum non nisi in fine accipere communionem. Si levior causa fuerit, intra quinquennium accipere communionem poterit. Si catechumenus fuerit, post quinquennii tempora admittatur ad baptismum.

CAP. 28.-- Quod tria genera sint homicidarum.

(Ex epistola Clementis papae, capite 16.) Homicidarum vero tria genera esse dicebat, et poenam eorum parilem fore docebat. Sicut enim homicidas interfectores fratrum, ita et detractores eorum, eosque odientes, homicidas esse manifestabat. Quia occidit, qui odit fratrem suum: et qui detrahit, pariter homicida esse monstratur. Omnes enim a carnalibus desideriis quae militant adversus animam abstinere, et bonam eorum conversationem ac innocentem omnibus monstrare rogabat. Ex corde enim cunctos attentius invicem diligere insinuabat. Seniores venerari, et juniores diligere, episcopos sacerdotes suos, ac cunctos reliquos Ecclesiae ministros, atque omnem plebem sibi commissam, verbis et mandatis divinis instruere et armare. Hosque omnes eorum episcopos tota animi virtute diligere, ut oculos suos, qui oculi sunt illorum, eorum praeceptis in omnibus obedire, etiam si ipsi aliter, quod absit, agant quam deceat: memores scilicet illius dominici praecepti: quae dicunt, facite: quae autem faciunt, facere nolite.

CAP. 29.-- Quod homicidae ab ecclesiastica communione sint submovendi.

(Ex concilio Agathen., capite 10.) Itaque censuimus homicidas a communione ecclesiastica submovendos, nisi poenitentiae satisfactione, admissa crimina diluerint.

CAP. 30.-- De eadem re.

(Ex concilio Turonico, capite 7.) Homicidis penitus non communicandum, donec per confessionem poenitentiae ipsorum crimina diluantur.

CAP. 31.-- De illis quorum consilio homicidia fiunt.

( Ex dictis August. ) Periculose se decipiunt, qui existimant eos tantum homicidas esse, qui manibus hominem occidunt, et non potius eos, per quorum consilium, et fraudem, et exhortationem homines extinguuntur. Nam Judaei Dominum nequaquam propriis manibus interfecerunt, sicut scriptum est: Nobis non licet interficere quemquam, sed tamen illis Domini mors imputatur, quia ipsi eum lingua crucifixerunt, dicentes: Crucifige eum. Unde unus Evangelista dicit, Dominum crucifixum esse hora tertia, alius sexta: quia Judaei crucifixerunt eum hora tertia lingua, manibus hora sexta milites. Qui ergo hominem tradit, ille eum interficit, Domino dicente: Majus peccatum habet, qui me tradidit tibi. Unde Psalmista: Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, linguae eorum gladius acutus. Subjiciant ergo se poenitentiae, quorum consilio sanguis funditur, si veniam promereri voluerint.

CAP. 32.-- De illis qui pro vindicta parentum homicidia committunt.

( Ex Poenitentiali Theodor. ) Qui pro vindicta fratris, aut aliorum parentum occiderit hominem, ita poeniteat, ut homicidia sponte commissa, cum ipsa Veritas dicat: Mihi vindictam, et ego retribuam.

CAP. 33.-- De illo qui propter cupiditatem Judaeum interfecerit.

(Ex concilio Mogunt., capite 6.) Qui odii meditatione vel propter cupiditatem Judaeum, vel paganum occiderit, quia imaginem Dei, et spem futurae conversionis extinxerat, XL dies in pane et aqua poeniteat.

CAP. 34.-- De parricidis et fratricidis.

(Ex concilio Tribur., capite 5.) Statuimus, ut parricidae et fratricidae per unius anni circulum ante fores ecclesiae orantes Domini clementiam perseverent. Completo anni circulo introducantur in ecclesiam, tamen inter audientes, usque dum unius anni spatium finiatur, stent. His itaque peractis, si poenitentiae fructus in eis conspicitur, corporis et sanguinis Domini participes fiant, ut non obdurentur desperatione. Carnem non manducent omnibus diebus vitae illorum, jejunent autem usque ad nonam quotidie, exceptis festis diebus atque dominicis. Abstineant autem se a vino, medone, atque mellita cervisia, tres dies per hebdomadam. Arma portare non audeant, nisi contra paganos. Et ubicunque ire maluerint, nullo vehiculo deducantur, sed pedibus propriis pergant. Ab uxoribus si habuerint non separentur. Tempus autem hujus poenitentiae in episcoporum ponimus arbitrio, ut secundum conversationem illorum, aut extendere, vel minuere valeant.

CAP. 35.-- De eadem re.

(Ex concilio Mogunt., capite 11.) Parricidium autem quam sit detestabile crimen, judicio facto inter Cain et Abel fratrem suum Dominus ipse ostendit, cum ad Cain parricidam ait: Maledictus eris super terram, quae aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus ejus, et vagus et profugus eris super terram. In quo etiam posuit signum, ut tremens et gemens et profugus semper viveret, nec auderet uspiam sedes habere quietis. Sed quia modernis temporibus parricidae profugi discurrunt per diversa loca, et variis vitiis atque gulae illecebris deserviunt, melius nobis videtur, ut in uno loco manentes poenitentia districta semetipsos castigent, si forte a Domini pietate indulgentiam facinoris sui percipere mereantur. Non enim eis licebit ultra militiae cingulum sumere, et nuptiis atque conjugii copula uti, quia sacri canones hoc eis non consentiunt.

CAP. 36.-- De illis qui infantes suos non sponte interficiunt.

(Ex concilio Triburi., capite 21.) Si quis filium suum non sponte occiderit, juxta homicidia non sponte commissa poeniteat.

CAP. 37.-- De illo qui uxorem legitimam sine judicio interfecerit.

(Ex decr. Pii papae, capite 26.) Quicunque propriam uxorem absque lege, vel sine causa et certa probatione interfecerit, aliamque duxerit uxorem, armis depositis publicam agat poenitentiam. Et si contumax fuerit, et episcopo suo inobediens exstiterit, anathematizetur, quousque consentiat. Eadem lex erit illi qui seniorem suum interfecerit.

CAP. 38.-- De eadem re.

(Ex concilio Mogunt., capite 1.) Si maritus uxorem, aut uxor maritum interfecerit, aequum judicium sit super eos, dicente Domino: Non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. Et post pauca: Ita, inquit, parvum audietis ut magnum, nec accipietis cujusquam personam, quia Dei judicium est. Idcirco uterque eorum in hujuscemodi criminis actione si negaverit, pari judicio examinetur. Si negaverit et non potest vinci manifestis indiciis, si liber est, juret cum duodecim: si servus, ferventi ferro se purget. Sin autem uxor moriens maritum uno vel duobus audientibus de morte ejus inculpaverit, non ideo erit victus, sed si liber est cum LXXII juret; si servus, super XII vomeres ferventes se purget. Eadem lex erit marito uxorem accusanti.

CAP. 39.-- De eadem re.

(Ex concilio Elibertan., capite 85.) Si mulier maritum suum causa fornicationis veneno interfecerit, aut quacunque arte perimere facit, quia dominum et seniorem suum occidit, seculum relinquat, et in monasterio poeniteat.

CAP. 40.-- De eadem re.

( Epistola Paulini Forojuliensis episcopi ad Heistulfum. ) Admonere te cum lacrymis et multo gemitu curo, fili Heistulfe, si tamen filius dici debeas, qui tam crudeliter infelix homicidium perpetrasti. Nam occidisti uxorem tuam partem corporis tui, legitimo tibi matrimonio sociatam sine causa mortis, non tibi resistentem, non insidiantem quoquo modo vitae tuae. Non invenisti eam cum alio viro nefariam rem facientem, sed incitatus a diabolo, impio inflammatus furore, latrocinii more, atrocior et crudelior omni bestia, eam gladio tuo interemisti. Et nunc post mortem ejus addis iniquitatem super iniquitatem, filiorum tuorum improbe praedo, qui matri non pepercisti, et filios tuos ideo orphanos fecisti, ut superinduceres mortis causam post mortem: et per unum homicidam, et reprobum testem incusare vis mortuam: hoc nec Evangelium, nec ulla divina humanaque lex concedit, ut unius testimonio etiam idoneo, aliquis condemnetur, vel justificetur: quanto magis per istum tam flagitiosum et scelestum, nec illa viva debuit condemnari, nec tu poteris post ejus mortem excusari? Prius causa criminis subtiliter erat investiganda, et tunc si rea fuisset inventa, secundum legis tramitem debuit excipere ultionis vindictam. Nam etsi verum, quod absit, fuisset, sicut ille adulter mentitus est, post VII annos poenitentia peracta, dimittere eam per approbatam causam poteras si voluisses, occidere eam nullatenus debuisti. Duo consilia proponimus tibi: Accepta tecum deliberatione duorum, elige magis quod placeat, et miserere animae tuae. Et tu hic in isto angusto tempore positus, ne sis tu ipse tuimet homicida, et in aeternum pereas, relinque hoc malignum saeculum quod te traxit ad tam immanissimum peccati facinus. Ingredere monasterium, humiliare sub manu abbatis, et multorum fratrum precibus adjutus, observa cuncta simplici animo quae tibi ab abbate fuerint imperata, si forte ignoscat infinita Dei bonitas peccatis tuis. Istud consilium ut certissime scias levius et salubrius est, ut sub alterius custodia lugeas deflenda peccata. Secundum autem consilium tale est. Arma depone, et cuncta saecularia negocia dimitte. Carnem et sagimen omnibus diebus vitae tuae non comedas, excepto uno die Resurrectionis Domini, et uno die Pentecostes, et uno die Natalis Domini caeteris temporibus in pane et aqua, et interdum leguminibus et oleribus poeniteas: in jejuniis, in vigiliis, et in orationibus, et in eleemosynis persevera omni tempore. Vinum, medonem, et mellitam cervisiam nunquam bibas, nisi in aliis praedictis tribus diebus. Uxorem ne ducas, concubinam non habeas, adulterium non facias, absque spe conjugii perpetuo permaneas. Nunquam te laves in balneo, equum non ascendas, causam tuam et alterius in conventu fidelium non agas, in conviviis laetantium nunquam sedeas, in ecclesia segregatus ab aliis Christianis post ostium humiliter stes, ingredientium et egredientium orationibus suppliciter te commendes, communione sacri corporis et sanguinis Domini cunctis diebus vitae tuae indignum te existimes. In ultimo termino vitae tuae pro viatico, si observaveris consilium, ut accipias, tibi concedimus. Sunt et alia multa duriora quae tibi juxta pondus tanti facinoris essent adjicienda: sed si haec omnia quae supra misericorditer dicta sunt, perfecto corde Deo auxiliante perfeceris, et custodieris, confidimus de immensa Dei clementia, remissionem tuorum peccatorum habiturum, et secundum boni justique pastoris imperium, resolvat te sancta ecclesia ab hoc vinculo peccati in terris, ut per ipsius gratiam qui eam suo sanguine redemerat, sis solutus in coelis. Sin autem aliter feceris, et sanctae matris Ecclesiae salubre consilium despexeris, ipse tibi sis judex, et in laqueo diaboli quo irretitus teneris maneas, sanguisque tuus sit super caput tuum: nos alieni a consortio tuo, et sub indissolubili anathemate permaneas, donec Deo et sanctae Ecclesiae satisfacias.

CAP. 41.-- De uxore mariti mortem conciliante.

(Ex concilio apud Vermeriam, capite 3.) Si qua mulier mortem viri sui cum aliis conciliata est, et ipse vir aliquem illorum se defendendo occiderit, et si hoc probare potest ille vir eam ream esse consilii, potest ut nobis videtur, ipsam uxorem dimittere, et si voluerit aliam uxorem accipere, ipsa autem insidiatrix, poenitentiae subjecta, absque spe conjugii maneat.

CAP. 42.-- De hoc, si plures unum impugnaverint.

(Ex eodem concilio, capite 98.) Si quatuor aut quinque homines seu etiam plures, contra unum hominem rixati fuerint, et ab his vulneratus mortuus fuerit, quicunque eorum ei plagam imposuit, secundum statuta canonum ut homicida judicetur, reliqui autem qui eum impugnabant volentes eum interficere, similiter poeniteant. Qui nec eum impugnabant, nec vulnerabant, nec consilio, nec auxilio cooperatores fuerunt, sed tantum adfuerunt, extra noxam sint.

CAP. 43. De vindicta non prohibenda.

( Ex dictis Apostoli Hierony. August. Greg. ) De vindicta non prohibenda in Novo Testamento, Hieronymus de personis dignis ad vindictam ait: Qui percutit malos in eo quod mali sunt, et habet causam interfectionis ut percutiat pessimos, minister Dei est. Item, lex et ministri ejus coerceant inimicos et constringant. Apostolus inquit: Regi quasi praecedenti, et ducibus tanquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum. Item Hieronymus: Homicidas et sacrilegos punire, non est effusio sanguinis. Augustinus ait: Quae ista est vanitas? Uni parcere et omnes in discrimen adducere? Polluuntur enim omnes uno peccante. Unde et in lege jubetur: Maleficos non patiaris vivere. Unde Propheta: Mortificabant animas quae non moriuntur. Unde Gregorius: non morientem quippe mortificat, qui justum damnat, et non victurum vivificare nititur, qui reum a supplicio solvere conatur. Helias namque multos affecit morte, propria manu, nece et igne divinitus inspirato. In Novo etiam Testamento Petrus Ananiam et Saphyram terrifice mulctavit.

CAP. 44.-- De illis qui post baptismum capitalem protulerunt sententiam.

(Ex dictis Innocentii papae, capite 23.) Quaesitum est etiam super his, qui post baptismum administraverunt, et aut tormenta sola exercuerunt, aut etiam capitalem protulerunt sententiam. De his nihil legimus a majoribus definitum, meminerant enim a Deo potestates has fuisse concessas, et propter vindictam noxiorum gladium fuisse permissum, et Dei ministrum esse datum in hujusmodi vindicem. Quomodo igitur reprehenderent factum, quod ab auctore Deo viderent esse concessum? De his ergo ita ut hactenus servatum est sic habemus, ne aut disciplinam evertere, aut contra auctoritatem Domini venire videamur. Ipsis autem in ratione reddenda, gesta sua omnia servabuntur.

CAP. 45.-- De illis qui in confractione idolorum occisi fuerint.

(Ex concilio Elibertan., capite 70) Si quis idola fregerit, et ibidem occisus fuerit, quia in Evangeliis scriptum non est, neque invenitur sub apostolis unquam factum, placuit in numerum eum non recipi martyrum.

CAP. 46.-- De eo qui matrem suam occiderit qualiter poenitere debeat.

( Ex epistola Nicolai papae ad Radoldum S. Argenteae Retensis Ecclesiae episcopum. ) Nicolaus episcopus servus servorum Dei, reverendissimo et sanctissimo Radoldo episcopo sanctae Argenteae Retensis Ecclesiae. Dum universis mundi partibus credentium agmina principis apostolorum liminibus properant, quidam vir nomine Thiothart venit vestrae beatitudinis epistolam gerens, quam nostro contulit praesulatui, cujus paginam perlegentes, matricidam illum esse cognovimus, quo facto multis fletibus lacrymisque profusis, valde doluimus. Idcirco praecipimus et patrum almorum censuris statuimus, ut sub poenitentiae jugo permaneat, ita ut unum per annum Ecclesiam non ingrediatur, sed ante fores basilicae orans ac deprecans Deum perseveret, qualiter tanto eripiatur piaculo. Completo vero anni circulo introeundi in Ecclesiam licentiam habeat, tamen inter audientes stet, et nondum communicet. Completis autem trium annorum circulis, sacrae communionis illi gratia concedatur. Oblationes vero non offerat, nisi postquam aliorum septem annorum curricula expleantur. In his autem omnibus annis atque temporibus carnem non manducet, nec vinum bibere praesumat, exceptis festis diebus atque Dominicis, et a Pascha usque Pentecostes, et quocunque ire voluerit, nullo vehiculo deducatur, sed pedibus proficiscatur, arma non sumat nisi contra paganos. Jejunet autem tres dies per hebdomadam usque ad vesperum. A propria quidem ac legitima sua conjuge non separetur, ne fornicationis voragine corruat, quod ne fiat optamus. Si autem ante trium annorum cursum finis vitae illius appropinquaverit, corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi particeps fiat: sin autem, ut supra statuimus efficiatur, tamen si illius conversationem et lacrymarum fontem in omnibus videritis floridis actionibus et optimis operibus pullulare, humanius circa eum vestra sollicitudo pervigil appareat, mitisque omnibus demonstretur. Optamus vos in Christo bene valere.

CAP. 47.-- Si quis clericus homicidium fecerit, ab ordine cessare debebit.

(Ex concilio Triburiensi, cui interfuit rex Arnolphus, capite 11.) Si quis clericus, quamvis nimium coactus, homicidium fecerit, sive sit presbyter, sive diaconus, deponatur. Legimus in canonibus apostolorum, quod episcopus, presbyter aut diaconus, qui in fornicatione, aut perjurio, aut furto captus est, deponatur: quanto magis is qui hoc immane scelus fecerit, ab ordine cessare debebit? Qui enim Christum sequi desiderat, debet sicut ipse ambulavit et ipse ambulare. Qui cum malediceretur, non maledicebat: cum percuteretur, non repercutiebat: cum pro nobis pateretur, non comminabatur. Et ipse in Evangelio suo praecepit: Si quis te percusserit in unam maxillam, praebe illi et alteram. Non enim debemus occidere, cum Dominus dicat: Audistis quia dictum est antiquis: Non occides; qui autem occiderit, reus erit judicio: ego autem dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio; nec malum pro malo reddere, sed sicut Apostolus Romanis scribens, ait: Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. Si quis clericorum praesens erit ubi homicidium factum fuerit, et neque consensu, neque consultu, nec in aliquo homicidii reatu pollutus esse convincitur, nihil ei obsit quin consecratus in gradu permaneat. Non consecratus, si alias dignus sit. promotus accedat.

CAP. 48.-- De eo si quis in hostem contra paganos dimicans interficit Christianos captivos.

(Ex eodem concilio cui interfuit rex Arnolphus, cap. 34.) Saepe fit victoria Christianorum, victa est pars paganorum. Quare una cum interfectis paganis perempti fuerint Christiani captivi a barbaris, quia in impetu belli nequeunt distingui, idcirco justum decernentes, statuimus, cum intertectoribus misericordius agendum, ita ut, XL diebus poenitentiae indulgentius transactis, penes episcopum sit auctoritas et potestas ut perpendat culpam, agat indulgentiam.

CAP. 49.-- De eo qui Christianum mancipium seduxerit et sic vendiderit.

(Ex concilio apud Confluentiam cui interfuit Henricus, et Carolus, reges, capite 7.) Item interrogatum est quid de eo faciendum sit, qui Christianum hominem seduxerit et sic vendiderit. Responsumque est ab omnibus, homicidii reatum ipsum hominem sibi contrahere.

FINIS LIBRI SEXTI.

LIBER SEPTIMUS. INDEX CAPITULORUM CAP. 1. Quod infames vocentur qui ex consanguineis nascuntur. 2. Quod nulli liceat de propria cognatione uxorem ducere. 3. De incestuosis. 4. De eadem re. 5. De eadem re. 6. Ne aliquis fidelium ad propinquam sanguinis sui accedat. 7. Quod aequaliter non conjungendus sit in matrimonio vir suis consanguineis et uxoris. 8. Quod uno modo parentela viri et mulieris in conjunctione consideranda sit. 9. In quo geniculo abstinendum sit. 10. In quo ramusculo consanguinitatis legitima connubia fieri possint. 11. Quod consanguinitas usque ad septimum geniculum conservari debeat. 12. De eadem re. 13. De eadem re. 14. De eadem re. 19. Quid sanctus Gregorius Augustino Anglorum 15. De eadem re. 16. De eadem re. 17. Ut duobus vel tribus testibus testimonia dicentibus consanguinei separentur. 18. De eadem re. 28. Haec capitula de septem gradibus consanguinitatis sanctus Isidorus diligenti inquisitione descripserat, praedicatori propter teneritatem novae fidei permiserit. 20. Quod sanctus Gregorius hoc Anglorum genti specialiter non generaliter permiserit. 21. Quod extranei, nisi ex necessario, discidium inter consanguineos facere non debeant. 22. De eadem re. 23. De eadem re. 24. De eadem re. 25. Sacramentum de parentela, quomodo inquirendum sit. 26. Juramentum testium. 27. Sacramentum de incestuoso discidio.

Capitulum L de septem gradibus. et in figura inferius depicta apertius ordinaverat. Capitulum 2. Capitulum 3. Capitulum 4. Capitulum 5. Capitulum 6. Capitulum 7. 29. De incestuosis qui admonitiones sacerdotum contemnunt. 30. Quod infra sextam generationem conjugia non fiant.

Indicis capitulorum finis.

LIBER SEPTIMUS DE INCESTU. ARGUMENTUM LIBRI.

Libro hoc de incesta consanguinitatis copulatione agitur, et in quo gradu coire dirimique conjugia debeant, quaeque pro ratione delicti incesto pollutis poenitentia injungi debeat, ostenditur.

CAP. 1.-- Quod infames vocentur qui ex consanguineis nascuntur.

(Ex epist. Calist. papae fratribus per Galliam constitutis missa, capite 1.) Conjunctiones autem consanguineorum fieri prohibete, quia eas et divinae leges et saeculi prohibent. Leges ergo divinae, haec agentes, et eos qui ex eis prodeunt non solum ejiciunt, sed et maledictos appellant. Leges vero saeculi infames tales vocant, et ab haereditate repellunt. Nos vero sequentes patres nostros infamia eos notamus, et infames esse censemus: quia infamiae maculis aspersi sunt, nec eos quos leges saeculi rejiciunt, nos in testimonium suscipere debemus. Eos autem consanguineos dicimus, quos divinae et saeculi leges consanguineos appellant, et in haereditatem suscipiunt, nec repellere possunt. Talium enim conjunctiones, nec legitimae sunt nec permanere possunt, sed sunt repellendae. Quisquis ergo non est legitime conjunctus, vel absque dotali titulo et sine benedictione sacerdotis constat esse copulatus, sacerdotes vel legitime conjunctos criminari, vel in eos testificari minime potest: quoniam omnis incesti macula pollutus infamis est, et accusare supradictos non permittitur. Non solum ergo hi rejiciendi sunt, et infames efficiuntur, sed etiam omnes eis consentientes.

CAP. 2.-- Quod nulli liceat de propria cognatione uxorem ducere.

(Ex concilio Wormac. capite 2.) In copulatione fidelium generationum numerum non definimus, sed id statuimus, ut nulli liceat Christiano de propria consanguinitate seu cognatione uxorem accipere, usque dum generatio recordatur, cognoscitur, aut memoria retinetur.

CAP. 3.-- De incestuosis.

(Ex concilio Hilerdensi, capite 10.) De his qui se incesta pollutione commaculant, placuit ut quousque in ipso detestando et illicito carnis contubernio perseverant, usque ad missam tantum catechumenorum in ecclesia admittantur. Cum quibus etiam nec cibum sumere ulli Christianorum, sicut Apostolus jussit, oportet.

CAP. 4.-- De eadem re.

(Ex concilio Agathens., capite 8.) De incestis conjunctionibus nihil prorsus veniae reservamus nisi cum adulterium separatione sanaverint. Et si sanare noluerint, anathematizentur.

CAP. 5.-- De eadem re.

(Ex concilio Aurelian., capite 1.) Incestuosi, dum in ipso detestando atque nefando scelere manent, non inter fideles Christianos, sed inter gentiles aut catechumenos habeantur, id est, cum Christianis non sumant potum, non cibum, sed soli hoc faciant; non osculentur aut salutentur ab eis. Sed si suis sacerdotibus inobedientes exstiterint, et a tam nefando scelere se segregare atque ad publicam poenitentiam redire noluerint, inter eos habeantur qui spiritu periclitantur immundo, vel etiam inter eos de quibus per se Veritas ait: Si te non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Et si alter eorum morte praeventus fuerit, alter quandiu vivat graviter poeniteat, et sine spe conjugii maneat.

CAP. 6.-- Ne aliquis fidelium ad propinquam sanguinis sui accedat.

(Ex concilio Toletan. II, capite 5.) Nam et haec salubriter praecavenda sancimus, ne quis fidelium propinquam sanguinis sui, usquequo affinitatis liniamenta successione generis cognoscit, in matrimonio sibi desideret copulari, quoniam scriptum est: Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedat, ut revelet turpitudinem ejus. Et iterum: Anima quae fecerit quidpiam ex istis, peribit de medio populi sui. Sane quibus conjunctio illicita interdicitur, habebunt ineundi melioris conjugii libertatem.

CAP. 7.-- Quod aequaliter non conjungendus sit in matrimonio vir suis consanguineis, et uxoris.

( Ex decretis Julii papae. ) Equaliter vir non conjungatur in matrimonio consanguineis suis, et consanguineis uxoris suae.

CAP. 8.-- Quod uno modo parentela viri et mulieris in conjunctione consideranda sit.

(Ex concilio Matiscen., capite 3.) Sane consanguinitas quae in proprio viro observanda est, haec nimirum in uxoris parentela de lege nuptiarum custodienda est: quia constat eos duos fuisse in carne una, communis illis utraque parentela esse credenda est, sicut scriptum est: Erunt duo in carne una.

CAP. 9.-- In quo geniculo abstinendum sit.

( Ex dictis sancti Isidori. ) Isidorus in Etymologiis suis usque ad septimam generationem consanguinitatis abstinendum, et sic legitimo connubio conjungendum asseruit. Inde reor eum fecisse, quod genealogiae seriem retexens, quousque ordinem numerandi perducere posset, eo cognitionem sanguinis servandam aestimavit. Sicque ad invocationem generis et amicitiae jus confirmandum, redire ad connubium sancivit, quando jam cognationis ordo numerari desinit.

CAP. 10.-- In quo ramusculo consanguinitatis legitima connubia fieri possint.

( Ex dictis ejusdem. ) Beatus Isidorus de consanguinitate sic loquitur: Cujus series septem gradibus dirimitur, hoc modo: Filius et filia, quod est frater et soror, sit ipse truncus. Illis seorsum sejunctis, ex radice illius trunci egrediuntur isti ramusculi, nepos et neptis, primus: pronepos et proneptis, secundus: abnepos et abneptis, tertius: adnepos et adneptis, quartus: trinepos et trineptis, quintus: et trinepotis nepos et trinepotis neptis, sextus. Haec consanguinitas, dum se paulatim in propaginum ordinibus dirimens, usque ad ultimum gradum sese subtraxerit, et propinquitas esse desierit, tunc primum lex in matrimonii vinculum recipietur, et quodammodo revocabit fugientem. Ideo autem usque ad sextum generis gradum consanguinitas constituta est, ut sicut in sex aetatibus mundi generatio et hominis status finitur, ita propinquitas generis tot gradibus terminetur.

CAP. 11.-- Quod consanguinitas usque ad septimum geniculum conservari debeat.

( Ex epist. Gregorii papae episcopis Galliae missa. ) Progeniem suam unumquemque ad septimam observare decernimus generationem, et quandiu se agnoscunt affinitate propinquos, ad conjugalem copulam accedere denegamus. Quod si fecerint, separentur.

CAP. 12.-- De eadem re.

(Ex concil. apud Theodonis villam habito, cap. 8.) Nullus fidelium usque ad affinitatis lineam, id est usque in septimam progeniem, consanguineam suam ducat uxorem, vel eam quoquo modo incesti macula polluat. Si quis vero hoc temere praesumpserit, ut incestum luat, ac publice, juxta canonicos gradus poeniteat.

CAP. 13.-- De eadem re.

(Ex concilio Lugdun., cap. 10.) Nulli ex propinquitate sui sanguinis usque ad septimum gradum uxores ducant, neque sine benedictione sacerdotis. Qui ante innupti erant, a sacerdote benedicti nubere audeant.

CAP. 14.-- De eadem re.

(Ex concilio Aurelian., cap. 10.) Nullum in utroque sexu permittimus ex propinquitate sui sanguinis, vel uxoris, usque in septimi generis gradum uxorem ducere, vel incesti macula commaculari.

CAP. 15.-- De eadem re.

(Ex concil. Agrippin., cap. 6.) In septem gradibus omnia propinquitatum nomina continentur, ultra quos nec affinitas invenitur, nec successio potest amplius praerogari.

CAP. 16.-- De eadem re.

(Ex concil. Meldensi, cap. 7.) De affinitate namque sanguinis per gradus cognationis, placuit usque ad septimam generationem observare: nam et haereditas rerum per legales definitiones sancit usque ad septimum gradum praetendere haeredum successionem: non enim succederent, nisi eis de propagine cognationis deberetur.

CAP. 17.-- Ut duobus vel tribus testibus testimonium dicentibus consanguinei separentur.

(Ex concil. Hilerdensi, cap. 20.) Ut omnis controversia, quae de ecclesiasticis rebus fit, secundum divinam legem sub duobus vel tribus testibus terminetur. Testis est Dominus, cum dixit: Non unus stet contra alium, sed in ore duorum vel trium testium stet omne verbum.

CAP. 18.-- De eadem re.

(Ex concil. Cabillon., cap. 5.) Contradicimus quoque ut in quarta, vel quinta, sextaque generatione, nullus amplius conjugio copuletur. Ubi autem post interdictum factum fuerit inventum, separetur.

CAP. 19.-- Quid sanctus Gregorius Augustino Anglorum praedicatori propter teneritatem novae fidei permiserit.

( Ex epist. Joannis Constantinop. episcopi ad Felicem episcopum Siciliae. ) Gregorius papa requisitus ab Augustino Anglorum gentis episcopo quota generatione fideles debeant copulari, dispensatorie sic rescribit: Quaedam lex in Romana republica permittit ut sive frater et soror, seu duorum fratrum germanorum vel duarum sororum filius et filia misceantur: sicut experimento didicimus, ex tali conjugio sobolem non posse succrescere. Unde necesse est ut jam quarta vel quinta generatio fidelium licenter sibi jungantur.

CAP. 20.-- Quod sanctus Gregorius hoc Anglorum genti specialiter, non generaliter permiserit.

( Item idem Joan. dicit. ) Verum post multum temporis a Felice Mesenae Siciliae praesule requisitus, utrum Augustino Gregorius scripsit ut Anglorum quarta generatione contracta matrimonia minime solverentur, humillimus Pater Gregorius inter caetera talem dedit rationem: Quod scripsi Augustino Anglorum gentis episcopo, alumno videlicet ut recorderis tuo, de consanguinitatis conjunctione, ipsi et Anglorum genti, quae nuper ad fidem venerat, ne a bono quod coeperat metuendo austeriora recederet, specialiter, et non generaliter certissime scripsisse me cognoscas. Unde et mihi omnis Romana civitas testis existit, nec ea intentione haec illis scripsi mandata, ut postquam firma radice in fide fuerint solidati, si infra propriam consanguinitatem inventi fuerint, non separentur, aut infra affinitatis lineam, id est usque ad septimam generationem jungantur: sed quod adhuc illis neophytis existentibus eis primum illicita consentire, et eos verbis ac exemplis instruere, et quae post de talibus egerint, rationabiliter et fideliter excludere oporteret. Nam juxta Apostolum qui ait: Lac dedi vobis potum non escam, ista illis modo, non posteris, ut praefixum est, temporibus tenenda indulsimus, ne bonum quod infirma adhuc radice plantatum erat, exureretur, sed aliquantum firmaretur, et usque ad perfectionem custodiretur. Haec ergo ego Joannes idcirco perstringenda curavi, ut hi qui occasione novae dispensationis illicita matrimonia contra hunc eruditissimum virum causantur, non generaliter quartae generationis copulam censuisse, imo venialiter.

CAP.--21. Quod extranei, nisi ex necessario, discidium inter consanguineos facere non debeant.

(Ex decr. Fabiani papae, cap. 8.) Consanguineos extraneorum nullus accuset, vel consanguinitatem in synodo computet, sed propinqui ad quorum notam pertinet, id est, pater, mater, frater, soror, patruus, avunculus, amita, matertera, et eorum procreatio. Si autem progenies tota defecerit, ab antiquioribus et veracioribus, quibus eadem propinquitas nota sit, episcopus canonice perquirat: et si inventa propinquitas fuerit, separentur.

CAP. 22.-- De eadem re.

( Ex concilio Romano. Gregor. ) Si quis neptem suam in conjugium duxerit, anathema sit.

CAP. 23.-- De eadem re.

( Ejusdem Gregor. ) Si quis consobrinam in conjugium duxerit, anathema sit.

CAP. 24.-- De eadem re.

( Item ejusdem Gregor. ) Si quis de propria cognatione, vel quam cognatus habuit, in conjugium duxerit, anathema sit.

CAP. 25.-- Sacramentum de parentela, quomodo inquirendum sit.

De ista parentela quam dicunt esse inter illum N. et istam ejus conjugem N. quidquid inde scis, aut audisti a tuis vicinis, aut a tuis antiquioribus propinquis, quod tu per nullum ingenium, nec propter amorem, nec propter timorem, aut per praemium, aut per consanguinitatem celabis episcopum tuum, aut ejus missum, cui hoc inquirere jusserit, quandocunque te ex hoc interrogaverit, sic te Deus adjuvet, et istae sanctorum reliquiae.

CAP. 26.-- Juramentum testium.

Istud sacramentum quod iste juravit de illa parentela, quae inter illum N. et ejus conjugem N. computatur, quod tu illud observabis in quantum sapis, aut audisti, sic te Deus adjuvet.

CAP. 27.-- Sacramentum de incestuoso discidio.

Ab isto die in antea quod tu per nullum ingenium te sociabis huic tuae consanguineae N. cum qua contra legem et rectam Christianitatem tuam adulterium et incestum perpetrasti, nec in conjugio nec in adulterio illam tibi sociabis, nec cum illa ad unam mensam manducabis et bibes, aut sub uno tecto manebis, nisi forte in ecclesia aut in aliquo publico loco, ubi nulla mala suspicio possit esse, ut ibi coram testibus idoneis pro certa necessitate pariter colloquamini. Nec aliam conjugem accipies, nisi forte post peractam poenitentiam tibi licentia data fuerit ab episcopo tuo, aut ejus misso, sic te Deus adjuvet et istae sanctorum reliquiae.

CAP. 28.-- Haec capitula de septem gradibus consanguinitatis sanctus Isidorus diligenti inquisitione descripserat, et in figura inferius depicta apertius ordinaverat.

CAPITULUM 1 DE 7 GRADIBUS.

( Isidor. de 7 gradibus consanguinitatis. ) Primo gradu superiori linea continentur pater, mater; inferiori, filius, filia, quibusque nullae aliae personae junguntur.

CAPITULUM 2.

Secundo gradu continentur superiori linea, avus, avia: inferiori, nepos, neptis. In transversa frater, soror, quae personae duplicantur. Avus enim et avia, tam ex patre, quam ex matre accipiuntur. Quae personae sequentibus quoque gradibus similiter pro substantia earum, quae in quo gradu subsistunt, ipso ordine duplicantur. Istae personae in secundo gradu ideo duplices appellantur, quia duo avi, et paternus est, et maternus. Item duo genera nepotum sunt, sive ex filio, sive ex filia procreati. Frater et soror ex transverso veniunt, id est, aut frater patris, aut frater matris; quia aut patruus, aut avunculus nominatur. Qui et ipsi hoc ordine duplicantur.

CAPITULUM 3.

Tertio gradu veniunt supra, proavus proavia: infra pronepos, proneptis: ex obliquo, fratris, sororisque filius, vel filia. Patruus, amita, id est, patris frater, et soror. Avunculus, matertera, matris frater, et soror.

CAPITULUM 4.

Quarto gradu veniunt supra, abavus, abavia: infra abnepos, abneptis: ex obliquo fratris et sororis, nepos, neptis, patruelis, soror patruelis, id est, patrui filius, vel filia. Consobrinus, consobrina, id est, avunculi et materterae filius, vel filia. Amitinus, amitina, id est, amitae filius, vel filia. Itemque consobrini: quia ex duabus sororibus nascuntur. Quibus accrescit patruus magnus, amita magna, id est, avi paterni frater et soror. Avunculus magnus, matertera magna, id est, aviae tam paternae, quam maternae, frater et soror.

CAPITULUM 5.

Quinto gradu veniunt supra quidem atavus, atavia: infra adnepos, adneptis: ex obliquo fratris et sororis, pronepos, proneptis: fratres patrueles, sorores patrueles: amitini, amitinae: consobrini, consobrinae filius, vel filia, proprius consobrinus, consobrina, id est, patrui magni, amitae magnae, avunculi magni, materterae magnae filius, vel filia. Quibus accrescunt propatruus, proamita. Hi sunt proavi materni frater et soror, proavunculus, promatertera. Hi sunt proaviae paternae, maternaeque frater et soror, proavique materni. Haec species, nec aliis gradibus quam scripta est, nec aliis vocabulis declarari potest.

CAPITULUM 6.

Sexto gradu veniunt supra tritavus, tritavia: infra trinepos, trineptis: ex obliquo fratris et sororis, abnepos abneptis, fratres patruelis, sorores patruelis. Amitini amitinae, consobrini consobrinae. Patrui magni, amitae magnae, avunculi magni, materterae magnae. Nepos neptis proprioris consobrini filius vel filia, qui consobrini appellantur. Quibus ex latere accrescunt propatrui, proamitae: proavunculi, promaterterae filius, vel filia, adpatruus, adamita. Hi sunt abavi paterni frater et soror, abavunculus, abmatertera. Hi sunt abaviae paternae maternaeque frater et soror, abavique materni. Haec quoque explanari amplius non possunt, quam auctor ipse disseruit.

CAPITULUM 7.

Septimo gradu, qui sunt cognati recta linea, supra infraque pro propriis nominibus non appellantur, sex ex transversa linea continentur fratris sororis adnepos adneptis, consobrini filii, filiaeque successionis. Idcirco gradus septem constituti sunt: qui ulterius per rerum naturam, nec nomina inveniri, nec vita succedentibus prorogari potest. In his septem gradibus omnia propinquitatum nomina continentur, ultra quos affinitas inveniri, nec successio potest amplius propagari.

CAP. 29.-- De incestuosis qui admonitiones sacerdotum contemnunt.

(Ex concilio Turon., capite 41.) Incestuosi, parricidae, homicidae, multi apud nos, proh dolor! reperiuntur: sed aliqui ex illis sacerdotum nolunt admonitionibus aurem accommodare, volentes in pristinis perdurare criminibus: quos oportet per saecularis potentiae disciplinam a tam prava consuetudine coerceri, qui per salutifera sacerdotum monita noluerunt revocari.

CAP. 30.-- Quod infra sextam generationem conjugia non fiant.

(Ex concilio apud Confluentiam cui interfuit Henricus, et Carolus, reges, capite 1.) Anno Dominicae incarnationis DCCCCXXII, apud Confluentiam jussu venerabilium principum Caroli videlicet, et Henrici regum reverendissimorum, congregati sunt episcopi numero VIII: Hermannus Agrippinensis archiepiscopus, Herigerus Moguntiensis archiepiscopus, Thiedo Wirceburgensis episcopus, Luittharius Mindanensis episcopus, Doto Osneburgensis episcopus, Richgouwo Wormaciensis episcopus, Richwinus Strazburgensis episcopus, Unwano Padebrunensis episcopus, cum abbatibus aliisque sacri ordinis viris quamplurimis. Cap. 1. Qui, ipso cooperante et sententias eorum confirmante Domino nostro Jesu Christo, in synodali residentes conventu multa utilia ac sanctae Dei Ecclesiae profutura saluberrimo tractantes consilio inter caetera quae statuerunt, hoc maxime necessarium, et instanti, proh dolor! tempore per abusionem frequentissimum cognationis incestum, summa cautela vitandum firmaverunt: hoc est, ne ullus Christianus infra sextam generationem nuptias copulare praesumat.

FINIS LIBRI SEPTIMI.

Sequitur figura sancti Isidori episcopi de septem gradibus consanguinitatis.

LIBER OCTAVUS. – INDEX CAPITULORUM CAP. 1. De illis quos unus aut ambo parentes sanctae religioni tradiderint. 2. De virginibus quae sponte, non coactae parentum imperio, habitum religionis susceperunt. 3. De illis qui se ante legitimos annos totonderunt et velaverunt. 4. De illis qui semel in clero deputati sunt, aut monachorum vitam expetiverunt. 5. Ut canonici qui in monasterio monachorum conversantur, aut monachice vivant, aut sub canonica regula constringantur. 6. Quod monachum paterna devotio, vel propria professio faciat. 7. De clericis qui se fingunt monachos esse. 8. Quod spontaneum propositum monachi mutare non liceat. 9. Ut monacho sine conscientia sui abbatis votum vovere non liceat. 10. De virginibus quae ante 12 annos, insciis mundiburdis suis, velamen sibi imposuerint. 11. Ut clerici, ex ea Ecclesia in qua semel legerint, ab alia non recipiantur. 20. Ut aliquis incognitus non cito in monasterio 12. De virginibus necdum velatis, quae tamen in proposito virginali se simulaverant permanere. 13. De sanctimonialibus si a proposito sacro deviaverint. 14. De eadem re. 15. Quo tempore sacrum velamen sacris virginibus imponi debeat. 16. De eadem re. 17. De sanctimonialibus, quae alias velare praesumunt. 18. De virginibus, qua aetate velari debeant. 19. Quod desponsatam puellam alii viro non sit licitum dare, monasterium autem licet eligere, si vult. 28. Ut servus in monasterium non recipiatur nesciente monachorum recipiatur. 21. De clericis qui monachorum propositum appetunt. 22. De virginibus sacris, quae propter districtiorem vitam ad aliud monasterium ire disposuerint. 23. Quo vestitu virgines ad consecrationem venire debeant. 24. Ut praeter scientiam domini sui servus non efficiatur monachus. 25. De illo qui servum alienum causa religionis docet contemnere dominum suum. 26. De fugitivis clericis. 27. De saecularibus, si se semel per religionem totonderint, et post laici efficiuntur. domino suo. 29. De monachis ac monachabus qui se sacrilega contagione miscuerunt. 30. Ut non liceat Deo sacratis nuptialia jura contrahere. 31. De his qui sanctimoniales in matrimonium acceperint, ut separati sine spe conjugii maneant. 32. De virginibus quae praevaricatae sunt. 33. Ut viduae velum sibi imponere non debeant, inconsulto episcopo suo, et ne presbyteri eis imponere praesumant, quod et episcopis non licet. 34. Quod viduae sub nulla benedictione sint velandae. 35. De viduis quae semel sacrae conversationis velamen suscipiunt. 36. De viduis, ut nullus eas velare attentet. 37. De nobilibus feminis, quae, postquam velatae fuerint, domi in deliciis residere delectantur. 38. De his qui velatas et Deo consecratas in conjugium duxerint. 39. De viduis quae professam continentiam praevaricatae sunt. 40. De eadem re. 41. De eadem re. 42. De feminis quarum mariti obierint, ut non cito se velent. 43. Ut viduitatis professio coram episcopo fiat. 44. Ut nullus vetet, vel jubeat, viduas vel virgines nubere. 45. De viduis propositum relinquentibus. 53. Ut clerici seu laici cum bono testimonio cum 46. Ut viduae velatae ad nuptias ire non debeant. 47. De vidua quae sub obtentu religionis velum ad tempus sibi imposuerit. 48. De viduis et puellis quae in domibus propriis habitum religionis susceperunt. 49. Quod sanctus Gregorius quamdam feminam velatam quae sacrum propositum transgressa est comprehendi jusserit. 50. De viduis velatis, si voluptatibus carnis inservire accusantur. 51. Ut sacrilegi dijudicentur qui se sacratis feminis miscuerunt. 52. De his qui sanctimoniales virgines vel viduas velatas rapiunt. sacris puellis loqui debeant. 54. Quod mulieres velatae, aut in monasteriis, aut in domibus suis habitum observent. 55. Ut adolescentiores viduae, vel sanctimoniales, ab episcopo non negligantur. 56. Ut unusquisque episcopus clericos in suo episcopio vagantes ad suum episcopum redire faciat. 57. De clericis vagis. 58. Ut monachae monastice vivant, et canonice secundum canonicam vitam vivant. 59. Ut sanctimoniales abbatissae suae sint obedientes. 60. De feminis, quae propter continentiam muliebrem mutant habitum. 61. De illo qui virginatem custodierit, nuptias autem exsecraverit. 70. De quadam abbatissa quae se proclamaverat super 62. De feminis quae propter religionem crines totonderint. 63. De illis qui propter continentiam palliis vestiuntur. 64. De illis qui virginitatem observant, et sic extolluntur. 65. Quod non sit permittendum monachos et monachas in uno monasterio simul habitare. 66. Ut episcopus monasteria monachorum et sanctimonialium frequenter visitet. 67. Ut abbates in potestate episcoporum consistant. 68. De monachis qui filios procreaverint. 69. De sanctimonialibus quae vim barbaricam pertulerunt. militibus in claustro suo hospitantibus. 71. Quod res ecclesiasticae ad laicos disponendae non respiciant. 72. De eadem re. 73. Ut abbates ad synodum ire non cogantur, nisi pro rationabili re. 74. Ut congregationes monachorum sine collaudatione episcopi fieri non liceat. 75. De virginibus sacris quae parentibus privantur. 76. Qui religiosis feminis praeponendus sit. 77. De sanctimonialibus, quid in claustro facere debeant. 78. Nullus laicus claustra sanctimonialium ingrediatur, nisi ad opera exercenda. 79. Janitrix claustri non eligatur, nisi testimonium habeat bonum. 80. Ut abbatissa, nisi per licentiam sui episcopi, a monasterio non egrediatur. 81. Ut unus abbas duobus monasteriis praeesse non debeat. 82. Ut monachi compatres non habeant. 83. Quod feminae in conventu docere non debeant. 84. Ut femina poenitentiam dare non debeat, nec sedere inter sacerdotes in convivio. 85. De mulieribus virorum causas discutientibus. 86. Quod abbas pro humiliatione locum suum relinquere possit. 87. Quod laicus in ecclesia lectionem recitare non debeat. 88. Quod non liceat episcopo abstrahere rem monasterii, quamvis erga se peccaverit abbas. 89. Ne monachi placita saecularia adeant 90. De negotio saeculari. 91. De clericis injuste tonsuratis. 99. De illo qui filiam, aut neptem, vel parentem 92. Ut episcopi sive abbates ante se joca turpia fieri non permittant. 93. De illis qui ab episcopo seu ab aliis avaritiae causa seducti se totonderunt. 94. Ut abbatissa magnam curam habeat de congregatione sua. 95. Ut sanctimoniales in domibus suis cum aliquibus masculis manducare vel bibere non praesumant. 96. Qualiter indignus abbas a suo separetur officio. 97. De clericis qui tonsuras dimiserint, et uxores acceperint. 98. De puellis quae se ante legitimos annos sua sponte sacrae religioni tradiderint. suam Deo omnipotenti offerre voluerit. 100. De eadem re. 101. De abbate qui feminas in monasterio suo festivitates celebrare permiserit.

Indicis capitulorum finis.

LIBER OCTAVUS DE VIRIS AC FEMINIS DEO DICATIS. ARGUMENTUM LIBRI.

Libro hoc de viris et feminis, qui, Deo dicati, sacrum propesitum reliquerunt, deque eorumdem poenitentia tractatio instituitur.

CAP. 1.-- De illis quos unus aut ambo parentes sanctae religioni tradiderint.

(Ex concil. Tolet. XI, capite 6.) Quoniam hucusque dissolutae operationis effectus interdum nutare fecit honestum constitutionis edictum, dum incognite resolvi putatur quod indissolubili sanctionis auctoritate tenetur: ideo quidquid obvium ex incerto occurrerit evidenter abjici decet, ut de caetero nihil supersit quod indubium nutet. Ideoque si in qualibet minori aetate, vel religionis tonsuram, vel religioni debitam vestem in utroque sexu filiis aut unus aut ambo parentes dederint, certe vel nolentibus aut nescientibus se susceptam et non mox visam in filiis abdicaverint, sed vel coram se vel coram Ecclesia palamque in conventu eosdem filios talia habere permiserint, ad saecularem reverti habitum ipsis filiis quandoque penitus non licebit, sed convicti quod tonsuram aut religiosam vestem aliquando habuerint, mox ad religionis et cultum habitumque revocentur, et sub strenua districtione hujusce observantiae inservire cogantur. Parentibus sanis filios religioni contradere non amplius quam usque ad duodecimum aetatis eorum annum licentia poterit esse. Postea vero an voluntate parentum, an suae devotionis sit solitarium votum, erit filiis licitum religionis adsumere cultum. Quisquis autem, vel abolitione tonsurae, vel saecularis vestis assumptione detectus fuerit attigisse transgressionem, excommunicationis censuram accipiat et religioni semper inhaereat.

CAP. 2.-- De virginibus quae sponte, non coactae parentum imperio, habitum religionis susceperunt.

(Ex decr. Leonis papae, capite 17.) Puellae quae non parentum coactae imperio, sed spontaneo judicio virginitatis propositum atque habitum susceperunt, si postea nuptias eligunt, praevaricantur, etiam si nondum eis gratia consecrationis accessit. Cujus utique non fraudarentur munere, si in proposito permanerent.

CAP. 3.-- De illis qui se ante legitimos annos totonderunt et velaverunt.

(Ex concilio Mogunt. cui interfuit Carolus imperator, et Ricolphus archiepiscopus, in claustro S. Albani, capite 20.) Si quis ante annos legitimos tonsuratus est sine consensu parentum suorum, et si ipsi parentes infra annum non se reclamaverunt ad principem, aut ad proprium episcopum, aut ad missum dominicum, in ipso clericatu permaneat. Si vero post legitimos annos per vim clericus factus est, et infra annum ad super memoratas personas minime se reclamavit, ita in clericatu permaneat sicut is de quo superius dictum est. Si vero praefatae personae infra annum reclamationem fecerunt, hi qui eos clericos fecerunt, ipsis sive parentibus eorum hoc per legem exsolvant quod contra eos contraxerunt. Ille vero qui ante legitimos annos tonsuratus est, utrum in eadem tonsura permanere debeat necne, in potestate sit parentum. Si vero is qui tonsuratus est alicujus servus fuit, domino per legem emendetur quidquid de ejus servo contra eum contractum est. Ille vero qui tonsuratus est, utrum in eadem tonsura permaneat, in potestate sit domini sui. Si vero hi qui liberi sunt, ante legitimos aut post legitimos annos, hoc modo, sicut superius taxatum est, tonsurati sunt et ad gradus ecclesiasticos pervenerint, in eisdem gradibus perseverare cogantur. Si vero servus, qui superius taxato modo tonsuratus est, et ad gradus ecclesiasticos pervenerit, domino suo per legem emendetur, et ei redditus in suo gradu permaneat. Hoc et de velandis puellis observandum est.

CAP. 4.-- De illis qui semel in clero deputati sunt, aut monachorum vitam expetiverunt.

(Ex concilio Chalced. capite 7.) Qui semel in clero deputati sunt, aut monachorum vitam expetiverunt, statuimus neque ad militiam, neque ad dignitatem aliquam venire mundanam: sed hoc tentantes et non agentes poenitentiam, quo minus redeant ad hoc quod propter Deum primitus elegerunt, anathematizari.

CAP. 5.-- Ut canonici qui in monasterio monachorum conversantur, aut monachice vivant, aut sub canonica regula constringantur.

(Ex concilio Mogunt., capite 17.) Praecipimus ut unusquisque episcopus sciat per singula monasteria quanto quisque abbas canonicos in monasterio suo habeat, et hoc omnino ambo pariter provideant, si monachi fieri voluerint, regulariter vivant, sin autem, canonice vivant omnino.

CAP. 6.-- Quod monachum paterna devotio, vel propria professio faciat.

(Ex concilio Toletan. capite 49.) Monachum autem paterna devotio, aut propria professio facit. Quidquid horum fuerit, alligatum tenebit. Proinde his ad mundum reverti recludimus aditum, et omnes ad saeculum interdicimus regressus.

CAP. 7.-- De clericis qui se fingunt monachos esse.

( Ex eodem concilio. ) Ut clerici, qui se fingunt habitu et nomine monachos esse, et non sunt, omnimodis corrigantur atque emendentur, ut vel veri monachi sint vel veri canonici.

CAP. 8.-- Quod spontaneum propositum monachi mutari non liceat.

(Ex decr. Leonis papae, capite 26.) Propositum monachi, proprio arbitrio aut voluntate susceptum, deseri non potest absque peccato. Quod enim quis vovit Deo, debet et reddere. Unde qui relicta singularitatis professione ad militiam, vel ad nuptias devolutus est, publicae poenitentiae satisfactione purgandus est: quia et si innocens militia, et honestum potest esse conjugium, electionem meliorem deseruisse transgressio est.

CAP. 9.-- Ut monacho sine conscientia sui abbatis votum vovere non liceat.

( Ex dictis Basilii. ) Monacho non liceat votum vovere sine consensu abbatis sui. Si autem voverit, frangendum erit.

CAP. 10.-- De virginibus quae ante XII annos, insciis mundiburdis suis, velamen sibi imposuerint.

(Ex concilio Tribur., capite 10.) Virgines quae ante XII annos, insciis mundiburdis suis, sacrum velamen capiti suo imposuerint, et illi mundiburdi annum et diem hoc tacendo consenserint, in sancto proposito permaneant. Et si in praedicto anno et die pro illis se proclamaverint, petitioni eorum assensus praebeatur, nisi, forte Dei timore tactis, cum eorum licentia in religionis habitu perseverent.

CAP. 11.-- Ut clerici ex ea Ecclesia, in qua semel legerint, ab alia non recipiantur.

(Ex concilio Africano, capite 57.) Item placuit ut quicunque in Ecclesia vel semel legerit, ab alia Ecclesia ad clericatum non teneatur.

CAP. 12.-- De virginibus necdum velatis, quae tamen in proposito virginali se simulaverant permanere.

(Ex decr. Innocentii papae, capite 20.) Hae vero quae, necdum sacro velamine tectae, tamen in proposito virginali semper se simulaverant permanere, licet velatae non fuerint, si forte nupserint, revocandae sunt, et agenda poenitentia illis est: quia sponsio earum a Domino tenebatur. Nam si Apostolus illas quae a proposito viduitatis discesserunt dixerat habere damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt, quanto magis virgines quae prioris promissionis fidem frangere conatae sunt?

CAP. 13.-- De sanctimonialibus, si a proposito sacro deviaverint.

(Ex decr. ejusdem, capite 19.) Quae Christo spiritaliter nubunt, si postea publice nupserint, vel se clanculo corruperint, non eas admittendas esse ad agendam poenitentiam, nisi is cui se junxerant de mundo recesserit. Si enim de hominibus haec ratio custoditur, ut quaecunque vivente viro alteri nupserit adultera habeatur, nec ei agendae poenitentiae licentia concedatur, nisi unus ex his fuerit defunctus: quanto magis de illa tenenda est, quae ante immortali se sponso conjunxerat et postea ad humanas nuptias transmigravit?

CAP. 14.-- De eadem re.

( Ex concilio Toletan. ) De viris ac feminis sacris propositum transgredientibus sacrum proclivis cursus est a voluntate, et imitatrix natura vitiorum. Quamobrem quisquis virorum vel mulierum habitum semel induerint, vel induerunt spontanee religiosum, aut si vir deditus Ecclesiae thoro, vel femina fuerit, aut fuit delegata puellarum monasterio, in utroque sexu praevaricator ad propositum invitus reverti cogatur, ut vir detondeatur, et puella monasterium ingrediatur. Si autem quolibet patrocinio desertores permanere voluerint, sacerdotali sententia a Christianorum coetu habeantur extorres, ut nec locus eis ullus sit communis. Viduas quoque universalis jam dudum statuit synodus, professionis vel habitus sui desertrices, ut superiori sententia condemnentur.

CAP. 15.-- Quo tempore sacrum velamen sacris virginibus imponi debeat.

(Ex decr. Gelasii papae, capite 12.) Devotis quoque virginibus, nisi aut in Epiphania, aut in albis Paschalibus, aut in apostolorum natalitiis, sacrum minime velamen imponatur, et non ante XXV annos; nisi forte, sicut de baptismate dictum est, gravi languore correptis, ne si hoc munere de saeculo exeant, implorantibus non negetur.

CAP. 16.-- De eadem re.

(Ex concilio Milevit., capite 26.) Item placuit ut quicunque episcoporum necessitate periclitantis pudicitiae virginalis, cum vel petitor potens vel raptor aliquis formidatur, vel si etiam aliquando mortis periculoso scrupulo compuncta fuerit, ne non velata moriatur, aut exigentibus parentibus, aut his ad quorum curam pertinet, velaverit virginem, seu velavit intra vigesimum quintum annum aetatis, non ei obsit consilium, quod de isto numero annorum constitutum est.

CAP. 17.-- De sanctimonialibus quae alias velare praesumunt.

(Ex decr. Eutychiae papae, capite 13.) Nihilominus etiam in quibusdam locis inolitum invenimus usum stultitiae plenum, et ecclesiasticae auctoritati contrarium, eo quod videlicet nonnullae abbatissae et aliquae ex sanctimonialibus viduis et puellis virginibus contra fas velum imponere praesumant. Et ideo nonnullae injuste velatae putant se liberius suis carnalibus desideriis posse inservire, et suas voluntates explere. Quapropter statuimus ut si abbatissa aut quaelibet sanctimonialis post hanc definitionem in tantam audaciam proruperit ut aut viduam aut puellam virginem velare praesumpserit, judicio canonico usque ad satisfactionem subdatur.

CAP. 18.-- De virginibus, qua aetate velari debeant.

( Ex decr. Pii papae. ) Ut virgines non velentur ante XXV annos aetatis, nisi forte necessitate periclitantis pudicitiae virginalis. Et non sunt consecrandae alio tempore nisi in Epiphania, et albis Paschalibus, et in apostolorum natalitiis, nisi causa mortis urgente.

CAP. 19.-- Quod desponsatam puellam alii viro non sit licitum dare, monasterium autem licet eligere si vult.

(Ex decr. Eusebii papae, capite 10.) Desponsatam puellam non licet parentibus dare alii viro, tamen monasterium licet eligere, si voluerit.

CAP. 20.-- Ut aliquis incognitus, non cito in monasterio monachorum recipiatur.

(Ex concilio Toletan., cap. 5.) Si aliquis incognitus monasterium ingredi voluerit, ante triennium monachi habitus ei non praestetur. Et si intra tres annos, aut servus, aut libertus, vel colonus quaeratur a domino suo, reddatur ei cum omnibus quae attulit, fide tamen accepta de impunitate. Si autem intra triennium requisitus non fuerit, postea quaeri non potest, nisi sit tam longe quod inveniri non possit, sed tantum ea quae in monasterium adduxit, dominus servi recipiat.

CAP. 21.-- De clericis qui monachorum propositum appetunt.

(Ex eodem, cap. 50.) Clerici qui monachorum propositum appetunt, et meliorem vitam sequi cupiunt, liberos eis ab episcopis in monasteriis largiri oportet ingressus, nec interdici propositum eorum, qui ad contemplationis desiderium transire nituntur.

CAP. 22.-- De virginibus sacris, quae propter districtiorem vitam ad aliud monasterium ire disposuerint.

(Ex concilio Tribur., cap. 11.) Virgines sacrae, si pro lucro animae suae, propter districtiorem vitam ad aliud monasterium pergere disposuerint, ibidemque commanere decreverint, synodus concedit. Si vero fuga disciplinae alium locum quaesierint, redire cogantur.

CAP. 23.-- Quo vestitu virgines ad consecrationem venire debeant.

(Ex concilio Carthag., cap. 11.) Sanctimonialis virgo, cum ad consecrationem suo episcopo offeratur, in talibus vestibus applicetur, qualibus semper usura est, professioni et sanctimoniae aptis.

CAP. 24.-- Ut praeter scientiam domini sui, servus non efficiatur monachus.

(Ex concilio Arelaten., capite 4.) Placuit in monasteriis non esse suscipiendum servum ad monachum faciendum, praeter proprii Domini voluntatem. Qui vero hoc constitutum nostrum excesserit, eum a communione suspendi decrevimus, ne nomen Domini blasphemetur.

CAP. 25.-- De illo qui servum alienum, causa religionis, docet contemnere dominum suum.

(Ex concilio Braggar., capite 47.) Si quis servum alienum, causa religionis, docet contemnere dominum suum, et recedere ab ejus servitio, durissime in omnibus arguatur, et ad poenitentiam compellatur.

CAP. 26.-- De fugitivis clericis.

( Ex decr. Leonis papae. ) Fugitivum vero clericum, aut monachum deserentem disciplinam, velut contemptorem placuit revocare.

CAP. 27.-- De saecularibus, si se semel per religionem totonderint, et post laici efficiuntur.

(Ex concilio Toletan. V, capite 5.) Quicunque ex saecularibus accipientes poenitentiam se totonderunt, et rursus praevaricantes laici effecti sunt, comprehensi ab episcopo suo, ad poenitentiam ex qua recesserunt revocentur. Quod si aliqui qui per potentiam irrevocabiles sunt, nec admoniti revertentur, vere ut apostatae coram Ecclesia anathematis sententia condemnentur. Non aliter et hi qui tonsi collaudantibus parentibus fuerint, seipsos religioni devoverunt, et postea habitum saecularem sumpserunt, et iidem a sacerdote comprehensi, ad cultum religionis acta prius poenitentia revocentur. Quod si reverti nolunt, vere ut apostatae anathematis sententiae subjiciantur. Quae forma servabitur, etiam in viduis virginibusque sacris, ac poenitentibus feminis, quae sanctimonialem habitum induerunt, et postea aut vestem mutaverunt, aut ad nuptias transierunt.

CAP. 28.-- Ut servus in monasterium non recipiatur, nesciente domino suo.

(Ex concilio Chalced., capite 4.) Nullum vero recipere in monasteriis servum obtentu monachi praeter domini sui conscientiam licet.

CAP. 29.-- De monachis et monachabus, qui se sacrilega contagione miscuerint.

(Ex epist. Syricii papae, capite 6.) Impudicas detestabilesque personas, monachorum scilicet atque monacharum, quae, abjecto proposito sanctitatis, illicita ac sacrilega contagione se miscuerunt, et in abruptum conscientiae desperatione perductae, de illicitis complexibus libere filios procreaverunt, a monasteriorum coetu ecclesiarumque conventibus eliminandas esse mandamus, quatenus retrusae in suis ergastulis, tantum facinus continua lamentatione deflentes, purificatorio possint plenitudinis igne decoqui, ut eis vel ad mortem saltem solius misericordiae intuitu per communionis gratiam possit subveniri.

CAP. 30.-- Ut non liceat Deo sacratis nuptialia jura contrahere.

(Ex concilio Chalced. capite 16.) Virginem quae se Deo Domino consecravit, similiter et monachum non licere nuptialia jura contrahere. Quod si hoc inventi fuerint perpetrantes, excommunicentur. Confitentitibus autem, decrevimus ut habeat auctoritatem ejusdem loci episcopus, misericordiam humanitatemque largiri.

CAP. 31.-- De his qui sanctimoniales in matrimonium acceperint, ut separati sine spe conjugii maneant.

(Ex epist. Pascuelis papae, capite 11.) Hi igitur qui scientes sanctimonialibus feminis in matrimonio sunt ad injuriam Christi copulati juxta censuram Christiani zeli separentur, et nunquam eis concedatur jugali vinculo religari, sed in poenitentiae se lamentis vehementer, dum vivunt, afficiant.

CAP. 32.-- De virginibus quae praevaricatae sunt.

(Ex decr. Gelasii papae, capite 10.) Virginibus sacris temere se quosdam sociare cognovimus, et post dicatum Deo propositum, incesta foedera sacrilegaque miscere. Quos protinus aequum est a sacra communione detrudi: et nisi per publicam probatamque poenitentiam omnino non recipi, sed tamen his viaticum de saeculo transeuntibus, si digne poenituerint, non negetur.

CAP. 33.-- Ut viduae velum sibi imponere non debeant inconsulto episcopo suo, et ne presbyteri eis imponere praesumant, quod et episcopis non licet.

(Ex conc. Rothomag., capite 9.) Statutum est viduas non debere velare se, inconsulto suo episcopo. Simul et hoc statutum est, ut si quispiam presbyterorum deinceps hujus constitutionis normae contumaciter transgressor exstiterit, scilicet ut aliquas viduas velare praesumat, quia hoc et episcopis non licet, gradus sui periculum incurrat. Similiter et de puellis virginibus a presbyteris non velandis statutum est, ut si quis hoc facere tentaverit, tanquam trangressor canonum damnetur.

CAP. 34.-- Quod viduae sub nulla benedictione sint velandae.

(Ex decr. Gelasii papae, capite 21.) Nam de viduis sub nulla benedictione velandis, superius latius duximus disserendum. Quae si propria voluntate professam pristini conjugii castitatem mutabili mente calcaverunt, periculi earum intererit, quali Deum debeant satisfactione placare. Sicut enim si se forsitan continere non poterant secundum Apostolum, nullatenus nubere vetabantur, sic habita secum deliberatione, promissam Deo pudicitiae fidem debuerunt custodire. Nos autem nullum talibus laqueum debemus injicere, sed solas adhortationes praemii sempiterni, poenasque proponere divini judicii, ut nostra sit absoluta conscientia, et illarum pro se rationem Deo reddat intentio. Cavendum quippe est quod de earum moribus actibusque beatus Paulus testatur apostolus, quod planius exponere praeterimus, ne sexus instabilis non tam deterreri quam admoneri videatur.

CAP. 35.-- De viduis quae semel sacrae conversationis velamen suscipiunt.

(Ex concilio Aurelian., capite 3.) Viduae quae spontanea voluntate ab altari sacrae conversationis velamen suscipiunt, decrevit sancta synodus in eodem proposito eas permanere. Non enim fas esse decernimus, ut postquam se Domino semel sub velo consecraverint, et inter velatas oblationes fecerint, iterum eis concedi Spiritui sancto mentiri.

CAP. 36.-- De viduis, ut nullus eas velare attentet.

(Ex concil. Mogunt., cap. 6.) Viduas autem velare pontificum nullus attentet, prout constitutum est in decretis Gelasii, capitulo XIII, quod nec auctoritas divina, nec canonum forma praestitit. Quae si propria fuerit voluntate continentiam professa, ut in ejusdem Gelasii capitulo XXI legitur, ejus intentio pro se reddat rationem Deo: quia sicut secundum Apostolum, si se continere non poterat, nullatenus nubere vetabatur, sic secum habita deliberatione, promissam fidem pudicitiae Deo debet custodire. Nos autem, auctoritate Patrum suffulti, in hoc sacro conventu sancimus, et libere judicamus, si sponte velamen, quamvis non consecratum, sibi imposuerit, et in ecclesia inter velatas oblationem Deo obtulerit, velit, nolit, sanctimoniae habitum ulterius habere debet, licet sacramento confirmare velit eo tenore et ratione velamen sibi imposuisse ut iterum posset deponere.

CAP. 37.-- De nobilibus feminis quae, postquam velatae fuerint, domi in deliciis residere delectantur.

(Ex concilio apud Aquisgran., Ludovico Pio praesente, capite 6.) De nobilibus feminis quae amissis viris repente velantur, et in propriis domibus diversas necessitates opponentes residere delectantur, de quibus in aliis conventibus coram serenitate vestra jam dudum ventilatum et definitum est, majori solertique studio admonendas et instruendas ab episcopis statuimus, quatenus suae saluti consulant, ne sic indiscrete vivendo, et propria noxiaque libertate utendo, et per diversa vagando, periculum animarum suarum incurrant, semper illud apostolicum ante oculos habentes, quo dicitur: Vidua quae in deliciis est, vivens mortua est.

CAP. 38.-- De his qui velatas et Deo consecratas in conjugium duxerint.

(Ex concilio Aurelian., capite 23.) Si quis sacro velamine consecratam in conjugium duxerit, et post dicatum Deo propositum incesta foedera sacrilegaque miscuerit, ut in constitutis Gelasii papae, cap. XX, legitur, protinus aequum est sacra communione detrudi, et nisi per publicam probatamque poenitentiam omnino non recipi. Si tamen poenituerint, transeuntibus de saeculo viaticum non negetur. In Chalcedonensi concilio, cap. XVI, hoc perpetrantes excommunicantur. Confitentibus auctoritate episcopi misericordia largitur. In epistola Syricii papae, cap. VI, velatae et Deo consecratae, si abjecto proposito sanctitatis clanculum sacrilega contagione se miscuerint, et illicitis complexibus publice et libere filios procreaverint, has nuptias detestabiles a monasteriorum coetu, et ecclesiarum conventibus eliminandas esse judicatum est: quatenus detrusae ergastutis, tantum facinus continua lamentatione defleant. Unde verbo Domini et canonica auctoritate in hac sancta synodo praecipimus, ut omnino separentur, et juramento colligentur, ulterius sub uno non cohabitare tecto, nec familiari frui colloquio, excepto in ecclesia, aut in publico, aut rem habere ullam communem, unde suspicio illecebrosi desiderii, aut scandalum libidinosi facti juste possit oriri. Si qua etiam inter se dividenda sint, dividant, et uterque sua provideat, et incestuosus sine spe conjugii maneat.

CAP. 39.-- De viduis quae professam continentiam praevaricatae sunt.

(Ex concilio Carthag., capite 104.) De viduis quae professam continentiam praevaricatae sunt: sicut bonum est castitatis praemium, ita et majori observantia et praeceptione custodiendum est, ut si quae viduae, quamlibet adhuc in minoribus annis positae et matura aetate a viro relictae, se devoverint Deo, et veste laicali abjecta, sub testimonio episcopi et Ecclesiae religioso habitu apparuerunt, postea vero ad nuptias saeculares transierunt, secundum Apostolum damnationem habeant: quia fidem castitatis quam Deo voverunt, irritam facere visi sunt. Tales ergo personae a Christianorum communione sequestrentur, neque etiam in convivio cum Christianis communicent. Nam si adulterae conjuges reae sunt, si suis viris obnoxiae fuerint, quanto magis viduae quae Dei religiositatem mutaverunt, crimine adulterii notabuntur, si devotionem quam sponte nec coacte Deo obtulerunt libidinosa voluntate corruperint, atque ad secundas nuptias transitum fecerint? Quae et si violentia irruente ab aliquo oppressae fuerint, ac postea delectatione libidinis permanente in conjugio raptori vel violento viro consenserint, damnatione superius dicta teneantur obnoxiae. De talibus ait Apostolus: Cum enim luxuriatae fuerint, nubere in Christo volunt, habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt.

CAP. 40.-- De eadem re.

(Ex decr. Zepherini papae, capite 4.) Ut viduae non sint in deliciis, sed, secundum Apostolum, sub potestate episcopi vivant.

CAP. 41.-- De eadem re.

( Apostol. dicit. ) Praecipe, inquit, ut viduae irreprehensibiles sint. Vidua eligatur non minus XL annorum, in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, etc. Adolescentiores viduas devita. Cum enim luxuriatae fuerint, in Christo nubere volunt, habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt: simul et otiosae loquentes quod non oportet. Volo ergo juniores nubere, procreare filios, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario, maledicti gratia. Jam enim quaedam conversae sunt retro Satanam

CAP. 42.-- De feminis quarum mariti obierint, ut non cito se velent.

(Ex concilio Aurelian., capite 5.) De feminis quae viros amittunt, placet ne se sicut hactenus indiscrete velent, sed triginta dies post decessum viri sui exspectent. Et post tricesimum diem per consilium episcopi sui, vel, si episcopus absens fuerit, consilio aliorum religiosorum sacerdotum suorumque amicorum id quod eligere debent eligant: et ut rogetur princeps a sacro conventu, ut hi qui publicam egerunt poenitentiam, et feminae quae viros amittunt, sua auctoritate donec deliberent quid agant tueantur, et specialiter pro his capitula fieri, et legis mundanae capitulis inserenda decrevimus.

CAP. 43.-- Ut viduitatis professio coram episcopo fiat.

(Ex concil. Arausic., capite 6.) Viduitatis servandae professionem coram episcopo in secretario habitam, imposita coram episcopo veste viduali, non esse violandam, ipsam talis professionis desertricem merito esse damnandam decernimus.

CAP. 44.-- Ut nullus vetet vel jubeat viduas vel virgines nubere.

(Ex concilio Toletan., capite 10.) Pro consulto castitatis, quod maxime hortamento concilii proficere debeat, annuente glorioso domino nostro Recaredo rege, hoc sanctum affirmat concilium, ut viduae quibus placuerit tenere castitatem, nulla vi ad nuptias iterandas venire cogantur. Quod si priusquam profiteantur continentiam, nubere elegerint, illis nubant quos propria voluntate voluerint habere maritos. Similis conditio et de virginibus habeatur, nec contra voluntatem parentum vel suam cogantur maritos accipere. Si quis vero propositum castitatis viduae vel virginis impedierit, a sancta communione et a liminibus ecclesiae habeatur extraneus.

CAP. 45.-- De viduis propositum relinquentibus.

( Ex epist. Greg. papae missa ad Bonifacium. ) Viduas a proposito discedentes viduitatis, super quibus nos consulere voluit dilectio tua, frater charissime, credo te nosse a sancto Paulo, et a multis sanctis Patribus, nisi convertantur, olim esse damnatas. Quas et nos apostolica auctoritate damnandas, et a communione fidelium atque a liminibus ecclesiae arcendas fore censemus, usquequo obediant episcopis suis et ad bonum quod coeperunt invitae aut voluntariae revertantur. De virginibus autem non velatis, si deviaverint, a sanctae memoriae praedecessore nostro papa Innocentio taliter decretum habemus: Hae vero quae necdum sacro velamine tectae, tamen in proposito virginali semper se simulaverunt permanere, licet velatae non fuerint, si nupserint, aliquanto tempore his agenda poenitentia est: quia sponsio carum a Domino tenebatur. Si enim inter homines solet bonae fidei contractus nulla ratione dissolvi, quanto magis ista pollicitatio, quam cum Deo pepigit, solvi sine vindicta non poterit? etc. Nam si virgines nondum velatae taliter poenitentia publica puniuntur et a coetu fidelium usque ad satisfactionem excluduntur, quanto potius viduae quae perfectioris aetatis, et maturioris sapientiae, atque consilii existunt, virorumque consortio multoties usae sunt, et habitum religionis assumpserunt, et demum apostataverunt, atque ad priorem vomitum sunt reversae, a nobis et ab omnibus fidelibus a liminibus ecclesiae et a coetu fidelium, usque ad satisfactionem, sunt eliminandae et carceribus tradendae, qualiter juxta beatum apostolum Paulum, tradentes hujusmodi hominem Satanae, ut spiritus salvus sit in die Domini? De talibus enim et Dominus per Moysen loquitur dicens: Auferte malum de medio vestri. De quibus et per Prophetam ait: Laetabitur justus cum viderit vindictam, manus suas lavabit in sanguine peccatoris. De talibus namque et eorum similibus atque eisdem consentientibus dicitur: quia non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus, rei sunt.

CAP. 46.-- Ut viduae velatae ad nuptias ire non debeant.

(Ex decr. Gelasii papae ad Sicilienses episcopos missis, capite 9.) Neque viduas ad nuptias transire patimur, quae religioso proposito diuturna observatione permanserunt. Similiter virgines nubere prohibemus, quas annis plurimis in monasteriis aetatem peregisse contigerit.

CAP. 47.-- De vidua quae sub obtentu religionis velum ad tempus sibi imposuerit.

(Ex epist. Nicolai papae, capite 5.) Nicolaus episcopus servus servorum Dei, reverendissimo et sanctissimo confratri nostro Adalwino sanctae Vivenensis Ecclesiae archiepiscopo. Quod autem interrogasti de femina quae post obitum mariti sui velamen sacrum super caput suum imposuit, et finxit se sub eodem velamine sanctimonialem esse, postea vero ad nuptias rediit, bonum mihi videtur quia per hypocrisim ecclesiasticam regulam conturbare voluit, et non legitime in voto suo permansit, ut poenitentiam agat de illusione nefanda, et revertatur ad id quod spopondit, et in sacro ministerio inchoavit. Nam si consenserimus quod omnia sacramenta ecclesiastica quisque, prout vult, fingat et non vere faciat, omnis ordo ecclesiasticus conturbatur, nec catholicae fidei jura consistunt, nec canones sacri rite observantur. Quid enim profuit Simoni Mago baptismum sacrum ficte suscipere, et in Christianitate permansurum se finxisse, cum per apostolum fraude ejus detecta, quod sibi futurum esset praenuntiatum est. Ait enim: Pecunia tua tecum sit in perditione; cor enim tuum non est rectum coram Deo: poenitentiam itaque age ab hac nequitia tua, et roga Deum ut forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui. In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis video te esse. Ideo tales, nisi resipiscant, spirituali gladio percutere censemus. Non enim fas est Spiritui sancto mentiri, sicuti Ananias et Sapphira mentiti sunt, et statim perierunt.

CAP. 48.-- De viduis et puellis quae in domibus propriis habitum religionis susceperunt.

(Ex concilio Toletan. IV, capite 57.) De viduis et puellis quae habitum religionis in domibus propriis tam a parentibus quam per se mutaverunt, si postea contra instituta Patrum, vel praecepta canonum, conjugia crediderint copulanda, tandiu utrique habeantur a communione suspensi, quousque quod illicite perpetraverunt emendare neglexerint, a communione vel omnium Christianorum convivio in perpetuum sint sequestrati.

CAP. 49.-- Quod sanctus Gregorius quamdam feminam velatam quae sacrum propositum transgressa est, comprehendi jusserit.

( Ex reg. Greg. ad Sepontium episcop. ) Si custos religiosi habitus fuisses, aut esse nosses episcopus, filiam gloriosae memoriae Tulliani magistri militiae, te illic posito, nec projectis religiosis vestibus ad saecularem reverti habitum, nec ad nos licuisset perversam epistolam destinare. Sed quia nimia desidia ac torpore deprimeris, in tuo dedecore res ad praesens illicita impune commissa est. Nam sicut praefati sumus, si sollicitus esses, prius ad nos ultio mulieris pravissimae, quam culpa debuit pervenire. Quia ergo tantum hebes, tantumque es negligens, ut nisi canonicam vitae fueris coercitionem expertus, in aliis districtionem et disciplinam nescias custodire, qualiter debeas esse sollicitus, congruo tibi, si Domino placuerit, tempore demonstramus. Praesentia igitur scripta suscipiens evigila, et excitatus saltem exsequere quod pressus nunc usque ignavia distulisti. Instantiae ergo tuae sit, praedictam mulierem una cum Sergio defensore comprehendere, et statim non solum ad male contemptum habitum sine excusatione aliqua revocare, sed etiam in monasterio ubi omnino districte valeat custodiri detrudere, et ita omnem circa illam sollicitudinem exhibere, ut quam sit netarium quod commisit, ex tua possit districtione cognoscere. Qua in re si quis, quod non credimus, laicorum aliquo tibi ingenio tentaverit obsistendum, a sanctissimae eum communionis participatione suspende, nobisque renuntiare festina, ut quantum sit exsecrabile quod praesumit, postquam consideratione propria non advertit, emendationis qualitate cognoscat. In his autem omnibus ita cautum ac stude vigilantem te ostendere, ut culpam tuam non geminare neglectus, sed aliquantisper valeat et sollicitudo minuere.

CAP. 50.-- De viduis velatis, si voluptatibus carnis inservire accusantur.

(Ex concilio Meldensi, capite 2.) Ut illae quae quasi sanctimoniales sub velamine religionis degere videntur, sed potius in deliciis viventes, mortuae in divinis oculis computantur, per provincias discurrentes, curiosae et verbosae, si libidinibus caeterisque carnis voluptatibus inservire accusantur, si manifeste detegi potuerint, episcopali auctoritate et regia potestate in talibus locis residere sub testimonio religioso cogantur, ubi poenitentiam si fecerint dignam, assequantur etiam fructuosam. Si enim manifeste detegi non valuerint, erga Ecclesiam suae opinionis malam famam canonice purgare cogantur: et ut religiosius de caetero vivant, et in monasteriis conversentur, episcopali decreto et regia potestate coerceantur. De his etiam Apostolus dicit: Quae cum fornicatae fuerint, in Christo nubere volunt.

CAP. 51.-- Ut sacrilegi dijudicentur, qui se sacratis feminis miscuerint.

(Ex concilio Arelatensi, capite 7.) Sciendum est omnibus quod Deo sacratarum feminarum corpora per votum propriae sponsionis et verba sacerdotis Deo consecrata templa esse Scripturarum testimoniis comprobantur, et ideo violatores earum sacrilegi ac juxta Apostolum filii perditionis esse noscuntur.

CAP. 52.-- De his qui sanctimoniales virgines, viduas velatas rapiunt.

(Ex concilio Meldensi, capite 8.) Qui sanctimoniales virgines vel viduas rapiunt, et progressu etiam criminis in conjugium sumunt, publicae poenitentiae subigantur. Ipsae vero feminae locis congruis poenitentiae retrudantur, et ad habitum religionis redire cogantur. Ipse autem incestuosus sine spe uxoriae copulationis perenniter maneat, nisi nescisse se velatam expurgare potuerit. Si vero, quod absit! conjugia iterare praesumpserint, acriori subdantur vindictae, et amplius propellantur. Qui si forte obedire monitis salutaribus notuerint, anathematizentur.

CAP. 53.-- Ut clerici seu laici cum bono testimonio cum sacris puellis loqui debeant.

(Ex concilio Spalensi, capite 10). Haec cautela circa omnes servetur, ut laici remoti a peculiaritate virginum, nec usque ad vestibulum habeant accedendi familiare permissum, nec ipse qui praeest cum sola colloqui debet, sed sub testimonio duarum aut trium sororum, ita ut rara sit accessio, brevisque locutio.

CAP. 54.-- Quod mulieres velatae, in monasteriis, aut in domibus suis habitum observent.

(Ex decr. Eugenii papae capite 28.) Mulieres obtentu religionis velatae; aut in monasterio regulariter vivant, aut in domibus suis susceptum habitum caste observent.

CAP. 55.-- Ut adolescentiores viduae, vel sanctimoniales, ab episcopo non negligantur

(Ex concilio Carthag., capite 102.) Ad reatum episcopi pertinet, vel presbyteri qui parochiae praeest, si sustentandae ab Ecclesia vitae praesentis causa adolescentiores viduae vel sanctimoniales eorum familiaritatibus subjiciantur.

CAP. 56.-- Ut unusquisque episcopus clericos in suo episcopio vagantes, ad suum episcopum redire faciat.

(Ex concilio Mogunt., capite 19.) Ut unusquisque episcopus in sua parochia diligenter presbyteros vel clericos inquirat, unde sint: et si aliquem fugitivum invenerit, ad suum episcopum redire faciat.

CAP. 57.-- De clericis vagis.

(Ex eodem capite 18.) De clericis vagis, seu deacephalis, id est, de his qui sunt sine capite, neque in servitio Domini nostri, neque sub episcopo, neque sub abbate, sed sine canonica vel regulari vita degentes, ut in libro officiorum secundo, cap. tertio, de his dicitur: Hos neque inter laicos, et inter saecularium officiorum studia, neque inter clericos religio tentat divina, sed solutos atque oberrantes, sola turpis vita complectitur et vaga: quique dum nullum metuunt, explendae voluptatis suae licentiam sectantur, et quasi animalia bruta libertate ac dedesiderio feruntur, habentes signum religionis, non religionis officium, hypocentauris similes, neque equi nec homines. Tales omnino praecipimus, ut ubicunque inventi fuerint, episcopi sine ulla mora eos sub custodia constringant canonica, et nullatenus eos amplius ita errabundos et vagos secundum desideria voluptatum suarum vivere permittant. Sin autem episcopis suis canonice obedire noluerint, excommunicentur usque ad judicium episcopi regionis illius. Sin autem nec illi eos corrigere valuerint, omnino sub vinculis constringantur usque ad synodum, ut ibi eis indicetur utrum ad judicium principis aut ad universalem synodum deferantur, sub custodia publica.

CAP. 58.-- Ut monachae monastice vivant, et canonice secundum canonicam vitam vivant.

(Ex eodem concilio cui interfuit Carolus imper., et Ricolphus archiep., in claustr. S. Alb., capite 13.) Abbatissas autem cum sanctimomalibus omnino recte et juste vivere censemus. Quae vero professionem secundum regulam sancti Benedicti fecerunt, regulariter vivant. Sin autem, canonice vivant pleniter, et sub diligenti cura custodiam habeant, et in claustris suis permaneant, nec foras exitum habeant. Sed et ipsae abbatissae in monasteriis sedeant, nec foras vadant, sine licentia et consilio episcopi sui.

CAP. 59.-- Ut sanctimoniales abbatissae suae sint obedientes.

(Ex eodem, capite 14.) Sanctimoniales, nisi forte abbatissa sua pro aliqua necessitate incumbente mittente, nequaquam de monasterio egrediantur. Hae vero quae famulos aut famulas non habent, ad exercenda negotia ad mediam monasterii portam perveniant, et ibi coram testibus negotium suum exerceant.

CAP. 60.-- De feminis quae propter continentiam muliebrem mutant habitum.

(Ex concilio Grangen. capite 13.) Si qua mulier propter continentiam quae putatur, habitum mutat, et pro solito muliebri amictu virilem sumit, anathema sit.

CAP. 61.-- De illo qui virginitatem custodierit, nuptias autem exsecraverit.

(Ex eodem, capite 9.) Quicunque virginitatem custodiens, aut continentiae studens, velut horrescens nuptias temerat, nec propter hoc quod bonum et sanctum est nomen virginitatis assumit, anathema sit.

CAP. 62.-- De feminis quae propter religionem crines totonderint.

(Ex eodem, capite 17.) Si qua mulier propter divinum cultum, ut aestimat, crines attondit, quos ei Deus ad subjectionis memoriam tribuit, tanquam praeceptum dissolvens obedientiae, anathema sit.

CAP. 63.-- De illis qui propter continentiam palliis vestiuntur.

(Ex concil. Cabillon., capite 12.) Si quis virorum propter continentiam, quae putatur, amictu pallii utitur, quasi per hoc habere se justitiam credens, et despicit eos qui cum reverentia byrris et aliis communibus et solitis vestibus utuntur, anathema sit.

CAP. 64.-- De illis qui virginitatem observant, et sic extolluntur.

(Ex eodem, capite 10.) Si quis ex his qui virginitatem propter Deum servant extollitur adversum conjugatos, anathema sit.

CAP. 65.-- Quod non sit permittendum monachos et monachas in uno monasterio simul habitare.

( Ex reg. Greg. papae. ) In nullo loco monachos et monachas permittimus unum monasterium habere, sed nec ea quae duplicia vocant, et si quid tale est. Religiosus episcopus mulieres quidem in suo loco studeat manere, monachos autem aliud monasterium aedificare cogat. Sin autem plurima sint talia monasteria, separentur in aliis monasteriis monachae, et in aliis monachi. Res autem quas habent communes, secundum jura eis competentia distribuantur.

CAP. 66.-- Ut episcopus monasteria monachorum et sanctimonialium frequenter visitet.

(Ex concil. Rothomag., capite 3.) Ut episcopus monasteria monachorum et sanctimonialium frequenter introeat, et cum gravibus et religiosis personis, et in eorum, vel in earum conventu residens, eorum vitam et conversationem diligenter discutiat, et, si quid reprehensibile invenerit, corrigere satagat. Sanctimonialium etiam, pudicitiam subtiliter investiget. Et si aliqua invenitur quae, neglecto proposito castitatis, clerico aut laico impudenter misceatur, et in privata custodia retrudatur, ubi quod male commisit digne poeniteat. Interdicat etiam ex auctoritate sanctorum canonum, ut nullus laicus aut clericus in earum claustris et secretis habitationibus accessum habeat, neque presbyteri, nisi tantum ad missam, expleta missa ad ecclesias suas redeant. Omnibus praeterea publice et privatim denuntiet, quantum piaculum sit, qui sponsam Christi vitiare praesumit. Si enim ille reus tenetur qui sponsam hominis violat, quanto magis reus majestatis efficitur qui sponsam omnipotentis Dei corrumpit?

CAP. 67.-- Ut abbates in potestate episcoporum consistant.

(Ex concilio Aureliano, capite 4.) Abbates pro humilitate religionis in episcoporum potestate consistant, et si quid extra regulam fecerint, ab episcopis corrigantur. Non semel, sed saepius in anno, episcopi visitent monasteria monachorum, et si quid corrigendum fuerit, corrigant. Monachi autem abbatibus omni obedientia et devotione subjaceant. Quod si quis per contumaciam exstiterit indevotus, ac per loca aliqua vagari, aut peculiare aliquod habere praesumpserit, omnia quae acquisierit ab abbatibus auferantur secundum regulam monasterio profutura. Ipsi autem qui fuerint pervagati, ubi inventi fuerint, cum auxilio episcopi tanquam fugaces sub custodia revocentur et constringantur.

CAP. 68.-- De monachis qui filios procreaverint.

( Ex dictis S. Isidor. ) Monachi filios procreantes in carcere recludantur, tantum facinus continua lamentatione deflentes, ut eis vel ad mortem sola misericordia in communionis gratia possit indulgeri.

CAP. 69.-- De sanctimonialibus quae vim barbaricam pertulerunt.

(Ex decr. Leonis papae, capite 49.) De his autem quae, in sacro virginitatis proposito constitutae, barbaricam pertulere violentiam, et integritatem pudoris non in animo sed corpore perdiderunt, ea nobis videtur servanda moderatio, ut neque in viduarum dejiciantur gradum, neque in sacrarum et perseverantium virginum numero censeantur. Quibus si in omnibus virginalibus observationibus perseverant, et castimoniae soliditatem mente custodiunt, sacramentorum non est neganda communio: quia injustum est illas in eo vel argui, vel notari, quod non voluntas admisit, sed vis hostilis eripuit.

CAP. 70.-- De quadam abbatissa quae se proclamaverat super militibus in claustro suo hospitantibus.

(Ex regis. Greg. ad Fortunatum episcopum Neapolit., capite 112) Insinuavit nobis latrix praesentium Agnella abbatissa, quod intra monasterium ipsius milites hospitentur. Et omnino de fraternitatis vestrae sollicitudine mirati sumus, cur hoc patienter tulerit, et non illud cum omni celeritate fecerit emendari. Unde hortamur, ut vel nunc studii vestri sit instanter eis quorum interest imminere, quatenus sine aliqua exinde excusatione tollantur, et nullus illic ulterius meatum accipiat, nec callidus hostis occasionem inveniens, de deceptione religiosi habitus, quod absit! valeat exsultare.

CAP. 71.-- Quod res ecclesiasticae ad laicos disponendae non respiciant.

(Ex concilio apud Compendium, capite 10.) Synodali decreto sancitum est, ne laici vel saeculares de viris Deo dicatis Ecclesiaeque facultatibus aliquid ad se putent vel praesumant praeter reverentiam pertinere, quorum quarumque sacerdotibus disponendi indiscusse a Deo cura commissa docetur. Si quis contra haec venire praesumpserit. anathemate feriatur.

CAP. 72.-- De eadem re.

(Ex eodem, capite 3.) De viris Deo dicatis vel ecclesiasticis facultatibus aliquid disponendi, nulla legitur laicis, quamvis religiosis, unquam attributa facultas.

CAP. 73.-- Ut abbates ad synodum ire non cogantur, nisi pro rationabili re.

(Ex concilio Turonensi, capite 11.) Episcopus non debet abbatem cogere ad synodum ire, nisi aliqua rationabilis causa consistat.

CAP. 74.-- Ut congregationes monachorum sine collaudatione episcopi fieri non liceat.

(Ex concilio Epaonensi, capite 10.) Cellulas novas aut congregatiunculas monachorum absque notitia episcopi prohibemus institui.

CAP. 75.-- De virginibus sacris, quae parentibus privantur.

(Ex concilio Africano, capite 11.) Ut virgines sacrae, si parentibus a quibus custodiebantur privatae fuerint, ab episcopo custodiantur. Ubi autem episcopus absens est, providentia gravioribus feminis commendetur, ut simul habitantes invicem se custodiant, ne, passim vagando, Ecclesiae laedant existimationem.

CAP. 76.-- Qui religiosis feminis praeponendus sit.

(Ex concilio Carthaginensi, capite 97.) Qui religiosis feminis praeponendus sit, ab episcopo probetur.

CAP. 77.-- De sanctimonialibus, quid in claustro facere debeant.

(Ex concilio Moguntino, capite 6.) Sanctimoniales in monasterio constitutae habeant studium in legendo et in cantando, et horas canonicas solemniter pariter celebrent, et omnes, exceptis quas infirmitas tenet, in dormitorio dormiant, et omnibus diebus ad capitulum et ad collationes veniant, et regulam a sanctis Patribus illis constitutam diligenter observent.

CAP. 78.-- Nullus laicus claustra sanctimonialium ingrediatur, nisi ad opera exercenda.

(Ex eodem, capite 16.) Nullus vassus abbatissae, nec minister aliquis, nec clericus, nec laicus claustra ancillarum Dei ingrediatur, nisi forte quando necessitas operandi incumbit.

CAP. 79.-- Janitrix claustri non eligatur, nisi testimonium habeat bonum.

(Ex eodem, cap. 15.) Portaria non eligatur, nisi quae aetate matura sit, et testimonium habeat bonum, et vitae probabilis sit.

CAP. 80.-- Ut abbatissa, nisi per licentiam sui episcopi a monasterio non egrediatur.

(Ex concilio Gangren., capite 9.) Abbatissa nequaquam de monasterio egrediatur, nisi per licentiam episcopi sui. Et si quando foras pergit, de sanctimonialibus quas secum ducit curam maximam habeat, ut nulla eis detur occasio peccandi.

CAP. 81.-- Ut unus abbas duobus monasteriis praeesse non debeat.

(Ex concilio Arausic., capite 54.) Unum abbatem duobus monasteriis interdicimus praesidere.

CAP. 82.-- Ut monachi compatres non habeant.

(Ex concilio Augustodunensi, capite 5.) Ut monachi vel monachae compatres habere non praesumant.

CAP. 83.-- Quod feminae in conventu docere non debeant.

( Ex concilio Carthaginensi. ) Mulier quamvis docta in conventu docere non audeat.

CAP. 84.-- Ut femina poenitentiam dare non debeat, nec sedere inter sacerdotes in convivio.

(Ex concilio Remensi, praesente Ludovico imperatore, capite 5.) Femina non det poenitentiam, nec corporale cum oblatione, nec calicem super altare ponat, nec inter ordinatos stet in ecclesia, nec sedeat inter sacerdotes in convivio.

CAP. 85.-- De mulieribus virorum causas discutientibus.

(Ex concil. Nanneten., cap. 8.) Cum Apostolus dicat: Mulieres in ecclesia taceant: non enim permittitur eis loqui, turpe est enim mulieri in ecclesia loqui: mirum videtur, quod quaedam mulierculae contra divinas humanasque leges, attrita fronte impudenter agentes, placita generalia et publicos conventus indesinenter adeunt, et negotia regni utilitatesque reipublicae magis perturbant quam disponant, cum indecens sit, et etiam inter barbaras gentes reprehensibile, mulieres virorum causas discutere, et quae de lanificiis suis, et operibus textrilibus, et mulieribus inter genitiarias suas residentes debuerant disputare, in conventu publico ac si in curia residentes, senatoriam sibi usurpant auctoritatem. Quae ignominiosa praesumptio fautoribus magis imputanda videtur, quam feminis. Unde quia divinae leges, ut supra monstratum est, hoc contradicunt, et humanae nihilominus idipsum prohibent, ut feminae nihil aliud prosequantur in publico, quam suam causam. Ait enim lex Theodosiana: Nulla ratione femmae amplius quam suas causas agendi habeant potestatem, nec alicujus causam a se noverint prosequendam: idcirco ex auctoritate canonica interdicimus, ut nulla sanctimonialis virgo, vel vidua, conventus generales adeat, nisi a principe fuerit evocata aut ab episcopo suo: nisi forte propriae necessitatis ratio impulerit, et hoc ipsum cum licentia et nuntio episcopi sui.

CAP. 86.-- Quod abbas pro humiliatione locum suum relinquere possit.

(Ex concil. Mongunt. cap. 18.) Abbas potest pro humiliatione, et cum permissione episcopi, locum suum relinquere: tamen fratres eligant sibi abbatem de ipsis si habeant, sin autem de extraneis. Nec episcopus debet abbatem violenter retinere in loco suo. Congregatio debet eligere sibi abbatem post mortem abbatis sui, vel eo vivente, si ipse discesserit, vel peccaverit. Ipse enim non potest aliquem ordinare de suis propinquis vel amicis, sine voluntate fratrum.

CAP. 87.-- Quod laicus in ecclesia lectionem recitare non debeat.

(Ex eodem, cap. 19.) Laicus non debet in ecclesia lectionem recitare, nec alleluia dicere, nisi psalmos tantum et responsoria sine alleluia.

CAP. 88.-- Quod non liceat episcopo abstrahere rem monasterii, quamvis erga se peccaverit abbas.

(Ex eodem, cap. 20.) Episcopo non licet tollere possessionem monasterii, quamvis peccaverit abbas, sed mittat eum in aliud monasterium, in potestatem alterius abbatis.

CAP. 89.-- Ne monachi placita saecularia adeant.

(Ex eodem, cap. 21.) Ac deinde decrevimus, sicut sancta regula dicit, ut monasterium ubi fieri possit, per decanos ordinetur: quia illi praepositi saepe in elationem incidunt, et in laqueum diaboli. Hoc tamen omnino volumus, ut non monachi ad saecularia placita ullatenus veniant, neque ipse abbas sine licentia episcopi sui, et cum necessitas exigit, tunc per jussionem et consilium episcopi sui illuc vadat. Nequaquam tamen contentiones aut lites aliquas ibi movere praesumat, sed quidquid quaerendum, vel etiam respondendum sit, per advocatos suos hoc faciat. Abbates et monachi usque ad interrogationem silentium habeant, et cum interrogantur, cum humilitate et reverentia respondeant. Alias querelas omnino devitent. In eorum claustro permaneant, nullusque ex eis foras vadat, nisi per necessitatem ab abbate mittatur in obedientiam: nec foris manducet neque bibat sine permissione abbatis, nec ad convivia saecularia vadat.

CAP. 90.-- De negotio saeculari.

(Ex eodem, cap. 22.) Ministri autem altaris Domini, vel monachi, nobis placuit, ut a negotiis saecularibus omnino abstineant. Multa sunt ergo negotia saecularia, de his tamen pauca perstringamus, ad quae pertinet omnis libido, non solum immunditia carnis sed etiam omnis carnalis concupiscentia. Quidquid plus justo appetit homo, turpe lucrum est: munera injusta accipere vel etiam dare pro aliquo saeculari conquaestu, pretio aliquem conducere, contentiones, et lites, et rixas amare, in placitis saecularibus disputare, excepta defensione orphanorum et viduarum, conductores aut procuratores esse saecularium rerum, turpis verbi vel facti jocularem esse, vel jocum saecularem diligere, aleas amare ornamentum inconveniens proposito suo quaerere, in deliciis vivere velle, gulam et ebrietatem sequi, pondera injusta vel mensuras habere, negotium injustum exercere. Nec tamen justum negotium est est contradicendum propter necessitates diversas: quia legimus sanctos apostolos negotiasse, et in regula S. Benedicti praecipitur praevidere, per quorum manus negotium monasterii transeat. Canes et aves sequi ad venandum, et in omnibus quibuslibet causis superfluum esse. Ecce talia et his similia ministris altaris Domini necnon et monachis omnino contradicimus. De quibus dicit Apostolus: Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus.

CAP. 91.-- De clericis injuste tonsuratis.

(Ex eodem, cap. 23.) De clericis vero hoc statuimus, ut hi qui hactenus inventi sunt sive canonico sive in monachico ordine tonsurati sine eorum voluntate, si liberi sunt, ut ita permaneant, et deinceps cavendum ut nullus tondeatur, nisi legitima aetate, et spontanea voluntate, vel cum licentia domini sui, vel consensu parentum.

CAP. 92.-- Ut episcopi sive abbates, ante se joca turpia fieri non permittant.

(Ex eodem, cap. 24.) Ut episcopi et abbates ante se joca turpia facere non permittant, sed pauperes et indigentes secum ad mensam habeant, et lectio divina ibi personet, et sumant cibum cum benedictione, et laude Domini secundum Apostolum: Sive manducatis sive bibitis, omnia in laude Dei faciatis.

CAP. 93.-- De illis qui ab episcopo seu ab aliis avaritiae causa seducti se totonderunt.

(Ex eodem, cap. 25.) Constituit sane sacer iste conventus, ut episcopi sive abbates, qui non in fructum animarum, sed in avaritiam et turpe lucrum inhiantes, quoslibet homines illectos circumveniendo totonderunt, et res eorum tali persuasione non solum acceperunt, sed potius surripuerunt, poenitentiae canonicae sive regulari, utpote turpis lucri sectatores, subjaceant: hi vero qui vanis promissionibus illecti, vel quibuslibet machinationibus persuasi, mentis inopes effecti, rerum suarum domini esse nescientes, comam deposuerunt, in eo quod coeperunt perseverare cogantur. Res namque quae ab illectis et negligentibus datae, ab avaris et negligentibus non solum acceptae sed raptae noscuntur, haeredibus reddantur, qui dementia parentum, avaritia incentorum exhaeredati esse noscuntur. Si vero nescientibus episcopis aut abbatibus, ministri eorum, quilibet videlicet in clero, hoc fecisse convincuntur, episcopi et abbates, desidia: illi vero rapacitate et avaritia, judicentur. Hoc vero quod quis Deo juste et rationabiliter de rebus suis offert, firmiter Ecclesia tenere debet.

CAP. 94.-- Ut abbatissa magnam curam habeat de congregatione sua.

(Ex eodem, cap. 26.) Abbatissa diligentem habeat curam de congregatione sibi commissa, et provideat ut in lectione et in officio, et in modulatione psalmorum ipsae sanctimoniales strenuae sint, et in omnibus operibus bonis illa eis ducatum praebeat, utpote pro animabus earum rationem redditura in conspectu Domini: et stipendia sanctimonialibus praebeat necessaria, ne forte per indigentiam cibi aut potus peccare compellantur.

CAP. 95.-- Ut sanctimoniales in domibus suis cum aliquibus masculis manducare vel bibere non praesumant.

(Ex eodem, cap. 27.) Non debere sanctimoniales in propriis mansionibus cum aliquibus masculis, clericis sive laicis consanguineis sive extraneis bibere sive comedere: sed si quando id agendum est, in auditorio agatur, et cum nullo masculo eis colloquium habere liceat, nisi in auditorio, et ibi coram testibus idoneis.

CAP. 96.-- Qualiter indignus abbas a suo separetur officio.

(Ex concil. Tribur. cui interfuit rex Arnolphus, cap. 15.) Si quis autem abbas cautus in regimine et humilis, castus sobriusque, misericors, discretus non fuerit, ac divina praecepta verbis et exemplis non ostenderit, ab episcopo in cujus territorio consistit, et a vicinis abbatibus et caeteris Deum timentibus a suo arceatur honore, etiam si omnis congregatio vitiis suis consentiens abbatem eum habere voluerit.

CAP. 97.-- De clericis qui tonsuras dimiserint, et uxores acceperint.

(Ex eodem concil., praesente Arnolpho rege, cap. 16.) Clericus si tonsura dimissa uxorem acceperit, qui quidem sit sine gradu nec ad monasterium aliquod a parentibus traditus, si uxorem habere permittitur, iterum tonderi cogatur, nec in vita sua tonsuram negligere audeat. Quem autem progenitores ad monasterium tradiderunt, et in Ecclesia coepit cantare, et legere, nec uxorem ducere, nec monasterium deserere poterit, sed si discesserit, reducatur. Si tonsuram dimiserit, rursum tondeatur, uxorem si usurpaverit, dimittere compellatur.

CAP. 98.-- De puellis quae se ante legitimos annos sua sponte sacrae religioni tradiderint.

(Ex eodem, cap. 17.) Puella si ante duodecim annos aetatis sponte sua sacrum sibi velamen assumit, possunt statim parentes vel tutores ejus id factum irritum facere, si volunt. At si annum et diem id dissimulando consenserint, ulterius nec ipsa, nec illi mutare hoc poterunt. Porro si in fortiori aetate adolescentula, vel adolescens servire Deo elegerint, non est potestas parentibus hoc prohibendi.

CAP. 99.-- De illo qui filiam, aut neptem, vel parentem suam Deo omnipotenti offerri voluerit.

(Ex eodem, cap. 6.) Quicunque filiam suam, aut neptem, vel parentem Deo omnipotenti offerri voluerit, licentiam habeat: sin autem, virum accipiat, domi infantes suos nutriat, et non aliam infra monasterium mittere nutriendi gratia praesumat, nisi eam quam firmiter in ipso loco, in Dei servitio perseverare voluerit, secundum instituta sanctorum Patrum, seu secundum canonicam auctoritatem.

CAP. 100.-- De eadem re.

(Ex eodem, cap. 7.) Omnino prohibemus, ut nullus filium aut nepotem, vel parentem suum in monasterio puellarum ad nutriendum commendare praesumat, nec quisquam illum ibi suscipere audeat.

CAP. 101.-- De abbate qui feminas in monasterio suo festivitates celebrare permiserit.

( Ex concilio Urbico. ) Si abbas mulierem in monasterium suum ingredi permiserit, aut festivitates aliquas ibidem spectare, tribus mensibus in alio monasterio retrudatur, pane et aqua tantum contentus.

FINIS LIBRI OCTAVI.

LIBER NONUS. INDEX CAPITULORUM CAP. 1. Quod aliud sit uxor, aliud concubina, nec erret quisquis filiam suam in matrimonium concubinam habenti tradiderit. 2. Qualis uxor legitima esse debeat. 3. Ut nullus occulte nuptias celebret. 4. Quo tempore nuptiae celebrandae sint. 5. Qualiter benedicantur a sacerdote sponsus et sponsa. 6. Ut nullum conjugium sine dote fiat. 7. Ut sponsus et sponsa ante nuptias a sacerdote benedicantur. 8. De primo conjugio. 9. Quod vir fidelis a muliere infideli separari non debeat. 10. Ut in Christianorum nuptiis non saltetur. 11. Ut viduam nemo furetur in uxorem. 12. Ut virginem nemo furetur in uxorem. 13. De virgine vel vidua furata. 14. De virginibus quae virginitatem ante nuptias non custodierint. 15. Quod nulli liceat concubinam habere. 16. De illis qui ante nuptias concubinas habuerint. 17. Item de concubinis. 18. De ancilla, si proprio domino suo legitima fieri possit. 19. De illo qui servum suum et ancillam in matrimonium conjunxerit. 20. De multinubis. 21. Quod secunda conjugia saecularibus non negentur, quibus tamen ad clerum minime venire conceditur. 22. De illis qui in plurimas nuptias inciderunt. 23. De illis qui tertio nuptias celebraverint. 24. De bigamis. 25. De numero maritorum. 26. De ingenuo homine, si alterius ancillam pro in genua, acceperit, et post ancillam eam esse intellexerit. 27. De femina ingenua, si servum maritum acceperit. 28. De legitime conjunctis, si alter illorum in amentiam devenerit. 29. De legitimis matrimoniis servorum. 30. Si furiosi matrimonia contraxerint. 31. De desponsata puella, si alter eam in matrimonium possit accipere. 32. De his qui sponsas alienas rapiunt. 33. De his qui feminas rapiunt. 34. De eadem re. 35. De his qui rapiunt puellas sub nomine simul habitandi. 36. De puellis raptis nondum desponsatis. 37. De raptis desponsatis. 38. De eadem re. 39. De eadem re. 40. De illis qui in matrimonio sunt et concumbere non possunt. 41. De eadem re. 42. De eadem re. 43. De eadem re. 44. De eadem re. 45. De conjugatis, qui saecularia relinquere desiderant. 46. De viro qui uxorem suam velare permiserit. 47. De muliere, si sine licentia viri sui velum sibi imposuerit. 48. De viro qui sine uxoris permissu monasticam vitam susceperit. 49. De regina Thietbirga, quae causa religionis a regia dignitate discedere voluerat. 50. De Lothario rege qui uxorem suam in custodia detinebat. 51. De singulari certamine quod Lotharius molitus est contra Thietbirgam uxorem suam. 52. De femina de adulterio inculpata, si cum marito debet inire certamen legale, suae potestati prius debet, etc. 53. De eadem re. 54. De illis qui in alias provincias fugerint aut suos seniores secuti fuerint, et uxores suas domi reliquerint. 55. De feminis quae captis viris, vel in captivitatem, etc. 56. Quod non probetur esse culpabilis qui uxorem capti in matrimonio videtur esse sortitus. 64. Quod neque dimissus ab uxore, neque dimissa 57. Ut si mulieres ad priores maritos redire noluerint, velut impiae, ecclesiastica communione privandae sunt. 58. Ut si viri de captivitate regressi, intemperantia uxorum offensi non fuerint, et voluerint eas in conjugio recipere liberam habeant facultatem. 59. De illo qui in paganismo uxorem suam dimiserit. 60. De baptizato, si uxor ejus infidelis converti noluerit. 61. De illo qui ante baptismum mulierem virginem acceperat. 62. De illis feminis quae nulla causa interveniente reliquerunt viros suos. 63. De femina quae adulterum reliquerit, et adulterum acceperit. 72. De illis qui interveniente repudio aliis se in matrimonio a marito conjungantur. 65. De illo qui vivente marito conjugem illius adulterasse accusatur, et eam post ejus mortem sumpsisse dignoscitur. 66. De eadem re. 67. De illo qui uxorem habet, et saepius moechatus fuerit. 68. Si laicus absolutus cum laica absoluta peccaverit. 69. De uxore quae conscio marito moechata fuerit. 70. De viro uxorem non habente, si cum uxore alterius adulterium perpetraverit. 71. De conjugatis qui aliqua certa re discidium fecerint, ut innupti maneant. copulaverint. 73. Si cujus uxor constuprata fuerit, et propterea maritus perdere illam machinaverit. 74. De eo, si quis cum uxore alterius, vivente eo, fornicatus fuerit. 75. De ingenuo qui ingenuam acceperit uxorem, et postea se servum fecerit. 76. De illis conjugatis, quorum leges diversae sunt. 77. Cur communicantes viri cum adulteris uxoribus non conveniant. 78. Quod non conveniat Christianos cum haereticis nuptialia jura contrahere. 79. Judicii examinatio. 80. Separatio incestae copulationis. 81. Reconciliatio conjugatorum. 82. De eadem re.

Indicis capitulorum finis

LIBER NONUS DE FEMINIS NON CONSECRATIS. ARGUMENTUM LIBRI.

Libro hoc de virginibus et viduis Deo non sacratis, de earum raptoribus, poenaque iis imponenda, de legitimo matrimonio, de illegitimo concubitu ejusque poenitentia tractatur.

CAP. 1.-- Quod aliud sit uxor, aliud concubina, nec erret quisquis filiam suam in matrimonium concubinam habenti tradiderit.

(Ex decr. Leonis papae, capite 18.) Non omnis mulier viro juncta uxor est viri, quia nec omnis filius haeres est patris. Nuptiarum autem foedera inter ingenuos sunt legitima, et inter aequales multo prius hoc ipsum Domino constituente, quam initium Romani juris existeret. Itaque aliud est uxor, aliud concubina, sicut aliud est ancilla, aliud libera. Propter quod etiam Apostolus ad manifestandam harum personarum discretionem testimonium ponit ex Genesi, ubi dicitur Abrahae: Ejice ancillam et filium ejus: non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac. Unde cum societas nuptiarum ita ab initio constituta sit, ut praeter sexuum conjunctionem haberet in se Christi et Ecclesiae sacramentum, dubium non est eam mulierem non pertinere ad matrimonium, in qua docetur nuptiale non fuisse mysterium. Igitur cujuslibet loci laicus, si filiam suam viro habenti concubinam in matrimonium dederit, non ita accipiendum est quasi eam conjugato dederit, nisi forte illa mulier et ingenua facta, et dotata legitime, et publicis nuptiis honestata videatur; quia paterno arbitrio viris conjunctae carent culpa, si mulieres quae a viris habebantur in matrimonio non fuerunt, quia aliud est nupta, aliud concubina.

CAP. 2.-- Qualis uxor legitima esse debeat.

( Ex epistola Leonis papae. ) Qualis esse debeat uxor quae habenda est secundum legem: virgo casta et desponsata in virginitate, et dotata legitime, et a parentibus tradita, et a sponso et a paranymphis accipienda, et ita secundum legem et Evangelium publicis nuptiis honeste in conjugium liquide sumenda: et omnibus diebus vitae nisi ex consensu et causa vacandi Deo nunquam propter hominem separanda, et si fornicata fuerit dimittenda; sed illa vivente altera non deducenda, quia adulteri regnum Dei non possidebunt, et poenitentia illius per scripturas recipienda.

CAP. 3.-- Ut nullus occulte nuptias celebret.

(Ex decr. Hormisdae papae, capite 6.) Ut nullus fidelis cujuscunque conditionis sit occulte nuptias faciat, sed, benedictione a sacerdote accepta, publice nubat in Domino.

CAP. 4.-- Quo tempore nuptiae celebrandae sint.

(Ex concilio Hilerdensi, cap. 3.) Quod non oporteat a Septuagesima usque in octavas Paschae, et tribus hebdomadibus ante festivitatem sancti Joannis Baptistae, et ab Adventu Domini usque post Epiphaniam nuptias celebrare. Quod si factum fuerit, separentur.

CAP. 5.-- Qualiter benedicantur a sacerdote sponsus et sponsa.

(Ex concilio apud Valentias, capite 101.) Sponsus et sponsa cum benedicendi sunt, a sacerdote, a parentibus, vel a paranymphis in ecclesia sacerdoti offerantur, et cum benedictionem acceperint, eadem nocte pro reverentia ipsius benedictionis in virginitate permaneant.

CAP. 6.-- Ut nullum conjugium sine dote fiat.

(Ex concilio Arelatensi, capite 6.) Nullum sine dote fiat conjugium, juxta possibilitatem fiat dos, nec sine publicis nuptiis quisquam nubere vel uxorem ducere praesumat.

CAP. 7.-- Ut sponsus et sponsa ante nuptias a sacerdote benedicantur.

(Ex decr. Sotheris papae, capite 5.) Ut sponsus ac sponsa cum precibus et oblationibus a sacerdote benedicantur, et legibus sponsetur ac donetur, et a paranymphis custodiatur, et publice solemniterque accipiatur. Biduo etiam ac triduo abstineant se, et doceantur ut castitatem inter se custodiant, certisque temporibus nubant, ut filios non spurios sed haereditarios Deo et saeculo generent.

CAP. 8.-- De primo conjugio.

(Ex concil. Mediolan., cap. 2.) In primo conjugio debet presbyter missam agere et benedicere ambos, et postea se abstineant ab ecclesia XXX diebus.

CAP. 9.-- Quod vir fidelis a muliere infideli separari non debeat.

( Apostolus dicit. ) Si quis frater uxorem habet infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam. Et si qua mulier habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum. Sanctificatus enim erit vir infidelis in muliere fideli, et sanctificata erit mulier infidelis per virum fidelem.

CAP. 10.-- Ut in Christianorum nuptiis non saltetur.

(Ex concil. Laodicen., cap. 53.) Quod non oporteat Christianos euntes ad nuptias plaudere vel saltare, sed venerabiliter coenare, vel prandere, sicut Christianos decet.

CAP. 11.-- Ut viduam nemo furetur in uxorem.

( Gregor. dicit. ) Si quis viduam furatus fuerit in uxorem, vel consentiens ei, anathema sit. Et responderunt omnes tertio: Anathema sit

CAP. 12.-- Ut virginem nemo furetur in uxorem.

( Item ejusdem. ) Si quis virginem, nisi desponsaverit, furatus fuerit in uxorem, vel consentiens ei, anathema sit. Et responderunt omnes tertio: Anathema sit!

CAP. 13.-- De virgine vel vidua furata.

(Ex decr. Eusebii pap., cap. 10.) Si quis virginem aut viduam furatus in uxorem, nisi fuerit a se desponsatam, anathema sit.

CAP. 14.-- De virginibus quae virginitatem ante nuptias non custodierint.

(Ex concil. Elibertan., cap. 5.) Virgines quae virginitatem suam non custodierint, si eosdem qui eas violaverint maritos acceperint, eo quod solas nuptias violaverint, post poenitentiam unius anni reconcilientur. Si alios cognoverint viros, eo quod moechatae sunt, quinquennio poeniteant, et sic ad communionem accedant.

CAP. 15.-- Quod nulli liceat concubinam habere.

( Ex dictis August. ) Audite, charissimi, membra Christi, et matris catholicae Ecclesiae filii. Quod dico competentibus, audiant fideles; quod dico fidelibus, audiant competentes; quod dico fidelibus et competentibus, audiant poenitentes; quod dico fidelibus et competentibus, et poenitentibus, audiant et catechumeni, audiant omnes: omnes timeant, et nemo contemnat. Sit mihi in consolationem vester auditus, ne vobis sit in testimonium dolor meus. Competentibus dico, Fornicari vobis non liceat, sufficiant vobis uxores, concubinas vobis non licet habere. Audiat Deus, si vos surdi estis; audiant angeli ejus, si vos contemnitis: Concubinas non licet vobis habere. Et si non habetis uxores, tamen non licet vobis habere concubinas, quas postea dimittatis, ut ducatis uxores. Tanto major damnatio vobis erit, si volueritis habere et concubinas et uxores. Non licet habere uxores, quarum priores mariti vivunt. Nec vobis, feminae, habere viros licet, quorum priores uxores vivunt. Adulterina sunt ista conjugia, non jure coeli, sed jure saeculi: nec illam feminam licet habere, quae per repudium discessit a marito, eo vivente. Solius fornicationis causa licet uxorem adulteram dimittere, sed illa vivente non licet alteram ducere.

CAP. 16.-- De illis qui ante nuptias concubinas habuerint.

( Item Aug. ) Quale est et illud quod multi virorum ante nuptias concubinas sibi adhaerere non erubescunt, quas post aliquot annos dimittunt, et sic postea legitimas uxores accipiunt. Unde coram Deo et coram angelis ejus contestor, atque denuntio, Deum et ista semper prohibuisse, et nunquam ei placuisse. Et praecipue temporibus Christianis concubinas habere nunquam licet, et nunquam licebit.

CAP. 17.-- Item de concubinis.

(Ex concilio Arelaten., capite 4.) Nulli liceat uno tempore duas uxores habere: sed neque unquam concubinam.

CAP. 18.-- De ancilla, si proprio domino suo legitima fieri possit.

(Ex decr. Julii papae, capite 4.) Si quis ancillam suam libertate donaverit, et in matrimonio sibi sociaverit, dubitabatur apud quosdam utrum hujusmodi nuptiae legitimae esse videantur, an non. Nos itaque vetustam ambiguitatem decidentes talia connubia legitima esse censuimus. Si enim ex affectu fiunt omnes nuptiae, et nihil impium, et legibus contrarium in tali copulatione fieri potest, quare praedictas nuptias inhibendas existimaverimus. Omnibus vobis unus est pater in coelis, et unusquisque dives et pauper, liber et servus, aequaliter pro se, et pro animabus eorum rationem daturi sunt. Quapropter omnibus cujuscunque conditionis sint, unam legem, quantum ad Deum, habere non dubitamus.

CAP. 19.-- De illo qui servum suum, et ancillam in matrimonium conjunxerit.

(Ex concilio Matiscen., capite 10.) Si servum et ancillam dominus amborum in matrimonium conjunxerit, et postea liberato servo vel ancilla, non potest redimi qui in servitio est, ideo matrimonia non solvantur.

CAP. 20.-- De multinubis.

(Ex concilio Braggarensi, capite 81.) Si quis multis nuptiis fuerit copulatus, poenitentiam agat: conversatio autem et fides poenitentis compendit tempus.

CAP. 21.-- Quod secunda conjugia saecularibus non negentur, quibus tamen ad clerum minime venire conceditur.

(Ex decr. Gelasii papae, capite 22.) Secundas nuptias, sicut saecularibus inire conceditur, ita post eas nullus ad clericale sinitur venire collegium. Alia est enim humanae fragilitati generaliter concessa licentia, alia debet esse vita divinarum rerum servitio dedicata.

CAP. 22.-- De illis qui in plurimas nuptias inciderunt.

(Ex concilio Neocaesar., capite 1.) De his qui in plurimas nuptias inciderunt, et tempus quidem praefinitum manifestum est, sed conversatio eorum, et fides, tempus abbreviat.

CAP. 23.-- De illis qui tertio nuptias celebraverint.

(Ex decr. Hormisdae papae, capite 2.) Ne quisquam amplius, quam duas accipiat uxores: quia jam tertia superflua est.

CAP. 24.-- De bigamis.

(Ex concilio Laodicensi, capite 1.) De his qui secundum ecclesiasticam regulam libere ac legitime secundis nuptiis juncti sunt, nec occulte nuptiarum copulam fecerunt, oportet ut parvo tempore transacto vacent orationibus et jejuniis. Quibus etiam juxta indulgentiam communionem reddi decrevimus.

CAP. 25.-- De numero maritorum.

( Ex dictis Hieronymi. ) Ubi fuerit numerus maritorum, ibi vir proprius unus esse desistit.

CAP. 26.-- De ingenuo homine, si alterius ancillam pro ingenua acceperit, et post ancillam eam esse intellexerit.

(Ex concil. apud Vermeriam, cui interfuit Pipinus rex, capite 7.) Si quis ingenuus homo ancillam alterius uxorem acceperit, et existimat quod ingenua sit, si ipsa femina postea fuerit inservita, si eam a servitute redimere potest, faciat: si non potest, si voluerit, aliam accipiat. Si autem servam eam scierat, et collaudaverat: post, ut legitimam habeat. Similiter et mulier ingenua de servo alterius facere debet.

CAP. 27.-- De femina ingenua, si servum maritum acceperit.

(Ex eodem concilio, capite 8.) Si femina ingenua accipit servum, sciens quia servus esset, habeat eum: quia omnes unum patrem habemus in coelis. Una lex erit, et viro et feminae.

CAP. 28.-- De legitime conjunctis, si alter eorum in amentiam devenerit.

( Ex epistola Nicolai ad Carolum Mogunt. episcopum missa. ) Si qui matrimonium sani contraxerint, et uni ex duobus amentia, aut furor, aut aliqua infirmitas accesserit, ob hanc infirmitatem conjugia talium solvi non possunt. Similiter sentiendum de his qui ab adversariis excaecantur, aut membris detruncantur.

CAP. 29.-- De legitimis matrimoniis servorum.

(Ex concilio Cabillon., capite 30.) Dictum est nobis, quod quidam legitima servorum matrimonia potestativa quadam praesumptione dirimant, non attendentes illud evangelicum: Quod Deus conjunxit, homo non separet. Unde nobis visum est ut conjugia servorum non dirimantur, etiamsi diversos dominos habeant: sed in uno conjugio permanentes, dominis serviant suis. Et hoc in illis observandum est, ubi legalis conjunctio fuit, et per voluntatem dominorum.

CAP. 30.-- Si furiosi matrimonia contraxerint.

(Ex decreto Fabiani papae, capite 5.) Neque furiosus, neque furiosa matrimonium contrahere possunt; sed si contractum fuerit, non separentur.

CAP. 31.-- De desponsata puella, si alter eam in matrimonium possit accipere.

(Ex epist. Syricii papae, capite 4.) De conjugali autem violatione requisisti, si desponsatam alii puellam, alter in matrimonium possit accipere. Hoc ne fiat modis omnibus inhibemus: quia illa benedictio quam nupturae sacerdos imponit, apud fideles cujusdam sacrilegii instar est, si ulla transgressione violetur.

CAP. 32.-- De his qui sponsas alienas rapiunt.

(Ex concilio Meldensi, capite 5.) De his qui sponsas alienas rapiunt, antiqua et synodali sententia observetur. Quod et si forte in Ecclesia eventus talis reperiri dignoscitur, ut pro salutis et religionis competentia humanius quiddam debeant tractare pontifices, sicut canonica, ut eisdem verbis utamur, docet auctoritas, quia prior, inquiens, definitio durius: posterior autem quiddam tractavit humanius, nullo modo ut ad maximam indulgentiam descendamus, alterius sponsae acceptor, sine publica transeat poenitentia. Quod si haec obedire renuerit, sine ulla refragatione anathematizetur. Fautores vero illius, juxta modum culpae, episcopi decreto poeniteant. Si vero, quod non optamus, de gradu ecclesiastico talibus nuptiis se consensorem, vel interventorem manifeste prodiderit, a gradu proprio repellantur. Et si verisimilibus exinde suspicionibus fuerit propulsatus, canonice se purget.

CAP. 33.-- De his qui feminas rapiunt.

(Ex concilio apud Aquisgran. capite 3.) Placuit ut hi qui rapiunt feminas, vel furantur, aut seducunt, eas nullatenus habeant uxores, quamvis eis postmodum conveniat, aut eas dotaverint, vel nuptialiter cum consensu parentum suorum acceperint. Si quis autem uxorem habere voluerit, canonice et legaliter eam accipiat, et non rapiat. Qui vero eam rapuerit, vel furatus fuerit, aut seduxerit, nunquam eam uxorem habeat.

CAP. 34.-- De eadem re.

(Ex concilio Meldensi, capite 10.) Qui vero deinceps rapere virgines praesumpserint, vel viduas, secundum synodalem beati Gregorii definitionem, ipsi, et complices eorum anathematizentur, et raptores sine spe conjugii perpetuo maneant.

CAP. 35.-- De his qui rapiunt puellas sub nomine simul habitandi.

(Ex concilio Chalced. capite 27.) Eos qui rapiunt mulieres sub nomine simul habitandi, cooperantes autem et conniventes raptoribus, decrevit sancta synodus ut si quidem clerici sunt, decidant de gradu proprio; si vero laici, anathematizentur.

CAP. 36.-- De puellis raptis nondum desponsatis.

(Ex concilio Cabillon., capite 27.) De puellis raptis necdum desponsatis in Chalcedonensi concilio scriptum est: Eos qui rapiunt puellas sub nomine simul habitandi, cooperantes et conniventes raptoribus decrevit sancta synodus ut siquidem clerici sunt, decidant de gradu proprio: si vero laici, anathematizentur. Quibus verbis datur intelligi, qualiter hujus mali auctores damnandi sunt: quando participes consilium conniventes tanto anathemate feriuntur, et juxta canonicam auctoritatem ad conjugia legitima raptas sibi jure vindicare nullatenus possunt.

CAP. 37.-- De raptis desponsatis.

( Ex concilio Toletano. ) Proinde placuit, atque statutum est a sacro conventu, ut si aliquis sponsam alterius rapuerit, publica poenitentia mulctetur, et sine spe conjugii maneat. Et si ipsa eidem crimini consentiens non fuit, licentia nubendi alii non negetur. Quod si et ipsi post haec se conjungere praesumpserint, utrique usque ad satisfactionem anathematizentur.

CAP. 38.-- De eadem re.

(Ex concilio Ancirano, capite 10.) Desponsatas puellas, et post ab aliis raptas, placuit erui, et eis reddi, quibus ante fuerant desponsatae, etiamsi eis a raptoribus vis illata constiterit.

CAP. 39.-- De eadam re.

(Ex concilio Meldensi, capite 65.) Si autem necdum eas quas rapuerant cum voluntate parentum sub praefato desponsionis, vel dotalitii nomine in conjugium sumptas habent, quando in omnium aures haec fuerit constitutio promulgata, ab earum conjunctione separentur, et publicae poenitentiae subigantur. Raptae autem parentibus legaliter restituantur. Post actam vero publicam poenitentiam, si aetas et incontinentia exegerit, legitimo et ex utrisque partibus placito conjugio socientur. Nam in his non regulam constituimus, sed, ut verbis Magni Leonis utamur, quid sit tolerabilius aestimamus. Quod si unus ex conjugatis obierit, is qui publicam poenitentiam egerit, et superstes exstiterit, iterare conjugium non praesumat, nisi forte episcopus praeviderit aliquam concedere indulgentiam, ut graviorem possit amovere offensam.

CAP. 40.-- De his qui in matrimonio juncti sunt, et concumbere non possunt.

( Ex epist. Greg. ad Joannem Ravennatem episcopum. ) Quod autem interrogasti de his qui matrimonio juncti sunt, et nubere non possunt, si ille aliam, vel illa alium ducere possit, quibus scriptum est: Vir et mulier si se conjunxerint, et postea dixerit mulier de viro, quod non possit coire cum eo, si potest probare per justum judicium quod verum sit, accipiat alium: si autem ille aliam acceperit, separentur.

CAP. 41.-- De eadem re.

(Ex concilio apud Vermeriam temporibus Pipini regis, capite 17.) Si qua mulier proclamaverit, quod vir suus nunquam cum ea coisset, exeant inde ad crucem: et si verum fuerit, separentur, et illa faciat quod vult.

CAP. 42.-- De eadem re.

(Ex concilio apud Compendium, capite 20.) Si quis accepit uxorem, et habuit ipsam aliquo tempore, et ipsa femina dicit quod non coisset cum ea, et ille vir dicit quod sic fecit, in veritate viri consistat: quia vir caput est mulieris.

CAP. 43.-- De eadem re.

(Ex concilio Tribur., capite 3.) Vir si duxerit uxorem concumbere cum ea non valens, et frater ejus clanculo eam vitiaverit, et gravidam reddiderit, separentur. Considerata autem imbecillitate, misericordia eis impartiatur ad conjugium, tantum in Domino.

CAP. 44.-- De eadem re.

( Ex epist. Gregor. ) De his requisitis, qui ob causam frigidae naturae se dicunt non posse in invicem operam carnis dantes commisceri: Iste vero si non potest ea uti pro uxore, habeat quasi sororem. Quod si retinaculum jugale volunt rescindere, maneant utrique innupti: nam si huic non potuit naturaliter concordare, quomodo alteri conveniet? Igitur si vir aliam vult accipere uxorem, manifesta ratio patet, quia succendente diabolo odii fomitem, exosam eam habuit, et idcirco illam dimittere mendacii falsitate molitur. Quod si mulier causatur, et dicit, Volo mater esse et filios procreare, uterque eorum septima manu propinquorum tactis sacrosanctis reliquiis, jurejurando dicat ut nunquam per commistionem carnis conjuncti una caro effecti fuis sent, tunc videtur mulierem secundas posse contrahere nuptias. Humanum dico propter infirmitatem carnis eorum. Vir autem qui frigidae naturae est, maneat sine conjuge. Quod si et ille aliam copulam acceperit, tunc hi qui juraverint perjurii crimine rei teneantur, et poenitentia peracta, priora cogantur recipere connubia.

CAP. 45.-- De conjugatis qui saecularia relinquere desiderant.

( Ex dictis Basilii episcopi. ) Si quis vult conjugatus converti ad monasterium, non est recipiendus, nisi prius a conjuge castimoniam profitente fuerit absolutus. Nam si illa, vivente illo, per incontinentiam alteri nupserit, procul dubio adultera erit, nec recipitur apud Deum ejusmodi viri conversio, cujus sequitur conjugalis foederis prostitutio. Tales ergo tunc sine culpa sequantur Christum relicto saeculo, si habeant ex pari voluntate castitatis consensum.

CAP. 46.-- De viro qui uxorem suam velare permiserit.

(Ex concilio Remensi, capite 3.) Qui uxorem suam permiserit velare, aliam non accipiat, se similiter convertatur.

CAP. 47.-- De muliere, si sine licentia viri sui velum sibi imposuerit.

(Ex decr. apud Compendium, capite 6.) Mulier, si sine licentia mariti sui velum in caput miserit, si viro placuerit, recipiet eam iterum ad conjugium.

CAP. 48.-- De viro qui sine uxoris permissu monasticam vitam susceperit.

(Ex reg. Greg. ad Adrium notarium, capite 80.)

Agathosa, latrix praesentium, questa est maritum suum contra voluntatem suam in monasterio urbici abbatis esse conversum. Quod quia ad ejusdem abbatis culpam et invidiam non est dubium pertinere, experientiae tuae praecipimus ut diligenti inquisitione discretiat, ne forte cum ejus voluntate conversus sit, vel ipsa se mutare promiserit. Et si hoc repererit, et illum in monasterio permanere provideat, et hanc sicut promisit mutare compellat. Si vero nihil horum est, nec quoddam fornicationis crimen propter quod viro licet uxorem relinquere, praedictam mulierem commisisse cognoveris, ne illius conversio uxori relictae in saeculo fieri possit perditionis occasio, volumus ut maritum suum illi, vel si jam tonsuratus est, reddas, omni excusatione cessante. Nam si excepta fornicationis causa virum uxorem relinquere nulla ratione conceditur, quia postquam copulatione conjugii viri atque mulieris unum corpus efficitur, non potest ex parte converti, et ex parte in saeculo manere.

CAP. 49.-- De regina Thietbirga, quae causa religionis a regia dignitate discedere voluerat.

( Ex epist. Nicolai papae ad Carolum regem. ) Scripsit nobis Thietbirga regina, regia se velle dignitate seu copula exui, et solam privata vita fore contentam desiderare. Cui nos scripsimus non hoc aliter fieri posse, nisi eamdem vitam conjux ejus Lotharius elegerit. Et post pauca: De retroacta controversia Thietbirga non debet ulterius ad iteratam responsionem promoveri. Quod bene semel definitum est, et interpositis juramentis deliberatum, nulla debet iteratione, nisi fortassis ubi fuerit major auctoritas, retractari.

CAP. 50.-- De Lothario rege qui uxorem suam in custodia detinebat.

( Item ejusdem. ) Verum, sicut multorum relatu didicimus, Lotharius rex conventum celebrare disponit, et Thietbirgam reginam examini proprio et judicio subjicere meditatur. Et si quidem eam praestigiis falsitatis suae potuerit exhibere, quasi non fuerit legitima sua uxor, vult eam penitus a se sequestrare: sin autem, vult eam tanquam propriam uxorem admittere, sed deinde, quasi moechata fuerit, insimulare, atque pro hoc hominem suum et hominem Thietbirgae ad monomachiam impellere, et, si homo ipsius reginae ceciderit, disponit hanc sine dilatione perimere. Quae quantum sint omni divinae vel sanctorum Patrum, legi contraria, magnitudo prudentiae vestrae, credimus, jam advertit.

CAP. 51.-- De singulari certamine, quod Lotharius molitus est contra Thietbirgam uxorem suam.

( Item ejusdem. ) Monomachiam vero in lege non assumimus, quam praeceptam fuisse non reperimus. Quam licet iniisse quosdam legamus, sicut sanctum David et Goliam sacra prodit historia, nusquam tamen ut pro lege teneatur alicubi divina sanxit auctoritas: cum hoc et hujuscemodi sectantes Deum solummodo tentare videantur.

CAP. 52.-- De femina de adulterio inculpata, si cum marito debet inire certamen legale, suae potestati prius debet ad tempus restitui.

( Item ejusdem. ) Praeterea sive de conjugii foedere, sive de adulterii crimine judicium sit agitandum, nulla ratio patitur Thietbirgam cum Lothario posse inire conflictum, vel legitimum controversiae inire certamen, nisi prius ad tempus fuerit suae potestati et consanguineis propriis libere sociata. Inter quos etiam locus providendus est, in quo nulla sit vis multitudinis formidanda, et non sit difficile testes producere, vel caeteras personas, quae tam a sanctis canonibus, quam a venerandis Romanis legibus in hujusmodi controversiis requiruntur. Haec idcirco diximus, ut ostendamus quem legum conflictum Lotharius congredi posse autumat, cum personam, quam in suis penetralibus quotidie fatigat, et conterit, quando vult ad judicium educit, quando vult ad claustra reducit: et quando educta fuerit, nisi ea profiteatur quae ipse praeceperit, punit. Propriae igitur libertati committi, et ab omni oppressione ac potestate illius, cum quo initur conflictus, oportet liberari, atque suis liberaliter uti, et suspectas personas convenit declinare, quae se ab objectis ostendere cupit immunem.

CAP. 53.-- De eadem re.

( Item idem. ) Itaque summo studio Thietbirgam conjugem tuam tanquam propriam carnem fovere ac diligere procurato, et ne illam a te ullo pacto consentias discedere, vigilanter attende. Unde si vult a te discedere, corripe, imo corrige eam, et a tali intentione per omnia revocare satage. Jam vero si amore pudicitiae separationem quaerit, et conjugalis connubii solutionem efflagitat, certum est, Apostolo dicente, quia mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Verum si et ipse pudicitiam sectatus religionis obtentu copulam dissolvere vis, tantum ne simulate fiat concedimus. Nam licet sit scriptum: Quod Deus conjunxit, homo non separet, Deus tamen et non homo separat, quando divini amoris intuitu, ex consensu utriusque conjugis matrimonia dissolvuntur. Si ergo hoc modo vis, gratuito permittimus animo, celeremque praebemus assensum: aliter autem fieri mutuam separationem vestram prohibemus.

CAP. 54.-- De illis qui in alias provincias fugerint, aut suos seniores secuti fuerint, et uxores suas domi reliquerint.

(Ex concilio apud Vermeriam, capite 6.) Si quis necessitate inevitabili cogente in alium ducatum seu provinciam fugerit, et uxor ejus, cum valet et potest, amore parentum aut rerum suarum eum sequi noluerit, ipsa omni tempore quandiu vir ejus quem secuta non fuit, vivit, semper innupta permaneat. Ille vero qui necessitate cogente in alia patria manet, si nunquam in suam patriam se reversurum sperat, si se continere non potest, aliam uxorem accipiat, tamen cum poenitentia.

CAP. 55.-- De feminis quae, captis viris vel in captivitatem missis, aliis nupserunt.

(Ex epist. Leonis papae, capite 42.) Quod debeant feminae, quae, captis viris et in captivitatem ductis, aliis viris nupserant, putantes interemptos maritos, remeatis de captivitate prioribus viris copulari, ut cuique id quod legitime habuit reformetur, et recipiat unusquisque quod suum est, et redintegrentur foedera nuptiarum.

CAP. 56.-- Quod non probetur esse culpabilis, qui uxorem capti in matrimonio videtur esse sortitus.

(Item ejusdem, capite 43.) Nec tamen culpabilis judiciter, et tanquam alieni juris perversor habeatur, qui personam ejus mariti qui jam non esse existimabatur, assumpsit. Si enim multa quae ad eos qui in captivitatem ducti sunt pertinebant, in jus alienum transire potuerunt, tamen plenum justitiae est ut iisdem reversis propria reformentur. Quod si in mancipiis, vel in agris, aut etiam in domibus ac possessionibus rite servatur, quanto magis in conjugiorum redintegratione faciendum sit, ut quod bellica necessitate turbatum est, pacis remedio reformetur?

CAP. 57.-- Ut si mulieres ad priores maritos redire noluerint, velut impiae ecclesiastica communione privandae sint.

(Item ejusdem, cap. 45.) Si autem aliquae mulieres ita posteriorum virorum amore sunt captae, ut malint his cohaerere quam ad legitimum redire consortium, merito sunt notandae, ita ut ecclesiastica communione priventur: quae de re excusabili contaminationem criminis elegerunt, ostendentes sibimet pro sua incontinentia placuisse, quod justa remissio poterat expiare. Redeant ergo in suum statum voluntaria redintegratione conjugia, neque ullo modo ad opprobrium malae voluntatis trahatur quod conditio necessitatis extorsit: quia sicut hae mulieres quae reverti ad viros suos noluerint, impiae sunt habendae, ita illae quae in affectum ex Deo initum redeunt merito sunt laudandae.

CAP. 58.-- Ut si viri de captivitate regressi intemperantia uxorum offensi non fuerint, et voluerint eas in conjugio recipere, liberam habeant facultatem.

(Item ejusdem, capite 44.) Et ideo si viri post longam captivitatem reversi, ita in dilectione suarum conjugum perseverent ut eas cupiant in suum redire consortium, omittendum est et inculpabile judicandum quod necessitas intulit, et restituendum est quod fides poscit.

CAP. 59.-- De illo qui in paganismo uxorem suam dimiserit.

( Ex decr. Eutych. papae. ) Si quis gentilis gentilem dimiserit uxorem ante baptisma, post baptismum in potestate ejus erit eam habere, vel non habere.

CAP. 60.-- De baptizato, si uxor ejus infidelis converti noluerit.

( Ex decr. ejusdem. ) Simili modo si unus ex conjugatis baptizatus est, et alter gentilis, et sequi non vult, sit sicut dicit Apostolus: Infidelis si discedit, discedat.

CAP. 61.-- De illo qui ante baptismum mulierem virginem acceperat.

(Ex concilio Meldensi, capite 2.) Si quis habuerit uxorem virginem ante baptisma, vivente illa post baptisma alteram habere non potest. Crimina in baptismo solvuntur, non conjugia.

CAP. 62.-- De illis feminis quae, nulla causa interveniente, reliquerunt viros suos.

(Ex concilio Elibertan., capite 7.) Item feminae quae nulla praecedente causa reliquerunt viros suos, et alteri se copulaverunt, et in hoc permanere voluerint, nec in fine accipiant communionem.

CAP. 63.-- De femina quae adulterum reliquerit, et adulterum acceperit.

(Ex eodem, capite 9.) Item femina fidelis quae adulterum maritum reliquerit fidelem, et adulterum ducit, prohibeatur ne ducat. Si autem duxerit, non prius accipiat communionem quam is quem reliquit de saeculo exierit, nisi forte necessitas infirmitatis dare compulerit.

CAP. 64.-- Quod neque dimissus ab uxore, neque dimissa a marito, alteri conjungantur.

(Ex concilio Africano, capite 63.) Placuit ut secundum evangelicam et apostolicam disciplinam, neque dimissus ab uxore, neque dimissa a marito, alteri conjungantur, sed ita maneant, aut sibimet reconcilientur. Quod si contempserint, ad poenitentiam redigantur.

CAP. 65.-- De illo qui vivente marito conjugem illius adulterasse accusatur, et eam post ejus obitum sumpsisse dignoscitur.

(Ex concilio Meldensi, capite 69.) Is qui vivente marito conjugem illius adulterasse accusatur, et eo in proximo defuncto eamdem sumpsisse dignoscitur, omnimodis publicae poenitentiae subigatur. De quo etiam post poenitentiam praefata, si expedierit, servabitur regula, nisi forte, id est, aut mulier virum qui mortuus fuerat occidisse notetur, aut propinquitas vel alia quaelibet actio criminalis impediat. Quod si probatum fuerit, sine ulla spe conjugii cum poenitentia perpetuo maneant. Si autem negaverit se eamdem feminam vivente viro nequaquam adulterasse, et praefati homicidii neuter eorum reus exstiterit, et probatis testibus neuter eorum convinci potuerit, purgent legaliter famam suae opinionis, et sumpto utantur conjugio, si alia, ut diximus, non impedierit ratio.

CAP. 66.-- De eadem re.

(Ex concilio Tribur., capite 3.) Relatum est auribus sanctorum sacerdotum, quemdam alterius uxorem stupro violasse, insuper et moechae, vivente viro suo, juramentum dedisse, ut post legitimi mariti mortem, si supervixisset, duceret uxorem. Quod et factum est. Tale igitur connubium prohibemus et anathematizamus.

CAP. 67.-- De illo qui uxorem habet, et saepius moechatus est.

(Ex concilio Elibertan., capite 4.) Si quis fidelis habens uxorem non semel sed saepius fuerit moechatus, in fine mortis est conveniendus. Quod si se promiserit cessaturum, detur ei communio. Si resuscitatus rursus fuerit moechatus, placuit ulterius non illudere alios de communione pacis.

CAP. 68.-- Si laicus absolutus cum laica absoluta peccaverit.

(Ex concilio Meldensi, capite 7.) Si laicus cum laica femina, id est, uterque absolutus a lege conjugi concubuerit, tres annos poeniteant. Et quanto saepius et negligentius ea peccata commiserunt, tanto magis et tempus addatur, et modus poenitentiae.

CAP. 69.-- De uxore quae conscio marito moechata fuerit.

(Ex concilio Mogunt., capite 9.) Si conscio marito et ipso consentiente uxor moechata fuerit, placuit nec in fine dandam eis communionem. Si vero eam reliquerit, et separati fuerint, et digne poenituerint, post decem annos accipiant communionem.

CAP. 70.-- De viro uxorem non habente, si cum alterius uxore adulterium perpetraverit.

(Ex concilio Nanneten., capite 6.) Quod si vir non habens uxorem cum alterius uxore adulterium perpetravit, aut si qua mulier non habens virum cum alterius viro, ille qui foedus violavit conjugii, VII annos, ut supra dictum est, poeniteat. Ille qui lege conjugii non tenetur, quinque annos poeniteat. Neque enim aequalis poenitentia danda est his quibus sufficere poterat ad explendam libidinem suam conjugum amplexus: et illis qui, conjuge carentes, ardore libidinis impellente, in fornicationem ceciderunt.

CAP. 71.-- De conjugatis qui aliqua certa re discidium fecerint, ut innupti maneant.

( Ex dictis August. ) Apostolus Paulus dicit: His qui sunt in conjugio praecipio, non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere: quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Potest enim fieri ut discedat ea causa qua Dominus permisit. Aut si feminae licet virum dimittere etiam propter causam fornicationis, et non licet viro, quid respondebimus de hoc quod dicit posterius: Et vir uxorem non dimittat? Quare non addidit, excepta causa fornicationis, quod Dominus permittit: nisi quia similem formam vult intelligi, ut si dimiserit quod causa fornicationis permittitur, maneat sine uxore, aut reconcilietur uxori? Et post pauca: Dominus autem permisit causa fornicationis uxorem dimitti, sed quia permisit, non jussit.

CAP. 72.-- De illis qui, interveniente repudio, aliis se in matrimonium copulaverint.

(Ex decreto Innocentii papae, capite 26.) De his etiam requisivit dilectio tua, qui interveniente repudio aliis se matrimonio copulaverunt, quos in utraque parte adulteros esse manifestum est. Qui vero vel uxore vivente, quamvis dissociatum esse videatur conjugium, ad aliam copulam festinarunt, neque possunt adulteri non videri, in tantum ut hae etiam personae quibus tales conjuncti sunt, etiam ipsae adulterium commisisse videantur, secundum illud quod legimus in Evangelio: Qui dimiserit uxorem suam, et duxerit aliam, moechatur. Et ideo omnes a communione fidelium abstinendos. De parentibus autem aut propinquis eorum nihil tale statui potest, nisi si incentores illiciti consortii fuisse videantur.

CAP. 73.-- Si cujus uxor constuprata fuerit, et propterea maritus perdere illam machinaverit.

(Ex concil. Triburiensi, capite 46.) Si cujus uxor constuprata fuerit, et propterea maritus capitali sententia delere illam machinaverit, ipsa vero, urgente mortis periculo, ad episcopum confugerit, et auxilium quaesierit, operosiori tamen si potest episcopus labore desudet ne occidatur; si vero non potest, nullo modo liceat ei requirenti eam reddere ad occidendum, quae se ei obtulit ad defendendum: sed solerti cura transmittat eam ad locum quem ipsa delegerit, ut secura possit vivere. Si vero interdum maritus eam invenerit, et repetierit, secundum saeculum potestatem habuerit quid ei agere velit; sed audiat S. Augustinum dicentem: Cum enim vir a virtute nomen accepit, et mulier a mollitie, id est fragilitate, quare contra crudelissimam libidinis bestiam vult unusquisque uxorem suam esse victricem, cum ipse ad primum libidinis ictum victus cadat? Nam quidquid contra fidem catholicam non licet mulieribus, nec viris licebit. Si autem eadem mulier timore perterrita, a loco ubi eam episcopus destinavit aufugerit, et vir ejus ab episcopo semel, aut bis, vel saepius repetierit, si vitam ei obtinere possit, perquirat et reddat: sin autem, omnino non reddat. Maritus vero, quandiu ipsa vivat, nullo modo alteram ducat.

CAP. 74.-- De eo, si quis cum uxore alterius, vivente eo, fornicatus fuerit.

(Ex concilio apud Alth. habito, praesente Conrado rege, capite 5.) Illud vero communi decreto secundum canonum instituta definimus et praejudicamus, ut si quis cum uxore alterius, vivente eo, fornicatus fuerit, moriente marito synodali judicio aditus ei claudatur illicitus, ne ulterius ei conjungatur matrimonio, quam prius polluit adulterio. Nolumus enim nec Christianae religioni convenit ut ullus ducat in conjugium, quam prius polluit per adulterium.

CAP. 75.-- De ingenuo qui ingenuam acceperit uxorem, et postea servum se fecerit.

(Ex concil. Tribur. cui interfuit rex Arnolphus, capite 8.) Perlatum est ad sanctam synodum quod quidam ingenuus ingenuam acceperit uxorem, et post filiorum procreationem occasione divortii cujusdam servum se fecerit, utrum necessario mulierem tenere debeat, et, si tenuerit, utrum illa quoque secundum saecularem legem servituti subjici debeat. Judicatum est uxorem minime debere dimitti, non tamen ob Christi legem mulierem in servitutem redigi, dum ille non ex consensu conjugis se servum fecit, quem liberum ipsa maritum accepit.

CAP. 76.-- De illis conjugatis quorum leges diversae sunt.

(Ex eodem, capite 15.) De Francia nobilis quidam homo nobilem de Saxonia Saxonum lege duxit uxorem. Tenuit multis annis, et ex ea filios procreavit. Verum quia non iisdem utuntur legibus Saxones et Franci, causatus est quod eam non sua, id est Francorum lege desponsaverit, vel acceperit, aut dotaverit: dimissaque illa, duxit alteram. Definivit super hoc sancta synodus, ut ille transgressor evangelicae legis subjugatur poenitentiae; a secunda conjuge separetur, priorem resumere cogatur.

CAP. 77.-- Cur communicantes viri cum adulteris uxoribus non conveniant.

(Ex decr. Innocentii papae, capite 24.) Cur viri cum adulteris non conveniant, et illud desideratum est sciri, cur communicantes viri cum adulteris uxoribus non conveniant, cum contra uxores in consortio adulterorum virorum manere videantur, dum super hoc Christiana religio adulterium in utroque sexu pari ratione contemnet, sed viros suos mulieres non facile de adulterio accusant, et non habent latentia peccata vindictam. Viri autem liberius uxores adulteras apud sacerdotes deferre consueverunt, et ideo mulieribus prodito earum crimine communio denegatur, virorum autem, latente commisso, non facile quisquam ex suspicionibus abstinetur, qui utique submovebitur si ejus flagitium detegatur. Cum ergo par causa sit interdum probatione cessante, vindictae ratio conquiescit.

CAP. 78.-- Quod non conveniat Christianos cum haereticis nuptialia jura contrahere.

(Ex concilio Laodicensi, capite 31.) Quod non oporteat cum haereticis universis nuptiarum foedera celebrare, nec eis filios dare vel filias, sed magis accipere, si tamen Christianos se fieri permittant.

CAP. 79.-- Judicii examinatio.

De hoc quod mihi reputatum est in hac synodo, quod simul cum ista femina adulterium vel fornicationem fecissem, quod non ego ita feci, nec inde me culpabilem recognosco, sic me Deus adjuvet ad istud judicium.

CAP. 80.-- Separatio incestae copulationis.

Ab isto die in antea cum ista femina cum qua adulterium vel fornicationem fecisti, unde disciplinam vel poenitentiam suscepisti, amplius non adulterabis, nec fornicaberis cum ea, nec aliam uxorem accipies, nisi post peractam poenitentiam tibi licentia data fuerit ab episcopo, aut ab ejus misso: sic te Deus ad juvet.

CAP. 81.-- Reconciliatio conjugatorum.

Ab isto die in antea istam tuam conjugem nomine N. quam injuste dimiseras ita tenebis, sicut per reectum maritus suam debet habere conjugem, in dilectione et debita disciplina: nec eam per ullum malum ingenium a te separabis, nec ea vivente aliam accipies: sic te Deus adjuvet.

CAP. 82.-- De eadem re.

A modo in antea istum tuum maritum quem injuste dimiseras ita tenebis et amplexaberis, et ei in servitio, in amore et in timore ita eris subjecta et obediens, sicut per rectum uxor suo debet subjecta esse marito, nec unquam ab eo te separabis, nec illo vivente alteri viro te sociabis, nec conjugio aut adulterio: sic te Deus adjuvet.

FINIS LIBRI NONI.

LIBER DECIMUS. INDEX CAPITULORUM CAP. 1. Ut episcopi de parochiis suis sortilegos et maleficos expellant. 2. De cultoribus arborum. 3. De cultoribus idolorum. 4. De eadem re. 5. De illis qui divinationes requirunt. 6. De illis qui ritum paganorum observant. 7. De illis qui auguriis et incantationibus subserviunt. 8. De eadem re. 9. De illis qui sortes observant. 10. De arboribus quas vulgus colit. 11. De illis qui dies et menses observant. 12. De illis qui daemonibus immolant. 13. De illis qui traditiones gentilium observant. 14. De mulierculis quae infantes suos pro sanitate in fornacem aut supra tectum ponunt. 15. Quod non liceat iniquas observationes Kalendar. agere. 16. De illis qui Kalendas Januarias ritu paganorum colere praesumunt 17. De eadem re. 18. De bubulcis vel venatoribus, qui suas incantationes exercuerint. 19. Quod non liceat mulierculas Christianas vanitates in suis lanificiis observare. 20. Quod non liceat cum incantationibus herbarum collectionem fieri. 21. De illis qui ad arbores, vel ad fontes jaculas incenderint. 22. Ut vaticinatores caesi de civitatibus ejiciantur. 23. De illis qui phylacteriis utuntur. 24. Item de mulierculis incantatricibus. 25. De illis qui manducant, aut bibunt, aut portant super se aliquid ad Dei judicium subvertendum. 26. De illis qui in tabulis, aut in codicibus futura requirunt. 27. De illis qui sortes sanctorum requirunt. 28. De illis maleficis, qui sperant se mentes hominum pervertere posse. 29. De eadem re. 30. De illis qui ad suas vanitates perficiendas daemones invocant. 31. De illis qui nocturna sacrificia daemonum celebraverint. 32. De illis qui ad arbores vel ad fontes aliqua vota voverunt. 33. De illis, qui, quando luna obscuratur, clamores suos et maleficia sua exercuerint. 34. De illis qui vanitates suas in excubiis exercuerint. 35. De eadem re. 36. De conviviis quae fiunt ritu paganorum. 37. De eadem re. 38. Ne fideles in coemeteriis prandere praesumant. 39. De illis qui balationes fecerint, et se in alienas formas transmutaverint. 40. Quod incantationes et magicae artes laquei diaboli sint. 51. Ut malefici, nisi se corrigant, regnum Dei non 41. De illis qui salutem non a Salvatore, sed ab ejus creatura requirunt. 42. De eadem re. 43. De eadem re. 44. De exsecrabilibus remediis, quas medici suis in praecantationibus faciunt. 45. De natura daemonum. 46. de divinatione daemonum. 47. De eadem re. 48. De sacerdotibus et reliquis ecclesiasticis ordinibus qui magos, hariolos, aut divinos consulunt. 49. De illis qui ad fascinum incantationes fecerint. 50. Quod daemoniacum petras, vel herbas sine incantatione liceat portare. possideant. 52. De illis qui murmurant. 53. De eadem re. 54. De eadem re. 55. De contentiosis. 56. De illis qui in lingua lascivi fuerint. 57. De illis qui per odium dissidentes exstiterint. 58. De illo qui odio habet aliquem, et ad pacem reverti noluerit. 59. De eadem re. 60. De eadem re. 61. De eadem re. 62. De illis qui contentiones et rixas amaverint. 63. De illis qui faciles sunt ad detrahendum. 64. De illis qui contra episcopos suos conspiraverint. 65. De eadem re. 66. De clericis maledicis. 67. De illis qui detrahunt suis prioribus. 68. De clericis vel monachis conjurantibus, vel conspirantibus contra episcopum suum. 69. De eadem re.

Indicis capitulorum finis.

LIBER DECIMUS DE INCANTATORIBUS ET AUGURIBUS. ARGUMENTUM LIBRI.

Libro hoc de incantatoribus, de auguribus, divinis, sortilegis et variis illusionibus diaboli, de maledicis, contentiosis, conspiratoribus, deque singulorum poenitentia tractatur.

CAP. 1.-- Ut episcopi de parochiis suis sortilegos et maleficos expellant.

(Ex concilio Anquiren., capite 1.) Ut episcopi eorumque ministri omnibus viribus elaborare studeant, ut perniciosam et a diabolo inventam sortilegam et maleficam artem penitus ex parochiis suis eradicent: et si aliquem virum aut feminam hujuscemodi sceleris sectatorem invenerint, turpiter dehonestatum de parochiis suis ejiciant. Ait enim Apostolus: Haereticum post unam et secundam admonitionem devita, sciens quia subversus est, qui ejusmodi est. Subversi sunt, et a diabolo capti tenentur, qui, derelicto creatore suo, a diabolo suffragia quaerunt, et ideo a tali peste mundari debet sancta Ecclesia. Illud etiam non omittendum, quod quaedam sceleratae mulieres retro post Satanam conversae, daemonum illusionibus, et phantasmatibus seductae, credunt se et profitentur nocturnis horis, cum Diana paganorum dea, vel cum Herodiade et innumera multitudine mulierum equitare super quasdam bestias, et multa terrarum spatia intempestae noctis silentio pertransire ejusque jussionibus velut dominae obedire et certis noctibus ad ejus servitium evocari. Sed utinam hae solae in perfidia sua perissent, et non multos secum in infidelitatis interitum pertraxissent. Nam innumera multitudo hac falsa opinione decepta haec vera esse credit, et credendo a recta fide deviat, et in errore paganorum revolvitur, cum aliquid divinitatis, aut numinis extra unum Deum esse arbitratur. Quapropter sacerdotes per Ecclesias sibi commissas populo omni instantia praedicare debent, ut noverint haec omnimodis falsa esse, et non a divino, sed a maligno spiritu talia phantasmata mentibus infidelium irrogari. Siquidem ipse Satanas, qui transfigurat se in angelum lucis, cum mentem cujuscunque mulierculae ceperit, et hanc sibi per infidelitatem et incredulitatem subjugaverit, illico transformat se in diversarum personarum species atque similitudines, et mentem quam captivam tenet in somnis deludens, modo laeta, modo tristia, modo cognitas, modo incognitas personas, ostendens, per devia quaeque deducit. Et cum solus spiritus hoc patitur, infidelis mens haec non in animo, sed in corpore evenire opinatur. Quis enim non in somnis et nocturnis visionibus extra seipsum educitur, et multa videt dormiendo, quae nunquam viderat vigilando? Quis vero tam stultus et hebes sit, qui haec omnia quae in solo spiritu fiunt, etiam in corpore accidere arbitretur? Cum Ezechiel propheta visiones Domini in spiritu non in corpore vidit. Et Joannes apostolus Apocalypsis sacramenta in spiritu non in corpore vidit, et audivit sicut ipse dicit: Statim, inquit, fui in spiritu. Et Paulus non audet se dicere raptum in corpore. Omnibus itaque publice annuntiandum est, quod qui talia et his similia credit, fidem perdit, et qui fidem rectam in Deo non habet, hic non est ejus, sed illius in quem credit, id est diaboli. Nam de Domino nostro scriptum est: Omnia per ipsum facta sunt. Quisquis ergo aliquid credit posse fieri, aut aliquam creaturam in melius aut in deterius immutari, aut transformari in aliam speciem, vel similitudinem, nisi ab ipso Creatore qui omnia fecit et per quem omnia facta sunt, procul dubio infidelis est et pagano deterior.

CAP. 2.-- De eultoribus arborum.

( Ex reg. Gregorii. ) Pervenit ad nos quosdam, quod dici nefas est, arbores colere, et multa alia contra Christianam fidem illicita perpetrare: et miramur cur hoc fraternitas vestra districta emendare ultione distulerit. Propterea scriptis praesentibus adhortamur hos diligenti investigatione perquiri, et veritate cognita, talem in eis faciatis exercere vindictam, quatenus et Deus placari possit, et aliis eorum ultio correctionis exemplum sit.

CAP. 3.-- De cultoribus idolorum.

(Ex eodem, capite 5.) Contra idolorum namque cultores, vel aruspicum atque sortilegorum, fraternitatem tuam vehementius pastorali hortamur invigilare custodia, atque publice in populo contra hujus rei viros sermonem facere, eosque a tali labe sacrilegii, et divini intentione judicii, et praesentis vitae periculo adhortatione suasoria revocare. Quos tamen si emendare se a talibus atque corrigere nolle repereris, ferventi comprehendere zelo te volumus: et quidem, si servi sunt, verberibus, cruciatibusque quibus ad emendationem pervenire valeant, castigare. Si vero sunt liberi inclusione digni, districtaque sunt in poenitentia dirigendi, ut qui salubria et a mortis periculo revocantia audire verba contemnunt, cruciatus saltem eos corporis ad desideratam mentis valeat reducere sanitatem.

CAP. 4.-- De eadem re.

(Ex eodem, capite 18.) Pervenit ad nos quod quosdam incantatores atque sortilegos fueris insecutus, et omnino nobis sollicitudinem, zelumque tuum gratum fuisse cognoscas. Sed moleste tulimus quod te dubitare, ne ab eis nobis contra experientiam tuam surripi potuisset, didicimus, dum quando certus esse ac scire debueris, hoc tibi apud nos ad commendationem magis proficere, non ad culpam adscribi. Et ideo studii tui sit sollicite quaerere, et quoscunque inveneris hujusmodi Christi inimicos ita districta ultione corrige, ut et nos de experientia tua melius possimus habere judicium, et Deo te nostro, quod maxime studendum est, valeas commendare.

CAP. 5.-- De illis qui divinationes requirunt.

(Ex concilio Ancirano, capite 23.) Qui divinationes expetunt, et more gentilium subsequuntur, aut in domos suas hujuscemodi homines introducunt, exquirendi aliquid, arte malefica, aut expiandi causa, sub regula quinquennii jaceant, secundum gradus poenitentiae definitos.

CAP. 6.-- De illis qui ritum paganorum observant.

(Ex concilio Braggar., capite 6.) Si quis paganorum consuetudinem sequens, divinos et sortilegos in domum suam introduxerit, quasi ut malum foras mittat, aut maleficia inveniat, quinque annos poeniteat.

CAP. 7.-- De illis qui auguriis et incantationibus subserviunt.

(Ex concilio Carthag., capite 89.) Auguriis vel incantationibus servientem, a conventu Ecclesiae separandum. Similiter et Judaicis superstitionibus, vel feriis inhaerentem.

CAP. 8.-- De eadem re.

( Ex poenitentiali Romano. ) Qui auguriis vel divinationibus inserviunt, vel qui credit ut aliqui hominum sint immissores tempestatum: vel si qua mulier divinationes, vel incantationes diabolicas fecerit, VII annos poeniteat.

CAP. 9.-- De illis qui sortes observant.

( Ex eodem. ) Auguria vel sortes quae dicuntur falsae sanctorum, vel divinationes, qui eas observaverint, vel quarumcunque scripturarum, vel votum voverint, vel persolverint ad arborem, vel ad lapidem, vel ad quamlibet rem, excepto ad Ecclesiam, omnes excommunicentur. Si ad poenitentiam venerint, clerici annos tres, laici annum unum et dimidium, poeniteant.

CAP. 10.-- De arboribus quas vulgus colit.

(Ex concilio Nannetensi, capite 8.) Summo studio decertare debent episcopi, et eorum ministri, ut arbores daemonibus consecratae quas vulgus colit, et in tanta veneratione habet, ut nec ramum vel surculum inde audeat amputare, radicitus excidantur, atque comburantur. Lapides quoque quos in ruinosis locis et silvestribus daemonum ludificationibus decepti venerantur, ubi et vota vovent et deferunt, funditus effodiantur, atque in tali loco projiciantur, ubi nunquam a cultoribus suis venerari possint. Et omnibus annuntietur quantum scelus sit idololatria, et qui haec veneratur et colit quasi Deum suum negat, et Christianitati abrenuntiat, et talem poenitentiam inde suscipiat quasi idola adorasset: omnibusque interdicantur ut nullus votum faciat, aut candelam vel aliquod munus pro salute sua rogaturus alibi deferat, nisi ad ecclesiam Domino Deo suo. Scriptum est enim: Vovete et reddite Domino Deo vestro. Novimus siquidem quanta Dominus antiquo populo per prophetas suos comminatus est qui in lucis sacrificabant, et in excelsis immolabant. Si quis haec transgressus fuerit, fidem perdidit, et est infideli deterior. Et idcirco omni modo a sanctae Ecclesiae consortio abscindatur, et nisi digne poenituerit, non recipiatur.

CAP. 11.-- De illis qui dies et menses observant.

( Ex dictis Ambros. ) Apostolus dicit: Dies observatis, et menses, et tempora, et annos: timeo ne sine causa laboraverim in vobis. Dies observant, qui dicunt: Puto crastino proficiscendum non est. Post crastinum enim non debet aliquid inchoari, et sic solent magis decipi. Hi autem colunt menses, qui cursum lunae perscrutantur, dicentes: Septima luna strumenta confici non debent: nona autem luna emptum servum domum duci non oportet. Et per haec facilius solent adversa provenire. Tempora vero observant, cum dicunt: Hodie veris initium est, et ideo festivitas est. Et rursum: Posterum est, domum egredi non licet. Annos sic colunt, cum dicunt: Kalendis Januarii novus est annus, quasi non quotidie annus impleatur. Haec superstitio longe debet esse a servis Dei. Si quis in hac perfidia detegitur, clerici, annum unum; laici dimidium poeniteant.

CAP. 12-- De his qui daemonibus immolant.

( Ex poenitentiali Theodor. ) Nam de his qui daemonibus immolant Theodori episcopi constitutiones habemus, in quibus scriptum est: Qui immolant daemoniis in minimis, annum unum poeniteant; qui vero in magnis, X annos poeniteant.

CAP. 13.-- De illis qui traditiones gentilium observant.

(Ex concil. Braggar., capite 20.) Non licet Christianis traditiones gentilium observare, vel colere elementa, aut lunam, aut stellarum cursum, et inanem signorum fallaciam considerare pro domo facienda, et ad conjugia socienda. Scriptum est enim: Omnia quaecunque facitis in verbo aut in opere, in nomine Domini nostri Jesu Christi facite, gratias agentes Deo. Si quis autem fecerit, severissime corripiatur, et canonice poeniteat.

CAP. 14.-- De mulierculis, quae infantes suos pro sanitate in fornacem aut supra tectum ponunt.

( Ex poenitentiali Bedae presbyteri. ) Mulier si qua filium suum ponit supra tectum, aut in fornacem pro sanitate febrium, unum annum poeniteat.

CAP. 15.-- Quod non liceat iniquas observationes Kalendarum agere.

( Ex decret. Martial. papae. ) Non licet iniquas observationes agere Kalendarum, et otiis vacare, neque lauro, aut viriditate arborum cingere domos. Omnis haec observatio paganorum est.

CAP. 16. De illis qui Kalendas Januarias ritu paganorum colere praesumunt.

(Ex decret. Zachar. papae, capite 11.) Si quis Kalendas Januarias ritu paganorum colere, vel aliquid plus novi facere propter novum annum, aut mensas cum lapidibus vel epulis in domibus suis praeparare, et per vicos et plateas cantatores et choros ducere praesumpserit, anathema sit.

CAP. 17.-- De eadem re.

( Ex concil. Rothomag. ) Si quis in Kalendis Januariis aliquid fecerit quod a paganis inventum est, et dies observat et lunam, et menses, et horarum effectiva potentia aliquid sperat in melius aut in deterius verti, anathema sit.

CAP. 18.-- De bubulcis, vel venatoribus qui suas incantationes exercuerint.

(Ex eodem, capite 4.) Perscrutandum si aliquis subulcus, vel bubulcus, sive venator, vel caeteri hujusmodi, dicat diabolica carmina super panem, aut super herbas, aut super quaedam nefaria ligamenta, et haec aut in arbore abscondat, aut in bivio, aut in trivio projiciat, ut sua animalia liberet a peste et clade, et alterius perdat. Quae omnia idololatriam esse nulli fideli dubium est: et ideo summopere sunt exterminanda.

CAP. 19.-- Quod non liceat mulierculas Christianas vanitates in suis lanificiis observare.

(Ex concilio Braggar., capite 10.) Non licet mulieres Christianas, vanitatem in suis lanificiis observare, sed Deum invocent adjutorem, qui eis sapientiam texendi donavit.

CAP. 20.-- Quod non liceat cum incantationibus herbarum collectionem fieri.

(Ex eodem, capite 21.) Non licet in collectione herbarum medicinalium aliquas observationes vel incantationes attendere, nisi tantum cum symbolo divino, et Oratione Dominica, ut Deus et Dominus noster honoretur.

CAP. 21.-- De illis qui ad arbores vel ad fontes faculas incenderint.

(Ex eodem, capite 22.) Si in alicujus presbyteri parochia infideles, aut faculas incenderint, aut arbores, aut fontes, aut saxa venerantur, si hoc eruere neglexerit, sacrilegium se fecisse cognoscat, praesumptor aut hortator rei ipsius. Si admonitus hoc emendare neglexerit, communione privetur.

CAP. 22.-- Ut vaticinatores caesi de civitatibus ejiciantur.

(Ex concilio Arelaten., capite 11.) Vaticinatores, qui se futura scire dicunt, caesi de civitate ejiciantur.

CAP. 23.-- De illis qui phylacteriis utuntur.

( Ex decr. Gregor. ) Si quis hariolos, aruspices, vel incantatores observaverit, aut phylacteriis usus fuerit, anathema sit.

CAP. 24.-- Item de mulierculis incantatricibus.

( Ex poenitentiali Romano. ) Mulier si divinationes vel incantationes diabolicas fecerit, annum unum poeniteat, vel tres quadragesimas, vel quadraginta dies secundum qualitatem delicti.

CAP. 25.-- De illis qui manducant aut bibunt, aut portant super se aliquid ad Dei judicium subvertendum.

(Ex concilio Tribur., capite 4.) Si aliquis manducat, aut bibit, aut portat super se unde existimat Dei judicium pervertere posse, et exinde comprobatus fuerit, eadem sententia feriatur qua magi, et harioli, et incantatores feriuntur.

CAP. 26.-- De illis qui in tabulis aut in codicibus futura requirunt.

( Ex poenitentiali Theod. ) In tabulis vel codicibus sorte futura non sunt requirenda, et ut nullus in Psalterio, vel in Evangelio, vel in aliis rebus sortiri praesumat, nec divinationes aliquas in aliquibus rebus observare. Quod si fecerit, quadraginta dies poeniteat.

CAP. 27.-- De illis qui sortes sanctorum requirunt.

(Ex concil. Agathens., capite 3.) Nec illud est praetereundum quod maxime fidem religionis infestat, quod aliqui clerici vel laici student auguriis, et sub nomine fictae religionis, quam sortes sanctorum vocant, divinationis scientiam profitentur, aut quarumcunque scripturarum inspectione futura promittunt. Quincunque clericus, vel laicus in eo detectus fuerit talia consulere, vel docere, ab Ecclesia ejiciatur.

CAP. 28.-- De illis maleficis qui sperant se mentes hominum pervertere posse.

( Ex poenitentiali Romano. ) Malefici vel incantatores, vel immissores tempestatum, vel qui per invocationem daemonum mentes hominum perturbant, anathematizati abjiciantur: et si emendare voluerint, clerici tres annos, laici unum annum poeniteant.

CAP. 29.-- De eadem re.

(Ex concilio Agath., capite 4.) Perquirendum si aliqua femina sit, quae per quaedam meleficia et incantationes mentes hominum se immutare posse dicat, id est, ut de odio in amorem, aut de amore in odium convertat, aut bona hominum aut damnet, aut subripiat. Et si aliqua est quae se dicat cum daemonum turba, in similitudinem mulierum transformata, certis noctibus equitare super quasdam bestias, et in eorum consortio adnumeratam esse, haec talis omnimodis scopis correpta, ex parochia ejiciatur.

CAP. 30.-- De illis qui ad suas vanitates perficiendas daemones invocant.

( Ex poenitentiali Bedae presbyteri. ) Quicunque pro curiositate futurorum, vel invocatorem daemonum, vel divinos quos hariolos appellant, vel aruspices qui auguria colligunt, consuluerint, clerici ab omni officio remoti, tres annos, laici duos annos poeniteant.

CAP. 31.-- De illis qui nocturna sacrificia daemonum celebraverint.

( Ex poenitentiali Romano. ) Quicunque nocturna sacrificia daemonum celebraverint, vel incantationibus daemones quacunque arte ad sua vota invitaverint, tres annos poeniteant.

CAP. 32.-- De illis qui ad arbores vel ad fontes aliqua vota voverint.

(Ex concilio Agathensi, capite 5.) Perscrutandum si aliquis vota ad arbores, vel ad fontes, vel ad lapides quosdam quasi ad altaria faciat, aut ibi candelam seu quodlibet munus deferat, veluti ibi quoddam numen sit, quod bonum aut malum possit inferre.

CAP. 33.-- De illis qui, quando luna obscuratur, clamores suos et maleficia sua exercuerint.

(Ex concilio Arelaten., capite 5.) Quicunque exercuerint hoc, quando luna obscuratur, ut cum clamoribus suis ac maleficiis et sacrilego usu se posse defendere credant, et quicunque divinos praecantatores phylacteria etiam diabolica, vel characteres diabolicos, vel herbas, vel sucos, suis vel sibi impendere tentaverint, vel quintam feriam in honorem Jovis, vel Kalen. Janua. secundum paganam consuetudinem honorare praesumpserit, monachus V, clericus IV, laicus II, annos poeniteat.

CAP. 34.-- De illis qui vanitates suas in excubiis exercuerint.

(Ex eodem, capite 3.) Laici qui excubias funeris observant, cum timore et tremore et reverentia hoc faciant. Nullus ibi praesumat diabolica carmina cantare, non joca et saltationes facere, quae pagani diabolo docente adinvenerunt. Quis enim nesciat diabolicum esse, et non solum a religione Christiana alienum sed etiam humanae naturae esse contrarium, ibi laetari, cantari, inebriari, et cachinnis ora dissolvi, et omni pietate, et affectu charitatis postposito, quasi de fraterna morte exsultare, ubi luctus et planctus flebilibus vocibus debuerat resonare pro amissione chari fratris? Patres siquidem Veteris ac Novi Testamenti mortes sanctorum virorum legimus multis in locis cum fletu deplorasse: in nullo autem loco qui a saeculo recesserant exsultasse. Nam et Jacob patriarcham flevit tota Aegyptus LXX diebus. Et Joseph, et fratres ejus cum patrem deferrent in terram Chanaam ad sepeliendum, celebrantes exsequias ad aream Athael, quae sita est trans Jordanem, planctu magno atque vehementi impleverunt VII dies. Tantus autem fuit planctus, ut locus inde nomen acciperet. Et de beato Stephano legimus, quod sepelierunt eum, sive curaverunt viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum. Et ideo talis inepta laetitia et pestifera cantica, ex auctoritate Dei interdicenda sunt. Si quis autem cantare desiderat, Kyrie eleison cantet: sin aliter, omnino taceat. Sin autem tacere non vult, in crastino a presbytero taliter coerceatur, ut caeteri timeant.

CAP. 35.-- De eadem re.

(Ex concilio Meldensi, capite 10.) Placuit prohiberi ne feminae in coemeterio pervigilent, eo quod saepe sub obtentu orationis et religionis, latenter scelera committant.

CAP. 36.-- De conviviis quae fiunt ritu paganorum.

(Ex concilio Afric., capite 27.) Illud etiam petendum, ut quoniam contra praecepta divina convivia multis in locis exercentur, quae ab errore gentili attracta sunt, ita ut nunc a paganis Christiani ad haec celebranda cogantur, ex qua re temporibus Christianorum imperatorum persecutio altera fieri occulta videatur, vetari talia jubeant, et de civitatibus et possessionibus imposita poena prohiberi, maxime cum etiam in natalibus beatissimorum martyrum per nonnullas civitates, et in ipsis locis sacris talia committere non reformident, quibus diebus etiam, quod pudoris est dicere, saltationes sceleratissimas per vicos atque plateas exerceant, ut matronalis honor, et innumerabilium feminarum pudor, devote venientium ad sacratissimum diem, injuriis lascivientium appetatur, ut etiam ipsius sanctae religionis pene fugiatur accessus.

CAP. 37.-- De eadem re.

Ex decr. Leonis papae. ) Si convivio solo gentilium, et escis immolaticiis usi sunt, possunt jejuniis et manus impositione purgari, ut deinceps ab idolothitis abstinentes, sacramentorum Christi possint esse participes. Si autem aut idola adoraverunt, aut homicidiis vel fornicationibus contaminati sunt, ad communionem eos nisi per poenitentiam publicam non oportet admitti.

CAP. 38.-- Ne fideles in coemeteriis prandere praesumant.

(Ex concilio Braggar., capite 70.) Non liceat Christianis prandia ad defunctorum sepulcra deferre, et sacrificare mortuis.

CAP. 39.-- De illis qui balationes fecerint, et se in alienas formas transformaverint.

(Ex eodem, capite 80.) Si quis balationes ante ecclesias sanctorum fecerit, seu qui faciem suam transformaverit in habitu muliebri, et mulier in habitu viri, emendatione pollicita III annos poeniteat.

CAP. 40.-- Quod incantationes et magicae artes laquei diaboli sint.

( Ex dictis Augusti. ) Admoneant sacerdotes fideles populos, ut noverint magicas artes, incantationesque quibuslibet infirmitatibus hominum nihil posse remedii conferre, non animalibus languentibus claudicantibusve, vel etiam moribundis quidquam mederi, sed haec esse laqueos et insidias antiqui hostis, quibus ille perfidus genus humanum decipere nititur. Et si quis haec exercuerit, clericus degradetur, laicus anathematizetur.

CAP. 41.-- De illis qui salutem non a Salvatore, sed ab ejus creatura requirunt.

( August. in libro de Civitate Dei. ) Omnis sapientia a Domino Deo est, et apud illum fuit semper, et est ante aevum. Arenam maris et pluviae guttas, et dies saeculi quis dinumerabit? Altitudinem coeli, et latitudinem terrae, et profundum abyssi quis mensus est? Sapientiam Dei praecedentem omnia, quis investigabit? Prior omnium creata est sapientia, et intellectus prudentiae ab aevo. Fons sapientiae Verbum Dei in excelsis, et ingressus illius mandata aeterna. Qui enim sine Salvatore salutem vult habere, et sine vera sapientia aestimat prudentem se fieri posse, non sanus sed aeger, non prudens sed stultus, in aegritudine assidua laborabit, et in caecitate noxia stultus et demens permanebit. Ac proinde omnis inquisitio, et omnis curatio quae a divinis et magis, vel ab ipsis daemoniis in idolorum cultura expetitur, mors potius dicenda est, quam vita. Et qui ea sectantur, si se non correxerint, ad aeternam perditionem tendunt, Psalmista dicente: Omnes dii gentium sunt daemonia. Qui per deceptos homines alios decipere quotidie gestiunt, ut perditionis suae faciant eos esse participes. Itaque haec vanitas magicarum artium, ex traditione angelorum malorum, in toto terrarum orbe plurimis saeculis valuit per quamdam scientiam futurorum et infernorum, et per inventiones eorum inventa sunt aruspicia, augurationes et ipsa quae licuntur oracula et necromantia.

CAP. 42.-- De eadem re.

( Ex dictis ejusdem. ) Nec mirum de magorum praestigiis, quorum in tantum prodiere maleficiorum artes, ut etiam Mosi simillimis signis resisterent, vertentes virgas in dracones, aquas in sanguinem, cum fertur etiam in gentilium libris quod quaedam maga famosissima Circe socios Ulixis mutaverit in bestias. Legitur et de sacrificio, quod Arcades deo suo Liceo immolabant, ex quo quicunque sumerent, in bestiarum formas converterentur. Sed haec omnia magicis praestigiis potius fingebantur, quam rerum veritate complerentur. Ut ergo ipsi errores ignorantibus manifesti fiant, de eorum proprietate atque inventoribus juxta traditionem majorum primum dicere congruum arbitramur. Magi sunt, qui vulgo malefici ob facinorum magnitudinem nuncupantur. Hi permissu Dei elementa concutiunt, turbant mentes hominum minus confidentium in Deo, ac sine ullo veneni haustu, violentia tantum carminis interimunt. Unde et Lucanus: Mens hausti nulla sanie polluta veneni, incantata perit. Daemonibus enim accitis audent ventilare, ut quisquis suos perimat malis artibus inimicos. Hi etiam sanguine utuntur, et victimis saepe contingunt corpora mortuorum. Necromantii sunt quorum praecationibus videntur resuscitati mortui divinare et ad interrogata respondere. Necros enim, Graece mortuus, mantia divinatio nuncupatur. Ad quos suscitandos cadaveri sanguis adjicitur. Nam amare daemones sanguinem dicuntur: ideoque quoties Necromantia fit, cruor aquae miscetur, et colore sanguinis facilius provocantur. Hydromantii ab aqua dicti: est enim hydromantia in aquae inspectione umbras daemonum evocare, et imagines ludificationis eorum videre, ibique ab eis aliqua audire. Ubi adhibito sanguine, inferos perhibentur sciscitari.

CAP. 43.-- De eadem re.

( Ex dictis ejusdem. ) Igitur genus divinationis a Persis fertur allatum. Varro autem dicit divinationis quatuor esse genera: terram, aquam, aerem, et ignem. Hinc geomantiam, hydromantiam, aeromantiam, pyromantiam, dictam autumant. Divini dicti sunt, quasi Deo pleni. Divinitati enim plenos se esse assimulant, et astutia quadam fraudulenta hominibus futura conjectant. Duo autem sunt genera divinationis: ars et furor. Incantatores vero dicti sunt, qui artem verbis peragunt. Arioli vocati sunt propterea quod circa aras idolorum nefarias preces emittunt et funesta sacrificia offerunt, hisque celebritatibus daemonum responsa accipiunt. Aruspices nuncupati sunt, quasi horarum inspectores. Dies enim et horas in agendis negotiis operibusque custodiunt: quo per singula tempora observare debeat homo intendunt. Hi etiam exta pecudum inspiciunt, et ex eis futura praedicunt. Augures sunt, qui volatus avium et voces intendunt, aliaque signa rerum vel observationes improvisas hominibus occurrentes ferunt. Idem et auspices. Nam et auspicia sunt, quae iter facientes observant. Dicta autem sunt auspicia quasi avium aspicia, et auguria quasi avium garria, hoc est, avium voces et linguae. Jam augurium quasi avigerium, quod aves gerunt. Duo autem sunt genera auspiciorum: unum ad oculos, alterum ad aures pertinens. Ad oculos scilicet volatus: ad aures vox avium. Pithonissae a Pithio Appollinae dictae, quod is auctor fuerit divinandi. Astrologi dicti sunt eo quod in astris augurantur. Genethliaci appellati sunt propter nataliciorum considerationes dierum. Geneses enim hominum per XII signa coeli describuntur, siderumque cursus, nascentium mores, actus et eventus praedicare conantur, id est, quis, quali signo fuerit natus, aut quem effectum habeat vitae qui nascitur interpretantur. Hi sunt qui vulgo mathematici vocantur. Cujus superstitionis genus constellationes Latini vocant, id est, notationes siderum, quomodo se habeant cum quisque nascitur. Primum autem idem stellarum interpretes magi nuncupabantur, sicut de his legitur qui in Evangelio natum Christum annunciaverunt. Postea hoc nomine soli mathematici dicti sunt, cujus artis scientia usque ad Evangelium fuit concessa, ut, Christo edito, nemo exinde nativitatem alicujus de coelo interpretetur. Horoscopi dicti sunt, quod horas nativitatis hominum specularentur, dissimili et diverso fato. Sortilegi sunt, qui sub nomine fictae religionis, per quasdam quas sanctorum sortes vocant, divinationis scientiam profitentur, aut quarumcunque scripturarum scientiae inspectione futura promittunt. Salisatores vocati sunt: quia dum eis membrorum quae cunque partes salierint, aliquid sibi exinde prosperum seu triste significari praedicunt.

CAP. 44.-- De execrabilibus remediis quae medici suis in praecantationibus faciunt.

( Ex dictis ejusdem. ) Ad haec omnia supradicta pertinent et ligaturae exsecrabilium remediorum quae ars medicorum commendat, seu in praecantationibus, seu in caracteribus vel in quibuscunque rebus suspendendis atque ligandis. In quibus omnibus ars daemonum est, ex quadam pestifera societate hominum et angelorum malorum exorta. Unde cuncta vitanda sunt Christiano, et omni penitus exsecratione repudianda, atque damnanda. Auguria autem sunt avium. Haec autem Phryges primi invenerunt. Praestigium vero Mercurius primus dicitur invenisse. Dictum autem praestigium, quod praestringat aciem oculorum. Aruspicinam artem primus Hetruscis tradidisse dicitur quidam Strages. Hic ex horis aruspicinam dictavit, et postea non apparuit. Nam dicitur fabulose, arante quodam rustico subito hunc ex glebis exiluisse, et aruspicinam dictasse, qua die et mortuus est. Quos libros Romani ex Hetrusca lingua in propriam mutaverunt. His ergo portentis, per daemonium fallaciam illuditur curiositas humana, quando id impudenter appetunt scire, quod nulla ratione eis competit investigare. Ac ideo datur potestas immundis spiritibus, ut pervasa sibi apta, hoc est pravos homines, seducant illos qui spernunt veritatem et credunt mendacio, et juxta Pauli sententiam: Sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus, et a veritate quidem auditum avertant, ad fabulas autem convertentur. Onerati peccatis, ducuntur variis desideriis, semper discentes, et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes. Quemadmodum autem Jamnes et Mambres restiterunt Mosi, ita et isti resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem, sed ultra non proficient. Insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit. Nec ideo quisquam credere debet, quolibet magicis artibus aliquid facere posse, sine permissu Dei, qui omnia quae fiunt, aut justo judicio facit, aut permissu suo ita fieri sinit. Quod praedicti magi leguntur similia fecisse Mosi, qui virgam suam projecit, et conversa est in draconem, projeceruntque ipsi singuli virgas suas, quae versae sunt in dracones, sed devoravit virga Aaron virgas eorum. Non ergo fuerunt creatores draconum, nec magi, nec angeli mali, quibus ministris illa operabantur. Insunt enim rebus corporeis per omnia elementa mundi quaedam occultae seminariae rationes, quibus cum data fuerit opportunitas temporalis atque causalis, prorumpunt in species debitas suis modis et finibus. Et sic non dicuntur angeli, qui ista faciunt animalium creatores, sicut nec agricolae segetum, vel arborum, vel quorumcunque in terra gignentium creatores dicendi sunt, quamvis noverint praebere quasdam visibiles opportunitates et causas, ut illa nascantur. Quod autem isti faciunt visibiliter hoc illi invisibiliter. Deus vero solus unus creator est qui causas ipsas et rationes seminarias rebus inse ruit. Praeterea quidam quaerendum putant, quomodo Scriptura narret Pithonissam Samuelem prophetam suscitasse ad colloquium Saul impiissimi regis, si Pithonica divinatio, errori magicae artis deputanda sit. Quibus ita responderi potest, indignum omnino facinus esse, si secundum verba historiae commodetur assensus. Quomodo enim poterat fieri, ut arte magica attraheretur vir, et nativitate sanctus, et vitae operibus justus? Aut si non attractus est, consensit. Quod utrumque de viro justo credere adversum est. Nullum suffragium habet justitia, si aut voluntarius amisit meritum spiritalis, quem positus in carne quaesiverat. Quod valde absurdum est: quia hinc qui justus recedit, permanet justus. Porro autem hoc est praestigium Satanae, quo ut plurimos fallat. etiam bonos in potestate se habere confingat; quod Apostolus inter caetera ostendit, dicens: Ipse Satanas transfigurat se in angelum lucis. Ut enim errorem faceret in quo gloriaretur, in habitu viri justi et nomine se subornavit, ut nihil proficere spem quam praedicabant Dei cultoribus mentiretur, quando hinc exeuntes justos finxit in sua potestate esse. Sed hoc quosdam fallit, quod de morte Saul et filii ejus non sit mentitus, quasi magnum sit diabolo ante occasum mortem corporis praevidere, cum signa quaedam soleant apparere morituris, quippe a quibus Dei protectio amota videtur: quanto magis diabolo quem angelica majestate sublimem prophetica oracula fuisse testantur, de cujus magnitudine Apostolus ait: An ignoratis altitudinem Satanae? Quid mirum ergo, si imminentem prope mortem potuit praevidere, cum hoc sit unde fallit, et se in Dei potestate vult adorari? Nam tanta hebetudine demens effectus est Saul, ut ad Pythonissam confugeret. Depravatus enim causa peccat, ad haec se contulit quae damnaverat. Sed si quis propter historiam, et ea quae verbis expressa sunt, putet non praetermittenda, ne ratio historiae inanis sit, recte faciat quidem, si tamen, minime istud ad veri rapiat rationem, sed ad visum et intellectum Saul: neque enim reprobus factus, poterat bonum intellectum habere. Historicus enim mentem Saul et habitum Samuelis descripsit, ea quae dicta et visa sunt exprimens, praetermittens, si vera an falsa sint. Quid enim ait, audiens, in quo habitu esset excitatus? Intellexit, inquit, hunc esse Samuelem. Quid intellexerit, retulit: quia bene non intellexit, contra Scripturam aerium adoravit, quam dominum et putans Samuelem, adoravit diabolum, ut fructum fallaciae suae haberet Satanas. Hoc enim nititur, ut adoretur quasi Deus. Si enim vere Samuel illi apparuisset, non utique vir justus permisisset se adorari, qui praedicaverat Dominum solum esse adorandum: et quomodo homo Dei, qui cum Abraham in refrigerio erat, dicebat ad virum pestilentiae, dignum adorare gehennae: cras mecum eris? His duobus titulis subtilitatem fallaciae suae providit improvidus Satanas: quia et adorari se permisit sub habitu et nomine Samuelis contra legem, et virum peccatis pressum, cum magna distantia peccatorum et justorum sit, cum Samuele justissimo futurum mentitus est. Verum potest videri, sed de Samuelis nomine taceatur, quia Saul cum diabolo futurus erat. Ad eum enim transmigravit, quem adoravit. Semper ergo diabolus sub velamine latens prodit se, dum ea confingit, quae horreant personis, per quas fallere nititur. Si autem quislibet nobis opponit ac dicit; quomodo eveniunt illa, quae illi divini praedicunt futura aut quomodo possunt aegris praebere medelam, aut sanis immittere aegritudinem, si aliquid propriae virtutis ac potestatis non habent? Hoc a nobis recipiat responsum quod ideo quisquam non debet eis credere: quia aliquando eveniunt quae praedicunt, aut sanare videntur languidos, vel laedere sanos: quia hoc permissu Dei fit, ut ipsi qui haec audiunt, vel vident, prohibentur, et appareat quali fide sint, vel devotione erga Deum. Sicut in Deuteronomio legitur Moyses verbo Domini populo Dei praecipisse ita dicens: Si surrexit in medio tui prophetans, aut qui somnium vidisse se dicat, et praedixerit in signum ac portentum, et venerit quod locutus est, et dixerit tibi: Eamus, et sequamur deos alienos quos ignoras, et serviamus eis, non audies verba prophetae, aut somniatoris: quia tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum, an non. In toto corde, et in tota anima vestra Deum vestrum sequimini, et ipsum timete, mandata illius custodite, et audite vocem ejus, ipsi servietis, et ipsi adhaerebitis, etc. Ubi sane intelligi voluit, etiam illa quae a divinantibus non secundum Deum dicuntur, si acciderint quae dicuntur, non accipienda, vel etiam si fiant quae praecipiuntur ab eis, aut colantur quae coluntur ab eis. Nec praeter suam potestatem Deus ostendit esse quod ista contingunt, sed quasi quaereretur cur ea permittat, causam tentationis exposuit. Ad cognoscendam utique eorum dilectionem utrum eam habeant erga Deum suum. Cognoscendam vero ab ipsis potius, quam ab illo, qui scit omnia, antequam fiant.

CAP. 45.-- De natura daemonum.

( Ex dictis ejusdem. ) Sciendum vero est hanc daemonum esse naturam, ut aerei corporis sensu terrenorum corporum sensum facile praecedant, celeritate etiam, propter aerei corporis superiorem mobilitatem, non solum cursus quorumlibet hominum, vel ferarum, verum etiam volatus avium incomparabiliter vincant. Quibus duabus rebus quantum ad aereum corpus attinet praediti, hoc est, acrimonia sensus et celeritate motus; multo ante cogitata praenunciant, vel nunciant, quae homines pro sensus terreni tarditate mirentur. Accessit etiam daemonibus per tam longum tempus, quo eorum vita protenditur, rerum longe major experientia, quam potest hominibus propter brevitatem vitae provenire. Per has efficacias quas aerei corporis natura sortita est, non solum futura praedicunt daemones, verum etiam mira multa faciunt. Quae quoniam homines dicere ac facere non possunt, eos dignos quidam quibus serviant, et quibus honores divinos deferant, arbitrantur, instigante maxime vitio curiositatis propter amorem felicitatis falsae, atque terrenae, et excellentiae temporalis. Qui autem se ab eis cupiditatibus mundant, nec eis se feriendos rapiendosque permittunt, sed inquirunt, et amant aliquid quod eodem modo semper est, cujus participatione beati sint, primum considerant non ideo sibi praeponendos esse daemones, quod acriore sensu corporis praevalent, aeris scilicet, hoc est, subtilioris clementi: quia nec ipsis terrenis corporibus bestias sibi praeponendas putant, quae acrius multa persentiunt: veluti sagacem canem, quia latentem feram olfactu acerrimo sic invenit ut ad eam capiendam ducatum quendam homini praebeat, non utique prudentiore intellectu animi, sed acutiore corporis sensu: vel vulturem, quia, projecto cadavere, ex provisa longinquitate advolat: nec aquilam, quia sublimiter volans, de tanto intervallo natantem sub fluctibus piscem dicitur praevidere, et graviter illisa exertis pedibus atque unguibus rapere: nec alia multa animantium genera, quae inter herbas saluti suae noxias pascendo circumerrant, nec aliquid earum quo laedantur, attingunt, cum eas homo vix experiendo cavere didicerit, et multa innoxia, quod sint inexperta, formidet. Unde conjicere facile est quantum possit in aeriis corporibus sensus esse acrior, nec ideo tamen daemones, qui eo praediti sunt, bonis hominibus praeponendos prudens quisque censuerit. Hoc et de corporum celeritate dicimus. Et hac enim praestantia non solum a volucribus homines, verum a multis etiam quadrupedibus ita superantur, ut in eorum comparatione plumbei deputandi sint, nec tamen ideo sibi haec animantium genera existimant praeponenda, quibus capiendis et mansuefaciendis, atque in suae voluntatis usum, commodumque redigendis, non vi corporis, sed rationis imperitant. Illam vero tertiam daemonum potentiam, quod diuturna rerum experientia, quemadmodum praenoscant, atque praenuncient, multa didicerunt, ita contemnunt, qui haec vigilanter curant a verissimae lucis veritate discernere, ut nec malos senes plura expertos et ob hoc quasi doctiores ideo probi adolescentes sibi antecellere existiment, ut nec medicos, nec nautas, nec agricolas quos pravae voluntatis et iniquis moribus viderint, ideo putent sibi esse praeferendos, quod illi de valetudinibus, illi de tempestatibus, illi de arbustorum fructuumque generibus multa ita praenunciant, ut harum rerum inexperto divinare videantur. Quod vero non solum quaedam daemones futura praedicunt, verum etiam quaedam faciunt, pro ipsa utique sui corporis excellentia, cur non contemnatur a prudentibus, cum plerique iniqui ac perditi homines ita exerceant corpora sua, tantamque diversis artibus possint, ut ea qui haec nesciunt, nec aliquando viderunt, etiam narrata vix credant. Quam multa funambuli, caeterique theatri artifices: quam multa opifices, maximeque mechanici miranda fecerunt? Num ideo meliores sunt bonis, et sancta pietate praeditis hominibus? Quae ideo commemoravimus, ut qui haec sine pervicacia, et sine vana resistendi animositate considerat, simul cogitet, si de subjacenti crassiore materia, vel sui quisque corporis, vel terrae, et aquae, lapidum, atque lignorum, metallorumque variorum tanta quidem homines possunt, ut eos illi qui haec non possunt, plerumque stupendo in sui comparatione divinos vocent, cum quidam illorum sint artibus potentiores, quidam istorum moribus meliores: quanto meliora et majora pro subtilissimi corporis, hoc est, aerii facultate, ac facilitate daemones possint, cum tamen sint pravae voluntatis, maximeque superbiae fastu, et evidenti malitia spiritus immundi, atque perversi. Quantum autem valeat aeris elementum, quo eorum corpora praevalent ad multa visibilia visibiliter molienda, movenda, mutanda, atque versanda, longum est nunc demonstrare, et putamus quod vel mediocriter consideranti facile occurrat.

CAP. 46.-- De divinatione daemonum.

( Ex dictis ejusdem. ) Igitur nunc primum sciendum est, quoniam de divinatione daemonum quaestio est, illos ea plerunque praenunciare quae ipsi facturi sunt. Accipiunt enim saepe potestatem et morbos immittere, et ipsum aerem vitiando morbidum reddere, et perversis atque amatoribus terrenorum commodorum malefacta suadere: de quorum moribus certi sunt, quod sint eis talia suadentibus consensuri. Suadent autem miris et invisibilibus modis per illam subtilitatem corporum suorum, corpora hominum non sentientium penetrando, et se cogitationibus eorum per quaedam imaginaria visa miscendo, sive vigilantium, sive dormientium. Aliquando autem non quae ipsi faciunt, sed quae naturalibus signis futura praenoscunt, quae signa in hominum sensus venire non possunt, ante praedicunt. Neque enim quia praevidet medicus quod praevidere nescit hujus artis ignarus, ideo jam divinus habendus est. Quid autem mirum, si quemadmodum ille in corporis humani, vel perturbata, vel modificata temperie, seu bonas, seu malas futuras praevidet valetudines, sic daemon in aeris affectione, atque ordinatione sibi nota, nobis ignota, futuras praevidet tempestates? Aliquando et hominum dispositiones, non solum voce prolatas, verum etiam cogitatione conceptas, cum signa quaedam ex animo exprimuntur in corpore, tota facilitate perdiscunt, atque hinc etiam multa futura praenunciant, aliis videlicet mira, qui ista disposita non noverunt. Sicut enim apparet concitatior animi motus in vultu, ut ab hominibus quoque aliquid forinsecus agnoscatur quod intrinsecus agitur, ita non debet esse incredibile si etiam leniores cogitationes dant aliqua signa per corpus, quae obtuso sensu hominum cognosci non possunt, acuto autem daemonum possunt. Hac atque hujusmodi facultate, multa daemones futura praenunciant, cum tamen ab eis longe sit altitudo illius prophetiae quam Deus per sanctos angelos et prophetas operatur. Nam si quid de illa Dei dispositione praenunciant, audiunt ut praenuncient, et cum ea praedicunt quae inde audiunt, non fallunt: veracissima enim sunt angelica, et prophetica oracula. Sic autem indignanter accipitur, quod aliqua etiam talia daemones audiant et praedicant, quasi aliquid indignum sit, ut quod ideo dicitur, ut hominibus innotescat, hoc non solum boni, verum etiam mali non taceant, cum in ipsis hominibus etiam vitae bonae praecepta videamus pariter a justis perversisque cantari, nec obesse aliquid, imo etiam prodesse ad majorem noticiam, famamque veritatis, cum de illa etiam hi quidquid noverunt, dicunt, qui ei perversis moribus contradicunt. In caeteris autem suis praedictionibus daemones plerumque et fallunt et falluntur quidem: quia cum suas dispositiones praenunciant, ex improviso desuper aliquid jubetur, quod eorum consilia cuncta perturbat: velut si aliquid disponant quilibet homines quibusque potestatibus subditi, quod non prohibituros suos praepositos arbitrentur, idque facturos se esse promittat, at illi penes quos major potestas est, ex alio superiore consilio hoc totum dispositum atque praeparatum repente prohibeant. Falluntur etiam cum causis naturalibus, sicut medici, et naturae, et agricolae, sed longe acutius, longeque praestantius pro aeri corporis sensu solertiore et excitatione praenoscunt: quia et haec ab angelis Deo summo pie servientibus ex alia dispositione ignota, daemonibus ex improviso ac repente mutantur, tanquam si aliquid aegro extrinsecus accedat quo moriatur, quem medicus veris salutis praecedentibus signis, victarum esse promiserat. Aut si aeris qualitate provisa diu statutum illum ventum nautarum aliqui praedixissent, cum Dominus Christus cum discipulis navigans ut requiesceret imperavit, et facta est tranquillitas magna. Vel si agricola illo anno fructificaturam vitem aliquam polliceatur, naturam utique terrae et numeros seminum callens, quo tamen anno eam vel improvisa coeli intemperies arefaciat, ita multa etiam ad praesentiam praedictionemque daemonum pertinentia, quae minoribus et usitatioribus causis futura praevidentur, eadem majoribus et occultioribus causis impedita mutantur. Fallunt autem etiam studio fallendi et invida voluntate, quia hominum errore laetantur. Sed no apud cultores suos pondus auctoritatis amittant, id agunt, ut interpretibus suis signorumque suorum conjectoribus culpa tribuatur, quando vel decepti fuerint, vel mentiti. Nonnunquam vero ipsi maligni spiritus et illusores hominum atque invisores salutis eorum, solent praedicere defectum culturae suae et idolorum ruinam, quatenus prescii videantur quid in singulis regnis aut locis venturum sit, et quid adversi suae factioni contingere possit. Quod etiam illi qui gentilium historias legunt non ignorant. Quid ergo mirum, si jam imminente templorum et simulacrorum eversione, quam prophetae Dei summi tanto ante praedixerant, Serapis daemon alicui cultorum suorum hoc de proximo prodidit, ut suam quasi divinitatem recedens vel fugiens commendaret. Fugantur enim isti, vel etiam jussis superioribus colligati abstrahuntur et alienantur a locis suis, ut de rebus in quibus colebantur fiat voluntas Dei, qui hoc tanto ante per omnes gentes futurum esse praedixit, et ut per suos fideles fieret imperavit. Cur autem hoc non sineretur daemon praedicere, cum sibi jam praenosceret imminere? Cum haec praedictio et in prophetis attestaretur a quibus sunt ista conscripta, et prudentibus daret intelligi quam vigilanter esset daemonum cavenda fallacia, cultusque fugiendus, qui cum ante per tam longum tempus in templis suis haec futura tacuissent, quae per prophetas praedicta ignorare non possent, posteaquam appropinquare coeperunt, voluerunt ea quasi praedicere, ne ignari victique putarentur.

CAP. 47.-- De eadem re.

( Ex dictis ejusdem. ) Cum igitur tam longe ante praedictum esset atque conscriptum, ut alia iterim taceamus, dicamus illud quod Sophonias propheta dicit: Praevalebit Dominus adversus eos, exterminabit omnes deos gentium terrae, et adorabunt eum, unusquisque de loco suo, omnes insulae gentium. Aut non credebant ista sibi eventura, quia in templis gentium colebantur, et haec ideo per suos vates ac phanaticos frequentare noluerunt: aut cum ea ventura certissime scirent, ideo per sua templa tacuerunt, ne jam tunc inciperent ab hominibus intelligentibus deseri atque contemni: quod de templorum et simulacrorum suorum futura eversione eis a prophetis attestaretur, qui eos coli prohibebant. Nunc vero posteaquam tempus advenit quo complerentur vaticinia prophetarum Dei unius, quis istos deos dicit, et ut colantur vehementissime praecipit? Quum non hoc etiam ipsi compertum praedicere sinerentur, ut inde clarius appareret eos haec antea vel minime credidisse, vel suis cultoribus enunciare timuisse, in fine autem tanquam nihil amplius habentes quid agerent, etiam ibi voluisse suam ostentare divinitatem, ubi jam produntur diu simulasse divinationem? Tamen nec ista ipsa quae ab eis vix raro et clanculo proferuntur, movere nos debent. Si cuiquam daemonum extortum est, id prodere cultoribus suis quod didicerat ex eloquiis prophetarum, vel ex oraculis angelorum. Quod cur non fieret, cum et ista non sint oppugnatio, sed testatio veritatis? Illud enim quod solum ab ipsis phanaticis flagitandum est, nec unquam antea protulerunt, nec unquam postea, nisi forte confictum proferre conabuntur, aliquid deos suos per vates suos, contra Deum Israel ausos fuisse praedicere aut dicere. De quo Deo doctissimi eorum autores, qui omnia illa legere ac nosse potuerunt, magis quaesiverunt quis Deus esset, quam Deum negare potuerunt. Porro autem Deus iste quem nullus eorum negare ausus est verum Deum, quia et si negaret non solum subjaceret debitis poenis, verum etiam certis convinceretur effectibus. Iste ergo Deus quem nemo, ut diximus, illorum negare ausus est verum Deum, illos falsos esse deos, et omnino deserendos, eorumque templa et simulacra et sacra evertenda per suos vates, hoc est prophetas, aperta denunciatio praedixit, aperta potestate praecepit, aperta veritate complevit. Unde quis est qui usque adeo desipiat, ut non eum potius colendum eligat, quem coli non prohibent quos colebat? Quem procul dubio cum colere coeperit, illos utique non est culturus, quos prohibet coli quem colit. Quod autem ipsum essent culturae gentes, exterminatis diis falsis quos antea colebant, a prophetis ejus esse praedictum paulo ante commemoravimus, et nunc repetamus. Praevalebit, inquit, Dominus adversus eos, et exterminabit omnes deos gentium terrae, et adorabunt eum, unusquisque de loco suo, omnes insulae gentium. Neque enim solae insulae hic intelligendae sunt, sed potius omnes gentes in his positae adorant Deum. Nec mirum quandoquidem alibi non insulas nominat, sed universum orbem terrarum, dicens: Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium, quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. Haec autem per Christum fuisse complenda, et aliis pluribus testimoniis, et in eodem ipso psalmo unde commemoravimus satis apparet. Cum enim paulo superius futuram passionem suam per Prophetam ipse loqueretur, dicens: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea, ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem; paulo post infert illud quod posuimus: Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, etc., quanquam et illud testimonium quod prius adhibui, ubi dictum est; praevalebit Dominus adversus eos, et exterminabit omnes deos gentium terrae, in eo quod positum est, praevalebit, satis ostendit etiam hoc praenunciatum, quod pagani prius oppugnaturi essent Ecclesiam, nomenque Christianum quantum valerent persecuturi, ut si fieri posset, de terra omnino deleretur. Et quia eos patientia martyrum, et magnitudine miraculorum, et consequente fide populorum erat superaturus, ideo sic dictum est, praevalebit Dominus adversus eos. Non enim diceretur, praevalebit adversus eos, nisi oppugnando illi resisterent. Unde et in Psalmo ita prophetatum est: Ut quid fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum et adversus Christum ejus. Et paulo post dicit: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam fines terrae. His atque hujusmodi propheticis documentis praedictum ostenditur, quod videmus impleri per Christum, fuisse futurum ut Deus Israel, quem unum verum Deum intelligimus, non in una ipsa gente quae appellata est Israel, sed in omnibus gentibus coleretur, et omnes falsos deos gentium et templis eorum, et a cordibus cultorum suorum amoliretur. Erant nunc isti et adhuc contra Christianam religionem, contra verum Dei cultum, vanitates pristinas defensitare audeant, ut cum strepitu pereant. Nam et hoc de illis praedictum est in psalmis, dicente Propheta: Sedisti super thronum, qui judicas aequitatem. Increpasti gentes, et periit impius, nomen eorum delesti in aeternum, et in seculum seculi. Inimici defecerunt frameae, et civitates eorum destruxisti. Periit memoria eorum cum strepitu, et Dominus in aeternum permanet. Necesse est ergo ut impleantur omnia haec. Nec etiam illud quod adhuc audent ipsi pauci qui remanserunt vaniloquas suas ostentare doctrinas, et Christianos tanquam imperitissimos irridere, nos commovere debet, dum in eis impleri ea quae praedicta sunt videamus. Ex quo enim fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania adversus Dominum et adversus Christum ejus, quando ab eis fundebatur sanguis sanctorum, et vastabatur Ecclesia, usque ad hoc tempus, et deinceps quotidie minuuntur. Nos autem, quos adversus eorum opprobria et superbas irrisiones, fortissimos reddunt oracula Dei, de hac quoque re audemus et gaudemus impleri. Sic enim nos alloquitur per Prophetam: Audite me qui scitis judicium, populus meus, in quorum corde lex mea, opprobria hominum nolite metuere, et detractione eorum ne superemini, nec quod vos spernant magni duxeritis. Sicut enim vestimentum, ita per tempus assumentur, et sicut lana a tinea comedentur: justitia autem mea in aeternum manet. Attendendum est ergo atque omni studio cavendum, ne nostris temporibus in quibus videmus Christianam religionem in toto orbe dilatatam, propter desidiam magistrorum et inertiam doctorum, pauci illi qui adhuc supersunt confundant ritum culturae veri Dei, et, daemoniacis illusionibus depravati, divinationes falsas in populo Dei agant, rusticos et imperitos seducentes, ita ut deserta ipsa veritate, quae lux est mundi, et illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum tenebrarum harum, quaerant scientiam futurorum, et a deceptoribus hominum quaerant salutem animarum, sive etiam corporum suorum. His enim praevaricationibus maxime irritatur Deus, et ad vindictam provocatur. Unde per Ezechielem comminatur dicens: Vae prophetis insipientibus qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident. Quasi vulpes in desertis, prophetae tui Israel erant. Nunquid non visionem cassam vidistis, et divinationem mendacem locuti estis, et dicitis: Ait Dominus, cum ego non sim locutus? Propterea haec dicit Dominus Deus: Quia locuti estis vana, et vidistis mendacium, ideo ecce ego ad vos, ait Dominus Deus: Et erit manus mea super prophetas qui vident vana, et divinant mendacium: in concilio populi mei non erunt, et in scriptura domus Israel non scribentur, nec in terram Israel ingredientur. Ad doctores autem per eundem prophetam increpans eorum inertiam, ita loquitur dicens: Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel ut staretis in praelio in die Domini. Et rursum: Vae, inquit, pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos. Nonne greges pascuntur a pastoribus? Lac comedebatis, et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis, gregem autem meum non pascebatis. Quod infirmum fuit non consolidastis, et quod aegrotum non sanastis, et quod fractum est non alligastis, et quod abjectum non reduxistis, quod perierat non quaesistis: sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia, et dispersae sunt oves meae, eo quod non esset pastor, et factae sunt in devorationem omnium bestiarum agri, et dispersae sunt. Hinc per Hieremiam dicitur: A minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur: a propheta usque ad sacerdotem, cuncti faciunt mendacium. Et sanabant contritionem filiae populi mei ad ignominiam, dicentes, Pax pax, cum non esset pax; confusi sunt: quia abominationem fecerunt. Idcirco haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego cibabo populum istum absynthio, et potum dabo eis aquam fellis, et dispergam eos in gentibus quas non noverunt, ipsi et patres eorum, et mittam post eos gladium donec consumantur. Qualiter ergo displiceat Deo omnipotenti pastorum negligentia, et subditorum error, non solum prophetica testimonia ostendunt, sed etiam facta antiquorum declarant, cum in libro Regum legitur quomodo malignus spiritus deceperit Achab regem Israel per falsos prophetas, ita ut credens eis interierit, et quomodo Ochozias filius ejus aegrotans miserit nuncios ad consulendum Beelzebud Deum Accaron, utrum vivere atque convalescere posset de infirmitate sua. Ob quod Helias propheta, a Deo missus, increpat eum, ita dicens: Quia misisti nuncios ad consulendum Beelzebud Deum Accaron, quasi non esset Deus in Israel a quo possit interrogare sermonem, ideo de lectulo super quem ascendisti non descendes, sed morte morieris. Mortuus est autem ipse juxta sermonem Domini quem locutus est Helias, et salutem quam quaerebat non invenit. Quapropter curandum summopere est omnibus modis, hoc est, praelatis et subditis, majoribus et minoribus, sacerdotibus et plebi, ne aliquem seducat per hujuscemodi illusionem fraus, dolus, et nequicia hostis antiqui, ita ut a mendacibus velimus discere veritatem, et a pestiferis morbis mortisque autoribus quaeramus infirmitatis nostrae remedium: sed magis ad Deum vivum et vivificatorem omnium confugiendo devoto corde properemus, per orationes sacras, jejunia et eleemosynas illum deprecantes, ut ipse propter benignitatem suam consulat servis suis, eripiens nos de omnibus inimicis nostris, doceatque nos facere voluntatem suam: quia ipse est Dominus Deus noster, spiritumque suum bonum nobis tribuat, qui nos ducat in viam rectam, vivificetque nos in aequitate sua: quatenus ejus magisterio omni tempore vitae nostrae gratum servitium ei exhibentes, post hanc vitam per ejus gratiam mereamur beatitudinem possidere sempiternam.

CAP. 48.-- De sacerdotibus et reliquis ecclesiasticis ordinibus qui magos, ariolos, aut divinos consulunt.

(Ex concilio Toletan., capite 29) Si quis episcopus, aut presbyter, sive diaconus, vel quilibet ex ordine clericorum, magos, aut aruspices, aut ariolos, vel sortilegos, aut eos qui profitentur artem aliquam, aut aliquos eorum similia exercentes consulens fuerit deprehensus, ab honore dignitatis suae depositus, monasterium ingressus, ibique perpetuae poenitentiae deditus, scelus admissum sacrilegii luat.

CAP. 49.-- De illis qui ad fascinum incantationes fecerint.

(Ex concilio Cabillon., capite 5.) Si quis praecantaverit ad fascinum, vel qualescunque praecantiones, exceptis Symbolo et oratione Dominica, qui cantat, et qui cantatur, tres Quadragesimas in pane et aqua poeniteat.

CAP. 50.-- Quod daemoniacum petras vel herbas sine incantatione liceat portare.

( Ex dictis Hierony. ) Daemonium sustinenti licet petras vel herbas habere sine incantatione.

CAP. 51.-- Ut maledici nisi se corrigant regnum Dei non possideant.

( Apostolus dicit. ) Apostolus dicit: Neque maledici regnum Dei possidebunt. Si quis hoc peccatum admiserit, tam grande poeniteat, quam grande perperavit scelus, quod a regno Dei non separetur.

CAP. 52.-- De illis qui murmurant.

(Ex concilio Mogunti, capite 8.) Si quis murmurans extiterit, videat ne poenam murmurantium incurrat, de qua Apostolus dicit: Neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. Juxta mensuram opusque peccati: quia in hoc sententia Apostoli pleniter declaratur, sacerdotis judicio poeniteat.

CAP. 53.-- De eadem re.

( Ex eodem. ) Qui contentiosus aut murmurans extiterit, secundum arbitrium prioris ita poeniteat, qualiter culpae qualitas extat.

CAP. 54.-- De eadem re.

( Apostolus dicit. ) Apostolus dicit: Omnia facite sine murmurationibus. Alienus sit a fratrum unitate qui murmurat, et opus ejus abjiciatur.

CAP. 55.-- De contentiosis

(Ex decr. Hylarii papae, capite 15.) Si quis videtur contentiosus esse, dicente Apostolo: Nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei, si quis hoc facit notetur usquequo corrigatur.

CAP. 56.-- De illis qui in lingua lascivi fuerint.

( Ex poenitentiali Theodo. ) Si quis lascivus in lingua fuerit, triduana poenitentia expietur.

CAP. 57.-- De illis qui per odium dissiaentes extiterint.

( Ex dictis S. Isidori. ) Si quis discors et litigans, et per odium dissidens extiterit, quousque ad concordiam redeat, a conventu et societate Ecclesiae, ut canones jubent, alienus existat.

CAP. 58.-- De illo qui odio habet aliquem, et ad pacem reverti noluerit.

( Ex eodem. ) Si quis odio habet aliquem, ita ut ad pacem reverti non velit, sicut sancti Patres statuerunt, excommunicetur, et ab Ecclesia separetur, donec reconcilietur.

CAP. 59.-- De eadem re.

(Ex decr. Fabiani papae, capite 3.) Si quis contristatus noluerit reconciliari satisfaciente eo qui contristavit, acerrimis maceretur inediis, usque dum gratanti animo satisfactionem recipiat.

CAP. 60.-- De eadem re.

( Ex eodem. ) Si quis non vult reconciliari fratri suo quem odio habet, tamdiu in pane et aqua poeniteat, usque dum reconcilietur ei.

CAP. 61.-- De eadem re.

(Ex concilio Agatensi, capite 7.) Placuit etiam, ut sicut plerumque fit, ut quicunque aut longinqua inter se lite discesserunt, et ad pacem revocari diuturna intentione nequiverint, de Ecclesiae coetu justissima excommunicatione pellantur.

CAP. 62.-- De illis qui contentiones et rixas amaverint.

(Ex eodem capite 5.) Si quis contentiones vel rixas amaverit, vel manifestum convitium fratri intulerit, juxta arbitrium rectoris modumque peccati, diuturna expietur poenitentia.

CAP. 63.-- De illis qui faciles sunt ad detrahendum.

(Ex eodem, capite 10.) Si quis promptus facilisque est ad detrahendum, dicensque quod verum non est, VI dies in pane et aqua, sequestratus a fraterno consortio, poeniteat.

CAP. 64.-- De illis qui contra episcopos suos conspiraverint.

Ex epist. Calist. papae ad omnes Galliae episcopos. ) Conspirationum vero crimina vestris in partibus vigere audivimus, et plebes contra episcopos suos conspirare nobis mandatum est. Cuivis criminis astutia non solum inter Christianos abominabilis est, sed etiam inter ethnicos, et ab exteris lege prohibita. Et idcirco hujus criminis reos, non solum Ecclesiasticae, sed etiam saeculi damnant leges: et non solum conspirantes, sed et consentientes eis. Antecessores vero nostri quam plurima turba episcoporum, quicunque eorum in sacerdotali ordine sunt constituti aut existunt clerici, honore quo utuntur carere praeceperunt: caeteros vero communione privari, et ab ecclesia extorres fieri jusserunt, et non solum facientes, sed eis consentientes.

CAP. 65.-- De eadem re.

(Ex concilio Tungren. capite 5.) Quisquis per dolum mittit manum suam in Christum Domini, episcopum videlicet, patrem et pastorem suum: quia sacrilegium committit, et qui ecclesiam Dei devastat, et incendit: quia et hoc sacrilegium est, placuit sanctae synodo ut in uno loco, id est in monasterio, poeniteat omnibus diebus vitae suae.

CAP. 66.-- De clericis maledicis.

(Ex concilio Carthag., capite 57.) Clericus maledicus, maxime a sacerdotibus cogatur ad postulandam veniam. Si noluerit, degradetur, nec unquam ad officium, absque satisfactione revocetur.

CAP. 67.-- De illis qui detrahunt suis prioribus.

( Ex dictis Basilii episcopi. ) Si quis detraxerit qui ei praeest, VII dies a conventu ecclesiae separatus, ut Maria soror Aaron quae detraxit Mosi, poeniteat.

CAP. 68.-- De clericis vel monachis conjurantibus vel conspirantibus contra episcopum suum.

(Ex concilio Chalced., capite 19.) Si qui ergo cleric vel monachi reperti fuerint conjurantes aut conspirantes, aut insidias ponentes episcopis, aut clericis, gradu proprio poenitus abjiciantur.

CAP. 69.-- De eadem re.

Igitur si clerici aut monachi inventi fuerint conjurati, aut per conjurationem calumniam machinantes episcopis vel clericis, proprium amittant gradum.

FINIS LIBRI DECIMI.

LIBER UNDECIMUS. INDEX CAPITULORUM CAP. 1. De sede episcoporum, cur in Ecclesia altius caeteris sedere debeant. 2. Episcopus cum excommunicare, vel anathematizare aliquem pro certis et manifestis sceleribus dispositum habet, post lectionem Evangelii clerum et plebem ita debet alloqui. 3. Prima excommunicatio. 4. Item excommunicationis allocutio. 5. Excommunicatio secunda. 6. Item tertia excommunicatio. 7. Excommunicatio quarta. 8. Reconciliatio excommunicati. 9. Ne episcopi praecipites sint aliquem excommunicare. 10. De eadem re. 11. De eadem re. 12. Ut nullus graviter ferat, cujus parochianus ab alio episcopo pro certa culpa excommunicatus fuerit. 13. De illis qui in parochia consistentes aliquid contra Deum fecerint, quoties ab episcopo ad emendationem vocari debeant. 14. De eadem re. 15. Quod aliud sit peccare in Deum, aliud in hominem. 16. De eadem re. 17. Quod sanctum sanctorum sit quidquid Domino offeratur. 18. De illis qui Christi pecunias auferunt vel rapiunt. 19. De eadem re. 20. De eadem re. 21. De eadem re. 22. De eadem re. 23. De his qui domum Dei contemptibilem ducunt. 24. De eadem re. 25. Ut res ablatae cum multiplicatione restituantur. 26. Quod ecclesiasticarum rerum incendia, et depraedationes pro emunitate sint emendandae. 27. De rebus ecclesiasticis, quomodo restitui debeant. 28. Quod sacrilegi sint ecclesiarum praedones. 29. De eadem re. 30. De his qui truncationes membrorum, depraedationes, et domorum incendia fecerint. 31. Quod cum excommunicato orare non liceat. 32. De eadem re. 33. De eadem re. 34. De eadem re. 35. De eadem re. 36. De eadem re. 37. De eadem re. 38. De eadem re 39. De eadem re. 40. De eadem re. 41. De eadem re. 42. De eadem re. 43. De eadem re. 44. De eadem re. 45. De illis qui ex alia parochia sunt, et depraedationes faciunt. 46. De illis qui defendunt delinquentes. 47. De illis qui intra annum causam suam tractare neglexerint. 48. De eadem re. 49. Ut notentur excommunicatorum nomina, et in foribus Ecclesiae praefigantur. 50. De episcopo qui ante damnati absolutionem obierit. 51. De illis qui excommunicati moriuntur. 52. De eadem re. 53. De furibus et furtis. 54. De eadem re. 55. De eadem re. 56. De eadem re. 57. De eadem re. 58. De eadem re. 59. De eadem re. 60. De eadem re. 61. De eadem re. 62. De servo qui fugerit dominum suum. 63. De clericis, si in demoliendis sepulcris comprehensi fuerint. 64. De clericis aut monachis, si furtum fecerint. 65. De illis qui de ministerio Ecclesiae aliquid furati fuerint. 66. De monachis, si de furto infamati fuerint, quomodo se expurgare debeant. 67. De illis qui colonorum flagella defendunt. 68. De episcopis qui apud Romanam sedem accusati fuerint quod cum excommunicatis communicarent. 69. De episcopis qui sibi subjectos seducunt, communicantes cum excommunicatis. 70. De eadem re. 71. De episcopis, ut non sint malum exemplum populo. 72. De correctione episcoporum qui cum excommunicatis communicaverunt. 73. De his qui contemnunt bannum ab episcopis impositum. 74. De eo pro quibus causis quemlibet hominem anathematis vinculo ligari oporteat. 75. De illis qui furtum et rapinam exercuerint. 76. De illis qui in patibulis suspenduntur. 77. De episcopis qui cum excommunicatis communicaverint. 78. De clericis qui fugerint Ecclesias suas, et de servis qui dominos proprios fugerint.

Indicis Capitulorum finis.

LIBER UNDECIMUS. DE EXCOMMUNICATIONE. ARGUMENTUM LIBRI.

Libro hoc de excommunicatione, ejusque neglectu et contemptu, de furibus et praedonibus, deque sacrarum aedium insensoribus, ac depraedatoribus, agitur.

CAP. 1.-- De sede episcoporum, cur in ecclesia altius caeteris sedere debeant.

( Ex epist. Urbani papae. ) Quod autem sedes episcoporum in ecclesia excelsae constitutae, et praeparatae inveniuntur in throno, speculationem, et potestatem judicandi, et solvendi, atque ligandi a Domino sibi datam materiae docent. Unde ipse Salvator in Evangelio ait: Quaecunque ligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo. Et alibi: Accipite Spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta erunt. Ideo ista praetulimus, charissimi, ut intelligatis potestatem episcoporum vestrorum, in eisque Dominum veneremini, et eos ut animas vestras diligatis, et quibus illi non communicant non communicetis, et quos ejecerint non recipiatis. Valde enim timenda est sententia episcopi, licet injuste liget, quod tamen summopere praevidere debet.

CAP. 2.-- Episcopus cum excommunicare vel anathematizare aliquem pro certis et manifestis sceleribus dispositum habet, post lectionem Evangelii, clerum et plebem ita debet alloqui.

(Ex concilio Rhotomag., capite 3.) Noverit charitas vestra, fratres mei, quod quidam vir nomine N. diabolo suadente postponens Christianam promissionem quam in baptismo professus est, per apostasiam conversus post Satanam, cui abrenunciavit, et omnibus operibus ejus, vineam Christi, id est Ecclesiam ejus, devastare et depraedari non pertimescit: pauperes Christi, quos pretioso sanguine suo redemit, violenter opprimens et interficiens, et bona eorum diripiens. Unde, quia filius hujus nostrae Ecclesiae (cui Deo auctore praesidemus) debuerat esse: quia in ea per aquam et Spiritum sanctum renatus est, et inter adoptivos filios Dei adnumeratus, quamvis modo filius diaboli sit imitando diabolum, solliciti ne per negligentiam pastoralem aliqua de ovibus nobis creditis deperiret, pro qua in tremendo judicio ante principem pastorum Dominum nostrum Jesum Christum rationem reddere compelleremur, juxta quod ipse terribiliter nobis comminatur, dicens: Si non annunciaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem ejus de manu tua requiram. Misimus ad eum presbyterum nostrum, et litteras commonitorias semel, et iterum, atque tertio, invitantes eum canonice ad emendationem, et satisfactionem, et poenitentiam, corripientes eum paterno affectu. Sed ipse, proh dolor! diabolo cor ejus indurante, monita salutaria sprevit, et in incoepta malitia perseverans Ecclesiae Dei quam laesit, superbiae spiritu inflatus, satisfacere dedignatur. De talibus itaque transgressoribus, et sanctae religionis pacisque, quam Christus suis discipulis dedit, atque reliquit, violatoribus, praecepta dominica et apostolica habemus, quibus informamur, quid de hujuscemodi praevaricatoribus agere nos oporteat. Ait enim Dominus in Evangelio: Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum. Fratres, in unumquemque nostrum peccat, qui in sanctam Ecclesiam peccat. Si enim sancta Ecclesia unum corpus est, cujus corporis caput Christus est, singuli autem sumus alter alterius membra: et si cum patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra, procul dubio in nos peccat, qui membra nostra laedit. Jubet ergo Dominus, ut frater, id est, Christianus in nos peccans, primo secrete corripiatur, deinde cum testibus redarguatur: novissime in conventu ecclesiae publice conveniatur. Quod si has tres commonitiones, et pias correptiones contemnit, et satisfacere despicit, post haec sit tibi, inquit, sicut ethnicus et publicanus, id est, gentilis atque paganus, ut non jam pro Christiano, sed pro pagano habeatur. Et in alio loco, membrum quod a sua compage resolvitur, et a junctura charitatis dissociatur, et omne corpus scandalizat, Dominus, et abscindi, et projici jubet, dicens: Si oculus, manus, vel pes tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te. Et Apostolus: Auferte, inquit, malum a vobis. Et iterum: Si quis frater nominatur, et est fornicator, aut adulter, aut homicida, aut rapax, cum hujusmodi, nec cibum sumere licet. Et Joannes dilectus prae caeteris Christi discipulus, talem nefarium hominem salutare prohibebat, dicens: Nec ei Ave dixeris, neque eum in domum receperis. Qui enim ei Ave dicit, communicat operibus ejus malignis. Dominica itaque atque apostolica praecepta adimplentes membrum putridum et insanabile, quod medicinam non recipit, ferro excommunicationis a corpore Ecclesiae abscindamus, ne tam pestifero morbo reliqua membra corporis veluti veneno inficiantur.

CAP. 3.-- Prima excommunicatio.

(Ex eodem, capite 4.) Igitur quia monita nostra, et crebras exhortationes contemnit, quia tertio secundum Dominicum praeceptum vocatus ad emendationem et poenitentiam venire despexit: quia culpam suam necdum cognovit, nec confessus est, nec missa nobis legatione, qui causam ipsius exquirimus: quia noster parochianus est, veniam postulavit: quia in coepta malitia, diabolo cor ejus indurante, perseverat, et juxta quod Apostolus dicit: Secundum duritiam suam, et cor impoenitens thesaurizat sibi iram in die irae: idcirco nos eum cum universis complicibus et communicatoribus, fautoribusque suis, judicio Dei omnipotentis, Patris, et Filii, et Spiritus sancti, et beati Petri principis apostolorum, et omnium sanctorum, necnon et nostrae mediocritatis auctoritate, et potestate nobis divinitus collata ligandi et solvendi in coelo et in terra, a preciosi corporis et sanguinis Domini perceptione, et a societate omnium Christianorum separamus, et a liminibus sanctae matris Ecclesiae in coelo et in terra excludimus, et excommunicatum, et anathematizatum esse decernimus, et damnatum cum diabolo et angelis ejus, et omnibus reprobis, in igne aeterno judicamus, nisi forte a diaboli laqueis resipiscat, et ad emendationem et poenitentiam redeat, et Ecclesiae Dei, quam laesit, satisfaciat. Et respondeant omnes tertio, Amen: aut, Fiat, fiat; aut, Anathema sit. Debent enim sacerdotes episcopum circumstare, et lucernas ardentes in manibus tenere, quas in conclusionne anathematis, vel excommunicationis projicere debent in terram, et conculcare pedibus. Post haec episcopus plebi ipsam excommunicationem communibus verbis debet explanare, ut omnes intelligant quam terribiliter damnatus sit, et ut noverint quod ab illa hora in reliquum non pro Christiano, sed pro pagano habendus sit: et qui illi quasi Christiano communicaverit aut cum manducaverit, aut biberit, aut cum osculatus fuerit, vel cum eo colloquium familiare habuerit, nisi forte ad satisfactionem et poenitentiam eum provocare studuerit, aut in domo sua eum receperit, aut simul cum eo oraverit, procul dubio similiter sit excommunicatus. Deinde epistolae presbyteris per parochias mittantur, continentes modum excommunicationis. In quibus jubeatur, ut Dominicis diebus post lectionem Evangelii plebibus sibi commissis publice annuncient ipsam excommunicationem, ut ne quis per ignorantiam communicet excommunicato. Oportet etiam ut aliis episcopis ipsa excommunicatio manifestetur. Praecipit enim Toletanum concilium, ut invicem mox scripta percurrant per omnes provinciae episcopos quoscunque adire potuerint, ut excommunicatus audiatur. Seniori etiam ejus ipsa excommunicatio debet nota fieri.

CAP. 4.-- Item excommunicationis allocutio.

(Ex concil. Aurelia., cap. 1.) Audistis, dilectissimi, quanta et quam horrida pravitatis ac iniquitatis opera. N. a diabolo instigatus perpetrare non timuerit, et quomodo per apostasiam a totius Christianae religionis cultu profana mente recesserit. Audistis quemadmodum canonice ad satisfaciendum evocatus sit, sed venire distulerit, quomodo frequenter admonitus ut resipisceret a diaboli laqueis, quibus tenetur adstrictus, saluberrimas admonitiones obduratis auribus cordis audire contempserit. Dominus dicit in Evangelio, de tali contumaci fratre, qui ecclesiasticam renuit suscipere correptionem: Si Ecclesiam non audierit, sit tibi, inquit, sicut ethnicus et publicanus, id est, jam non est computandus inter Christianos, sed inter paganos. Hinc Paulus Domini et magistri doctrinam sequens, Corinthios redarguit, quare cum criminosis ac sceleratis communionem haberent dicens: Vos inflati estis, et non magis luctum habuistis, ut tollatur vir de medio vestrum, id est, separetur a vestro consortio, qui tale scelus operatus est. Et adjungit: Ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu, jam judicavi ut praesens eum qui sic operatus est, in nomine Domini nostri Jesu Christi congregatis vobis in unum, et meo spiritu cum virtute Domini mei Jesu, tradere hujusmodi Satanae in interitum carnis. Et post pauca: Scripsi vobis, ne commisceamini fornicariis. Et statim infert. Si is qui frater appellatur, id est Christianus, fornicator est, aut rapax, cum hujusmodi nec cibum sumere. Et alibi: Auferte malum ex vobis. Et, infidelis si discedit, discedat. Una enim ovis morbida omnem gregem contaminat; et modicum fermentum totam massam corrumpit, et plerumque unum membrum putridum totum corpus inficit. Et ideo tam perniciosa pestis a corpore Ecclesiae radicitus evellatur.

CAP. 5.-- Excommunicatio secunda.

( Ex eodem concilio. ) Dominicis igitur atque apostolicis informati praeceptis, judicio Patris, et Filii ejus Domini nostri Jesu Christi, et Spiritus sancti, et auctoritate et potestate apostolis apostolorumque successoribus a Deo concessa, una vobiscum praedictum pessimum virum a liminibus sanctae matris Ecclesiae excludimus, et ab omni societate et communione Christiana separamus, separatumque esse in aeternum decernimus, id est, et praesenti saeculo, et in futuro. Nullus ei Christianus Ave dicat aut eum osculari praesumat. Nullus presbyter Missam cum eo celebrare audeat, vel sacrosanctum corpus et sanguinem Domini tradere. Nemo ei jungatur in consortio, neque in aliquo negocio. Et si quis ei se sociaverit et communicaverit ejus operibus malignis, noverit se simili percussum anathemate, his exceptis qui ob hanc causam ei junguntur ut eum revocent ab errore et provocent ad satisfactionem, nisi forte resipuerit, et Dei gratia inspirante ad poenitentiae remedium conversus fuerit, et digna emendatione Ecclesiae Dei quam laesit humiliter satisfecerit.

CAP. 6.-- Item tertia excommunicatio.

(Ex concilio Turonen., capite 2.) Canonica instituta, et sanctorum Patrum exempla sequentes, ecclesiarum Dei violatores, videlicet, raptores, depraedatores, et homicidas. N. in nomine Patris, et Filii et virtute Spiritus sancti, necnon auctoritate episcopis per Petrum principem apostolorum divinitus collata, a sanctae matris Ecclesiae gremio segregamus, ac perpetuae maledictionis anathemate condemnamus. Sintque maledicti in civitate, maledicti in agro, maledictum horreum eorum, et maledictae reliquiae illorum, maledictus fructus ventris eorum, et fructus terrae illorum, maledicti sint ingredientes, et maledicti sint egredientes. Sintque in domo maledicti, in agro profugi, veniantque super eos omnes illae maledictiones quas Dominus per Mosen in populum divinae legis praevaricatorem se esse missurum intentavit, sintque anathema maranatha, id est, pereant in secundo adventu Domini. Nullus eis Christianus Ave dicat. Nullus presbyter Missam cum eis celebrare praesumat, vel sanctam communionem dare. Sepultura asini sepeliantur, et in sterquilinium sint super faciem terrae. Et sicut hae lucernae de manibus nostris projectae hodie extinguuntur, sic eorum lucerna in aeternum extinguatur: nisi forte resipuerint, et Ecclesiae Dei quam laeserunt per emendationem et condignam poenitentiam satisfecerint.

CAP. 7.-- Excommunicatio quarta.

(Ex concilio Arausic., capite 5.) Canonica instituta, et sanctorum Patrum exempla sequentes, ecclesiarum Dei violatores. N. auctoritate Dei, et judicio sancti Spiritus a gremio sanctae matris Ecclesiae, et a consortio totius Christianitatis eliminamus, quousque resipiscant, et Ecclesiae Dei satisfaciant.

CAP. 8.-- Reconciliatio excommunicati.

( Ex eodem. ) Cum aliquis excommunicatus, vel anathematizatus, poenitentia ductus veniam postulat, et emendationem promittit, episcopus qui eum excommunicavit, ante januas Ecclesiae venire debet. et duodecim presbyteri cum eo, qui eum hinc inde circumstare debent. Ubi etiam adesse debent illi quibus injuria vel damnum illatum est. Et ibi secundum leges divinas opportet damnum commissum emendari, aut si jam emendatum est, eorum testimonio comprobari. Deinde interroget episcopus, si poenitentiam juxta quod canones praecipiunt pro perpetratis sceleribus suscipere velit. Et si ille terrae prostratus veniam postulat, culpam confitetur, poenitentiam implorat, de futuris cautelam spondet, tunc episcopus septem Psalmos decantet, cum istis precibus. Kirie eleison. Pater noster. Salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te. Mitte ei, Domine, auxilium de sancto, Et de Sion tuere eum. Nihil proficiet inimicus in eo, Et Filius iniquitatis non ap. etc. Esto ei, Domine, turris fortitudinis, A facie inimici. Domine, exaudi orationem meam, Et clamor meus ad te veniat. Dominus vobiscum, Et cum spiritu tuo.

Oratio.

Oremus. Praesta quaesumus, Domine, huic famulo tuo dignum poenitentiae fructum, ut Ecclesiae tuae sanctae a cujus integritate deviarat peccando, admissorum veniam consequendo reddatur innoxius. Per Dominum.

Item alia.

Majestatem tuam quaesumus, Domine, sancte Pater omnipotens aeterne Deus, qui non mortem sed peccatorum vitam semper inquiris, respice flentem famulum tuum, attende prostratum, ejus planctum in gaudium tuae miserationis converte, scinde delictorum saccum, et indue eum laetitiam salutarem, ut post longam peregrinationis famem de sanctis altaribus satietur, ingressusque cubiculum regis, in ipsius aula benedicat nomen gloriae tuae semper. Per Dominum.

Tunc episcopus, apprehensa manu ejus dextera, in ecclesiam eum introducat, et ei communionem et societatem Christianam reddat, et hanc orationem dicat:

Deus misericors, Deus clemens, qui secundum multitudinem miserationum tuarum peccata poenitentium deles, et praeteritorum criminum culpas, veniam remissionis evacuas, respice super hunc famulum N. et remissionem sibi omnium peccatorum toto cordis confessione poscentem deprecatus exaudi, innova in eo, piissime Pater, quidquid diabolica fraude violatum est, in unitate corporis Ecclesiae tuae, miserere, Domine, gemituum ejus, miserere lacrymarum ejus, et non habentem fiduciam nisi in tua misericordia, ad sacramentum reconciliationis admitte. Per Dominum nostrum.

Post haec secundum modum culpae poenitentiam ei injungat, et litteras per parochiam dirigat, ut omnes noverint eum in societate Christiana receptum. Aliis etiam episcopis hoc notum faciat. Nullus autem episcopus alterius parochianum excommunicare vel reconciliare praesumat sine conscientia vel consensu proprii episcopi.

CAP. 9.-- Ne episcopi praecipites sint aliquem excommunicare.

(Ex epist. Evarist. papae, capite 3.) Deus omnipotens, ut nos a praecipitantis prolatione sententiae compesceret, cum omnia nuda et aperta sint oculis ejus, mala tamen Sodomae noluit audita judicare, priusquam manifesta agnosceret, quae dicebantur. Unde ait: Descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere compleverint, an non est ita, ut sciam. Cujus exemplo monemur, ne ad proferendam sententiam unquam praecipites simus, aut temere indiligenterque indiscussa quaeque quoquo modo judicemus.

CAP. 10.-- De eadem re.

(Ex synodo Meldensi, capite 3.) Ut nemo episcoporum quemlibet sine certa et manifesta peccati causa, communione privet ecclesiastica. Sub anathema autem sine conscientia archiepiscopi, aut coepiscoporum, episcopus nullum ponat, nisi unde canonica docet auctoritas: quia anathema aeterna est mortis damnatio, et non nisi pro mortali debet imponi crimine, et illi qui aliter non potuerit corrigi.

CAP. 11. De eadem re.

(Ex concilio Agathen., capite 4.) Episcopi vero si, sacerdotali moderatione posthabita, innocentes aut in minimis causis culpabiles excommunicare praesumpserint, et ad gratiam festinantes recipere fortasse noluerint, a vicinis episcopis cujuslibet provinciae litteris moneantur, et si parcere noluerint, a communione confratrum usque ad proximam synodum suspendantur, et ibi rationem profecto dent, ne fortasse in excommunicatores, peccatum excommunicati longo tempore morte praeveniatur.

CAP. 12.-- Ut nullus graviter ferat cujus parochianus ab alio episcopo pro certa culpa excommunicatus fuerit.

(Ex concilio apud Compendium, capite 5.) Placuit etiam pro communi utilitate, et instanti necessitate, ut nullus episcoporum graviter ferat, si ejus parochianum, pro depraedationis causa, alter episcopus excommunicaverit.

CAP. 13.-- De illis qui in parochia consistentes aliquid contra Deum fecerint, quoties ab episcopo ad emendationem vocari debeant.

(Ex concilio Meldensi, capite 3.) Episcopus in cujus parochia aliquis consistens, aliquid injuste fecerit, semel et bis, atque tertio, si necesse fuerit, vocabit illum sua admonitione per suum nuncium canonice ad emendationem sive compositionem, et ad poenitentiam, ut Deo et Ecclesiae satisfaciat quam laesit. Si autem despexerit atque contempserit ejus admonitionem et saluberrimam invitationem, feriat illum pastorali virga, hoc est, sententia excommunicationis, ut a communione sanctae Ecclesiae omniumque Christianorum sit separatus, usque ad congruam satisfactionem et dignam emendationem. Quam excommunicationem debet idem episcopus seniori illius notam facere, et omnibus suis coepiscopis, et omnibus suis parochianis ne eum recipiant usque ad dignam satisfactionem.

CAP. 14.-- De eadem re.

(Ex eodem, capite 6.) Episcopus qui eos quolibet munere vel favore aut negligentia monere aut excommunicare distulerit, qui contra Deum et Ecclesiae pacem faciunt, ut aut revertentes suscipiat, aut contemnentes de Ecclesia ejiciat, excommunicatus habeatur a collegio caeterorum, quousque vel emendationis, vel damnationis eorum ab eo sententia promulgetur.

CAP. 15.-- Quod aliud sit peccare in Deum, aliud in hominem.

( Ex dictis Augusti. ) Attendendum est quod Dominus dicit: Si peccaverit in te frater tuus. Aliud est peccare in nos, aliud peccare in Deum. Si in nos aliquis peccaverit, non est nostri arbitrii. Scriptum quippe est: Si peccaverit vir in virum, placari potest ei Deus. Si autem in Deum peccaverit, quis orabit pro eo? Nos econtrario in Dei injuria benigni et misericordes sumus, et Dei offensam, quasi in nostra potestate sit ejus velle et ejus nolle, impune absque congruenti poenitentiae vindicta donamus: cum tamen quod in nobis commissum est, nec saltem verbum contumeliosum leviterque prolatum sine vindicta pertransire patimur. Dimittamus ergo propter Deum quod in nobis perpetratum est, et quod in Deo commissum est, quia dimittere non possumus, juxta constitutionem sanctorum Patrum, secundum canonicam auctoritatem vindicemus.

CAP. 16.-- De eadem re.

(Ex concilio Meldensi, capite 5.) Ut pervasores rerum ecclesiasticarum, qui easdem res contra auctoritatem non solum retinere, verum et crudeliter depopulari noscuntur, quidam enim facultates etiam Ecclesiae in diversa collaboratione et redditibus eas expoliant, sed et pauperes et vicinos et circummanentes immisericorditer affligunt, devastant et opprimunt, ut rapaces qui secundum Apostolum a regno Dei excluduntur, ex criminali et publico peccato publica poenitentia multentur. Quod si hoc agere noluerint, proferatur contra eos apostolica terribilisque sententia qua dicitur: Si quis frater nominatur, et est rapax, cum hujusmodi nec cibum quisquam sumere praesumat: quia iniquum et sacrilegum est, ut Symmachus papa, et post eum beatus Gregorius, Sabino subdiacono scribit: Si quis quod venerabilibus locis relinquitur, pravae voluntatis studiis, suis compendiis tentaverit retinere, secundum statuta canonum ab omni ecclesiastica communione ut sacrilegus debet arceri, donec studeat digna satisfactione quod admisit corrigere.

CAP. 17.-- Quod sanctum sanctorum sit, quidquid Domino offeratur.

(Ex decr. Bonifacii papae, capite 5.) Nulli liceat ignorare, omne quod Domino consecratur, sive fuerit homo, sive animal, sive ager, vel quidquid semel fuerit consecratum, sanctum sanctorum erit Domino, et ad jus pertinet sacerdotum. Propter quod: quia inexcusabilis erit omnis qui a Domino et Ecclesia, cui competunt, aufert, vastat, invadit, vel eripit, usque ad emendationem Ecclesiaeque satisfactionem, ut sacrilegus dijudicetur, et si emendare noluerit, excommunicetur.

CAP. 18.-- De illis qui Christi pecunias auferunt vel rapiunt.

( Ex epist. Anacleti papae, cunctis fidelibus missa. ) Qui abstulit, inquit, aliquid patri, homicidae particeps est. Pater noster, sine dubio, Deus est, qui nos creavit. Mater vero Ecclesia, quae nos in baptismo spiritaliter regeneravit. Ergo qui Christi pecunias et Ecclesiae auffert, rapit, aut fraudat, homicida est, atque ante Deum homicida deputatur. Qui enim res Ecclesiae abstulerit, sacrilegium facit, et ut sacrilegus judicandus est.

CAP. 19.-- De eadem re.

(Ex decr. Lucii papae, capite 10.) Rerum ecclesiasticarum et facultatum raptores a liminibus sanctae Ecclesiae anathematizantes apostolica auctoritate pellimus et damnamus, atque sacrilegos esse judicamus, et non solum eos, sed etiam omnes consentientes eis: quia non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt rei judicantur. Augustinus dicit: Qui aliquid de Ecclesia furatur et rapit, Judae proditori comparatur.

CAP. 20.-- De eadem re.

(Ex concilio Gangren. capite 8.) Hic qui dederit vel acceperit oblationes altaris, praeter episcopum vel ejus missum, et qui dat et qui accepit, anathema sit.

CAP. 21.-- De eadem re.

(Ex concilio apud S. Medardum, capite 1.) Si quis oblationes Ecclesiae extra Ecclesiam rapere vel dare voluerit, praeter conscientiam episcopi, vel ejus cui hujusmodi officia commissa sunt, anathema sit.

CAP. 22.-- De eadem re.

(Ex decr. Joannis papae, capite 10.) Ut hi qui monasteria et loca Deo sacrata et ecclesias infringunt, et deposita vel alia quemlibet exinde abstrahunt, damnum novies componant, et emunitatem tripliciter, et velut sacrilegi canonicae sententiae subigantur

CAP. 23.-- De his qui domum Dei contemptibilem ducunt.

(Ex concilio Mogunti., capite 7.) Quisquis fastu superbiae elatus domum Dei ducit contemptibilem, et possessiones Deo sacratas, atque ad honorem Dei sub regiae emunitatis defensione constitutas, inhoneste tractaverit, vel infringere praesumpserit, aut incendia vel vastationes ausu temerario perpetraverit, quasi invasor et violator Ecclesiae Dei, quae est domus Dei vivi, a communione omnium fidelium abscindatur.

CAP. 24.-- De eadem re.

(Ex eodem, cap. 6.) Si quis cujuscunque munuscula Ecclesiae sanctis scripturarum titulis collecta, nefaria calliditate abstulerit, fraudaverit, invaserit, retentaverit, atque subripuerit, et non statim a sacerdote commonitus Deo collata reddiderit, ab Ecclesiae catholicae communione pellatur.

CAP. 25.-- Ut res ablatae cum multiplicatione restituantur.

(Ex decr. Eusebii papae, capite 4.) Est etiam in antiquis Ecclesiae statutis decretum, ut qui aliena invadit, non exeat impunitus, sed cum multiplicatione omnia restituat. Unde et in Evangelio scriptum est, quod si aliquid aliquem defraudavi, reddo quadruplum.

CAP. 26.-- Quod ecclesiasticarum rerum incendia et depraedationes pro emunitate sint emendandae.

( Ex epist. Gregor. papae ad Constantinam reg. Galliae. ) Cum devotissimam dominam sciam de coelesti vita atque remedio animae suae sedulo cogitare, culpam me committere vehementer existimo, si ea quae pro timore omnipotentis Dei sunt suggerenda siluero, et te sanctissimam de Ecclesiastica pace sedule non commonuero. Nimis me Juliani fratris et coepiscopi nostri proclamatio nuper contristavit, maxime cum villae suae videlicet Ecclesiae a nequissimis praedonibus sint depraedatae, atque nocturnis incendiis more furum combustae: et dum idem maligni, juxta nostri praedecessoris Bonifacii decreta, pro emunitate illud emendare noluerint, dum et saeculi leges haec eadem ita habere voluerint, lege vulgari teste, in qua sic scribitur: Si quis manu armata usque ad quatuor homines in vicum alterius ad malefaciendum venerit, ille qui prior est illicita praesumptione componat solidos DCCCC, sequaces vero ejus unusquisque solidos LXXX; si vero ibi incendium fecerint, sibi nonam componant, praedam vero in quadruplum restituant. Si saeculi leges talem justitiam habere voluerint, lex divina cur inferior esse debebit, cum in ipsius veritatis praesentia a Zachaeo collaudatum sit, si aliquem defraudaret, ut in quadruplum restitueret? Et quia summum in regibus bonum est justitiam colere, ac sua quique jura servare, et in subjectos non sinere quod potestatis est fieri, sed quod aequum est custodiri, quod vos et diligere, et omnino confidimus studere: quapropter excellentiae tuae mense novembri praesentis anni, secunda indictione, Petrum et coepiscopum a gremio sanctae Romanae Ecclesiae transmittimus, ut fratribus ejusdem provinciae in unum congregatis, emunitas et praesumptio et sacrilegium canonica autoritate, et vestra regia dignitate talem terminum accipiant, ne posthac membra diaboli, filii nequam, in sancta Ecclesia te etiam ibi regnante talia praesumant.

CAP. 27.-- De rebus ecclesiasticis quomodo restitui debeant.

(Ex decr. Eusebii, capite 8.) Et in legibus saeculi cautum habetur. Qui rem surripit alienam, illi cujus res dirempta est, in undecuplum quae sublata sunt restituat. Et in lege divina legitur. Maledictus omnis qui transfert terminos proximi sui: et dicit omnis populus, Amen. Talia ergo non praesumantur absque ultione, nec exerceantur absque damnatione. Pacem, et non damnum aut injustitiam alicujus sectamini in invicem, et in omnes. Proinde si quis ecclesiasticas oblationes, et quod Deo consecratum fuerit, rapuerit, vel consenserit facientibus, ut sacrilegus dijudicetur, et damnum in quadruplum restituat, et canonice poeniteat.

CAP. 28.-- Quod sacrilegi sint Ecclesiarum praedones.

(Ex concilio Mogunti, capite 3.) Sacrilegi sunt Ecclesiarum praedones. Unde et in concilio Agathensi sub quarto capitulo decretum habetur ita: Amico quippiam rapere furtum est: Ecclesiae vero fraudari vel abstrahi surripique sacrilegium. Omnes enim contra legem facientes, resque Ecclesiae diripientes, vel Ecclesias sacerdotesque contra divinas sanctiones vexantes sacrilegi vocantur, atque indubitanter infames, sacrilegique habendi sunt.

CAP. 29.-- De eadem re.

( Ex epist. Pii papae Italicis fratribus missa. ) Ad sedem autem apostolicam perlatum est, quod sint inter vos contentiones et emulationes, et praedia divinis usibus tradita, quidam humanis applicent usibus, et Domino Deo cui tradita sunt ea subtrahant, et suis usibus inserviant. Quapropter ab omnibus illa usurpationis contumelia depellenda est, ne praedia sub secretis coelestibus judicata a quibusdam irruentibus vexentur. Quod si quis praesumpserit, sacrilegus habeatur, et sicut sacrilegus judicetur. Ipsos autem qui hoc agunt: clericos ac Domini sacerdotes persequi eosque infamare audivimus, ut malum super malum addentes deteriores fiant, non intelligentes quod Ecclesia Dei in sacerdotibus consistat, et crescat in templum Dei: et sicut cui Ecclesiam Dei vastat ejusque praedia et donaria expoliat et invadit, fit sacrilegus, sic et ille qui ejus sacerdotes insequitur, sacrilegii reus existit et sacrilegus judicatur.

CAP. 30.-- De his qui truncationes membrorum, depraedationes et domorum incendia fecerint.

( Ex decr. Eutychian. papae. ) Si quis membrorum truncationes, domorum incendia fecerit, sive facere jusserit, aut facienti consenserit, quousque de his unicuique legaliter vel amicabiliter coram episcopo civitatis aliisque civibus non emendaverit, ab Ecclesia se privatum cognoscat. Si vero post secundam et tertiam conventionem, cuncta in quibus arguitur non emendaverit, tanquam ethnicus et publicanus ab omni Christianorum collegio separetur.

CAP. 31.-- Quod cum excommunicato orare non liceat.

( Ex dictis S. Isidori. ) Cum excommunicato, neque orare, neque loqui, nisi ea quae ad eamdem excommunicationem pertinent, neque vesci cuique liceat.

CAP. 32.-- De eadem re.

( Ex dictis ejusdem. ) Si quis frater, aut palam aut absconse cum excommunicato fuerit locutus, communem statim cum eo excommunicationis contrahet poenam.

CAP. 33.-- De eadem re.

( Ex dictis Fructuosi episcopi. ) Cum excommunicato nullus loquatur, neque qualibet eum compassione vel miseratione refoveat, neque ad contradictionem, vel superbiam confortare praesumat.

CAP. 34.-- De eadem re.

(Ex concilio Antioch., capite 2.) Cum excommunicatis non licet communicare, nec cum his qui per domos conveniunt, devitantes orationes ecclesiae, ubi simul orandum est. Si quilibet autem ex clero deprehensus fuerit cum excommunicatis communicare, etiam iste privetur communione.

CAP. 35.-- De eadem re.

( Ex canone apostolorum. ) Si quis cum excommunicato, saltem in domo, simul oraverit, iste communione privetur.

CAP. 36.-- De eadem re.

(Ex concilio Nicaeno, capite 5.) De his qui communione privantur, seu ex clero, seu ex laicali ordine, ab episcopis per unamquamque provinciam sententia regularis obtineatur, ut hi qui abjiciuntur, ab aliis non recipiantur. Requiratur autem ne pusillanimitate aut contentione, vel alio quolibet vitio episcopi videatur a communione seclusus.

CAP. 37.-- De eadem re.

(Ex concilio Antioche capite 6.) Si quis a proprio episcopo communione privatus est, non ante suscipiatur ab aliis episcopis, quam suo reconcilietur episcopo.

CAP. 38.-- De eadem re.

(Ex decr. Calist. papae, capite 3.) Excommunicatos quoque a sacerdotibus nullus recipiat ante utriusque partis examinationem justam, nec cum eis in oratione, aut cibo, vel potu, aut osculo communicet, nec Ave eis dicat: quia quicunque in his, vel aliis prohibitis scienter excommunicatis communicaverit, juxta apostolorum institutionem, et ipse simili excommunicationi subjaceat.

CAP. 39.-- De eadem re.

( Ex concilio Antioche. ) Non autem liceat communicare incommunicatis, neque per domos ingredi, et cum eis orare, qui Ecclesiae in oratione non participant, nec in alteram Ecclesiam recipi, qui ab alia excommunicantur. Quod si visus fuerit quilibet episcoporum, vel presbyterorum, aut diaconorum, vel etiam qui in canone detinentur, incommunicatis communicare, et hunc oportet communione privari, tanquam Ecclesiae regulas confundentem.

CAP. 40.-- De eadem re.

( Ex decr. Fabiani papae episcopis Galliae missis. ) Si quis sponte communicaverit excommunicato, verbo, oratione, in cibo, vel potu, XL dies poeniteat in pane, sale, et aqua. Qui vero eis communicaverit in homicidiis, vel flagitiis, reus erit irae, et vindictae Dei omnipotentis quem spernit: quia haec omnia divina ei voce interdicta sunt, et, secundum Apostolum, obedire Deo oportet magis quam hominibus; et secundum quod deliquit, digne juxta decreta canonum poeniteat: et si poenitere noluerit, excommunicetur.

CAP. 41.-- De eadem re.

(Ex concilio Meldensi, capite 10.) De his qui pro delicto suo a communione separantur, ita placuit, ut in quibuscunque locis fuerint exclusi, eodem loco consequantur communionem.

CAP. 42.-- De eadem re.

(Ex concilio Rotoma., capite 3.) Sunt aliqui qui culpis exigentibus ab episcopo proprio excommunicantur, et ab aliis ecclesiasticis, vel laicis praesumptione, in communionem accipiuntur, quod omnino sanctum Nicaenum concilium, simul et Chalcedonense, necnon et Antiochenum atque Sardicense fieri prohibent.

CAP. 43.-- De eadem re.

(Ex concilio Carthag., capite 9.) Augustinus episcopus legatus Numidiae provinciae dixit: Hoc statuere dignemini, ut si qui forte merito facinorum suorum ab Ecclesia pulsi sunt, et sive ab episcopo aliquo vel presbytero fuerint in communionem suscepti, etiam ipse pari cum eis crimine teneatur obnoxius, refugientibus sui episcopi regulare judicium. Ab universis episcopis dictum est: Omnibus placet.

CAP. 44.-- De eadem re.

(Ex eodem, capite 73.) Qui communicaverit, vel oraverit cum excommunicato: si laicus est, excommunicetur, si clericus, deponatur.

CAP. 45.-- De illis qui ex alia parochia sunt, et depraedationes faciunt.

(Ex concilio Meldensi, capite 2.) De illis autem, qui infra parochiam beneficium aut haereditatem habent, et alterius episcopi parochiani sunt, et de loco ad locum iter faciunt, rapinas et depraedationes peragunt, placuit ut excommunicentur, nec ante ex parochia exeant, quam quae perpetrarunt digne emendent. Quorum excommunicatio seniori eorum, et proprio episcopo significanda est, ne eos recipiant antequam illuc redeant, ubi rapinam fecerunt, et omnia pleniter emendent.

CAP. 46.-- De illis qui defendunt delinquentes.

( Ex dictis Basilii episcopi. ) Qui consentit peccantibus, et defendit alium delinquentem, maledictus erit apud Deum et homines, et corripietur increpatione severissima. Hinc et quidam sanctissimus Pater ait: Si quis errori alterius consenserit, sciat se cum illo simili modo culpabilem judicandum, et excommunicandum.

CAP. 47.-- De illis qui intra annum causam suam tractare neglexerint.

(Ex decr. Gelasii, pap. capite 2.) Quicunque igitur intra anni spacium civiliter, sive publice causam suam coram suis excommunicatoribus non peregerint, ipsi sibi audientiae clausisse aditum videantur. Quod si obstinato animo sine communione defuncti fuerint, nos illius causam, juxta beati Leonis praedecessoris nostri sententiam, divino judicio reservantes, quibus vivis non communicavimus, mortuis non communicare possumus.

CAP. 48.-- De eadem re.

(Ex decr. ejusdem, capite 13.) Hi sane, qui ante audientiam communicare tentaverint, donec per poenitentiam reatum suum defleant, ad communionem nullo modo reducantur, excepto mortis interitu urgente. Qui vero excommunicato scienter communicaverit, et amodo saltem in domo simul oraverit, atque latebras defensionis, ne cominus ad satisfactionem perducatur, praebuerit, donec ab excommunicatore poenitentiam suscipiat, corporis et sanguinis Domini communione privatum se esse cognoscat, et delictum secundum canones poeniteat.

CAP. 49.-- Ut notentur excommunicatorum nomina, et in foribus ecclesiae praefigantur.

(Ex decr. Honorii papae, capite 11.) Curae sit omnibus episcopis, excommunicatorum nomina omnino tam vicinis episcopis quam suis parochianis pariter indicare, eaque in celebri loco posita prae foribus ecclesiae, cunctis convenientibus, inculcare, quatenus in utraque diligentia, et excommunicatis ubique ecclesiasticus auditus excludatur, et excusationis causa omnibus auferatur.

CAP. 50.-- De episcopo, qui ante damnati absolutionem obierit.

(Ex concilio Epaonensi, capite 10.) Si episcopus ante damnati absolutionem, obitu rapiatur: correptum, aut poenitentem successorem licebit absolvere.

CAP. 51.-- De illis qui excommunicati moriuntur.

(Ex eodem, capite 11.) Si aliquis excommunicatus fuerit mortuus, qui jam sit confessus, et testimonium habet bonum, et non poterat venire ad sacerdotem, sed praeoccupavit eum mors in domo, aut in via, faciant pro eo parentes ejus oblationem ad altare, et dent redemptionem pro captivis.

CAP. 52.-- De eadem re.

(Ex epist. Leonis papae, capite 21.) Horum causa Dei judicio reservanda est, in cujus manu fuit, ut talium obitus usque ad communionis remedium non differretur. Nos autem quibus viventibus non communicavimus, mortuis communicare non possumus.

CAP. 53.-- De furibus et furtis.

Ex dictis August. ) Dixit Dominus ad Moysen: Accipiat unusquisque a proximo, et proxima vasa argentea, et aurea, et vestes, etc. Non hinc quisque exemplum sumendum putare debet ad expoliandum proximum, hoc enim Deus jussit, qui noverat quid quemque pati oporteret. Nec Israelitae fecerunt, sed Deo jubenti ministerium praebuerunt, quemadmodum cum minister occidit eum quem judex jussit occidi.

CAP. 54.-- De eadem re.

( Ex dictis ejusdem. ) Poenale est occulte auferre, multo majoris poenae est visibiliter eripere. Auferre ergo nolenti, sive occulte, seu palam, habet praeceptum suum. Furti enim nomine pene intelligitur omnis illicita usurpatio rei alienae. Non enim rapinam permisit, qui furtum prohibuit, sed sub furti nomine rapinam intelligi voluit. A parte enim totum significavit quidquid aufertur.

CAP. 55.-- De eadem re.

( Ex dictis Hierony. ) Fur autem non solum in majoribus, sed in minoribus etiam judicatur. Non enim quod furto ablatum est, sed mens furantis attenditur: quomodo in fornicatione, non idcirco diversa fit fornicatio, si mulier pulchra aut deformis, ancilla aut ingenua, pauper aut opulenta: sed qualiscunque illa fuerit, una est fornicatio. Ita in furto, quantumcunque quis abstulerit, furti crimen incurrit.

CAP. 56.-- De eadem re.

( Ex poenitentiali Theodori. ) Si quis per necessitatem furatus fuerit cibaria, vel vestem, vel pecus propter famem, aut per nuditatem, poeniteat hebdomadas tres: si reddiderit, non cogatur jejunare.

CAP. 57.-- De eadem re.

(Ex concilio Aurelia, capite 8.) Nam si quis publicam rapinam seu furtum fecerit, publicam inde agat poenitentiam, juxta sanctorum canonum sanctiones. Si vero occulte, sacerdotum concilio poeniteat: quoniam raptores, ut Apostolus ait, nisi inde veram egerint poenitentiam, regnum Dei non possidebunt. Qui vero de rebus ecclesiarum aliquid abstulerit, gravius judicetur: quia quamvis ultio furum et raptorum ad comites respiciat, poenitentia tamen ad episcopos pertinet.

CAP. 58.-- De eadem re.

( Ex poenitentiali Theodori. ) Si quis furtum capitale commiserit, id est, quadrupedia tulerit, vel casas effregerit, septem annos poeniteat: et quod furatum est, reddat. Si quis vero de minoribus semel aut bis furtum fecerit, reddat quod tulit, et annum unum poeniteat, vel si quis sepulchrum violaverit, VII annos poeniteat, tres ex his in pane et aqua.

CAP. 59.-- De eadem re.

(Ex concilio Triburi., capite 5.) Fures et latrones, si in furando et praedando occiduntur, visum est pro eis non orandum. Si comprehensi, aut vulnerati, presbytero, vel diacono confessi fuerint, communionem eis non negamus.

CAP. 60.-- De eadem re.

(Ex concilio Aurelian., capite 1.) Si fur aut latro captus in praeda, absque occasione potest comprehendi, et tamen interficitur: quia ad imaginem Dei creati, et in nomine ejus baptizati sunt, interfectores eorum XL diebus non intrent Ecclesiam: lanea veste induti, ab escis et potibus, qui interdicti sunt, a thoro, a gladio, et equitatu se abstineant. In III. V. feria, et sabbato, aliquo genere leguminum, vel holerum, et pomis, parvisque pisciculis cum mediocri cervisia vicissim utantur et temperate. Sin autem a veridicis comprobatur testibus, quod sine odii meditatione se, suaque liberando diaboli membra interficiunt, et capi non poterant, poenitentiam pro homicidio eis injungimus, nisi ipsi voluerint aliquid quod humanitatis est facere: et si presbyter est, non deponatur, cunctis tamen vitae suae diebus poenitentiam agat.

CAP. 61.-- De eadem re.

( In Exodo dicitur. ) Si infringens fur domum, sive effodiens fuerit inventus et accepto vulnere mortuus fuerit, percussor non erit reus sanguinis. Quod si orto sole fecerit, homicidium perpetravit, et ipse morietur. Si non habuerit quod pro furto reddat, venundabitur. Si inventum fuerit apud eum quod furatus est, vivens, sive bos, sive asinus, sive ovis, duplum restituet.

CAP. 62.-- De servo qui fugerit Dominum suum.

( Ex epist. Hierony. ) Ex epistola Hieronymi, ad Pacasium Alexandrinum. De servo qui fugerit dominum suum interrogabas, si ille in illa fuga mortuus fuerit, utrum liceret pro eo orare, an non. Hoc in divinis libris non invenimus prohibitum, sed tamen scimus ab apostolis firmiter praeceptum, ut servi subditi sint in omni timore dominis: non tantum bonis et modestis, sed etiam discolis. Et in Gangrensi concilio ita scriptum est: Si quis servum sub praetextu divini cultus doceat dominum proprium contemnere, ut discedat ab ejus obsequio, anathema sit. Unde datur intelligi quod si ille anathema meruit, qui docet servum proprium dominum contemnere et ab ejus obsequio recedere, quanto magis ille qui Dominum spernit et ejus servitio subdi noluerit? Sed tamen distantia est inter illum qui per superbiam fecerit, et illum qui per necessitatem coactus crudelitate domini sui.

CAP. 63.-- De clericis, si in demotiendis sepulcris comprehensi fuerint.

(Ex concilio Toletan. 5, capite 45.) Si quis clericus in demoliendis sepulchris fuerit deprehensus: quia facinus hoc pro sacrilegio legibus publicis sanguine vindicatur, oportet in tali scelere proditum a clericatus ordine submoveri, et poenitentiae triennio deputari.

CAP. 64.-- De clericis, aut monachis, si furtum fecerint.

(Ex concilio Agathen., capite 2.) Si quis clericus aut monachus furtum fecerit, quod potius sacrilegium dici potest, id censuimus ordinandum, ut junior virgis caesus, tanti criminis reus, nunquam officium ecclesiasticum excipiat. Si vero jam ordinatus in hoc facinore fuerit deprehensus, nominis ipsius dignitate privetur: cui sufficere potest pro actus sui levitate, impleta poenitentiae satisfactione, sola communio.

CAP. 65.-- De illis qui de ministerio Ecclesiae aliquid furati fuerint.

( Ex poenitentiali Romano. ) Si aliquis de ministerio Ecclesiae quolibet modo aliquid furatus fuerit, VII annos poeniteat.

CAP. 66.-- De monachis si de furto infamati fuerint, quomodo se expurgare debeant.

(Ex concilio Wormatiensi, capite 10.) Saepe contingit, ut in monasteriis monachorum furta perpetrentur. Idcirco statuimus, ut quando ipsi fratres de talibus se expurgare debuerint, missa ab abbate celebretur, vel ab aliquo praesentibus fratribus, et sic expleta missa, omnes communicent in haec verba: Corpus Domini sit mihi ad probationem hodie.

CAP. 67.-- De illis qui colonorum flagella defendunt.

(Ex concilio Elibertan., capite 9.) Decrevit sancta synodus ut episcopus ac ministri episcoporum pro criminibus colonos flagellare cum virgis potestatem habeant, propter metum aliorum, ut ipsi criminosi corrigantur, ut vel inviti poenitentiam agant, ne aeternaliter pereant. Si vero seniores ipsorum colonorum indigne tulerint, et aliquam vindictam exinde exercere voluerint, aut eosdem colonos ne distringantur defendere praesumpserint, sciant se excommunicationis ecclesiasticae sententia feriendos.

CAP. 68.-- De episcopis qui apud Romanam sedem accusati fuerant, quod cum excommunicatis communicatis communicarent.

( Ex concilio apud Altheim habito, cui interfuit Conradus rex. ) Regno Conradi piissimi et Christianissimi regis quinto, congregata est sancta generalis synodus apud Altheim in pago Rethia, praesente videlicet domini Joannis papae apocrisiario sanctae Ortensis Ecclesiae Petro venerabili episcopo. Hoc quatenus aliquo modo diabolica semina in nostris partibus exorta exstirpare, et nefandissimas machinationes quorumdam perversorum hominum sedare, et eliminando purgare deberet. Transacto igitur triduano jejunio, et sacris lithaniis more debito celebratis, convenimus in Ecclesia sancti Joannis Baptistae, et moesti consedimus. Tum demum praefatus S. Petri, et domini Joannis papae missus, proferens chartam apostolicis litteris inscriptam qua monebamur, arguebamur, et instruebamur, de omnibus ad veram religionem Christianae fidei pertinentibus. Quae omnia, ut justum et dignum erat, humiliter accepimus, diligenter tractavimus, et devoto affectu omnimodo amplectebamur. Ergo evangelicam praeceptionem et institutionem saluberrimam lacrymabili voce protulimus, qua arguebantur Pharisaei et Scribae: Mundate, inquit, prius quae intus sunt. Et item: Ejice primum trabem de oculo tuo. Ac propheticum illud: Ruina populi, sacerdotes mali. Perpendentes, et discutiendo nosmetipsos inspicientes, et in medium poenitentiae sanctae digno fructu ad terram nos projicientes, deflevimus negligentias innumerabiles et peccata nostra gravissima. Deinde hortatu domini Petri contra nosmetipsos, et vitia irati, adjuvante primo sancto Spiritu, et miserante, capitula infra notata ad correctionem tam nostram quam Christiani populi statuendo collegimus.

CAP. 69.-- De episcopis qui subjectos seducunt communicantes cum excommunicatis.

(Ex eodem concilio, capite 6.) Scimus sacra autoritate scriptum, qui excommunicato communicaverit, excommunicetur. In hoc nos fatemur episcopi, et presbyteri, et clerici poenaliter peccasse, quod in posterum Deo, auxiliante, et emendare et evitare cupimus, et praecipimus.

CAP. 70.-- De eadem re.

(Ex eodem, capite 7.) Placuit sanctae synodo hunc errorem quasi impium ab Ecclesia amovere: quia animarum curam a Domino accepimus, non pecuniarum. Inde et reddituri sumus Deo rationem, et accepturi propter suam misericordiam aeternam retributionem, vel justam damnationem.

CAP. 71.-- De episcopis ut non sint malum exemplum populo.

(Ex eodem, capite 8.) Bonum exemplum populis, seipsos episcopi vel sacerdotes debent praebere, et ostendere non solum dictis, verum et factis. Propter hoc enim statuimus, minime unquam in posterum contra sacra statuta aliquo modo communicemus excommunicatis, et dijudicimus nosmetipsos, quatenus in futuro non judicemur a Domino. Sequi cupimus dicta et statuta sancti Gregorii papae, et poenitentiam dignam agere volumus secrete in monasterio: quia publice nequimus: in futuroque praedicta omnibus modis Deo propitio vitare volumus. Eamdemque legem statuentes presbyteris, diaconibus, et omni clero, si de gradu deponi noluerint, ut fideliter observent, et aliis servare praedicent.

CAP. 72.-- De correctione episcoporum qui cum excommunicatis communicaverunt.

(Ex eodem, capite 9.) Auctoritate apostolica firmamus dicta et praecepta sanctorum canonum, et interdicimus, quam diu quis excommunicatus sit, ut nullus nostrorum episcoporum ei audeat communicare, vel cum eo in ecclesia orare. Et laici qui secuti sunt nos, ut dicunt, errando et sequendo nos modo, nos aut nosmetipsos per poenitentiam macerantes corrigendo, et viam eis vitae praedicantes, et aperientes: ut resipiscant a diaboli laqueis, a quibus per nostra mala exempla capti tenentur, et ad veram matrem Ecclesiam per poenitentiam revertantur.

CAP. 73.-- De his qui contemnunt bannum ab episcopis impositum.

(Ex concilio Tribur., cui interfuit rex Arnolfus, capite, 8.) Nemo contemnat neque transgrediatur bannum ab episcopis superimpositum. Sciat et abhorreat in epistola B. Clementis dictum, contra se scriptum: Si vobis episcopis non obedierint omnes, tam majoris quam et inferioris ordinis, atque reliqui populi tribus, et linguae, non solum infames, sed et extorres a regno Dei, et consortio fidelium, a liminibus sanctae Dei Ecclesiae alieni erunt, et audiant ipsum Dominum in Evangelio dicentem: Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me spernit. Quapropter nos evangelicam et apostolicam considerantes auctoritatem, non quaestum pecuniarum, sed lucrum quaerentes animarum, statuimus et confirmamus, ut si quis post hanc hujus sancti concilii definitionem inventus fuerit corrupisse bannum ab episcopis impositum, XL dierum castigatione corripiatur tantum in pane, et sale, et aqua.

CAP. 74.-- De eo pro quibus causis quemlibet hominem anathematis vinculo ligari oporteat

(Ex eodem, capite 30.) Quaesitum est in eadem synodo, pro quibus causis quemlibet hominem episcopali auctoritate, vinculo anathematis ligari oporteat, atque unanimi cunctorum sententia decretum est, pro his tribus criminibus fieri debere: cum ad synodum canonice jussus venire contemnit. Aut postquam illuc venerit, sacerdotalibus respuit obedire praeceptis. Aut ante finitam causae suae examinationem a synodo profugus abire praesumit.

CAP. 75.-- De illis qui furtum et rapinam exercuerint.

(Ex eodem, capite 31.) Tranquillitatem sanctae Dei Ecclesiae inquietari, et pacem fraternam infestari testantur, fures et latrones, qui ambulant inter nos ovina pelle obumbrati, sed lupina mente recedunt alienati, saeva mente res Ecclesiarum adducti rapientes, et gregem Dominicum spoliando lacerantes, de quibus Salvator in Evangelio commemorat: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, ille fur est et latro. Atque subjunxit: Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ubi quamvis haereticos qui fidem furantur Ecclesiae designet, tamen insecutione furum et latronum, turbatam monstrat pacem Ecclesiarum. De talibus Apostolus ad Philippenses: Videte canes, videte malos operarios. Canes vocavit, qui non habent verecundiam. Malos operarios: quia nulla faciunt quae pietati conveniant. Et Dominus per prophetam Isaiam: Ego Dominus diligens judicium, et odio habens rapinam. Unde nos quae Dominus diligit diligentes, et quae odio, habentes, statuimus et judicamus, ut si quis post haec evangelica et apostolica atque prophetica verba, et definitionem pacatissimae synodi, inventus fuerit furtum aut rapinam exercere, et in ipso diabolico actu mortem meretur incurrere, nullus pro eo praesumat orare, aut eleemosynam dare. Et eleemosyna pro eo data in memoriam clericorum nec pauperum veniat, sed execrabilis sordescat. Beatus Augustinus de talibus horribilem profert sententiam, dicens: Nemo te post mortem tuam fideliter redimit: quia tu te redimere noluisti. Si autem ille fur, vel latro, vulneratus elabitur, et exspectatione mortis desperatus putatur, atque reconciliari se mysteriis sacrosanctis habitu corporis, et voluntate piae mentis deprecatur, Deoque et sacerdoti vita comite emendationem, et actum confitetur, communionis gratiam non negamus tribuendam.

CAP. 76.-- De illis qui in patibulis suspenduntur.

(Ex concilio Mogunti., capite 5) Quaesitum est ab aliquibus fratribus de his qui in patibulis suspenduntur pro suis sceleribus, post confessionem Deo peractam. utrum cadavera illorum ad Ecclesias deferenda sint, et oblationes pro eis offerendae, et Missae celebrandae, an non. Quibus respondemus: Si omnibus de peccatis suis parum confessionem agentibus, et digne poenitentibus communio in fine secundum canonicum jussum danda est, cur canones eis qui pro peccatis suis poenam extremam persolvunt, et confitentur, vel confiteri desiderant? Scriptum est enim: Non judicat Deus bis in id ipsum

CAP. 77.-- De episcopis qui cum excommunicatis communicaverint.

(Ex concilio apud Erphesfurt., cui interfuit Henricus rex, capite 9.) Decrevit sancta synodus cum consilio serenissimi principis, si deinceps aliquis episcopus sui ministerii oblitus, sciens cum excommunicato communicaverit sive in salutatione, sive in oratione, sive in juxta confortatione, sive in cibo, sive in potu, excommunicatus habeatur, tam a principe, quam a caeteris omnibus, quousque in proxima synodo audiatur, et Deo et Ecclesiae satisfacere cogatur.

CAP. 78.-- De clericis qui fugerint Ecclesias suas, et de servis qui dominos proprios fugerint.

(Ex concilio apud Altheim habito, cui interfuit Conradus rex, capite 27.) Sanctus Gregorius dicit: Clericum fugientem ab Ecclesia sua, vel servum fugientem dominum proprium, et nolentem reverti, judicamus communione privari, quoadusque ad propriam Ecclesiam, vel ad dominum suum redeat. Et item: Clericum fugitivum suo episcopo vel domino suo decernimus apostolica sententia restitui, vel excommunicari, una cum illis qui ei communicaverint

FINIS LIBRI UNDECIMI.

LIBER DUODECIMUS. – INDEX CAPITULORUM CAP. 1. Ut multiplicia genera juramentorum exstirpentur. 2. De illis qui nomen Dei in vanum sumunt. 3. De illis qui per cupiditatem perjurium fecerint. 4. De illis qui jubentibus dominis suis perjurium fecerint. 5. De illis qui pejerant se in manu episcopi, aut in cruce consecrata, aut non consecrata. 6. De illis qui pro vita redimenda perjurium fecerint. 7. De illis qui injusta vota juramento firmaverunt. 8. De eadem re. 14. De illis qui per capillum Dei, aut caput jurant, 9. Quod Deus sic juramenta perceperit, ut ille cui jurata fuerint. 10. De illis qui se scienter pejeraverint. 11. Quod unusquisque jejunus jurare debeat. 12. De eadem re. 13. Qualem poenitentiam perjuri accipere debeant. vel alio modo blasphemia contra Deum immortalem utuntur. 15. De juramento Herodis. 16. De illis qui odium sempiternum inter se juramento firmaverint. 17. De illis qui incaute juraverint. 18. Qualiter sacerdotes jurare debeant. 19. Quo tempore jurare liceat. 20. De illis qui sacramentum regis violant. 21. De eadem re. 22. De illo qui audierit vocem pejerantis, et assensum praebet. 23. De hoc quod Apostolus Spiritum sanctum testificatus est. 24. De eadem re. 25. Quod definitio injusta solvenda sit. 26. De eadem re. 27. De eadem re. 28. Ut omnibus modis cavendum sit mendacium. 29. Item de juramento.

Indicis capitulorum finis.

LIBER DUODECIMUS. DE PERJURIO. ARGUMENTUM LIBRI.

Libro hoc de juramento et perjurio, de jurandi facilitate ejusque periculo, deque improbis juramentis infringendis agitur.

CAP. 1.-- Ut multiplicia genera juramentorum extirpentur.

(Ex concilio Meldensi, capite 10.) Ut multiplex juramentorum, et perjuriorum confusio, per quam multae fidelium animae in toto hoc regno perditae esse noscuntur, quam sit detestanda et Deo odibilis, attentus omnibus annuntietur. Tantum namque hoc malum est, ut ad sanctuaria martyrum ubi diversorum aegritudines sanantur, ibi perjuri, licet manifeste interdum vexari non videantur, justo Dei judicio a daemonibus arripiantur. Et sicut sanctus dicit Gregorius, ad horum corpora aegri veniunt et curantur, et perjuri a daemonio vexantur.

CAP. 2.-- De illis qui nomen Dei in vanum sumunt.

( Ex dictis Hieronym. ) Habemus in lege Domini scriptum: Non pejerabis in nomine meo, nec pollues nomen Domini Dei tui, et ne assumes nomen Dei tui in vanum. Ideo admonendi sunt omnes, ut diligenter caveant perjurium, non solum in altari, seu sanctorum reliquiis, sed et in communi loquela. Item cavendum est, ne aliquis plus aurum honoret quam altare, ne ei Dominus dicat: Stulte, quid est majus, aurum an altare quod sanctificat aurum

CAP. 3.-- De illis qui per cupiditatem perjurium fecerint.

( Ex poenitentiali Romano. ) Si quis per cupiditatem pejeraverit, omnes res suas vendat, pauperibus et distribuat, et monasterium ingressus, jugi poenitentiae se subdat.

CAP. 4-- De illis qui jubentibus dominis suis perjurium fecerint.

(Ex decr. Pii papae, capite 2.) Qui compulsus a domino pejerat se sciens, utrique sint perjuri, et dominus et miles: dominus, quia praecepit miles, quia plus dominum quam animam dilexit. Si liber est, quadraginta dies in pane et aqua poeniteat, et VII sequentes annos. Si servus ejus est, tres quadragesimas et legitimas ferias poeniteat.

CAP. 5.-- De illis qui pejerant se in manu episcopi, aut in cruce consecrata, aut non consecrata.

( Ex poenitentiali Theodo. ) Qui pejerat se in manu episcopi, aut in cruce consecrata, III annos poeniteat. Si vero in cruce non consecrata, annum unum poeniteat. Qui autem seductus fuerit, et ignorans se pejeraverit, et postea cognoscit, tres quadragesimas poeniteat.

CAP. 6.-- De illis qui pro vita redimenda perjurium fecerint.

( Ex poenitentiali Romano. ) Si quis coactus pro vita redimenda, vel pro qualibet causa, vel necessitate se pejerat: quia plus corpus quam animam dilexerat, tres quadragesimas. Alii judicant tres annos, unum ex his in pane et aqua, poeniteat.

CAP. 7.-- De illis qui injusta vota juramento firmaverint.

(Ex concilio Toletan., capite 9.) Necesse enim est, ut male jurans, dignam poenitentiam agat, eo quod nomen Domini contra praeceptum illius sumpsit in vanum: quia in Exodo scriptum est: Nec enim insontem habebit Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra. Et in Levitico: Non pejerabis in nomine meo, nec pollues nomen Domini Dei tui, ego Dominus. Malum tamen quod facturum se sacramento devoverat, omnino non faciat: quia stulta vota frangenda sunt.

CAP. 8.-- De eadem re.

(Ex decr. Fabiani papae, capite 11.) Quicunque sciens se pejeraverit, quadraginta dies in pane et aqua, et septem annos sequentes poeniteat, et nunquam sit sine poenitentia, et nunquam in testimonium recipiatur, et post haec communionem percipiat.

CAP. 9.-- De eodem re.

(Ex decr. Pelagii papae, capite 11.) Si quis se pejeraverit, et alios sciens in perjurium duxerit, XL dies in pane et aqua, et VII sequentes annos poeniteat, et nunquam sit sine poenitentia. Et alii si conscii fuerant, similiter poeniteant: sin autem, singuli ut perjurium non sponte commissum, poeniteant.

CAP. 10.-- Quod sic Deus juramenta perceperit, ut ille cui jurata fuerint.

( Ex dictis S. Isidori. ) Sicut mentiri non potest qui non loquitur, sic pejerare non potuerit qui jurare non appetit. Cavendum igitur est juramentum, nec eo utendum, nisi sola necessitate. Non est contra Dei praeceptum jurare, sed dum usum jurandi facimus, perjurii crimen incurrimus. Nunquam ergo jurat, qui pejerare timet. Multi dum loquuntur, jurare semper delectantur, dum oporteat hoc tantum esse in ore, Est, est, Non, non. Amplius enim quam est, et non est, a malo est. Multi ut fallant pejerant, ut per fidem sacramenti fidem faciant verborum: sicque fallendo dum pejerant, et mentiuntur, hominem incautum decipiunt. Interdum et falsis lacrymis seducti decipimur, et creditur dum plorant, quibus credendum non erat. Plerumque sine juramento loqui disponimus, sed incredulitate eorum qui non credunt quod dicimus, jurare compellimur, talique necessitate jurandi consuetudinem facimus. Sunt multi ad credendum pigri, qui non moventur ad fidem verbis. Graviter autem delinquunt, qui sibi loquentes jurare cogunt. Quacunque arte verborum quisque juret, Deus tamen, qui conscientiae testis est, ita hoc accipit, sicut ille cui juratur intelligit. Dupliciter autem reus erit, qui et Dei nomen in vanum adsumit, et proximum dolo capit. Non est conservandum sacramentum quod malum incaute promittitur, veluti si quispiam adulterae perpetuam cum ea permanendi fidem polliceatur. Tolerabilius est enim non implere sacramentum, quam permanere in stupri flagitio. Jurare, est Dei illa providentia, quae statuit non evellere statuta. Poenitentia autem Dei, rerum mutatio est. Non poenitere autem, statuta non revocare, ut est illud: Juravit Dominus et non poenitebit eum, id est, quae juravit non mutabit.

CAP. 11.-- De illis qui scienter se pejeraverint

( Ex poenitentiali Theodo. ) Si quis suspicatur quod ad perjurium inducatur, et tamen ex consensu jurat, XL dies poeniteat, et VII sequentes annos, et nunquam sit sine gravi poenitentia.

CAP. 12.-- Quod unusquisque jejunus jurare debeat.

(Ex decr. Cornelii papae, capite 5.) Sed et nobis honestum etiam et justum videtur, ut qui in sanctis audet jurare hoc jejunus faciat, cum omni honestate et timore Dei, et ut pueri ante quatuordecim annos non cogantur jurare.

CAP. 13.-- De eadem re

(Ex concilio Aureli., capite 10.) Et hoc sancta synodus decrevit, nisi pro pace facienda, ut omnes fideles jejuni ad sacramenta accedant.

CAP. 14.-- Qualem poenitentiam perjuri accipere debeant.

(Ex decr. Eutychian. papae, capite 26.) Praedicandum est etiam, ut perjurium fideles caveant, et ab hoc summopere abstineant, scientes hoc grande scelus esse, et in lege, et prophetis, et in Evangelio prohibitum. Audivimus autem quosdam parvipendere hoc scelus, et levem quodammodo perjuris poenitentiae modum imponere. Qui etiam nosse debent, talem de perjurio poenitentiam imponere debere, qualem et de adulterio, de fornicatione, de homicidio sponte commisso, et de caeteris criminalibus vitiis. Si quis vero perpetrato perjurio. aut quolibet criminali peccato, timens poenitentiam longam, ad confessionem venire noluerit, ab Ecclesia repellendus est, sive a communione et consortio fidelium, ut nullus cum eo comedat, atque bibat, neque oret, neque in sua domo eum recipiat.

CAP. 15.-- De illis qui per capillum Dei, aut caput jurant, vel alio modo blasphemia contra Deum immortalem utuntur.

(Ex decr. Pii papae, capite 5.) Si quis per capillum Dei, vel caput juraverit, vel alio modo blasphemia contra Deum usus fuerit, si est ex ecclesiastico ordine, deponatur: si laicus, anathematizetur: et si quis per creaturas juraverit, acerrime castigetur, et juxta id quod synodus dijudicaverit poeniteat. Si quis autem talem hominem non manifestaverit, non est dubium quod divina condemnatione similiter coerceatur. Et si episcopus ista emendare neglexerit, a synodo corripiatur.

CAP. 16.-- De juramento Herodis.

( Ex dictis Hieronym. ) Cum juramento pollicitus est Herodes saltatrici dare quodcunque postulasset ab eo. Si ob jusjurandum fecisse se dicit: si patris, matrisque interitum postulasset, facturus esset, an non? Quod in suis ergo repudiaturus fuit, contemnere debuit, et in propheta.

CAP. 17.-- De illis qui odium sempiternum inter se juramento firmaverint.

(Ex concilio Hilerd., capite 6) Qui sacramento se obligaverit, ut litiget cum quolibet, ne ad pacem ullo modo redeat, pro perjurio, uno anno a corpore et sanguine Domini segregetur, et reatum suum jejuniis et eleemosynis absolvat: ad charitatem vero, quae operit multitudinem peccatorum, celeriter redeat.

CAP. 18.-- De illis qui incaute juraverint.

(Ex decret. Sotheris pap, capite 3.) Si aliquid forte nos incautius jurasse contigerit, quod observatum pejorem vergat in exitum, illud consilio salubriori mutandum noverimus, ac magis instante necessitate pejerandum nobis, quam profecto juramento in aliud crimen majus esse divertendum.

CAP. 19.-- Qualiter sacerdotes jurare debeant.

(Ex epist. Cornelii pap., capite 3.) Cornelius episcopus, Rufo coepiscopo in Domino salutem. Exigit dilectio tua, frater charissime, ut ex auctoritate sedis apostolicae, tuis deberemus consultis respondere. Quod licet non prolixe, sed succincte agere festinaremus, propter quasdam importunitates quae nostris praepedientibus peccatis in nos supervenere, tuis tamen per reliqua sanctorum Patrum instituta studiis perquirere latius, et investigare committimus. Non enim potest mens attrita et oneribus atque importunitatibus gravata, tantum boni peragere, quantum delectata et oppressionibus soluta. Non ergo ista ob id praetulimus, ut haec et alia quae necessaria fore cognoverimus, tuae sanctitati velimus denegare; sed quod hic minus invenitur, latius perquiratur. Sacramentum autem hactenus a summis sacerdotibus, vel reliquis Dei ministris exigi, nisi pro fide recta, minime cognovimus, nec sponte eos jurasse reperimus. Summopere ergo sanctus Jacobus apostolus, prohibens sacramentum, loquitur dicens: Ante omnia, fratres mei, nolite jurare, neque per coelum, neque per terram, neque aliud quodcunque juramentum. Sit autem sermo vester, Est, est, Non, non, ut non sub judicium decidatis. Et Dominus in Evangelio ait: Audistis quia dictum est antiquis, Non pejerabis: reddes autem Domino juramenta tua. Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per coelum: quia thronus Dei est, neque per terram: quia scabellum pedum ejus est, neque per Hierosolymam: quia civitas est magni regis, neque per caput tuum: quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum. Sit autem sermo vester, Est, est, Non, non. Quod his autem abundantius est, a malo est, id est, et ab exigente et a jurante. Haec, frater charissime, ipse Dominus prohibet, id est, non debere jurare. Haec apostoli maxime omnes, haec sancti viri praedecessores nostri, qui huic sanctae universali Ecclesiae apostolicae praefuerunt haec prophetae, et reliqui sancti doctores per universum mundum dispersi ad praedicandum, juramenta fieri vetant. Quorum nos exempla, si coeperimus numerare, aut in schedula hac inserere, ante deficeret diei hora, quam eorum exempla, de hac causa prohibita. Quae nos sequentes sanctorum apostolorum, eorumque successorum jura firmamus, et sacramenta incauta fieri prohibemus. Unde et ipse Dominus in tabulis lapideis quas Moysi dedit, propria manu scripsit, dicens: Vide, ne assumas nomen Domini Dei tui in vanum, et reliqua. Unusquisque enim propriam conscientiam mundam debet servare Deo, et in memoria retinere: Os quod mentitur, occidit animam. Et Apostolus ait: Loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra. Et alibi: Nolite mentiri invicem membra. Haec praecepta sunt Salvatoris, haec prophetarum, haec sanctorum Patrum instituta. Quae si quis in vanum duxerit, hostis est animae suae: quia nemo contra prophetas, nemo contra apostolum, nemo contra Evangelium facit aliquid absque periculo.

CAP. 20.-- Quo tempore jurare liceat

(Ex concilio apud sanctum Medardum, capite 4.) Decrevit sancta synodus, ut a septuagesima usque in octavas paschae, et ab Adventu Domini usque post consecratos dies, nec non et in jejuniis quatuor temporum, et in Letania majore, et in diebus Rogationum, et in diebus Dominicis, nisi de concordia et pacificatione, nullus super sacra jurare praesumat.

CAP. 21.-- De illis qui sacramentum regis violant.

( Ex dictis August. ) Si quis laicus juramentum violando prophanat, quod regi et domino suo jurat, et postmodum perverse ejus regnum, et dolose tractaverit, et in mortem ipsius aliquo machinamento insidiatur: quia sacrilegium peragit, manum suam in Christum Domini mittens, anathema sit, nisi per dignam poenitentiae satisfactionem emendaverit, sicuti constitutum a sancta synodo est, id est, saeculum relinquat, arma deponat, in monasterium eat, et poeniteat omnibus diebus vitae suae. Verumtamen communionem in exitu vitae cum Eucharistia accipiat. Episcopus vero, presbyter, vel diaconus, si hoc crimen perpetraverit, degradetur.

CAP. 22.-- De illo qui audierit vocem pejerantis, et assensum praebet.

( In Levitico legitur: ) Anima quae peccaverit, et audierit vocem pejerantis, et testis fuerit, aut ipse viderit, aut conscius erit, nisi indicaverit portabit iniquitatem.

CAP. 23.-- De hoc quod Apostolus Spiritum sanctum testificatus est.

( Apostolus dicit: ) Veritatem dico in Christo, non mentior, testimonium mihi reddente conscientia mea in Spiritu sancto.

CAP. 24.-- De eadem re.

( Ex dictis Hieronym. ) Hieronymus dicit: Jesum testor et sanctos angelos ejus.

CAP. 25.-- Quod definitio incauta solvenda sit.

(Ex concilio Hibern., capite 1.) Definitio incauta laudabiliter solvenda, nec praevaricatio est, sed temeritatis emendatio.

CAP. 26.-- De eadem re.

(Ex eodem, capite 3.) Si puella sita in puerili aetate in domo patris, illo nesciente se juramento constrinxerit: et si pater statim, ut audierit, contradixerit, vota ejus et juramenta irrita erunt, et facilius emendabitur.

CAP. 27.-- De eadem re.

(Ex concilio Aurelia., capite 2.) Juramentum filii, aut filiae, nesciente patre, et vota monachi, nesciente abbate, et juramenta pueri, irrita sunt.

CAP. 28.-- Quod omnibus modis cavendum sit mendacium.

( Gregor. dicit: ) Noli, fili, negare gratiam Dei, ne incurras pro bono in malum, pro humilitate in mendacium. Cavendum namque est omnibus modis mendacium, sive pro malo, sive etiam pro bono proferri videatur: quia omne mendacium non est ex Deo, sed, sicut Salvator dicit, a malo est.

CAP. 29.-- Item de juramento.

( Ex concilio Toletan. ) Etenim dum pejerare compellimur, creatorem quidem offendimus, sed nos tantummodo maculamus, cum vero noxia promissa complemus, et Dei jussa superbe contemnimus, ut proximis impia crudelitate noceamus, et nosipsos crudeliore mortis gladio trucidamus. Illic enim duplici culparum telo percutimur, hic tripliciter jugulamur. Restat ergo, ut eo nostra pergat sententia, quo misericordiae patuerit via. Quae ita Domino probatur accepta, ut plus eam cupiat quam sacrificia veneranda, dicente ipso: Misericordiam volo, et non sacrificium. Hac indulgentiae concessa licentia, miserationis ipsius opus in gloriosi principis potestatem redigimus: ut, quia Deus illi miserandi aditum patefecit, remedia pietatis ipse quoque non deneget. Quae ita principali discretione moderata persistant, ut et illis ita sit misericordia contributa, ut nusquam gens, aut patria, per eosdem, aut periculum quodcunque perferat, aut jacturam. Haec miserationis obtentu temperasse sufficiat, caeterumque juramenta pro regiae potestatis salute, vel constitutione gentis et patriae, quae hactenus sunt exacta, vel deinceps exstiterint exigenda, omni custodia, omnique vigilantia indissolubiliter decernimus observanda, membrorum truncatione, mortisque sententia, religione penitus absoluta, sed ne pravarum mentium versuta nequitia nosmet ad perjurii aliquando provocet culpam, nec a sanctae fidei regula hanc asserat venire sententiam, tam divinae auctoritatis oracula, quam praecedentium Patrum huic narrationi curavimus innectenda. Sic enim per Hieremiam dixit: Repente loquar adversus gentem, et adversus regnum, ut eradicem, et disperdam illud. Si poenitentiam egerit gens illa a malo suo, quod locutus sum adversus eam, agam et ego poenitentiam super malo quod cogitavi, ut facerem ei. Et per Ezechielem: Si dixero, inquit, justo quod vita vivat, et confisus in justitia sua, fecerit iniquitatem, omnes justitiae ejus oblivioni tradentur: et in iniquitate sua quam operatus est, in ipsa morietur. Si autem dixero impio, Morte morieris, et egerit poenitentiam: vita vivet, et non morietur. Si ergo nostra conversatio sic divinam mutat sententiam, cur miserorum tantae lacrymae, vel pressura, tam crudam non temperent ex miseratione vindictam? Hinc etiam populo Israelitico saepe ultio promissa suspenditur, et Ninivitarum perditio divinae sententiae permutatione sedatur. Nam sanctus Ambrosius in libro tertio de Officiis, ita ait: Purum igitur ac syncerum oportet esse affectum, et unusquisque simplicem sermonem proferat. Vas suum in sanctitate possideat, ne fratrem circunscriptione verborum inducat. Nihil promittat inhonestum, ac sibi promittere quaerat. Tolerabilius est promissum non facere, quam facere quod turpe sit. Saepe plerique constringunt se jurisjurandi sacramento, et cum ipsi cognoverint promittendum non fuisse jus sacramenti, tamen contemplatione faciunt quod spoponderunt, sicut de Herode supra scripsimus, qui saltatrici praemium turpiter promisit, crudeliter solvit. Turpe, quod regnum pro saltatione promittitur: crudele, quod mors prophetae pro jurisjurandi religione donatur: quanto tolerabilius tale fuisset perjurium sacramento? Et post pauca, de Jepte discernens. Miserabilis necessitas, quae solvitur parricidio. Melius est non vovere id, quod sibi cui promittitur, nolit exolvi. Et post paululum: Non semper igitur promissa solvenda omnia sunt. Denique ipse Dominus, sicut Scriptura indicat, frequenter suam mutat sententiam. Vir quoque sanctissimus Augustinus investigationis acumine acutus, inveniendi arte praecipuus, asserendi copia profluus, eloquentiae flore venustus, sapientiae fructu foecundus, haec in suis narrat affectibus. Duo sunt enim omnino genera mendaciorum, in quibus non magna culpa est, sed tamen non est sine culpa, cum aut jocamur, aut cum promittimus, mentimur. Illud primum in jocando, ideo non est perniciosissimum, quia non fallit. Novit enim ille, cui dicitur, joci causa esse dictum. Secundum autem ideo mentitus est, qui retinet nonnullam benevolentiam. Idem ipse alibi, non auferat, inquit, veritas misericordiam, non ambulabit in via Domini, in qua misericordia et veritas obviaverunt sibi. Hinc beatus Papa Gregorius, in libris Moralium, sic ait: Cum mens inter minora, et maxima peccata constringitur, si omnino nullus sine peccato evadendi aditus patet, minora semper eligantur: quia et qui murorum ambitu, ne fugiat, clauditur, ibi se in fugam praecipitat, ubi brevior murus invenitur. Hinc et Isidorus ait: Tolerabilius est enim non implere sacramentum, quam permanere in stupri flagitio. Similiter in Synonimis: In malis promissis, rescinde fidem. In turpi voto ut a decreto quod incaute novisti non facias. Impia est promissio, quae scelere adimpletur. Unde necesse est, ut male jurans, dignam poenitentiam agat, eo quod nomen Domini contra praeceptum illius sumpsit in vanum, quia in Exodo scriptum est: Nec enim insontem habebit Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra. Et in Levitico: Non pejerabis in nomine meo, nec pollues nomen Domini Dei tui: ego Dominus. Tamen malum quod facturum se sacramento devoverat omnino non faciat: quia stulta vota frangenda sunt.

FINIS LIBRI DUODECIMI.

LIBER DECIMUS TERTIUS. – INDEX CAPITULORUM CAP. 1. De observatione Quadragesimae. 2. De jejunio Quatuor Temporum. 3. Quo tempore ad missam flectamus genua dici debeat. 4. De illis qui indictum jejunium contempserint. 5. De eadem re. 6. De Letania majore quomodo observanda sit. 7. De jejunio Rogationum. 8. Ut in coena Domini, ut in reliquis Quadragesimae diebus jejunium non solvatur. 9. Ut in Sabbato sancto jejunium ante noctis initium non solvatur. 10. Quod non oporteat in Quadragesima natalicia sanctorum celebrari. 11. Quod in diebus jejunii eleemosyna sit facienda. 12. Ut in Quadragesima tempus prandii conservetur. 13. Quod in diebus jejuniorum nulla jurgia esse debeant. 14. Ut in illis sacratis diebus jejuniorum conjugati a conjugibus se abstinere debeant. 15. De his qui in clero sunt, et carnium esum habuerint exosum. 16. De vigiliis sanctorum. 17. De eadem re. 18. De hoc si evenerit pestilentia, vel inaequalitas aeris. 19. Ut nullus in Dominica die pro abstinentia jejunet. 20. De eadem re. 21. Ut placita saecularia in diebus Dominicis, et in praecipuis festis, et in diebus jejuniorum non fiant. 22. Ut jejunium absque cibo luxuriae observari debeat. 23. Ut quotidianum jejunium non sit sine refectione aliqua. 24. De eadem re. 25. Quod jejunium curet vulnera delinquentis. 26. De quodam Alcibiade qui sibi grave jugum jejunii imposuerat. 27. De eo qui sub obtentu religionis sine jussu episcopi sui vel presbyteri jejunium sibi imponit. 28. Ut nullus Christianus dum sancta loca pro reverentia petierit, alicujus publicae potestatis banno ibidem constringatur.

Indicis capitulorum finis.

LIBER DECIMUS TERTIUS. DE JEJUNIO. ARGUMENTUM LIBRI.

Libro hoc de observatione utilitateque jejunii, maxime autem de jejunio Quadragesimali, Quatuor Temporum, aliorumque ab Ecclesia institutorum, et eorumdem violatoribus, agitur.

CAP. 1.-- De observatione Quadragesimae.

( Ex epist. Gregor. papae. ) Quadragesima summa observatione est observanda, ut jejunium in ea praeter Dominicos qui de abstinentia subtracti sunt, nisi quem infirmitas impedierit, nullatenus solvatur: quia ipsi dies decimae sunt anni. A prima igitur Dominica Quadragesimae usque in Pascha Domini sex hebdomadae computantur, quarum videlicet dierum XL et II fiunt. Ex quibus dum sex dies Dominici abstinentiae subtrahuntur, non plus in abstinentia quam triginta et sex dies remanent. Verbi gratia: si per CCCXLV dies annus ducitur, nos autem per XXX et VI dies affligimur, quasi anni decimas Deo damus. Et ut sacer numerus quadraginta dierum adimpleatur, quem Salvator noster suo sacro jejunio consecraverat, quatuor dies prioris hebdomadae ad supplementum quadraginta dierum tollantur, id est quarta feria, quae caput jejunii subnotatur, et quinta feria sequens, sexta et sabbatum. Nisi istos quatuor dies superioribus triginta et sex adjunxerimus, quadraginta dies in abstinentia non habemus. Jubemur etiam ab omnipotenti Deo, omnium bonorum nostrorum decimas dare. Quapropter ut omnis decima a nobis Deo rite persolvatur, tollamus decimam anni, et in ea peccata nostra confitendo, corrigendo nos, jejunando, vigilando, orando, eleemosynas largiendo, abstergamus, et carnem nostram decimemus, ut ad sanctum Pascha securi pervenire possumis.

CAP. 2.-- De jejunio Quatuor Temporum.

(Ex concilio Mogunt., capite 2.) Constituimus, ut quatuor tempora anni, ab omnibus cum jejunio observentur, id est, in Martio, hebdomada prima. In Junio, secunda. In Septembris, tertia. In Decembri, quarta: quae fuerit plena ante vigiliam Natalis Domini, id est, feria quarta, et sexta, et Sabbato. Veniant omnes ad Ecclesiam hora nona, cum letaniis ad missarum solemnia.

CAP. 3.-- Quo tempore ad missam flectamus genua dici debeat.

(Ex concilio Aurelian., capite 14.) Ut presbyteri plebibus annuntient, quod in Quadragesima et in jejunio Quatuor Temporum tantummodo ad missarum solemnia genua flectere debeant. In Dominicis econtra diebus vel caeteris festis, a vespera usque in vesperam non flectant genua, sed stantes incurvati orent, nec quisquam uno genu solotenus impresso orare praesumat, sicut Judaei irridentes Dominum in passione ejus fecisse leguntur, sed utraque genua terrae figat. Ait enim Apostolus: Flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi

CAP. 4.-- De illis qui indictum jejunium contempserint.

(Ex concilio Mogunt., capite 5.) Si quis indictum jejunium superbiendo contempserit, et observare cum caeteris Christianis noluerit, in Gangrensi concilio praecipitur, ut anathematizetur.

CAP. 5.-- De eadem re.

(Ex concilio Gangren., capite 19.) Si quis eorum qui continentiae student, absque necessitate corporea, tradita in commune jejunia, et ab Ecclesia custodita superbiendo dissolvit, stimulo suae cogitationis impulsus, anathema sit.

CAP. 6.-- De letania majore quomodo observanda sit.

(Ex concilio Mogunt., capite 6.) Placuit nobis ut letania major observanda sit a cunctis Christianis uno die VII Kalen. Mai, sicut in Romana Ecclesia constitutum reperimus, et sicut sancti Patres nostri constituerunt: non equitando, non preciosis vestibus induti, cinere respersi, et cilicio induti, nisi infirmitas impedierit

CAP. 7.-- De jejunio Rogationum.

(Ex concilio Aurelian., capite 6.) Cum, exigentibus peccatis, Galliarum populi luporum rabie acriter interimerentur, nec hujus flagelli aliquod remedium inveniri posset, congregati traduntur Galliarum episcopi apud Viennam urbem, atque in commune statuerunt, ut triduanum jejunium facerent. Cumque Dominus pestem misericorditer abstulisset, hi dies in consuetudinem annuae celebritatis venerunt, ut per Galliarum provincias, ante Ascensionis Domini diem celebrarentur. Agamus et nos hos dies cum summa reverentia et devotione, cum abstinentia carnis, et humilitate cordis, non ut visibilium luporum rabien evadamus, sed ut invisibilium, id est, spirituum immundorum tentamenta vincere valeamus. Nullus autem his diebus vestimentis preciosis induatur: quia in sacro et cinere lugere debemus. Prohibeantur ebrietates, et commessationes, quae fiunt in vulgari plebe. Nemo ibi equitare praesumat, sed discalciatis pedibus omnes incedant. Nequaquam mulierculae choros ducant: sed omnes in commune Kyrie eleison decantent, et cum contritione cordis Dei misericordiam exorent, pro peccatis, pro pace, pro peste, pro conservatione frugum, et pro caeteris necessitatibus. Dies enim sunt abstinentiae, non laetitiae.

CAP. 8.-- Ut in coena Domini, ut in reliquis Quadragesimae diebus, jejunium non solvatur.

(Ex concilio Laodicen., capite 50.) Quod non oporteat in Quadragesima in ultima septimana V feriae jejunium solvere, totamque Quadragesimam sine veneratione transire, magisque conveniat omnem Qua dragesimam districto venerari jejunio.

CAP. 9.-- Ut in Sabbato sancto jejunium ante noctis initium non solvatur.

(Ex concilio Arausico., capite 2.) Ut in Sabbato sancto, hoc est, in vigilia Paschae, jejunium ante noctis initium, nisi a parvulis aut infirmis, non solvatur, nec ipsa in parasceve; quia coena Domini et parasceve, et sabbatum ad illos XL dies respiciunt: vel divina mysteria his duobus diebus non celebrentur: canonibus quippe jubentibus biduo isto, id est, parasceve et sabbato; sacramenta poenitus non celebrari.

CAP. 10.-- Quod non oporteat in Quadragesima natalitia sanctorum celebrari.

(Ex concilio Laodicen., capite 51.) Quod non oporteat in Quadragesima martyrum natalitia celebrari: sed eorum sancta commemoratio in diebus sabbatorum et Dominicorum fieri conveniat.

CAP. 11.-- Quod in diebus jejunii eleemosyna sit facienda.

(Ex concilio Cabillo., capite 5.) Diebus vero jejunii eleemosyna facienda est, et cibum sive potum, quo quisque uti debuit, si jejunaverit, pauperibus eroget: quia jejunare et cibos prandii ad coenam reservare, non mercedis, sed ciborum est incrementum.

CAP. 12.-- Ut in Quadragesima tempus prandii servetur.

(Ex decr. Silverii papae, capite 1.) Solent plures, qui se jejunare putant in Quadragesima, mox ut signum audierint ad horam nonam manducare. Qui nullatenus jejunare credendi sunt, si ante manducaverint, quam vespertinum celebretur officium. Concurrendum est enim ad missas, et auditis missarum solemnibus et vespertinis officiis, largitis eleemosynis ad cibum accedendum est. Si vero aliquis necessitate constrictus fuerit ut ad missam venire non valeat, aestimata vespertina hora, completa oratione sua, jejunium absolvat.

CAP. 13.-- Quod in diebus jejuniorum nulla jurgia esse debeant.

( Ex dictis Liber. papae. ) In his jejuniorum diebus nullae lites, nullae contentiones esse debent: sed in Dei laudibus et opere necessario persistendum. Arguit enim eos qui contentiones et lites Quadragesimae tempore faciunt, et qui debita a debitoribus exigunt, Dominus per prophetam dicens: Ecce in die jejunii vestri inveniuntur voluntates vestrae, et omnes debitores vestros repetitis. Ecce ad lites et ad contentiones jejunatis, et percutitis pugno impie.

CAP. 14.-- Ut in illis sacratis diebus jejuniorum conjugati a conjugibus se abstinere debeant.

(Item ejusdem, capite 5.) Abstinendum est enim in his sacratissimis Quadragesimae diebus a conjugibus et caste et pie vivendum, ut sanctificato corde et corpore isti dies transigantur, et sic perveniatur ad diem sanctum Paschae, quia pene nihil valet jejunium, quod conjugali opere polluitur, et quod orationes, vigiliae et eleemosynae non commendant.

CAP. 15.-- De his qui in clero sunt, et carnium esum habuerint exosum.

(Ex concilio Ancirano, capite 13.) Hi qui in clero sunt presbyteri aut diaconi, et a carnibus abstinent, placuit, eas quidem contingere, et ita si voluerint contemnere. Quod si in tantum eas abominantur, ut nec holera quae cum eis coquuntur existiment comedenda, tanquam non consentientes regulae, ab ordine cessare debent.

CAP. 16.-- De vigiliis sanctorum.

(Ex concilio Aurelian., capite 1.) Presbyteri cum sacras festivitates populo annuntiant, etiam jejunium vigiliarum eos omnimodis servare moneant.

CAP. 17.-- De eadem re.

(Ex dictis Eusebii papae, capite 10.) Ut in Ecclesia a sacerdotibus jejunia constituta, sine necessitate rationabili, non solvantur.

CAP. 18.-- De hoc si evenerit fames, pestilentia, vel inaequalitas aeris.

(Ex decr. Liberii papae, capite 2.) Si evenerit fames, pestilentia, inaequalitas aeris, vel alia qualiscunque tribulatio, statim jejuniis, eleemosynis et obsecrationibus Domini misericordia deprecetur

CAP. 19.-- Ut nullus in die Dominica pro abstinentia jejunet.

(Ex concilio Gangren., capite 18.) Si quis propter continentiam, quae putatur, aut propter contumaciam in die Dominico jejunat, anathema sit

CAP. 20.-- De eadem re.

(Ex concilio Turonen., capite 57.) Si quis propter publicam poenitentiam a sacerdote acceptam, aut pro aliqua necessitate, die Dominica velut pro quadam religione, jejunaverit, sicut Manichaei, anathema sit.

CAP. 21.-- Ut placita saecularia in diebus Dominicis, et in praecipuis festis, et in diebus jejuniorum non fiant.

(Ex concilio apud Erphesfurt habito, cui interfuit Henricus rex, capite 2.) Placita secularia Dominicis diebus vel aliis praecipuis festis, seu etiam in his diebus in quibus legitima jejunia celebrantur, secundum canonicam constitutionem minime fieri decrevimus. Insuper etiam sancta synodus decrevit, ut nulla judiciaria potestas licentiam habeat, sua auctoritate Christianos ad placitum bannire, in supradictis diebus, id est, septem dies ante Natalem Domini usque in octavas Epiphaniae, et a Quinquagesima usque in octavas Paschae, et VII dies ante nativitatem sancti Joannis Baptistae, quatenus adeundi Ecclesiam, orationibusque vacandi liberius habeatur facultas.

CAP. 22.-- Ut jejunium absque cibo luxuriae observari debeat.

( Ex dictis Hieronyn. ) Non dico hebdomadas, non dico duplicata jejunia, sed saltem singulos dies absque ciborum luxuria transigamus.

CAP. 23.-- Ut quotidianum jejunium non sit sine refectione aliqua.

( Ex dictis Pimenii aeremitae. ) Sint tibi quotidiana jejunia, et refectio sacietatem fugiens. Nihil enim prodest tibi biduo triduoque transmisso vacuum portare ventrem si pariter obruatur. Si compensantur saturitate jejunia, ilico mens repleta torpescit: et irrigata terra corporis hujus spinas et carduum germinat.

CAP. 24.-- De eodem.

( Item idem. ) Sint tibi jejunia pura, continua, moderataque, id est, quotidie esurire, et quotidie prandere.

CAP. 25.-- Quod jejunium curat vulnera delinquentis.

( Apostolus dicit: ) Noli adhuc aquam bibere, sed modico utere vino propter infirmitates tuas: curat enim vulnera delinquentis, curatosque sanctificat jejunium.

CAP. 26.-- De quodam Alcibiade qui sibi grave jugum jejunii imposuerat.

( Eusebi in ecclesiast. historia. ) Alcibiades quidam erat ex numero eorum qui pro Christo vincti tenebantur. Hic vitam satis arduam et austeram gerebat, nihil cibi volens accipere, sed tantum pane, et sale cum aqua utebatur. Cum vitae hunc rigorem vellet etiam in carcere positus obtinere, Attalo cuidam servo Dei revelatum est: quia non recte faceret Alcibiades creaturis Dei, et vellet aliis formam scandali deretinquere Quibus cognitis, Alcibiades coepit omnia cum gratiarum actione percipere: quia quae illi revelabat Spiritus ut doceret, huic ut sequeretur idem spiritus persuadebat.

CAP. 27.-- De eo qui sub obtentu religionis sine jussu episcopi sui, vel presbyteri jejunium sibi imponit.

(Ex concilio apud Erphesfurt habito, praesente Henrico reg., capite 5.) Ut nemo nisi consentiente proprio episcopo, aut ejus misso, jejunium sub obtentu religionis sibi imponat, unum diem prae aliis excipiendo, omnimodo interdicimus, quod et factum displicet, et in futurum fieri prohibemus: quia plus causa ariolandi esse dinoscitur, quam supplementum catholicae legis.

CAP. 28.-- Ut nullus Christianus dum sancta loca pro reverentia petierit, alicujus publicae potestatis banno ibidem constringatur.

( Ex eodem concilio. ) Praecipimus namque ut nullus Christianus pro reverentia ecclesiam petendo, ibique manendo, indeque revertendo alicujus publicae potestatis banno, ibidem constringatur: ne forte dum ad ecclesiam causa orationis properat, per bannum impediatur pro salute animae devote insistere.

FINIS LIBRI DECIMI TERTII.

LIBER DECIMUS QUARTUS. – INDEX CAPITULORUM CAP. 1. Quod crapula multum sit Christianis contraria. 2. Ut malum ebrietatis omnino vitetur. 3. Quod episcopi et eorum ministri crapula et ebrietate non debeant gravari. 4. De eadem re. 5. De eadem re. 6. De eadem re. 7. Quales convivae sacerdotum epulis interesse debeant. 8. De eadem re. 9. De eadem re. 10. De eadem re. 11. Qui ebrius fuerit ut ordo patitur poeniteat. 12. Quod vino inebriari non liceat, sed fugiendum sit. 13. De illis qui per ebrietatem vomitum fecerint. 14. De eadem re. 15. De illis qui per superbiam alios inebriant. 16. Quod fugienda sit ebrietas. 17. Item de ebrietate.

Indicis capitulorum finis.

LIBER DECIMUS QUARTUS. DE CRAPULA ET EBRIETATE. ARGUMENTUM LIBRI.

Libro hoc de detestandis vitiis, crapula et ebrietate, tractatio instituitur, quaeque iis qui hisce vitiis implicantur poena injungenda sit, docetur.

CAP. 1.-- Quod crapula multum sit Christianis contraria.

( Ex dictis Benedicti. ) Nihil sic contrarium est homini Christiano quomodo crapula et ebrietas, sicut ait Dominus in Evangelio: Videte ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate.

CAP. 2.-- Ut malum ebrietatis omnino vitetur.

(Ex decret. Eutychia. pa., capite 9.) Magnum malum ebrietatis, unde omnia vitia pullulant, Christianis modis omnibus cavere praecipimus. Qui autem hoc vitare noluerit, excommunicandum esse decrevimus, usque ad congruam emendationem.

CAP. 3.-- Quod episcopi et eorum ministri crapula et ebrietate non debeant gravari.

(Ex decret. ejusdem, capite 9.) Episcopi et Dei ministri non debent commessationibus et vinolentiis nimis incombere, sed considerent sententiam Domini dicentis: Attendite ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate. Moderate enim cibum et necessarium sumptum sumant, ut juxta Apostolum sobrii sint, et parati ad servitium Domini.

CAP. 4.-- De eadem re.

(Ex concilio Cabillon., capite 10.) Ut sobrietatem sacerdotes teneant, et hanc habendam fidelibus praedicent: quia non potest libere sobrietatem praedicare, qui se mero usque ad alienationem mentis ingurgitat. Hoc et de commessationibus, et caeteris pestibus ad gastrimargiam pertinentibus, observandum est.

CAP. 5.-- De eadem re.

(Ex canon. apostolorum, titul. 42.) Episcopus, presbyter, aut diaconus aleae atque ebrietati deserviens, aut desinat, aut certe damnetur. Subdiaconus, aut lector, aut cantor similia faciens, aut desinat, aut communione privetur. Similiter etiam laicus.

CAP. 6.-- De eadem re.

(Ex eodem, capite 43.) Si quis episcopus, aut aliquis ordinatus, in consuetudine ebriosus fuerit, aut desinat, aut deponatur.

CAP. 7.-- Quales convivae sacerdotum epulis interesse debeant.

(Ex decret. Eusebii pa., capite 10.) Oportet episcopum moderatis epulis contentum esse, suosque convivas ad comedendum et potandum non urgere, quin potius semper sobrietatis praebeat exemplum. Removeantur ab ejus convivio cuncta turpidinis argumenta, non ludicra spectacula, non acromatum vaniloquia, non fatuorum stultiloquia, non scurrilium admittantur praestigia. Adsint peregrini, et pauperes, et debiles, qui de sacerdotali mensa Christum benedicentes benedictionem percipiant. Recitetur sacra lectio, subsequatur vivae vocis exhortatio, ut non tantum corporali cibo, imo verbis spiritalis alimento convivantes se refectos gratulentur, ut in omnibus honorificetur Deus, per Jesum Christum Dominum nostrum.

CAP. 8.-- De eadem re.

( Ex poenitentiali Theodo. ) Sacerdos quilibet si inebrietur per ignorantiam, septem dies poeniteat, in pane et aqua; si per negligentiam, XV dies; si per contemptum XL dies. Diaconus vel monachus, secundum ordinem, ut scriptum est, seu et reliqui clerici, et ministri juxta ordinem, judicio sacerdotis poeniteant. Laici velut vota non habentes si inebriantur, arguantur a sacerdote, quod ebriosi regnum Dei non possidebunt, et interitus sit ebrietas, et compellat eos poenitere. Qui cogit hominem ut inebrietur humanitatis gratia, accerrime corripiatur, et VII dies poeniteat; si per contemptum, XXX dies. Nullus Christianus alium Christianum plus bibere cogat quam naturae sufficiat. Quod si fecerit, juxta id quod in poenitentiali habetur, poeniteat.

CAP. 9.-- De eadem re.

( Ex dictis Fructuosi episcopi. ) Si quis ecclesiastica praeditus ordinatione, aut monachus repertus fuerit ebriosus, in pane et aqua tribus poeniteat mensibus.

CAP. 10.-- De eadem re.

(Ex dec. Eutychia papae, capite 13) Observandum est vobis, ut et vos ab ebrietate abstineatis, et ut plebes subditae abstineant, praedicetis. Et neque per tabernas eatis bibendo, aut comedendo, neque domos, aut vicos curiositate qualibet peragretis, neque cum foeminis, aut cum quibuslibet personis impuris convivia exerceatis, nisi forte paterfamilias quilibet vos ad domum suam invitaverit, et cum conjuge sua, et prole velit vobiscum spiritali gaudio laetari, et verborum vestrorum refectionem accipere, et vobis refectionem carnalem charitatis officio exhibere. Oportet enim, ut si quando quilibet fidelium, carnalibus vos reficit epulis, a vobis reficiatur epulis spiritalibus.

CAP. 11. Qui ebrius fuerit, ut ordo patitur, poeniteat.

(Ex concilio Agathen., capite 10.) Itaque eum quem ebrium fuisse constiterit, ut ordo patitur, aut triginta dierum spacio a communione statuimus submovendum, aut corporali dandum supplicio

CAP. 12.-- Quod vino inebriari non liceat, sed fugiendum sit.

( Ex dictis August. ) Fuge vinum velut venenum, ne ebrietas superet te, expoliatumque virtutibus te nudum efficiat. Vinum enim, ut sancta Scriptura dicit, apostatare facit etiam sapientes. Attende Noe virum sapientem et sanctum, quomodo per ebrietatem nudatus est, dormiens. Attende et Loth patriarcham, qui per ebrietatem impudenter se commiscuit filiabus. Hinc beatus Basilius dicit: Multi per vinum a daemonibus capti sunt: nec est aliud ebrietas quam manifestissimus daemon. Hinc propheta ait: Fornicatio et ebrietas aufert cor. Ebrietas enim perturbationem parit, gignit mentis furorem, et flammam suscitat libidinis. Apostolo teste: Nolite inebriari vino, in quo est luxuria. Si quis autem contra haec fecerit sanctorum statuta, dignam ac longam agat poenitentiam: quia unum est ex his peccatis quae hominem a regno Dei separant, dicente apostolo Paulo: Neque ebriosi regnum Dei possidebunt.

CAP. 13. De illis qui per ebrietatem vomitum faciunt.

( Ex poenitentiali Romano. ) Qui per ebrietatem vomitum facit, si presbyter aut diaconus est, XL dies poeniteat. Si monachus XXX dies poeniteat; si clericus, XX dies; si laicus, XV dies.

CAP. 14.-- De eadem re.

( Ex poenitentiali Bedae presbyteri. ) Laicus, si per ebrietatem vomitum facit, tres dies a carne, et vino, et cervisia abstineat.

CAP. 15.-- De illis qui per superbiam alios inebriant.

( Ex eodem. ) Si quis per nequitiam alium inebriat, quadraginta dies poeniteat. Quod si in consuetudine habuerit, communione privetur, donec digne poeniteat, et emendationem promittat.

CAP. 16.-- Quod fugienda sit ebrietas.

(Ex decr. Clementis pap., capite 35.) Ebrietatem oppido prohibebat propheta, et ebriosos corpore, et animo mortuos esse praedicabat. De quibus per exemplum aiebat: Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino aestuetis. Cithara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris, et opus Domini non respicitis, nec opera manuum ejus consideratis. Et iterum: Vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem, qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo. Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammae exurit, sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum, ut pulvis ascendet. Abjecerunt enim legem Domini exercituum, et eloquium sancti Israel blasphemaverunt. Ideo iratus est furor Domini in populo suo, et extendit manum suam super eum, et percussit eum, conturbati sunt montes, et facta sunt morticina eorum, quasi stercus in medio platearum. In omnibus his non est adversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extensa.

CAP. 17.-- Item de ebrietate.

( Sanctus Isidorus dicit: ) Escae crapulam, potus ebrietatem, generant. Ebrietas autem perturbationem gignit mentis, furorem cordis, flammam libidinis. Ebrietas ita mentem alienat, ut ubi sit nesciat. Unde etiam malum non sentitur, quod per ebrietatem committitur. Verum est, quod juxta prophetam dicitur: Fornicatio et ebrietas auferret cor. Fornicatio enim, sicut ait Salomon, infatuat sapientem. Ebrietas, sicut in Loth sensus rationem captivat. Unde et in Proverbiis: Potentes, inquit, qui iracundi sunt, vinum non bibant, ne, cum biberint, obliviscantur sapientiam. Plerisque laus est multum bibere, et non inebriari. Audiant hi adversum se dicentem prophetam: Vae qui potentes estis ad bibendum vinum. et viri fortes ad miscendam ebrietatem. Vino multo deditos, et luxuriose viventes, Esaias sic arguit, dicens: Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino aestuetis. De talibus, et alio loco dicitur: Vae tibi, civitas cujus rex juvenis est, et cujus principes mane comedent. Multi enim a mane usque ad solis occubitum, ebrietati et gulae voluptatibus serviunt, nec intelligunt cur nati sunt: sed consuetudine beluina detenti, luxuriae tantum tota die, epulisque inserviunt. Clamat Joel propheta, his qui ebrietati deserviunt, dicens: Expergiscimini, ebrii, et flete, et ulutate, omnes qui bibitis vinum in dulcedinem. Quo testimonio, non ait tantum, flete omnes qui bibitis vinum, ut bibere omnino non liceat, sed adjecit in dulcedinem, quod ad voluptuosam pertinet, et prodigam effusionem. Nam quantum satis est necessitati edocet Timotheum bibere Apostolus dicens: Vino modico utere. Non solum ex vino inebriantur homines, sed etiam ex caeteris potandi generibus, quae vario modo conficiuntur. Unde et Nazaraeis, qui se sanctificabant Domino praeceptum est vinum et siceram non bibere? utraque enim statum mentis evertunt, et ebriosos faciunt. Luxuriam quippe carnis utraque aequaliter gignunt. Quidam continentes, sicut panem cum pondere aedunt, ita et aquam cum mensura sumunt, asserentes ad castimoniam carnis, etiam abstinentiam convenire.

FINIS LIBRI DECIMI QUARTI.

LIBER DECIMUS QUINTUS. – INDEX CAPITULORUM CAP. 1. Episcopi impositam a Deo sibi curam in populis habeant, pauperum oppressores non ferant. 2. De illis qui in episcopiis praedam fecerint. 3. Ut episcopi potestates admoneant ut pauperes non opprimant. 4. De eadem re. 5. De secularibus Ecclesiam vel clericum injuste calumniantibus. 6. Ut contemptores canonum excommunicentur. 7. De praevaricatoribus divinarum legum. 8. Quod non liceat imperatori, vel cuiquam potentum aliquid agere contra divinum mandatum, et quod judicium injustum regio metu ordinatum, non valeat. 9. Ut nemo contra canones esse praesumat. 10. De imperatoria lege. 11. Quando canonica ventilantur, nisi sint religiosi laici non intersint. 12. Ut laici in synodo, nisi clericis jubentibus, doecre non audeant. 13. Ut populus docendus sit, non sequendus. 14. De illo qui contra decretum episcopi venerit. 15. Admoneatur imperator, ut constitutis apostolicae sedis obtemperet. 16. Generalis admonitio regum. 17. Alia admonitio principum. 18. Item adhortatio principum. 19. Qualiter studendum sit regibus sacerdotum, vel populi peccata ulcisci 20 De eadem re. 30. Quod laici presbyteros, qui Ecclesias illorum tenent, non aliud quam divinum officium agere 21. Quod multorum solamen sit, si prudentes viri regibus adhaereant 22. Ut regum adversarii excommunicentur. 23. De illis qui principi non obedierint. 24. De illis qui in adversitate propriae gentis, aut patriae culpabiles inveniuntur. 25. Ut nullus praesumat principe vivente alium eligere regem. 26. Ut nemo intendat in interitum regis. 27. De fidelibus regum 28. De regum sobole. 29. Quod quidquid commotus animus fecerit, hoc justum putat cogant. 31. Ut Judaei super Christianos non ponantur. 32. Quod sancta Ecclesia unum patrem habeat in coelis. 33. De illo qui pro catholica fide tribulationes patitur. 34. De haeredibus, si jussa testatoris non impleverint. ut episcopus adimpleat 35. Ut laici quamvis religiosi ecclesiastica non disponant. 36. De illis qui res Ecclesiae a regibus petunt. 37. De eo, si episcopus ecclesiasticum, et comes seculare placitum una die condixerint. 38. De regibus bene regentibus. 39. De eadem re. 40. De patientia regum. 41. De delictis regum, seu exemplis. 42. Quod reges legibus teneantur. 43. De disciplina regum in Ecclesia. 44. Cur Deus alios ad libertatem, alios autem ad servitutem discrevisset.

Indicis capitulorum finis.

LIBER DECIMUS QUINTUS DE LAICIS. ARGUMENTUM LIBRI.

Libro hoc de laicis omnis conditionis tractatio instituitur, tam de iis qui praesunt, ut imperatoribus, regibus, principibus, quam his qui horum imperio subjecti sunt.

CAP. 1.-- Episcopi cum impositam a Deo sibi curam in populis habeant, pauperum oppressores non ferant.

(Ex concilio Toletan. 5, capite 32.) Episcopi in protegendis populis ac defendendis, impositam a Deo sibi curam non ambigant. Ideoque dum conspiciunt judices, ac potentes pauperum oppressores existere, prius eos sacerdotali admonitione redarguant: et si contempserint emendare, anathematizentur.

CAP. 2.-- De illis qui in episcopiis praedam fecerint.

(Ex concilio Carthag., capite 8.) Ut si quis quemlibet expoliaverit, et admonente episcopo non reddiderit, excommunicetur.

CAP. 3.-- Ut episcopi potestates admoneant ut pauperes non opprimant.

(Ex concilio Aurelian., capite 4.) Ut judices aut potestates qui pauperes opprimunt, si commoniti a pontifice suo non emendaverint, excommunicentur.

CAP. 4.-- De eadem re.

(Ex concilio Mogunt., capite 8.) Ut episcopi potestatem habeant res ecclesiasticas praevidere regere et gubernare, atque dispensare, secundum canonum auctoritatem. Volumus ut laici in eorum ministerio obediant episcopis ad regendas Ecclesias Dei, viduas et orphanos defendendos, et ut obedientes sint eis ad eorum Christianitatem servandam, et episcopi consentientes comitibus, et judicibus ad justitias faciendas, et ut nullatenus per aliquorum mendacium, vel falsum testimonium, neque perjurium, aut per praemium lex justa in aliquo depravetur.

CAP. 5.-- De secularibus Ecclesiam vel clericum injuste calumniantibus.

(Ex concilio Agathen., capite 32.) Si qui secularium pro calumnia Ecclesiam aut clericum fatigare tentaverit, et evictus fuerit, ab Ecclesiae liminibus, et catholicorum communione, nisi digne poenituerit, arceatur.

CAP. 6.-- Ut contemptores canonum excommunicentur.

(Ex concil. Carthag., capite 15.) Ut laici contemptores canonum excommunicentur: clerici honore priventur.

CAP. 7.-- De praevaricatoribus divinarum legum.

(Ex concil. apud Lauriacum, capite 10.) Si quis publicus divinae legis praevaricator, vel pro manifestis criminibus sanctorum canonum contemptor repertus fuerit, ac sanctorum Patrum constitutionibus contradictor, et si monitionibus episcopalibus obtemperare distulerit, anathematizetur.

CAP. 8.-- Quod non liceat imperatori, vel cuiquam potentum, aliquid agere contra divinum mandatum.

(Ex decr. Adriani papae, capite 16.) Non licet ergo imperatori, vel cuiquam pietatem custodienti, aliquid contra mandata divinitatis praesumere, nec quidquam quo Evangelicis propheticisque seu apostolicis regulis obvietur, agere. Injustum enim judicium, et diffinitio injusta, regio metu, vel jussu a judicibus ordinata non valeat: nec quidquam quod contra evangelicam et propheticam, aut apostolicam doctrinam, constitutionemque eorum sive sanctorum Patrum actum fuerit stabit: et quod ab infidelibus aut haereticis factum fuerit, omnino cassabitur

CAP. 9.-- Ut nemo contra canones esse praesumat.

(Ex concil. Tibur., capite 10.) Ut constitutiones contra canones et decreta praesulum Romanorum, vel bonos mores nullius sint momenti.

CAP. 10.-- De imperatoria lege.

(Ex decr. Pii papae, capite 3.) Lex imperatorum non est supra legem Dei, sed subtus.

CAP. 11.-- Quando canonica ventilantur, nisi sint religiosi, laici non intersint.

(Ex concil. Cabillon., capite 6.) Quando ea quae canonica sunt ventilantur, vel quando regularia examinantur, neque aliquos laicos interesse nisi religiosos oportet, et nisi hos tantummodo, qui in propria appellantur persona.

CAP. 12.-- Ut laici in synodo, nisi clericis jubentibus, docere non audeant.

(Ex concil. Carthag., capite 118.) Laici in synodo praesentibus clericis, nisi ipsis jubentibus, docere non audeant.

CAP. 13.-- Ut populus sit docendus, non sequendus.

(Ex decret. Celest. papae, capite 22.) Docendus est populus, non sequendus: nosque si nesciunt quod liceat, quidve non liceat commonere, non his consensum praebere debemus. Quisquis vero conatus fuerit tentare prohibita, sentiet censuram canonicam

CAP. 14.-- De illo qui contra decretum episcopi venerit.

( Gregor. dicit: ) Si quis venerit contra decretum episcopi, ab Ecclesia abjiciatur.

CAP. 15.-- Admoneatur imperator, ut constitutis apostolicae sedis obtemperet.

( Ex decret. Anastas. papae. ) Illud vero peculiarius pro amore imperii vestri, et beatitudine quam consequi poterit regnum, pro apostolico officio praedicamus, ut sicut decet, et Spiritus sanctus dictat, monitis nostris obedientia praebeatur, ut bona omnia vestra respublica consequatur, sicut in Exodo promittitur. Si audieris vocem Domini Dei tui, et quae placent feceris coram eo, et obedieris praeceptis ejus, et custodieris omnem justitiam ejus, omnem infirmitatem quam importavi Aegyptiis, non importabo in te. Ego enim sum Dominus, qui salvum facio te. Et illic iterum tuba potentissima canitur: Et nunc, Israel, quid Dominus Deus tuus postulat a te aliud, quam ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in omnibus viis ejus, et diligas eum, et servias Domino Deo tuo ex toto corde et ex tota mente tua? Custodi praecepta Domini Dei tui et justitias, quas ego mandabo tibi. Haec me suggerentem frequentius, non spernat pietas tua, ante oculos habens Domini in Evangelio verba: Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me spernit: et qui me spernit, spernit eum qui me misit. Nam et Apostolus concinens Salvatori nostro, ita loquitur: Quapropter qui haec spernit, non hominem spernit sed Deum, qui dedit spiritum suum sanctum in nobis. Pectus clementiae vestrae, sacrarium est publicae foelicitatis, ut per instantiam vestram, quam velut vicarium praesidere jussit in terris. evangelicis, apostolicisque praeceptis non dura superbia resistatur, sed per obedientiam, quae sunt salutifera, compleantur.

CAP. 16.-- Generalis admonitio regum.

(Ex regist. ad Adilbercum regem Francorum, capite 264.) Propter hoc omnipotens Deus bonos quosque ad populorum regimina perducit, ut per eos omnibus, quibus praelati fuerint, dona suae potestatis impendat: quod in Anglorum gente factum cognovimus, cui vestra gloria idcirco est praeposita, ut bona quae vobis concessa sunt, etiam subjectae, vobis genti superno beneficio restaurentur. Et ideo, gloriose fili. eam. quam accepisti divinitus, gratiam sollicita mente custodi, Christianam fidem in populis tibi subditis extendere festina: zelum rectitudinis tuae in eorum conversione multiplica, idolorum cultus insequens, fanorum aedificia everte. Subditorum mores in magna vitae mundicia exhortando, terrendo, corrigendo, et boni operis exempla monstrando, aedifica, ut illum retributorem invenias in coelo, cujus nomen atque cognitionem dilataveris in terra. Ipse enim vestrae quoque gloriae nomen, etiam posteris gloriosius reddet, cujus vos honorem quaeritis, et reservatis in gentibus. Sic enim Constantinus quondam piissimus imperator, Romanam rempub. a perversis idolorum cultibus revocans, omnipotenti Deo nostro Jesu Christo secum subdidit, seque cum subjectis populis tota ad eum mente convertit. Unde factum est, ut antiquorum principum nomen suis vir ille laudibus vinceret, et tanto in opinione praecessores suos, quanto et in bono opere superaret. Et nunc itaque vestra gloria cognitionem unius Dei, Patris, et Filii, et Spiritus sancti, regibus ac populis sibimet subjectis festinet infundere, ut antiquos gentis suae reges laudibus ac meritis transeat: et quando in subjectis suis etiam aliena peccata deterserit, tanto etiam de peccatis propriis ante omnipotentis Dei terribile examen securior fiat. Praeterea scire vestram gloriam volumus, quia sicut in Scriptura sacra ex verbis Domini omnipotentis agnoscimus, praesentis mundi jam terminus juxta est, et sanctorum regnum venturum est, quod nullo unquam poterit fine finiri. Appropinquante autem eodem mundi termino, multa imminent quae antea non fuerunt, videlicet immutationes aeris, terroresque de coelo, et contra ordinationem temporum tempestates, bella, fames, pestilentiae, terraemotus per loca, quae tamen non omnia nostris diebus ventura sunt, sed post nostros dies subsequentur. Vos itaque si qua ex his evenire in terra vestra cognoscitis, nullo modo vestrum animum perturbetis: quia idcirco haec signa de fine seculi praemittuntur, ut de animabus nostris debeamus esse solliciti, de mortis hora suspecti, et venturo judicii in bonis actibus inveniamur esse praepositi

CAP. 17.-- Alia admonitio principum.

(Ex regist. ad Justinum imperator. Siciliae, capite 2.) Quod lingua loquitur, attestatur conscientia: quia dudum vos et nullius dignitatis occupationibus implicatos multum dilexi, multumque veneratus sum. Ipsa namque incessus vestri modestia quibusdam conatibus exigebat, ut diligi etiam a nolente debuisset. Et cum vos venisse ad administrandam praeturam Siciliae audirem, valde gavisus sum: et quia quandam inter vos atque ecclesiasticos simultationem subrepere comperi, vehementissime contristatus sum. Nunc vero quia, et vos administrationis cura, et me studium hujus regiminis occupat, in tantum nos recte diligere specialiter possumus, in quantum generalitati minime nocemus. Unde per omnipotentem Dominum rogo, in cujus tremendo judicio nostrorum actuum posituri rationem sumus, ut ejus respectum semper gloria vestra ante oculos habeat, et nunquam quodlibet, ex quo inter nos vel parva dissensio proveniat, admittat. Nulla vos lucra ad injustitiam pertrahant. Quam sit vita brevis aspicite, ad quem quandoque ituri estis judicem, qui judiciariam potestatem geritis, cogitate. Solerter ergo intuendum est quod cuncta lucra hic relinquimus, et solas dispensativorum lucrorum causas, nobiscum ad judicium deportamus. Illa ergo nobis sunt commoda quaerenda, quae nequaquam mors adimat, sed mansura in perpetuum praesentis vitae finis ostendat.

CAP. 18.-- Item adhortatio principum.

(Ex reg. Greg. ad Gennadium Patricium et Exarchum, capite 73.) Si non ex fidei merito, et Christianae religionis gratia tantae excellentiae vestrae bellicorum actuum prosperitas eveniret, non summopere miranda fuerant, cum sciamus haec etiam antiquis bellorum ducibus fuisse concessa. Sed cum futuras Deo largiente victorias non carnali providentia, sed magis orationibus praevenitis, fit ut hoc in stuporem veniat, quod gloria vestra non terreno consilio, sed Deo desuper largiente discedat. Ibi enim meritorum vestrorum loquax non discurrit opinio, quae et bella vos frequenter appetere, non desiderio fundendi sanguinis, sed dilatandae causa reipublicae, in qua Deum coli conspicimus, loqueretur, quatenus Christi nomen per subditas gentes, fidei praedicatione circum quaque discurreret. Sicut enim exteriora vos virtutum opera eminentes in hac vita constituunt: ita et internorum ornamenta, ex corde mundo procedentia, in futura vita coelestium gaudiorum participatione glorificant.

CAP. 19.-- Qualiter studendum sit regibus sacerdotum vel populi peccata ulcisci

(Ex reg. Greg. ad Brunihildam reginam Francorum, capite 272.) Cum scriptum sit, Justitia elevat gentem, miseros autem populos facit peccatum, tunc regnum stabiliri creditur, cum culpa quae cognoscitur, citius emendatur. Multorum igitur ad nos relatione pervenit, quod dicere sine afflictione cordis nimia non valemus, ita quosdam sacerdotes in illis partibus impudice ac nequiter conversari, ut et audire nobis opprobrium, et lamentabile sit referre. Ne ergo postquam hujus nequitiae hucusque se tetendit opinio, aliena pravitas aut nostram animam, aut vestrum regnum peccati sui jaculo feriat, ardenter ad haec debemus ulciscenda consurgere, ne paucorum fames, multorum esse possit perditio. Nam causa sunt ruinae populi sacerdotes mali. Quis enim pro populi peccatis se intercessor objiciat, si sacerdos qui exorare debuerat graviora committat? Sed quoniam eos quorum haec locutio est insequi, nec sollicitudo ad requisitionem, nec zelus excitat ad vindictam: scripta ad nos vestra discurrant, ut personam si praecipitis cum vestrae auctoritatis assensu transmittamus, quae una cum aliis sacerdotibus haec et subtiliter quaerere, et secundum Deum debeat emendare. Nec enim dissimulanda sunt quae dicimus: quia qui emendare potest et negligit, participem se procul dubio delicti constituit. Providete ergo animae vestrae providete nepotibus quos cupitis regnare feliciter, providete provinciis, et priusquam creator noster manum suam ad feriendum excutiat, de correctione hujus sceleris studiosissime cogitate, ne tanto postmodum acrius feriat, quanto modo diutius et clementer exspectat. Scitote autem quia magnum Deo nostro sacrificium placationis offeretis, si tanti labem facinoris, de vestris citius finibus amputatis. Datum die X, Kalend. Julii, indict. quarta.